William of Ockham, Dialogus,
pars 1, lib. 7, cap. 62-70

Uncorrected Text of Goldast's edition; not proofread.
(Version 2, March 1996)
Copyright © 1996, The British Academy



CAP. LXII

Discipulus Tractavimus de communicantibus scienter Papae haeretico. Nunc videamus de communicantibus ignoranter eidem. Primo de laborantibus ignorantia crassa et supina, an scilicet sint censendi fautores haeretici et haereticae pravitatis: et de communicantibus Papae haeretico et de sequacibus eius.

Magister De ignorantibus ignorantia crassa et supina: et tamen communicantibus Papae haeretico et sequacibus eius dicitur, sicut de communicantibus eidem scienter: quod ignorantia talis non excusat peccatum: cum ipsa ignorantia sit damnabilis.

Discipulus Supra multa dicta sunt de ignorantia ista. Ideo nunc succincte dic, qui communicantes Papae haeretico ignoranter sunt censendi laborare ignorantia crassa et supina?

Magister Ex praedecentibus poteris hoc aperte colligeret quod illi, qui nolunt de haeresibus Papae haeretici informari: sed informare volentes persequuntur et molestant: et qui contemnunt scire Papam esse haereticum: et qui facile possunt scire: sunt ignorantes ignorantia crassa et supina.

Discipulus Dic de communicantibus haeretico Papae, qui ignorant ignorantia invincibili et probabili.

Magister De illis dicitur, quod non peccant mortaliter, nec sunt fautores haereticorum: quia ignorantia talis eos escusat.

Discipulus Qui sunt censendi laborare ignorantia probabili?

Magister Illi qui nescirent Papam haereticum de haeresi diffamari: et qui non essent capaces informationis, qua ostenditur Papa esse haereticus, vel non possent faciliter neque per se neque per alios Papam scire esse haereticum: laborarent ignorantia probabili, et si communicarent eidem; excusarentur a peccato mortali.

CAP. LXIII

Discipulus De istis quaerere haberem multa: sed ea ad tractatum De gestis circa fidem altercantium orthodoxam reservo. Nunc autem dic breviter de obedientibus Papae haeretico, an scilicet sint fautores haeretici et haereticae pravitatis.

Magister Respondetur, quod obedire Papae haeretico contingit dupliciter. Uno modo in puris temproalibus et corporalibus: alio modo in spiritualibus vel in his quae ad Papatus spectant officium. Item, contingit obedire Papae haeretico scienter et ignoranter. Qui enim obediret Papae haeretico in temporalibus vel in puris corporalibus: et talis obedientia non esset in nocumentum Ecclesiae vel alterius personae: nec esset in scandalum, sed esset in salvationem corporalem obedientis et ad redimendum vexationem eius, non peccaret mortaliter. Si autem talis obedientia esset in nocumentum Ecclesiae et personae, vel in scandalum, obediens peccaret mortaliter, quia nullus propter mandatum vel praeceptum haeretici (praesertim qui non est Dominus in temporalibus eius, cui praecipit) debet aliquid facere in nocumentum vel scandalum alterius cuiuscunque.

Qui autem scienter obediret Papae haeretico in spiritualibus, puta recipiendo ab eo Ecclesiasticum beneficium, vel ordines, aut aliquid consimile, peccaret mortaliter, et fautor esset haeretici et haereticae pravitatis. De obedientibus Papae haeretico ignoranter, qui laborarent ignorantia crassa et supina, dicitur sicut de obedientibus scienter: quia talis ignorantia non excusat. De ignorantibus ignorantia invincibili dicitur: quod non peccant mortaliter, quia ignorantia eos excusat.

CAP. LXIV

Discipulus Circa interrogationem propositam supra capitulo huius septimi 59 audivi diversas sententias; pro quibus fortiter allegasti. De allegationibus autem pro sententia tecum post completionem huius operis conferam diligenter. Nunc autem peto, ut quomodo respondetur ad allegationes pro prima sententia supra eodem capitulo 59 adductas non differas indagare.

Magister Ad primam illarum tripliciter respondetur. Uno modo, quod sacerdotes veteris legis ad quos Christus misit leprosos, ut communicarent eis in his quae spectabant ad sacerdotale officium, non erant haeretici. Quia incarnatio Christi nondum fuerat divulgata. Et ideo licet explicite in Christum non crederent: non tamen erant haeretici iudicandi.

Aliter dicitur, quod licet quidam sacerdotes illius temporis fuerunt haeretici (non quia non credebant explicite in Christum: sed quia praedicationi Christi pertinaciter resistebant) tamen praeter illos sacerdotes haereticos fuerunt quidam alii, qui Christo pertinaciter minime resistebant. Quorum aliqui in Christum explicite non credebant, nec etiam ei pertinaciter resistebant. Quidam forte explicite credebant in Christum, et erant forte occulti propter metum Iudaeorum. Unde et de sacerdotibus legitur Act.# 6 quod multa turba sacerdotum obediebat fidei: quod contigit ante mortem Beati Stephani. Et ideo non est ita probabile dicere, quod aliqui sacerdotes, qui manifeste obedierunt fidei cito post mortem, quin crediderunt in Christum ante mortem eius, licet occulte. Erant ergo aliqui sacerdotes, qui non fuerunt haeretici: vel quia Christo nullatenus pertinaciter resistebant: vel quia explicite credebant in eum. Ad quos potuit Christus leprosos transmittere, ut communicarent eis in his quae ad sacerdotale spectabant officium: licet non miserit eos ad sacerdotes, qui fuerunt pravitate haeretica irretiti.

Aliter respondetur, quod sicut Papae haeretico licet communicare ignoranter, dummodo ignorantia non sit crassa et supina: ita tempore Christi fidelibus licuit communicare ignoranter sacerdotibus haereticis. Illi ergo leprosi, quos misit Christus ad sacerdotes haereticos, quia ignorabant eos esse haereticos, et non laborabant ignorantia crassa et supina, licite potuerunt communicare eisdem.

Discipulus Contra istam responsionem, mihi occurrit duplex obiectio. Prima est: quod Christus scivit sacerdotes esse haereticos. Ergo ad eos non debuit mittere leprosos. Secunda est, quod ex quo Christus scivit sacerdotes esse haereticos, hoc debuit declarare leprosis.

Magister Ad primam respondetur, quod quamvis Christus sciverit sacerdotes esse haereticos: tamen potuit mittere leprosos ignorantes ad ipsos. Quia illis licuit, stante ignorantia, qua laborabant, communicare eisdem. Ad secundam respondetur, quod Christus non omnia omni tempore omnibus revelavit: nec revelare nisi quando voluit tenebatur. Et ideo quemadmodum non revelavit Apostolis nequitiam Iudae: ita non revelavit leprosis perfidiam sacerdotum. Et ideo licuit eis communicare eisdem.

Discipulus Quamvis licuisset leprosis communicare sacerdotibus haereticis ignoranter: non tamen licuit Christo praecipere vel consulere leprosis communicare eisdem. Quia cui non licet communicare alteri, non licet eidem dare consilium alii ut eidem communicet. Sicut cui non licet communicare excommunicato, ei non licet dare consilium alii ut escommunicato communicet. Si ergo Christo non licuit communicare sacerdotibus haereticis: non licuit Christo dare consilium ut eisdem sacerdotibus communicarent.

Magister Respondetur, quod ista instantia fundatur in medio falso. Hoc scilicet, cui non liceat communicare alteri, non licet dare consilium alii ut eidem communicet. Exemplum habetur expressum in iure, 13 quaestione 3 capitulo quoniam multis. Ex quo capitulo colligitur expresse, quod multis non licet communicare quibusdam excommunicatis: quibus tamen licet consulere et dicere uxoribus excommunicatorum filiis suis et aliis quibusdam personis enumeratis ibidem, quod excommunicatis communicent. Sic si tu scis Papam esse haereticum manifestum, et quod probari potest haereticus, cui non licet communicare Papae haeretico, tibi non licet consulere credenti Papam non esse haereticum, et qui non laborat ignorantia crassa et supina, ut eidem communicet.

Discipulus Dic quomodo respondetur ad auctoritates Augustini, quibus videtur ostendi, quod licet communicare haereticis in his, quae ad divinum spectant officium.

Magister Ad auctoritates dupliciter respondetur. Primo, quia Augustinus in omnibus illis auctoritatibus non loquitur de malis, qui erant haeretici: sed de aliis malis aliisque criminibus irretitis, quibus licuit quantum ad sacramenta veteris legis communicare. Et a quibusdam recedendum non est corporaliter, sed spiritualiter.

Aliter dicitur, quod quamvis non licuerit in veteri lege communicare haereticis et idolatris in perfidia sua manentibus: licuit tamen communicare eisdem correctis et ostendentibus se correctos. Illi autem haeretici et idolatrae eo ipso, quod templum Dei ad orandum Deum et sacrificandum Deo et caetera faciendum, quae per legem Dei praecipiebantur, eidem ostendebant facto se correctos: et ideo enim tempore licuit communicare eis: quia pro tempore illo non debuerunt haeretici reputari.

Discipulus Secundum istam responsionem liceret in divinis, haereticis communicare, qui se ostenderent esse correctos.

Magister Respondetur, quod alius modus recipiendi haereticos revertentes ad fidem ordinatus est inter Christianos, quam fuerit inter Iudaeos. Forte enim ut Iudaei reciperentur non aliud requirebatur, quando de eis non poterat fieri iustitia, nisi quod facto vel verbo protestabantur se esse veros Dei cultores. Ad hoc autem, ut Christiani haeretici revertentes ad fidem recipiantur ad communionem, quo ad Ecclesiastica sacramenta, hoc non sufficit: sed requiritur quod in speciali abnegent errorem quem tenuerunt: et quod a vinculo excommunicationis quo tenebantur, per Ecclesiam absolvantur. Si autem fuerit praelatus, puta Papa, vel Episcopus, aut alia praeditus dignitate, ad officium praelationis eius absque electione nova nequaquam recipi debet: quia omnis haereticus tam in iure Divino quam in iure humano privatus est omni Ecclesiastica dignitate.

Aliter dicitur, quod in veteri lege non erat licitum interesse officio haereticorum. Licitum tamen erat permittere haeretico, officio et sacrificio fidelium interfuisse. Et ideo quamvis in nova lege esset licitum haereticos sustinere, audire divinum officium a catholicis, nisi in contrarium esset per Ecclesiam ordinatum: nullo tamen modo licet catholicis officio haereticorum interesse: et ita missa Papae haeretici a nullo catholico debet audiri. Et eadem ratione in alio officio divino sibi communicare non licet.

Discipulus Dic quomodo ad secundam rationem principalem respondetur.

Magister Respondetur, quod sicut minora mala saepe permittenda sunt propter maiora vitanda: sic propter maiora mala vitanda, fas est permissionem minorum malorum procurare et etiam impetrare: quia licet ipsa quae permittuntur sint mala et illicita: ipsa tamen permissio est licita. Et ideo permissionem malorum licet petere et etiam impetrare: licet commissio mali sit nullatenus impetranda. Et ideo beatus Iohannes Papa potuit licite impetrare, quod haeretici permitterentur in Ecclesiis catholicorum ritus suos celebrare, propter vitandam extinctionem Italiae: quae erat maius malum quam quod haeretici in Ecclesiis permitterentur.

Cum ergo dicitur, quod beatus Iohannes impetravit vel procuravit, quod Ecclesiae haereticis redderentur, dicitur quod ibi verbum reddendi accipitur pro verbo permittendi. Quia eo ipso quod Ecclesiae permittebantur haereticis, ipsi erant parati eas accipere. Et ideo pro vitanda extinctione Italiae et gladio mali non fuit necesse plus impetrare, quam quod Ecclesiae permittantur haereticis. Et ideo beatus Iohannes solam permissionem huiusmodi impetravit. Hoc autem fuit multo minus, quam in divinis communicare haereticis. Sicut minus est permittere malum, quam committere malum.

Ad tertiam rationem respondetur, quod non semper licet fidelibus alicui in aliquo officio communicare, quem debent in eodem officio tolerare. Quia saepe tolerant, quia prohibere non possunt. Et ideo tolerantia talis est minime arguenda. Communicatio tamen cum eis esset omnino reprehensibilis iudicanda. Concedendum est ergo cum Augustino, quod tolerandi sunt mali pro pace, quando aliter pax absque omni fructu spirituali penitus turbaretur. Non tamen pro pace communicandum est malis in his quae sunt contra Deum. Quemadmodum ritus Iudaeorum licite tolerantur: celebrare tamen cum eis ritus eorum catholicis minime licet. Sic etiam sancti toleraverunt idolatriam paganorum: quibus tamen in idolatria nullatenus communicare debebant.

Ad quartam rationem respondetur, quod Iudas non legitur fuisse haereticus, sed proditor. Unde etiam post proditionem eius dixit: peccavi tradens sanguinem iustum. Ex quibus verbis colligitur, quod Iudas post proditionem de Christo, quem iustum putavit, non erronee senserit: et ita non erat haereticus. Vel si fuit haereticus, non fuit haereticus manifestus et publicus, sed occultus haereticus. Occultus autem sive fuerit Papa, sive fuerit alius, non est in publico devitandus.

CAP. LXV

Discipulus Quamvis adhuc de fautoribus haereticorum et haereticae pravitatis essent investiganda quamplura, de quibus applicando ad determinatas personas in tractatu De gestis circa fidem altercantium orthodoxam sollicite indagabo: tamen omissis illis transeo ad defensionem haereticorum et haereticae pravitatis. De quibus inprimis peto ut narres mihi, qui defensores haereticorum et haereticae pravitatis sunt censendi.

Magister Respondetur quod cum defendere rem aliquam sit ab impugnatione tueri vel impugnatae contra impugnantem opem ferre. Impugnatio autem tripliciter fieri potest, scilicet verbo, scripto et facto. Contingit defendere haereticos et haereticam pravitatem secundum quod haeretici et haeretica pravitas possent multipliciter impugnari. Haereticus autem impugnari potest facto alicuius, qui conatur haereticum captivare aut detinere aut iudici praesentare vel ad iudicium trahere, ut de eo fiat iustitiae complementum. Potest etiam impugnari verbo, et hoc multipliciter: vel in iudicio, cum rite et debite accusatur, vel extra iudicium, cum eius perfidia per praedicatores et doctores praelatos aut alios non ignatos nescientibus, ut caveant, nunciatur. Scripto etiam impugnari potest in iudicio, cum contra eum scribitur: vel etiam extra iudicium, cum eius perfidia rationibus et auctoritatibus demonstratur et absentibus per Epistolas intimatur. Haeretica autem pravitas verbo et scripto poterit impugnari. Verbo quidem, cum in sermonibus aut locutionibus vel secretis colloquiis reprobatur. Scripto vero, cum ad reprobandum haereticam pravitatem scripta a catholicis componuntur.

Ex his verbis colligitur, quod contingit et haereticos et haereticam pravitatem multipliciter defendere. Et quot modis contingit haereticos et pravitatem haereticam impugnari, tot modis et forte pluribus defendi possent. Contingit ergo defendere haereticos facto, impediendo videlicet ne capiantur aut detineantur, vel de his fiat iustitiae complementum. Contingit etiam eos defendere verbo in iudicio et extra iudicium: allegando quod non sunt haeretici reprobandi vel reputandi. Scripto etiam contingit eos defendere libros et Epistolas componendo ad ostendendum et nunciandum, quod non sunt inter haereticos computandi.

Pravitatem etiam haereticam contingit tripliciter defendere, scilicet verbo, facto, et scripto. Facto quidem dupliciter ad praesens. Uno modo ipsos impugnatores ab impugnatione prohibendo. Alio modo impugnationes et allegationes eorum scriptas extinguendo sive comburendo, sive alio modo, vel malitiose detinendo et impediendo ne ad notitiam perveniant aliorum. Verbo etiam contingit pravitatem haereticam defendere allegando, quod non sit inter haereses computanda. Et eodem modo contingit scripto haeresim defendere.

Discipulus Secundum praedicta de defensoribus haereticorum et haereticae pravitatis essent quamplurima indaganda: sed abbreviationis causa multa dimittam. Aliqua tamen quaeram. Porro quia dubito, quod si unquam aliquis Papa haereticus perniciosior erit omnibus aliis haereticis qui fuerunt vel erunt praeter Antichristum magnum: si tamen idem Antichristus non erit Papa, interrogationes, quas faciam de defensoribus haereticorum et haereticae pravitatis ad defensores Papae haeretici et sequacium eius suarumque haeresum applicabo. In primis itaque dic qua poena sint plectndi, qui de facto impediunt, ne de persona Papae haeretici fiat iustitiae complementum, tamen se de eius erroribus defendendis nullatenus intromittendo.

Magister Respondetur, quod tales impedientes et Papae haeretico impedienti opem ferentes, ne de ipso fiat iustitiae complementum, aut sciunt Papam esse haereticum, aut ignorant. Et si ignorant, aut laborant ignorantia crassa et supina, quia nolunt aut contemnunt aut negligunt scire Papam esse haereticum: vel laborant ignorantia probabili.

Si sciunt Papam esse haereticum vel ignorant et laborant ignorantia crassa et supina: et tamen eidem opem ferunt, ne fiat de eo iustitiae complementum, et se de eius erroribus nullatenus intromittunt: imo asserunt forte manifeste eius errores esse contrarios catholicae veritati, sunt defensores haeretici: sed non sunt directe defensores, nec approbatores haereticae pravitatis. Et ideo poenam haereticorum nequaquam incurrunt, sed in sententiam incidunt excommunicationis, et carere debent ecclesiastica sepultura, extra, de haereticis, sicut etiam extra, de sententia excommunicationis, noverunt. Aliae etiam poenae eorum si in excommunicatione per annum persistunt, taxantur, extra, de haereticis, excommunicamus, primo. Quaedam etiam poenae eorum speciales taxantur, extra, de haereticis, si adversus. Si autem ignorent Papam esse haereticum, et laborent ignorantia probabili, nullam poenam incurrunt.

Discipulus Nunquid scientes Papam esse haereticum, vel etiam ignorantes laborantes ignorantia crassa et supina, ad quos spectat et qui possunt facere de Papa haeretico iustitiae complementum, si negligunt, debent inter defensores Papae haeretici computari?

Magister Una est opinio, quod sunt defensores Papae haeretici et poenam defensorum incurrunt: quemadmodum illi ad quos spectat ex officio defendere clericum verberatum, sunt fautores eiusdem violentiae et eandem poenam incurrunt, si possunt defendere et non faciunt, extra, de sententia excommunicationis, quam te. Alia est opinio, quod tales non sunt defensores Papae haeretici: quia defensio aliquem actum exteriorem importat. Tales autem nullum actum exteriorem ad dictam defensionem pertinentem exercent.

Discipulus Quid sentitur de illis, qui defendunt Papam haereticum verbo vel scripto, asserendo et dicendo quod non est haereticus reputandus?

Magister Hoc potest multis modis contingere. Uno modo, verbo vel scripto, asserendo et firmando quod errores ei impositos, quos in rei veritate pertinaciter tenet, non tenet neque dicit neque asserendo neque opinando neque recipiendo neque aliquo modo: et quod errores impositos dicit tantum modo recitando. Alio modo, quod errores dicit et tenet tantum modo opinando et eos nullatenus pertinaciter asserendo. Alio modo, quod errores impositi Papae non sint inter haereticos computandi.

Si primo modo, quia aut sciunt se dicere falsum: et tunc vel laborant ignorantia crassa et supina, vel probabili, si sciunt se dicere falsum, non tamen crimen incurrunt mendacii: sed etiam scienter defensores Papae haeretici sunt censendi; et poenam defensorum incurrunt. Si autem non sciunt se dicere falsum, et laborant ignorantia crassa et supina, quia nolunt scire vel contemnunt aut negligunt scire, quamvis secundum aliquos a crimine mendacii valeant excusari: tamen a crimine defensionis Papae haeretici minime excusantur: et ideo in poenam incidunt defensorum. Si vero nesciunt se dicere falsum, et laborant ignorantia probabili: nec crimen mendacii, nec crimen defensionis haereticorum committunt: quia ab utroque crimine per ignorantiam probabilem excusantur.

Consimiliter distinguitur de asserentibus Papam dicere aliquos errores impositos tantummodo opinando vel tantummodo recitando. Quia si sciunt vel credunt se dicere falsum, crimen mendacii et etiam crimen defensionis Papae haeretici manifeste committunt. Si vero nesciunt, et laborant ignorantia crassa et supina, sunt defensionis haereticae crimine involuti. Si vero laborent ignorantia probabili, de utroque crimine excusantur. Si autem dicunt, quod errores impositi Papae non sunt inter haereticos computandi, non solum sunt censendi defensores haeretici: sed etiam sunt defensores haereticae pravitatis: quod verum est, si errores Papae haeretici sunt explicite condemnati, et taliter defendentes Papam haereticum pertinaciter tenent, quod errores impositi non debent inter haereses reputari.

CAP. LXVI

Discipulus Si pro singulis assertionibus supra scriptis satageres allegare: timeo, quod prolixitatem fastidiosam legentibus generares. Ideo ad defensores haereticae pravitatis accede. De quibus peto, ut dicas, qua poena sunt plectendi, qui sunt pravitatis haereticae defensores, sive defendant pravitatem haereticam prohibenbdo impugnatores pravitatis eiusdem, ut eam impugnent eis, scilicet pro impugnatione pravitatis haereticae, qua Papa haereticus maculatur, persecutionem et molestiam inferendo, sive allegationes eorum catholicas contra errores Papae haeretici comburendo, aut quovismodo impediendo malitiose ne ad notitiam perveniant aliorum.

Magister Istis modis videtur quibusdam; quod infectus haeretica pravitate defenditur. De qua defensione nonnulli tenent, quod huiusmodi Papae haeretici defensores non minus peccant quam Papa haereticus, quia nec sunt minori poena plectendi: imo dicunt, quod sunt haeretici reputandi. Quia sicut contingit facto mentiri secundum Ambrosium, ut habetur 23 quaestione 1 capitulo cavete, itaquoque contingit facto haeresi assentire et eam asserere. Et per consequens ex factis absque verbis potest quis ostendi esse haereticus manifestus. Praedicti igitur defensores haereticae pravitatis haeretici sunt censendi: et poena haereticorum sunt plectendi.

Quod multis modis videtur posse probari. Haec enim Urbanus Papa, ut 24 quaestione 3 capitulo qui aliorum, sentire videtur, dicens: qui aliorum errorem defendit: multo amplius damnabilior est illis qui errant: quia non solum ille errat, sed etiam aliis offendicula erroris praeparat et confirmat. Unde quia Magister erroris est, non tamen haereticus dicendus est, sed etiam haeresiarcha dicendus est. Ex quibus verbis colligitur, quod defensores errorum sunt haeretici reputandi, et damnabiliores errantibus. Ergo et pari poena sunt plectendi.

Discipulus Ista auctoritas non videtur ad propositum: quia loquitur de defendentibus errores allegando pro eis sive verbo sive scripto. Quod patet per hoc, quod dicit, quod aliis offendicula praeparat et confirmat: et per hoc quod dicit Magister errorum est. Ista enim ad allegandum pro erroribus pertinere videntur, et nequaquam spectant ad illos qui impugnatores errorum impediunt, persequuntur et molestant, et qui impugnatores destruunt vel impediunt, ne inter catholicos publicentur.

Magister Dicitur, quod instantia tua nulla est: quia licet auctoritas Urbani praedicta de allegantibus ex pertinacia pro erroribus aliorum verbo vel scripto debet intelligi: debet nihilominus intelligi et de defensoribus de facto aliorum errorum, eo quod defensores facto errorum modis praescriptis gravius peccare videntur, quam solummodo pro erroribus allegantes. Defendentes enim facto modis praescriptis errores Papae haeretici tam in Deum quam in proximum directe peccare noscuntur.

Quia et veritatem catholicam manifestari impediunt: et ipsis impugnatoribus pravitatis haereticae graviter iniuriantur, dum eorum personis molestiam inferunt: et in eorum infamiam aliquod ludibrium circa catholicas allegationes exercent. Qui autem pro erroribus aliorum solum verbo vel scripto pertinaciter allegare praesumunt, in Deum tantummodo peccare videntur. Et ideo si defensores (allegando solummodo pro erroribus) sunt damnabiliores illis, qui errant, multo magis illi qui in favorem et defensionem errorum impugnatores eorum crudeliter persequuntur, et infamia eorum allegationes catholicas irreverenter et probrose tractant, sunt damnatiores his, qui errant, si solummodo stant in errore, et nihil plus faciunt.

Cum vero dicitur, quod Urbanus loquitur de illo, qui aliis offendicula errorum praeparat et confirmat, et de illo qui est magister errorum: quae duo non conveniunt nisi allegantibus pro errore. Respondetur, quod utrumque istorum potest aliquo modo persequentibus et destruentibus impugnatores errorum competere. Nam et removens, prohibens aliquando causa vocatur. Potest etiam dici quodammodo magister errorum inquantum facto docet et monstrat quod errores sunt censendi.

Discipulus Alias allegationes ad eandem adducas assertionem.

Magister Hoc Isidorus, ut habetur 11 quaestione quaestione 3 capitulo qui peccantibus, testari videtur, dicens: Qui peccantibus consenserit et defenderit alium delinquentem, maledictus erit apud Deum et homines, et corripietur increpatione severissima. Hoc etiam quidam sanctissimus pater ait: Si quis peccantem defendit, acrius quam ille qui peccavit coerceatur. Ex quibus verbis colligitur, quod qui Papam haereticum pro crimine haeresis persequendo impugnatores et impgnationes defendit, acrius quam Papa haereticus coerceri debet.

Discipulus Ista auctoritas non loquitur nisi de defensione delinquentis, non de defensore pravitatis haereticae, et ita ad propositum esse non videtur.

Magister Respondetur, quod cum loquitur de defendente deliquentem in genere, debet etiam intelligi de defendente Papam haereticum. Et per consequens debet intelligi de defendente haeresim, quam tenet Papa: quia maius vel non minus peccatum est defendere iniquitatem alicuius, quam defendere facientem iniquitatem; cum ille qui facit, si non esset iniquitas, defendi deberet.

Discipulus Potest ne probari aliter, quod huiusmodi defensores haeresis, cui Papa haereticus irretitur, sunt poena haereticorum plectendi?

Magister Hoc videtur sic posse probari: consentientes eadem poena, qua agentes, sunt plectendi: quod videtur de consentientibus Papae consensu defensionis vel etiam auctoritatis potissime debere intelligi. Quod Glossa extra de officio et potestate iudicis delect.# capitulo 1 testari videtur, dicens: in quarto casu defensionis seu auctoritatis magis peccant consentientes defendendo et auctoritatem praestando quam facientes, et magis sunt puniendi supra 24 quaestione 3 qui aliorum, 11 quaestione 3 qui consentit. Ergo defensores modis praedictis haereticae pravitatis poena haereticorum sunt plectendi.

Discipulus Audivi quorundam sententiam de his, qui factis defendunt haereticam pravitatem. Nunc dic de illis, qui verbo vel scripto defenderunt doctrinam erroneam Papae haeretici.

Magister De his breviter dicitur, quod si doctrina Papae erronea est talis, quod veritatem contrariam illi, qui doctrinam Papae erroneam solum allegationibus verbo vel scripto nituntur defendere, credere tenentur explicite: tales defendentes sunt inter haereticos computandi. Quia omnis qui negat veritatem, quam tenetur credere explicite, est inter haereticos numerandus, et poena haereticorum plectendus. Si vero doctrina Papae erronea sit talis, quod allegantes pro ea non tenentur credere explicite contrariam veritatem, qui eam defendunt solummodo allegando verbis vel scriptis, non sunt haeretici computandi, nec poena haereticorum plectendi: nisi quomodocunque appareat, quod suis allegationibus pertinaciter innituntur, qualiter autem debeant convinci de pertinacia ex his quae tractata sunt supra libro quarto debet posse patere.

Discipulus Ex hac sententia mihi sequi videtur, quod aliqui allegantes verbo vel scripto pro doctrina Papae erronea sunt censendi haeretici, et aliqui a pravitate haeretica sunt immunes.

Magister Conceditur quod hoc potest contingere secundum quod potest accidere, quod aliqui tenentur credere explicite veritatem contrariam doctrinae Papae erroneae: et aliqui eam credere explicite non tenentur. Et secundum quod aliqui possunt suis allegationibus pertinaciter adhaerere. Unde ad cognoscendum, qui allegantes verbo vel scripto pro doctrina Papae haeretici sunt haeretici reputandi et qui non sunt inter haereticos computandi, et numerandi, oportet diligentissime considerare, qui tenentur explicite credere veritatem contrariam, et qui ad hoc minime sunt astricti: qui sunt pertinaces, et qui de pertinacia convinci non possunt.

Discipulus Nunquid illi, qui allegarent pro doctrina Papae haeretici, et non cenerentur credere explicite veritatem contrariam, nec pertinaciter convinci valerent, deberent defensores haereticae pravitatis nuncupari?

Magister Respondetur secundum quod nomen defensionis haereticae pravitatis in iure accipitur, non deberent defensores haereticae pravitatis appellari. Quia nomen defensionis sic acceptum semper pertinaciam includit.

Discipulus Si praedicta de defensoribus contineant veritatem, aperta est distinctio inter defensores haereticorum et haereticae pravitatis. Sed an ista distinctio a canonicis sanctionibus accipi possit ignoro. Unde quid de hoc posset dici, expone.

Magister Quod ista distinctio ex canonicis statutis accipi posset, videtur tali modo posse probari. In quibusdam statutis canonicis defensores ab haereticis distinguuntur. In quibusdam vero defensores haeretici appellantur. Ergo videtur quod vocabulum defensorum vel defendendi accipiatur praedicto modo aequivoce. Antecedens, quoad utramque partem, probatur. Et primo quidem, quo ad primam partem sic probatur. Innocentius tertius in concilio generali, ut loquitur extra de haereticis capitulo excommunicamus, 1 sic ait: Credentes praeterea, defensores, receptatores et fautores haereticorum excommunicationi decrevimus subiacere, firmiter statuentes ut postquam quilibet talium fuerit excommunicatione notatus, si satisfacere contempsit infra annum et extunc ipso iure sit factus infamis: nec ad publica officia seu consilia, nec ad eligendos aliquos ad huiusmodi, nec ad testimonium admittatur. Sit etiam intestabilis et caetera. Ex quibus verbis colligitur, quod plures poenas, quas constat haereticos incurrere ipso facto, et statim defensores haereticorum non incurrunt, nisi satisfacere contempserint infra annum.

Nam bona haereticorum defensorum si satisfecerint infra annum, postquam fuerint excommunicatione notati, sunt minime confiscanda infra annum, ut ex verbis Innocentii allegatis et ex sequacibus colligi videtur aperte. Bona vero haereticorum confiscanda sunt vel confiscari possunt etiam si infra annum ad fidem redierint veracem, teste eodem Innocentio tertio, qui, ut legitur extra de haereticis capitulo urgentis, ait: In terris vero episcopali nostrae iurisdictioni subiectis bona haereticorum statuimus publicari. Et in aliis idem praecipimus fieri per potestates et principes seculares, quos ad illud exequendum, si forte negligentes extiterint, per censuram eccelsiasticam appellatione remota volumus et mandamus. Nec ad eos bona eorum ulterius revertantur, nisi eisdem ad cor revertentibus et abnegantibus haereticorum consortium misereri aliquis voluerit.

Ex quibus verbis colligitur, quod ut Glossa dicit super verbo misereri haereticis ad cor revertentibus et satisfacientibus sive infra annum de sola misericordia restituantur bona. Defendentibus autem non sunt bona infra annum auferenda. Ergo defensores, de quibus fit mentio in constitutione praedicta Excommunicamus, non sunt haeretici nec fautores haereticorum et haereticae pravitatis reputandi, sed defensores haereticorum tantummodo sunt censendi. Qui, sicut habetur extra de haereticis sicut ait, et capitulo si adversus, et extra de sententia excommunicationis capitulo noverit, ab haereticis diffinitur.

Secunda vero pars antecedentis rationis praedictae, scilicet quod quandoque defensores haeretici appellantur, probatur. Nam sicut allegatum est supra 24 quaestione 3 qui aliorum, defensores errorum alienorum probantur esse non solum haeretici: sed etiam de haereticis: quia in hoc quod defendunt aliorum errores sunt magistri errorum. Item, quod aliqui defensores sint haeretici reputandi, testatur Innocentius extra de verborum sig.# capitulo super quibusdam, dicens: Tua devotio postulavit a nobis, qui sunt dicendi haeretici manifesti. Super quo duximus tibi respondendum, illos intelligendos esse manifestos haereticos, qui contra fidem catholicam publice dicunt aut profitentur seu defendunt errorem. Ex quibus verbis colligitur et datur intelligi, quod defensores eorum sunt inter haereticos reputandi. Quod secundum quosdam intelligendum est, sive facto sive verbo, sive scripto, defendant errores, quod secundum eos iuxta modum praeexpositum continet veritatem.

CAP. LXVII

Discipulus De defensoribus haereticorum et haereticae pravitatis usque ad tractatum de dogmatibus Iohannis 22 et tractatum De gestis circa fidem altercantium orthodoxam nola plura inquirere. Ideo ad receptatores transeo. De quibus verbis dic inprimis, quomodo a credentibus, fautoribus et defendentibus distingunntur.

Magister Respondetur quod receptor et credens haereticis duo disparata videntur. Quia licet receptor possit esse credens, tamen potest etiam contingere, quod non sit credens: quia qui receptor est scienter haereticorum, non est credens, quia non credit eos esse catholicos, quos reputat haereticos: nec credit erroribus eorundem. Receptor vero haereticorum videtur esse fautor eorundem, quia qui recipit haereticos eis quodammodo favet, cum etiam non impugnare haereticos quando quis debet eos impugnare, sit eis favere. Omnis igitur receptor haereticorum est fautor eorum, sed non econverso. Multi enim sunt fautores haereticorum, qui tamen non sunt receptores eorum. Receptor autem et defensor haereticorum disparata esse videntur. Nam quis potest esse defensor eorum, quamvis non sit receptor eorum: quia in eius dominio non morantur. Potest etiam quis esse receptor haereticorum, quamvis non sit defensor: quia scilicet eos a nulla impugnatione intendit defendere.

Discipulus Qui sunt receptores haereticorum?

Magister Respondetur, quod nomen receptoris secundum quod in iure accipitur, sonat in malum. Et ideo isti sunt receptores haereticorum qui cum possent haereticos de terra sua et dominio expellere, eos scienter vel ignoranter, ita tamen quod laborant ignorantia crassa et supina, permittunt in terra sua aut dominio absque custodia libere commorari. De istis loquitur Glossa extra de haereticis excommunicamus 1 super verbo receptores, dicens: sine quibus haeretici diu manere non possunt.

Discipulus Secundum praedicta si Papa haereticus manens in dominio alicuius regis vel principis, aut alicuius alterius, tanta fulciretur potentia, quod dominus temporalis non posset eum expellere, nec quomodolibet detinere: talis Dominus non esset censendus receptor.

Magister Hic respondetur, quod talem Dominum temporalem impotentia excusaret.

Discipulus Potest ne aliquid aliud excusare Dominum temporalem si non expellit Papam haereticum vel eius sequaces, de suo Dominio in terram non sibi subiectam?

Magister Respondetur, quod timor probabilis turbationis fidelium absque fructu spirituali potest excusare Dominum temporalem.

Discipulus Nunquid tenetur Dominus temporalis expellere Papam haereticum de suo dominio, si tantam habet potentiam temporalem, et non timet probabiliter turbationem fidelium absque fructu spirituali: quamvis ostendens non fuerit per praelatos ecclesiae requisitus?

Magister De hoc tractatum est libro sexto capitulo 99 et ultimo: ubi ostensum est, quod deficiente ecclesiastica potestate sive per impotentiam sive per damnabilem negligentiam, laici debent haereticos coercere.

Discipulus Quid faciet Dominus temporalis, si scit Papam haereticum manere in suo dominio, et non potest eum artare?

Magister Requiret auxilium catholicorum. Si autem alii nolunt auxiliari ei, excusatus est.

Discipulus Quid faciet populus, ubi moratur Papa haereticus, si Dominus temporalis, quamvis possit, nolit Papam haereticum coercere?

Magister Respondetur, quod populus non obstante quod Dominus temporalis sit receptor Papae haeretici, si potest absque dispendio spirituali, debet Papam coercere, ubi sciret Papam haereticum. Puta ubi sciret, si Papa aliquid assereret contra veritatem apud omnes catholicos divulgatam, ut puta si diceret Christum falsum Prophetam, vel Christianam fidem esse falsam vel fictam: aut quod animae reproborum in inferno minime cruciantur, vel aliquid huiusmodi, quod apud omnes catholicos tanquam catholicum divulgatum existit: nec esset necesse, quod populus in hoc casu consuleret sapientes, nisi forte ad sciendum quomodo deberet procedere contra Papam haereticum. Non enim propter persuasiones, allegationes vel verba quorumcunque sapientum vel insipientum deberet quoquomodo in dubium revocare, an Papa esset in tali casu haereticus reputandus, et tanquam haereticus evitandus, ac etiam puniendus. Imo quicunque sapientes clerici vel laici, qui dicerent Papam in tali casu non debere a populo reputari haereticum, essent a populo haeretici iudicandi.

Discipulus Quomodo potest populus absque auctoritate domini temporalis aliquid contra Papam haereticum attentare, cum populus nullam habeat iurisdictionem omnino, sed in Dominum suum iurisdictionem transtulerit?

Magister Respondetur, quod quamvis in Imperatorem vel regem iurisdictionem transtulerit: iurisdictionem tamen, quam habet in favorem fidei, quando Papa est haereticus et remanet cum eis, et praelati et Domini temporales nolunt vel non possunt Papam coercere, a se transferre non potest; nec tali iurisdictioni potest renunciare: quia illa iurisdictio concessa est populo in favorem fidei Christianae.

Discipulus Quo iure habet populus iurisdictionem huiusmodi super Papam haereticum? Non iure divino: quia de hoc in iure divino nulla fit mentio. Nec etiam iure humano: quia etiam in iure humano de hoc nulla fit mentio. Nec iure naturali, qui a iure naturali nullus habet super alium potestatem. Natura enim omnes fecit aequales.

Magister Respondetur, quod quamvis in iure divino nulla de iurisdictione huiusmodi fiat mentio vocalis, sententialiter tamen hoc ex iure divino et naturali ac humano simul colligitur. Nam ex iure divino concluditur quod Papa factus haereticus est papatu privatus.

Ex iure autem humano habetur, quod Papae haeretico non est communicandum modo praedicto. Quod etiam corporaliter servari debet, quando absque perniciosa turbatione fidei servari potest. Eo quod nulli haeretico est communicandum modo praedicto. Item ex iure humano habetur, quod si Papa vel Dominus temporalis alicuius populi fiat haereticus, totus populus a iurisdictione tam Papae quam Domini temporalis absolvitur, teste Gregorio tertio, qui ut habetur extra de haereticis capitulo ultimo ait: absolutos se esse noverint a debito fidelitatis, homagii et totius obsequii, quicunque manifeste lapsis in haeresim aliquo pacto quacunque firmitate vallato tenebantur astricti.

Ex iure autem naturali non quidem quod fuisset tempore naturae institutae, sed quod est pro tempore naturae lapsae, habetur quod populus propter perfidiam alicuius, qui non est superior eo, locum aut patriam relinquere non tenetur. Ex quibus concluditur, quod si Papa fiat haereticus, et Dominus temporalis faverit eidem, populus saltem iurisdictionem aliqualem obtinet super Papam haereticum: quia ex quo Papa haereticus iure divino est papatu privatus, non est superior populo, ubi moratur. Iure autem humano populus Papae haeretico communicare non debet. Ergo debet Papam haereticum devitare. Iure autem naturali non tenetur propter Papam haereticum patriam aut locum deserere aut relinquere. Ergo potest Papam haereticum, ne eidem communicet, de loco suo expellere, vel eum in custodia detinere. Discipulus Ista ratio non procedit, nisi Papa haereticus se ingereret communioni populi. Ergo si non ingerit se communioni populi, populus nullam iurisdictionem habet super eum.

Magister Dicitur, quod sufficit quod per rationem praedictam probaretur populum in aliquo casu iurisdictionem aliquam, extendendo nomen iurisdictionis ad quamcunque potestatem expellendum vel etiam aliquem detinendum, super Papam haereticum obtinere. Quia dicit, quod ex tali iurisdictione populi super Papam haereticum multipliciter iurisdictionem contingit inferre.

Discipulus Causa brevitatis nolo, quod ex iurisdictione praedicta aliqua alia inferantur: sed dic secundum praedictam opinionem, si Papa haereticus voluerit recedere, an populus debeat eum dimittere liberum abire, an eum teneatur in firma custodia detinere.

Magister Respondetur, quod populus tenentur eum in firma custodia detinere. Cuius ratio assignatur talis. Non minus debet unaquaeque persona et multitudo fidelium esse sollicita de salute spirituali proximorum quam corporali: secundum quod ex verbis beati Augustini, quae ponuntur 23 quaestione 4 capitulo ipsa pietas, quae allegata sunt supra, colligitur evidenter. Sed si esset in populo aliquis, qui vallatus complicibus eundem populum et omnem alium catholicum corporaliter conaretur extinguere, populus non deberet liberum abire dimittere, sed ne alios populos Christianos occideret, detinere. Ergo si Papa haereticus omnes catholicos spiritualiter per pravitatem haereticam conatur necare, populus, cum quo moratur, non solum proprio periculo, sed etiam periculo aliorum fidelium, praecavendo ipsam detinere tenetur.

Discipulus Nunquid si populus permittat Papam haereticum licite secum commorari, et suos dogmatizare errores, debet receptor haereticorum censeri, si potest Papam haereticum detinere?

Magister Respondetur quod sic. Quia ex quo spectat ad populum detinere Papam haereticum, quando Dominus temporalis et praelati circa coertionem Papae haeretici sunt damnabiliter negligentes, si populus eum non detinet, debet receptor Papae haeretici reputari.

Discipulus Nunquid quilibet de populo tali debet dici, quod sit receptor Papae haeretici?

Magister Respondetur quod omnes, qui damnabiliter negligunt Papam detinere, vel qui tali negligentiae consentiunt, sunt receptores Papae haeretici. Qui autem alios exhortantur, quantum licet eis pro gradu suo paratique essent una cum aliis Papam detinere, aut talem exhortationem metu mortis vel gravium tormentorum omittunt dolentes quod Papa haereticus minime detinetur, non sunt inter receptores Papae haeretici computandi.

Discipulus Nunquid tales, qui parati essent Papam haereticum detinere, tenentur recedere, ne communicent Papae haeretico?

Magister Respondetur quod si tales remanere in populo minime possunt, nisi communicant Papae haeretico propter potentiam Papae haeretici et suorum communicare possunt corporaliter Papae haeretico: scilicet loquendo, comedendo, bibendo, et corporaliter conversando insimul. Nec ad vitandum talem communionem cum notabili damno suo tenentur recedere. Sed antequam communicent Papae haeretico aliter quam corporaliter tantum, puta in officio divino, vel in his quae ad Papatus spectant officium, maxime quantum ad ea quae ordinis sunt, aut facto vel verbo profitendo eum esse Papam, debent de loco illo recedere. Quia taliter communicare Papae haeretico nullus potest absque peccato mortali. Quilibet autem ante debet omnia mala tolerare, quam peccare mortaliter.

Discipulus Prima pars istius sententiae decretalis Innocentii tertii, quae ponitur extra, de his quae vi metus ve causa fiunt capitulo sacris, repugnare videtur. Ait enim: distinguimus utrum aliquis, qui communicat excommunicatis invitus, sit per coactionem astrictus, aut per metum inductus. In primo casu talem non credimus excommunicationem incurrere: cum magis pati quam agere convincatur. In secundo licet metus culpam attenuet, quia cum quidam canones non eum prorsus excludunt, cum pro nullo metu quis peccatum mortale debeat incurrere, excommunicationis labe credimus inquinari. Ex quibus verbis colligitur, ut videtur, quod nullus metus etiam mortis excusat corporaliter communicantem excommunicato a peccato mortali. Cum ergo Papa haereticus, qui incidit in canonem sententiae promulgatae, ut notat Glossa 24 quaestione 1 capitulo 1 sit excommunicatus, sicut allegatum est supra, quicunque communicat Papae haeretico etiam corporaliter tantummodo, excommunicationis sententia inquinatur.

Magister Ad hoc respondetur, quod Innocentius tertius in decretali praedicta de communicatione corporali nullam facit penitus mentionem. Et ideo pro morte vitanda licitum est cuicunque excommunicato communicare corporaliter. Et similiter pro notabili damno vitando, licet excommunicato communicare corporaliter. Nec potest ecclesia de plenitudine potestatis artare quemcunque contra suam voluntatem in tali casu excommunicatum vitare. Et ideo Innocentius loquitur de communione non corporali: sed de aliqua alia, puta in crimine vel alio modo, quae absque constitutione humana noscitur interdicta.

Discipulus Circa dictam responsionem duae difficultates mihi occurrunt. Prima est, quod videtur, quod ecclesia, quae etiam summum pontificem comprehendit, et penes quam plenitudo residet potestatis, potest praecipere cuilibet catholico, ut nullo metu mortis vel perditionis rerum excommunicato communicet. Aliter enim potestatis plenitudinem nequaquam haberet. Si autem ecclesia potest hoc praecipere: is, cui praecipitur, obedire tenetur. Secunda est: quia si ecclesia non potest aliquem obligare sub poena excommunicationis, ne etiam metu mortis corporaliter communicet excommunicato. Videtur etiam per eandem rationem, quod per eandem poenam non potest obligare fideles, ne aliter quam corporaliter excommunicato communicent.

Magister Ad primam respondetur, quod ecclesia non potest aliquem obligare sub poena excommunicationis, ne metu mortis vel perditionis rerum communicet cum excommunicato. Cuius ratio assignatur talis. Ad illa quae supererogationis sunt, vel excessive gravia dignoscuntur, ad quae quis nec iure divino nec iure naturali hec spontanea voluntate noscitur obligari: non potest ecclesia de plenitudine potestatis fideles artare. Haec enim est causa quare ecclesia non potest Christianos ad votum continentiae vel virginitatis artare. Quia, ut lex sacra dicit, virginitas suaderi potest, imperari non potest.

Similiter ecclesia non potest cogere Christianos religionem Mendicantium, ut Minorum, intrare. Quia hoc supererogationis est, et causa, quare ad ea, quae supererogationis sunt, non potest ecclesia Christianos compellere, est, quia talia excessive sunt gravia, ad quae Christiani lege divina vel iure naturali minime obligantur. Quare ad ea praelati Christianos obligare non debent: ne sint de numero illorum, de quibus dicit Christus Matthaei 13 Alligant enim gravia onera et importabilia et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. Ad ea ergo quae sunt excessive difficilia et gravia, non potest ecclesia regulariter obligare fideles: licet ex causa et pro culpa ad talia possit aliquos obligare.

Quemadmodum aliquibus pro culpa praecedenti matrimonium interdicit, et aliquos in monasteria etiam invitos statuit retrudendos. Cum igitur mortem suscipere et res suas amittere, et gravia tormenta subire, et talia consilia sint inter excessive gravia computanda, ecclesia per nullam constitutionem potest regulariter Christianos in aliquo casu (in quo ad huiusmodi nec per legem divinam nec per legem naturae nec per voluntatem spontaneam obligantur) astringere, ad non communicandum corporaliter excommunicato. Christiani autem nullo praedictorum modorum ad hoc tenentur vel artantur. Quia si ad hoc aliquo praedictorum modorum essent astricti, etiam de dispensatione Papae non possent aliqui communicare excommunicatis; quod constat esse falsum. Ergo ecclesia regulariter per aliquam constitutionem sub poena excommunicationis quomodolibet obligare non potest, ut nec mortis metu vel amissionis rerum corporaliter communicet excommunicatis.

Cum vero dicit, quod ecclesia tunc non haberet plenitudinem potestatis. Respondent quidam, quod summe necessarium esset his diebus, quod per sapientes iuramentis et horribilibus comminationibus per reges et principes ad veritatem dicendam artatos declararetur, quae spectant ad plenitudinem potestatis, quam ecclesia noscitur obtinere. Dicunt enim quod aliqui literati (ut beneficia ecclesiastica consequantur) ita ampliant ecclesiasticae potestatis plenitudinem, quod omnem iurisdictionem laicalem: imo omne dominium et proprietatem laicorum in quibuscunque rebus temporalibus manifeste evacuant. Quod tamen scripturae divinae aperte repugnat: cum etiam infideles secundum scripturam sacram rerum temporalium habeant dominium et proprietatem. Nec tempore Apostolorum licuit ecclesiae dominos infideles rebus temporalibus spoliare.

Discipulus Quomodo evacuant aliqui omnem proprietatem et dominium laicorum?

Magister Respondetur, quod sunt quidam dicentes, quod omne illud spectat ad plenitudinem potestatis ecclesiae, quod non obviat legi divinae, neque legi naturali. Et in omnibus casibus omnes Christiani summo pontifici obedire tenentur. Quare cum non habere proprietatem temporalium et dominium nec legi divinae, nec legi naturae repugnat: in hoc tenetur omnes laici summo pontifici obedire. Quare summus pontifex potest ad libitum de temporalibus laicorum disponere: et per consequens non sunt censendi ad proprietatem laicorum et dominium pertinere.

Discipulus De hac materia te exquisite interrogabo in tractatu de dogmatibus Iohannis 22 quare nunc tantummodo dic, cur non obstante plenitudine potestatis ecclesiasticae ecclesia non potest obligare Christianos, ut etiam pro morte vitanda non communicent corporaliter excommunicatis.

Magister Respondetur breviter a nonnullis, quod hoc ad plenitudinem potestatis ecclesiasticae minime spectat. Quia sicut plenitudo potestatis ecclesiae ad res laicorum, ut libere faciant de eis quicquid sibi placuerit, minime se extendit: ita etiam plenitudo potestatis ecclesiasticae ad illa, quae supererogationis et gravia sunt, nullatenus se extendit, ut scilicet illa valeat imperare, licet persuadere possit.

Discipulus Hoc quod plenitudo potestatis ecclesiasticae ad gravia minime se extendit, capitulo Caroli, quod ponitur distinctione 19 capitulo in memoriam, adversari videtur. Ibi enim sic legitur: Licet vix ferendum ab illa sancta sede imponatur iugum: tamen feramus et pro devotione toleremus. Quibus verbis manifeste asseritur, quod ad gravia potestas summi pontificis se extendit, cum vix ferenda sunt inter gravia computanda.

Magister Respondetur, quod Carolus loquitur de his, quae spectant ad officium summi pontificis. De aliis autem nequaquam intelligit. Unde si Papa praeciperet regi vel comiti, quod daret nepoti suo aliquam civitatem vel castrum, imo duos florenos, sibi nullatenus obedire esset astrictus. Multo fortius si tale quid praeciperet pauperi, non teneretur sibi parere.

Discipulus Dic, quomodo respondetur ad secundam difficultatem, quam ego tetigi ante.

Magister Ad illam respondetur per praedicta, quod ubi aliquid a lege divina vel iure naturali noscitur esse prohibitum, ibi potest ecclesia gravissimam poenam transgredientibus infligere, et ad servandum praeceptum legis divinae et legis naturae catholicos obligare. Ubi autem non est, nisi praeceptum humanum, nisi ex causa rationabili non voluntaria non potest ad servandum idem praeceptum catholicos sub gravi artare poena, quin saltem pro morte vitanda posset quis tale praeceptum praetergredi. In tali enim casu epieikeia# interpretatur legem humanam non esse servandam in illo intellectu, quem verba prima facie sonare videntur.

Sic, sicut allegatum est supra, Bonifacius martyr iuramentum suum, quod praestitit de non communicando haereticis, interpretatus fuit: quam interpretationem Zacharias summus pontifex approbavit. Cum igitur communicare corporaliter excommunicatis non est prohibitum a lege divina, neque a lege naturae, per nullum praeceptum humanum possunt regulariter Christiani constringi, quin pro morte vitanda possint communicare excommunicatis. Sed pro causa et pro culpa aliqui et pro aliquo tempore omnes possunt astringi, ne cum aliquo excommunicato communicent et pro morte vitanda.

Unde et tale quid posset accidere circa Papam haereticum, quod omnes Christiani possent astringi ne communicarent eidem, etiam pro morte vitanda. Sed hoc non est regulare de omnibus Christianis omni tempore respectu omnium excommunicatorum. Sed communicare excommunicato aliter quam corporaliter, puta in crimine, vel in his quae ad ecclesiasticum officium pertinent, quo excommunicatus fungi non potest, est prohibitum a lege divina. Ideo ibi potest ecclesia adiicere poenam excommunicationis, ut nullus Christianus taliter communicet excommunicato etiam pro morte vitanda.

CAP. LXVIII

Discipulus Aliqua quae in praesenti recitasti, aliquibus forsan videbuntur obscura, quae in tractatu De gestis circa fidem altercantium orthodoxam te faciam explicare. Ideo illis omissis dic, qua poena receptores Papae haeretici et sequacium eius sunt plectendi.

Magister Circa hoc possunt esse opiniones contrariae. Una quod poena haereticorum sunt plectendi: quia haeretici sunt censendi. Haec opinio videtur esse Glosse extra de haereticis capitulo excommunicamus primo # credentes quae super verbo receptores, ait: sine quibus haeretici diu manere non possunt, #ar. ff. de offic. praesid. congruit et ff.# de receptoribus libro 1. Unde merito isti sunt puniendi: imo gravius delinquunt, quia aliorum errorem defendunt, 24 quaestione 3 qui aliorum. Et ideo simili poena cum haereticis puniuntur 11 quaestione 3 qui consentit. Ex quibus verbis datur intelligi, quod receptores haereticorum gravius delinquunt, quam haeretici, et simili poena puniendi sunt.

Alia est opinio, quod illi qui solum sunt receptores haereticorum et non approbant eorum errores, licet timore vel cupiditate tracti, aut ex aliqua causa mala eos nolunt de terra sua fugare, nec etiam detinere, non sunt haeretici reputandi, nec sunt etiam quo ad omnia, poena haereticorum plectendi. Quia multi scientes inter haereticos et receptores haereticorum expresse distinguunt, et taxantes poenam receptoris haereticorum moderatiorem poenam infligunt, sicut patet extra de haeretics capitulo excommunicamus # credentes. Hoc autem ex eodem capitulo # moneantur, colligitur evidenter, ubi legitur: Si vero Dominus temporalis requisitus et monitus ab ecclesia terram suam purgare ab haeretica foeditate neglexerit, per metropolitanum et caeteros comprovinciales episcopos excommunicationis periculo innodetur. Et si satisfacere contempserit infra annum, significetur hoc summo pontifici, ut extunc ipse vasallos ab eius fidelitate denunciet absolutos, et terram exponet catholicis occupandam, qui eam exterminatis haereticis absque ulla contradictione possideant.

Ex quibus datur intelligi, quod Dominus temporalis, licet sit receptor haereticorum, utpote quia quamvis requisitus et monitus ab ecclesia terram suam non purgat ab haeretica pravitate: non est statim per eam omnium haereticorum poena plectendus: quia bona sua non sunt statim publicanda, nec terra sua est ab his catholicis statim occupanda: quam poenam haeretici ipso facto incurrunt: quia Papa haereticus etiam occultus de iure nihil possidet, distinctione 8 quo iure.

Discipulus Ista opinio secunda magis videtur mihi consona statutis sanctorum patrum: ideo quomodo ad Glossam, quae videtur esse in contrarium, respondetur declara.

Magister Dupliciter respondetur. Uno modo, quod Glossa non est autentica, et aperte veritati repugnat: ideo est neganda. Nec videtur inconveniens negare Glossas decretorum cum etiam iste textus decretorum aperte negetur, eo quod in textu assertiones erroneae inserantur, sicut patet 23 quaestione 4. Sed obiicitur, ubi narrat Gratianus, quod tempore Achab missi fuerunt duo quinquagenarii ad Heliam, qui dicerent: homo Dei, rex Israel vocat te. Quod tamen est haeresis explicite condemnata: quia contraria veritas est explicite approbata, quia quod hoc accidit tempore Othoziae, mortuo rege Achab, in scriptura divina invenitur expresse. Et ipse Gratianus, si dicto illi pertinaciter adhaesisset, fuisset haereticus manifestus. Quia autem ex sola ignorantia absque omni pertinacia dixit praedictam haeresim opinando, quod sibi ex hoc contigit, quia memoriam quarti libri Regum tunc actualiter non habebat.

Unde super verbo Achab, dicit Glossa: confudit historiam. Non enim Achab misit illos quinquagenarios: sed rex Othozias. Nec etiam illud contigit sub Othozia. Et ita patet, quod etiam Glossa negat textum libri decretorum. Glossa etiam in plerisque locis reprobat Gratianum, sicut patet 11 quaestione 3 evidenter itaque et 12 quaestione 1 capitulo 1 in aliis locis pluribus. Et ideo dicunt, quod multo fortius licet negare Glossas, quae (ut dicunt) nonnunquam divinae scripturae repugnant: interdum etiam catholicas sanctiones allegant inepte. Quod (ut dicunt) ex hoc accidit, quod Glossatores in scripturis sacris et scientiis Philosophicis nequaquam periti fuerunt. Et ideo quam plura capitula iuris canonici ex scripturis divinis et originalibus sanctorum accepta nequaquam profunde et perfecte intelligere potuerunt.

Aliter dicitur, quod Glossa praedicta non dicit receptores haereticorum gravius de iure quam haereticos aut consimiliter puniendos, sed transeundo de receptoribus haereticorum ad defensores haereticorum dicit eos gravius puniendos, et quod gravius deliquerunt. Quod bene intelligendum est de defensoribus haereticorum et continet veritatem.

CAP. LXIX

Discipulus Post inquisitionem distinctam, licet propter ampliationem materiae, brevem de credentibus, fautoribus, defensoribus, et receptoribus haereticorum, peto ut absque probationibus maximis causa prolixitatis vitandae dicas aliquam opinionem, an omnes credentes, et similiter si omnes fautores, et omnes defensores, et omnes receptatores Papae haeretici et aliorum haereticorum sint aequaliter reprehensibiles iudicandi.

Magister Respondetur, quod aliquos esse magis vel minus aut aequaliter reprehensibiles iudicandos, dupliciter potest intelligi, scilicet secundum divinum iudicium et humanum. Secundum iudicium divinum, illi sunt magis reprehensibiles iudicandi, qui ex maiori contemptu Dei vel ex maiori negligentia peccant in aliquo praedictorum. Hoc autem notum est soli Deo.

Discipulus Non intendebam quaerere, nisi qui essent reprehensibiles iudicandi secundum humanum iudicium, et hoc non simpliciter, sed quo ad aliquid, et quo ad quid. Nolo enim intricatas et secundum aliquos fantasticas quaestiones in hoc opere pertractari.

Magister Ad intentionem tuam dicunt nonnulli, quod secundum humanum iudicium credentium haereticis et haereticae pravitati gravius peccant literati quam illiterati. Quia literati caeteris paribus possunt facilius cognoscere veritatem. Item gravius peccant caeteris paribus Theologi, quam alii. Et inter Theologos gravius peccant illi, qui magis nutriti fuerunt in contraria veritate.

Si enim aliquis Papa vel alius dogmatizaret et asserere conaretur errores quorundam magistorum Parisiensium, scilicet a summis pontificibus condemnatos, qui statum Mendicantium, scilicet Praedicatorum et Minorum erronee damnaverint, inter omnes credentes erroribus illis Papae vel alteri Praedicatores et Minores gravius delinquere noscerentur. Quia quanto aliquis magis cognoscit vel habet cognoscere veritatem status sui: tanto magis peccat, si veritatem negat eandem. Cum ergo ad praedicatores et Minores specialissime spectat cognoscere veritatem status sui, magis quam alii, cum sint in notitia status sui nutriti, si cupientes papae placere, vel ex alia causa credunt erroribus, quibus status eorum damnatur, magis quam alii caeteris paribus peccare noscuntur.

Et si illi errores in fidem impingant, non solummodo ordinum suorum, sed etiam proditores Christianitatis sunt censendi. Nec unquam Christianitas de eis poterit confidere tempore tentationis. Si enim ille est proditor veritatis, qui non libere pronunciat veritatem, quam pronunciare oportet 2 quaestione 3 notate: multo fortius est ille proditor veritatis, qui credit errori, quem antea reputavit errorem. In casu ergo praedicto et in omni consimili praedicatores et maiores ultra omnis peccarent credendo huiusmodi erroribus.

Inter ipsos autem gravius peccant literati, sive sint magistri, sive discipuli. Saepe enim his diebus discipuli superant magistros in veritatis cognitione. Nam quia acceptatores personarum ad magisterium ambitiosos exaltant, plures magistri istis temporibus rursum indigent, ut doceantur quae sunt elementa exordii sermonum Dei, et facti sunt quibus lacte opus sit non solido cibo. Et ideo literatiores sive sint discipuli sive magistri gravius peccant credendo erroribus.

Discipulus Qui peccant gravius inter fautores Papae haeretici aut sequaces eius?

Magister Respondetur, quod reges et principes scienter faventes Papae haeretico ratione potentiae temporalis, qua absque periculo etiam temporali valent sibi resistere, gravius peccant qua alii. Nam alii, qui non tanta vallantur potentia, absque forti aliquali periculo Papae haeretico resistere non videntur: et ita timor periculi attenuaret peccatum eorum. Ex isto autem concluditur, quod quanto aliqui maiorem defensionem haberent, quam alii: tanto gravius peccarent Papae haeretico favendo. Si enim aliquis rex vel princeps omnes resistentes Papae haeretico in dominio suo manentes defenderet vel minime impugnaret, multo gravius delinquerent, qui manentes in dominio illius regis vel principis Papae haeretico aliquo modo faverent, quam alii commorantes in dominiis regum et principum, qui resistentes Papae haeretico nequaquam defenderent, sed persequerentur, vel persequi et molestari ab aliis minime prohiberent.

Discipulus Mirum videtur, quod reges et principes in hoc casu gravius peccarent quam praelati: cum magis pertineat ad praelatos obviare Papae haeretico quam ad reges et principes.

Magister Respondetur, quod quidam praelati inter principes ratione temporalis potentiae computantur. Et ideo illi praelati favendo Papae haeretico peccarent gravissime. Quia peccatum aliorum aliquo modo attenuaret timor periculi temporalis.

Cum vero dicis, quod ad praelatos temporales et magis magistros, quam reges et principes et caetera. Respondetur, quod ad omnes spectat obviare Papae haeretico. Quia sicut notat Glossa extra de haereticis urgentis; quod in religionem divinam committitur, in omnium fertur iniuriam et publicum crimen committi capitulo erunt et Manichaeos. Sic etiam, ut habetur distinctione 1 ius publicum est in sacris et in sacerdotibus et magistratibus. Ubi dicit Glossa qui laedit sacerdotes vel res sacras, ab omnibus tanquam pro publico crimine potest accusari. Multomagis ius publicum in fide Christiana consistit, et multo fortius qui laedit et impingit in fidem catholicam, tanquam pro publico crimine, potest ab omnibus accusari. Quare omnes tenentur Papae haeretico tanquam publicum crimen committenti resistere.

Ad reges igitur et principes spectat Papae haeretico obviare. Et hoc etiam spectat ad praelatos, qui etiam inter principes nullatenus numerantur: sed quodammodo aliter: quia ad reges et principes spectat contra Papam haereticum exercere potentiam temporalem: nisi essent aliqui, qui vellent sponte ex instinctu divino subire martyrium, quemadmodum legio Thebeorum ad martyrium sponte se obtulit, licet si voluisset armis materialibus resistisset. Ad praelatos autem, qui non sunt principes, spectat scripturarum sermonibus et sanctis exhortationibus secularis auxilii brachium invocando Papae haeretico obviare. Porro quia reges et principes essent extra timorem periculi, quamvis Papam haeareticum impugnarent. Multi autem praelati absque periculo temporali Papam haereticum impugnare non possunt.

Ideo reges et principes Papae haeretico favendo gravius peccarent, quam praelatii in periculo constituti. Et etiam religiosi ac priores et doctores, qui essent extra periculum: quamvis Papam haereticum non impugnarent, Papae haeretico favendo gravius peccarent quam reges et principes: pro eo quod maiorem notitiam habent veritatis: et se ad opera spiritualia (inter quae impugnatio Papae haeretici non obtinet infimum locum) se artius obligaverunt.

Discipulus Nunquid sufficit regibus et principibus defendere impugnantes Papam haereticum.

Magister Respondetur quod non: quia si non potenter, cum poterint, impugnaverint Papam haereticum: sed solummodo defenderint impugnantes, non erunt calidi neque frigidi, sed tepidi. Et ideo incipiet eos Deus evomere de ore suo. Et consimiliter esset iudicandum de regibus et principibus, si alios sequaces, viles et pauperes Papae haeretici acriter invaderent: et ipsum Papam haereticum satagerent excusare. Tales enim nequaquam adverterent illud Deuteronomio 1 Parvum audietis ut magnum: nec accipietis cuiuslibet personam. Quia Dei iudicium est cor non accendere. Et quamvis in omnibus iudicibus potestatem habentibus sit damnabile, tamen in regibus et principibus multo damnabilius et ignominiosius esse dinoscitur. Acceptio enim personae Papae haeretici in regibus et principibus, qui eius potentiam temporalem nullatenus pertimescunt, vel contemptui fidei Christianae, aut stolidae fatuitati, aut nimio defectui zeli ad fidem Christianam, aut avaritiae effrenatae, vel pusillanimitati, aut stolidae vanitati, vel alilcui alio vitio, quod dignitati regiae et etiam principum est probrosum, debet ascribi.

Discipulus Dic qui inferiores regibus et principibus gravius peccant favendo Papae haeretico: utrum videlicet praelati vel doctores, clerici seculares vel religiosi?

Magister Respondetur quod quo ad aliquid praelati gravius peccant quam doctores, quia enim praelati curam simplicium susceperunt, et eos non diligenter informaverunt contra errores Papae: quantum ad hoc, gravius peccant quam magistri, qui curam illorum minime gerunt. Ille autem qui sunt praelati et doctores gravissime peccant. Ratione autem scientiae maioris qua praepollent doctores ultra praelatos simplicis literaturae gravius peccant doctores quam praelati huiusmodi. Religiosi autem caeteris paribus gravius peccant favendo Papae haeretico, quam clerici seculares, inter quos illi peccarent gravissime, quorum statum vel aliquid contingens statum eorum Papa haereticus erronee condemnaret.

Discipulus Qui peccant gravius, fautores Papae haeretici, vel credentes erroribus Papae haeretici?

Magister Respondetur quod si sint fautores aliqui Papae haeretici, qui non sunt credentes eius erroribus: credentes (eo quod sunt haeretici) gravius peccant, quam fautores qui non sunt credentes. Aliter dicitur, quod quia fautores peccant scienter: et illi qui sunt credentes ignoranter peccant; fautores gravius peccant quam credentes.

Discipulus Qui peccant gravius, fautores vel defensores Papae haeretici?

Magister Respondetur quia omnis defensor haereticorum est fautor eorum non econverso. Ideo qui sunt Papae haeretici defensores, gravius peccant, quam qui sunt tantummodo fautores.

Discipulus Qui peccant gravius inter defensores Papae haeretici?

Magister Respondetur quod inter scienter defensores Papae haeretici, gravius peccant reges et principes ac potentes, qui potentiam Papae haeretici non formidant. Inter defensores autem ignoranter Papae haeretici qui laborant ignorantia crassa et supina, damnabilior est in praelatis (et gravius peccant) et in doctoribus et religiosis, quam in regibus et principibus, qui rebus secularibus ex officio sunt intenti.

Discipulus Dic de receptoribus Papae haeretici, qui gravius peccant.

Magister Respondetur quod quanto receptores Papae haeretici muniuntur maiori potentia temporali, et minus timent potentiam temporalem Papae haeretici, tanto gravius peccant. Et ideo gravius peccaret rex potens, recipiendo Papam haereticum, quam Dux vel Baro, aut Castrum vel Civitas, nisi ex aliqua causa rex plus haberet timere potentiam temporalem Papae haeretici, quam alius minoris potentiae temporalis. Et ex istis concluditur, quod caeteris paribus inter omnes reges et principes ille, qui maioris esset potentiae, et quem plus timeret Papa haereticus contra Deum et Christianitatem delinqueret, si Papam haereticum minime impugnaret.

Go to cap. 71
Return to Table of Contents