William of Ockham, Dialogus,
pars 1, lib. 7, cap. 71-73

Uncorrected Text of Goldast's edition; not proofread.
(Version 2, March 1996)
Copyright © 1996, The British Academy



CAP. LXX

Discipulus De Papa haeretico, aut credentibus, fautoribus, defensoribus, receptoribus Papae haeretici, ut modo mihi videtur, nonnulla discussimus: nunc autem rogo, ut de gravitate periculi tempore Papae haeretici, si unquam aliquis Papa a fide deviabit catholica, perscruteris, an scilicet tempore Papae haeretici grave imminebit periculum Christianis?

Magister Interrogatio tua, ut eam proponis, aliquid supponit, et aliquid quaerit. Supponit enim quod aliquis erit Papa haereticus. Quaerit autem, quale tunc periculum Christianis instabit. De isto vero, quod supponit, fuerunt opiniones: quibusdam dicentibus, quod esset futurus Papa haereticus. Aliis dicentibus, quod temerarium fuit et est dicere, quod erit Papa haereticus, et temerarium est negare.

Circa illud etiam, quod interrogatio tua quaerit, sunt diversae opiniones. Una est, quod si unquam aliquis Papa fuerit haereticus, non grave periculum fidelibus imminebit: quia cardinales, praelati et magistri statim sibi resistent. Aliqui etiam reges et principes, ac alii seculares potenter assistent. Et ideo statim perfidiam Papae haeretici extirpabunt. Alia est opinio, quae de futuris non reputat divinandum. Tenentes enim opinionem illam dubitant, quod si unquam erit Papa haereticus, gravissimo periculo catholici exponentur. Ita quod timent, quod maius instabit periculum Christianis, si aliquis Papa diu victurus est haereticus, quam si tota Christianitas a Sarracenis vel aliis infidelibus caperetur.

Discipulus Miror, quod aliqui de hoc valeant dubitare: quia si Sarraceni omnes regiones Christianorum per potentiam subiugarent, omnes Christianos extinguerent vel subderent servituti. Papa autem haereticus hoc minime attentaret. Et ita istorum opinio ratione carere videtur: de te tamen motivum eorum audire desidero.

Magister Si affectas scire motivum eorum, primo opinionem eorum intelligas.

Discupulus Puto quod intelligo.

Magister Non apparet, quia tu videris intelligere de periculo corporali specialiter: ipsi autem intelligunt de periculo spirituali: quamvis etiam secundario intelligat de periculo corporali: quia dubitat quod Papa haereticus, nisi refrenetur timore catholicorum, cogitabit omnes Christianos extinguere vel cogere aliam sectam suscipere.

Discipulus Narra motivum eorum intelligendo de periculo spirituali.

Magister Motivum eorum est tale. Quanto quis pluribus modis, quorum unus non impedit alium, sed quilibet efficacior fit per quemlibet, nititur aliquem expugnare, tanto illum citius expugnabit, vel dubitandum est si citius superabit. Sed si Papa esset haereticus, pluribus modis quam Sarraceni (quibus tota Christianitas non posset corporaliter obviare) conabitur populum Christianum expugnare, et spiritualiter iugulare. Modi autem impugnandi, quibus uteretur, essent aeque efficaces vel efficaciores, quam modus impugnandi Sarracenorum. Unusquisque modus alium nequaquam impediet: sed quilibet quemlibet efficaciorem reddet. Ergo Papa, si esset haereticus, citius quam Sarraceni, populum Christianum superabit. Spiritualiter autem superari et in anima cruciari periculosius est et peius, quam morti succumbere corporaliter. Igitur gravius periculum imminebit vel imminere poterit populo Christiano, si Papa efficeretur haereticus, quam si Sarraceni totam terram Christianorum suae subderent ditioni.

Discipulus Qui sunt illi modi, quibus Papa, si esset haereticus, catholicos, et Christianos populos impugnaret?

Magister Respondetur, quod catholicos et sibi resistentes forte non minus acerbe, quam Sarraceni, corporaliter procuraret invadi: quia mandaret episcopis et inquisitoribus haereticae pravitatis, ut eos ubicunque possent satagerent captivare, et nisi a suo proposito resilirent, eos traderent curiae seculari: qiu, ut Papae haeretico complacerent, et ab eo aliquod beneficium obtinerent, tanquam beluae crudelissimae mandatum Papae haeretici totis viribus conarentur effectui mancipare. Secundo, Papa si esset haereticus, per scripturarum testimonia ad suum sensum retorta Christianos invaderet, et multos traheret ad suam voluntatem: eo quod intelligentiam scripturarum nequaquam habentes ad verum intellectum venire nescirent. Tertio, impugnaret Christianos per speciem veritatis et religionis, cui non adhaerere videretur multis stultum et insanum. Quarto, impugnaret catholicos per ecclesiasticam auctoritatem, cui non obedire putaretur a nonnullis inobedientiae crimen incurrere.

Discipulus Probabile mihi videtur; quod istis modis et aliis Papa, si esset haereticus, niteretur Christianos suis erroribus subiugare, ut eos spiritualiter iugularet. Sed Christiani sibi nequaquam acquiescerent: imo nec etiam tolerarent: sed statim de eo facerent iustitiae complementum. Quare cum ipse esset unus, cui omnes resisterent Christiani: Sarraceni autem quamplurimi: nullo modo tantum posset imminere periculum, si Papa efficeretur haereticus, sicut si Sarraceni sibi terram Christianorum subiicerent.

Magister Respondetur quod si Christiani vellent Papae haeretico obviare, non incumberet eis tantum periculum spiritualiter, sicut si Sarraceni regiones Christianorum sibi subiicerent: Sed dubitant isti, quod multitudo Christianorum Papae haeretico nullatenus obviaret: imo suis erroribus inhaereret, ipsique sponte faveret.

Discipulus Unde posset accidere, quod multitudo Christianorum Papae haeretico adhaereret?

Magister Dicunt, quod ex multis causis forte accideret, et aliqui adhaererent ex una causa, alii ex alia.

Discipulus Enumera aliquas causas, ex quibus posset accidere.

Magister Dicitur, quod una causa, ex qua aliqui Papae haeretico adhaererent, est falsa et erronea aestimatio, quam habent nonnulli de Papa.

Discipulus Quae est illa falsa et erronea aestimatio?

Magister Respondetur, quod est multiplex. Quidam enim putant, quod Papa peccare non potest: quemadmodum quidam imaginatur, quod in quodam loco antiquo legi in favorem Sergii Papae tradiderunt. Unde quidam (ut audivi) his temporibus publice dicunt, quod Papa est Deus in terris, non quidem sicut omnes sacerdotes dicuntur dii, qui tamen peccare possunt: sed sic, ut male facere nequaquam possit, et in terris omnia quae vult possit. Quidam putant, quod Papa contra fidem errare non potest. Quidam putant, quod licet Papa peccare et errare contra fidem possit, de omnibus tamen quae facit debemus supponere, quod sint bene facta: et de nullo quod facit licet nobis iudicare, quod sit male factum. Quidam putant, quod licet valeamus reputare aliqua facta Papae esse mala, et male facta: tamen nulli licet Christiano Papam arguere vel iudicare, reprehendere aut aliquam contra eum iudicialiter ferre sententiam. Et ex his quatuor aestimationibus falsis de Papa, et ex qualibet earum accideret, quod Papa effecto haeretico ei Christiani aliqui adhaerebunt.

Discipulus Primae duae aestimationes falsae mihi videntur. De quarta autem tractatum est prius. Ideo dic secundum illos, in quo tertia aestimatio a veritate recedit.

Magister Dicitur quod quantum ad omnia quae non possunt bono animo fieri, est contraria veritati. Quicquid enim Papa fecerit, quod non potest bono animo fieri, nec recta intentione, licet cuilibet hoc scienti iudicare de Papa, quod male facit et inique, et quod peccat mortaliter. Unde si viderem Papam fornicantem, simoniam committentem, vel mentientem in doctrina religionis, aut in proximi nocumentum, vel innocentem aliquem diffamantem, vel aliquid contra Deum praecipientem, aut aliquid huiusmodi, liceret mihi et deberem iudicare non quidem iudicialiter, sed certa credulitate, Papam peccare mortaliter.

Discipulus Secundum istam sententiam ita possem licite iudicare de Papa, quod male facit, sicut de quocunque alio Christianorum.

Magister Respondetur quod non: quia multa licent Papae, quae aliis illicita dignoscuntur. Et ideo de talibus si faciat ea Papa, non licet iudicare, quod Papa malefaciat ea: de aliis hoc non licet. Patet hoc, quia sunt aliqua, quae sunt illicita Papae, quae tamen aliis licent, et de talibus licet iudicare, quod Papa peccat: sed de aliis hoc minime licet.

Discipulus Videtur autem, quod isti parum reputant de persona Papae: licet forte de officio Papae multum aestiment. Magister Isti reputant Papam hominem mortalem, peccabilem, innumeris periculis spiritualibus subiectum. Multos autem summos pontifices, qui fuerunt, reputant fuisse viros sceleratissimos, omni confusione dignos: et quia licet hoc asserere et sentire: et ita de quolibet summo pontifice licet hoc sentire in speciali, quandocunque facit aliquid, et constat eum facere, quod bono animo nequaquam facere potest. Unde assertionem, qua dicitur, quod debemus reputare bene factum quicquid fecerit, haeresim perniciosissimam et periculosissimam arbitrantur.

Discipulus Sunt ne aliquae aliae aestimationes falsae et erroneae, quae facerent multos Papae haeretico adhaerere?

Magister Respondetur quod sic. Putant enim quidam, quod coertio Papae haeretici spectat solummodo ad concilium generale. Quidam autem putant, quod coertio Papae haeretici spectat solummodo ad clericos, et nullo modo ad laicos: nisi fuerint per praelatos ecclesiae requisiti. Quidam vero putant, quod coertio et similiter vitatio haeretici Papae solummodo spectat ad cardinales. Quidam putant, quod solummodo spectat ad maiores praelatos ecclesiae: puta ad patriarchas et episcopos. Quidam putant, quod simplices et laici de spiritualibus nihil facere debent, nisi quod fuerit eis per episcopos suos iniunctum. Et ideo de Papa haeretico se intromittere non debent, nisi quod eis praeceperunt episcopi eorundem. Quidam dicunt, quod quamdiu Papa haereticus toleratur a multitudine Christianorum, nullus debet eum aliqualiter impugnare. Quidam putant, quod multitudo est in omnibus sequenda. Et ideo ille pro Papa est habendus, quem multitudo Christianorum habet pro Papa. Ex his omnibus aestimationibus, et qualibet illarum, aliisque quam plurimis aestimationibus falsis et erroneis accideret: quod si Papa fieret haereticus, quam plures ei firmiter adhaererent.

Discipulus Dixisti unicam causam divisam in plures, ex qua accideret, quod si Papa efficeretur haereticus: et quod Christiani plures adhaererent eidem. Ideo nunc dic alias causas, ex quibus hoc accideret.

Magister Alia causa sive occasio secundum istos, quare multi Christiani Papae haeretico adhaererent, est timor mundanus sive humanus, iunctus diffidentiae, qua unus Christianus diffideret de alio. Et ista causa oritur ex defectu zeli ad catholicam fidem. Quia enim multi propter catholicam fidem nollent aliquod detrimentum corporis vel rerum incurrere, vel saltem non magnum. Et ideo nescientes, an alii Christiani nollent eis assistere contra Papam haereticum, ab impugnatione Papae haeretici omnino desisterent, et eidem cum aliis adhaererent, saltem quousque aliquis potens inciperet Papam haereticum impugnare.

Putant enim tenentes opinionem praedictam, quod si Papa esset haereticus: et aliquis rex potens eum invaderet cum toto posse: multi, qui prius Papae haeretico adhaeserunt, eum fortissime impugnarent. Et haec est una causa secundum istos, quare reges et principes et alii potestates, qui temporalem potentiam Papae haeretici non timerent, gravius peccarent, quam alii, si Papae haeretico faverent. Quia eorum negligentia esset quam pluribus occasio Papae haeretici adhaerendi. Alia causa sive occasio, quare multi adhaererent Papae haeretico, est cupiditas et ambitio. Cupiditas enim obtinendi divitias et pecunias, ac beneficia ecclesiastica et honores a Papa haeretico multos faceret eidem consentire.

CAP. LXXI

Discipulus De impugnatione Papae haeretici saepe fecimus mentionem, de quibus unum obsecro ut pertractes, qui videlicet ad impugnandum Papam haereticum sunt idonei reputandi.

Magister Ad hoc respondetur, quod omnes catholici discretionem habentes ad impugnandum Papam haereticum, uno modo vel alio debent idonei reputari.

Discipulus Ista responsio est tam generalis, quod ad mentem meam nequaquam vadit. Scio enim, quod cum Papa haereticus sit omnium fidelium inimicus, omnes fideles rationes utentes ad impugnandum ipsum aliquomodo idonei sunt censendi: oportet tamen quod inter ipsos sint quidam, qui sint quasi duces, directores et capita aliorum de quibus interrogationem, quam proposui, intellexi.

Magister Respondetur quod virtutibus excellentes, in sacris literis eruditi, in arduis rebus experti, et potentia praediti temporali, ut sint duces et capita impugnantium Papam haereticum, sunt censendi idonei. Contingit enim dupliciter Papam haereticum impugnare, scilicet corporaliter contra ipsum, si oportuerit, materialia arma movendo: et spiritualiter tam ipsum quam errores eius auctoritatibus et rationibus convincendo. Primo modo potentia praediti temporali debent idonei reputari ad Papam haereticum impugnandum. Secundo modo in sacris literis eruditi sunt idonei, ut sint quasi duces et principales impugnatores Papae haeretica pravitate maculati. Virtutum autem eminentia et rerum experientia opportunae videntur utrisque, ut sicut oportet et quando oportet Papam haereticum et complices eius impugnet.

Discipulus Adhuc ista responsio est magis generalis, quam vellem. Unde precor ut secundum aliquam sententiam aliquas praerogativas speciales assignes, quibus oportet principales impugnatores Papae haeretici praeeminere ad hoc, quod idonei censeantur.

Magister Speciales praerogativae tales sunt innumerae.

Discipulus Aliquas paucas tange.

Magister Dicunt quidam, quod ad hoc, quod quis impugnator Papae haeretici idoneus censeatur, requiritur quod sit firmiter stabilitus in veritatibus contrariis Papae haeretici erroribus, ut scilicet nulla ratione ab illis veritatibus possit avelli. Unde quantum ad veritates illas assertiones suas neque correctioni Papae, neque correctioni concilii generalis, nec correctioni angelorum de coelo debet submittere: sed quemadmodum beatus Paulus scripsit Gal.# 1 dicens: Sed licet nos aut angelus de coelo evangelizet vobis praeterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Ita quilibet impugnator idoneus Papae haeretici, dicat in corde suo et proferat ore, cum fuerit opportunum: licet ego, aut Papa, aut concilium generale, aut tota congregatio Christianorum, aut tota multitudo angelorum de coelo, errores Papae haeretici annunciare asserere vel affirmare praesumpserit, anathema sit. Ideo autem non debet impugnator idoneus Papae haeretici assertiones suas, quantum ad veritates contrarias erroribus Papae haeretici alicuius correctioni submittere: quia illas veritates non tanquam ab homine, sed tanquam a Deo, qui correctione non eget, traditas suscepit, amplectitur et veneratur.

Et ex isto (ut dicunt) eliditur error quorundam dicentium, quod aliquis Christianus fidem suam debet supponere correctioni beatissimi Papae. Quod probant per exemplum de beato Hieronymo, qui fidem suam didicerat in ecclesia, in qua nutritus fuit, correctioni et iudicio beatissimi Papae. Sed hoc dicunt isti esse erroneum, imo haereticum manifeste. Quod exemplis et ratione probare conantur. Primo quidem exemplo beati Pauli, qui, ut legitur ad Gal.# 2 cum reprehenderet Papam, scilicet beatum Petrum, assertionem suam correctioni Papae nequaquam submisit: imo voluit, quod Papa se suae correctioni submitteret. Ideo enim repraehendit eum, ut de excessu commisso in praeiudicium evangelicae veritatis corrigeret. Secundo probant hoc exemplo clericorum Romanorum, qui se a communione Anastasii Papae secundi abegerunt. De quibus constar, quod assertionem suam correctioni Papae nullatenus submiserunt.

Discipulus Forte diceretur istis, quod clerici illi assertionem suam non submiserunt correctioni Papae haeretici, qualis fuit Anastasius secundus: sed submiserunt correctioni futuri summi pontificis catholi.

Magister Hoc sufficit, quod Anastasium secundum reputaverunt haereticum propter hoc, quod assertioni eorum, quam acceperant a sanctis patribus, contradixit. Et propter eandem rationem quicunque futurus Papa postea contradixisset, eundem haereticum reputassent. Quare nullius hominis correctioni volebant assertionem suam submittere. Et ideo dicunt isti, quod Christianus assertionem catholicam Papae correctioni non debet submittere. Quod etiam ratione probare nituntur. Nam veritatem infallibilem et immutabilem non debet quis illius correctioni submittere, qui falli potest et errare. Ergo tales veritates nullus debet correctioni Papae submittere, unde minimam veritatem contentam in scriptura divina non debet quicunque submittere correctioni Papae: quia sicut certa discussione non indigent, ita et correctione non indigent. Quare etiam cum omnia asserta in scripturis divinis sint certa, nulla correctione egent. Quare nullius correctioni debent subiici.

Cum vero dicitur, quod beatus Hieronymus fidem suam, quam didicerat in ecclesia, supposuit correctioni Papae beatissimi. Respondetur, quod hoc simpliciter est falsum: quod tamen ex verbis Hieronymi male intellectis elicitur. Unde ut mentem beati Hieronymi cunctis aperiam, ponantur verba eiusdem. Qui, ut habetur, 24 quaestione 1 capitulo haec est fides, ait: haec est fides, Papa beatissime, quam in catholica ecclesia didicimus, quamque semper tenuimus, in qua si minus perite aut parum caute forte aliquid positum est, emendari cupimus a te, qui Petri sedem tenes et fidem. Si autem haec confessio nostra Apostolatus tui iudicio comprobetur, quicunque me culpare voluerit, se imperitum aut malevolum vel etiam non catholicum, sed haereticum comprobabit. Ex quibus verbis concludunt quidam, quod beatus Hieronymus fidem suam, quam in ecclesia didicerat, supposuit correctioni beatissimi Papae. Sed dicunt alii, quod ista verba beati Hieronymi minus bene intelligunt. Non enim intendit Hieronymus fidem suam, quam didicerat in ecclesia, correctioni beatissimi Papae supponere: quia si Papa illi fidei contradixisset, beatus Hieronymus haereticum ipsum reputasset. Didicit enim Hieronymus in ecclesia, quod Christus fuit verus Deus et verus homo: cui si Papa obviasset, pro haeretico pessimo Hieronymum eum habuisset.

Discipulus Quid ergo supposuit beatus Hieronymus correctioni Papae?

Magister Respondetur, quod beatus Hieronymus absolute nihil supposuit correctioni Papae, sed conditionaliter tantum: quod verba eius aperte declarant, cum dicit: in qua si minus perite, aut parum caute forte aliquid positum est, emendari cupimus a te et caetera. Quae verba (sicut patet) sunt conditionalia.

Discipulus Saltem ex forma verborum apparet, quod Hieronymus fidem suam, quam didicerat in ecclesia, conditionaliter supposuit correctioni Papae. Quia primo dicit: Haec est fides, Papa beatissime, quam in catholica ecclesia didicimus. Et post adiungit: in qua si minus et caetera.

Magister Respondetur, quod quamvis absque periculo Hieronymus potuerit conditionabiliter fidem suam supponere correctioni Papae: quia conditionalis nihil ponit. Unde et haec conditionalis vera est: si in evangelio aliquid falsum asseritur, corrigendum est: tamen beatus Hieronymus in verbis praemissis non intendebat fidem suam supponere correctioni Papae: sed expositionem suam circa fidem intendebat conditionaliter supponere correctioni Papae, ut iste sit sensus verborum suorum: id est circa quam scilicet fidem exponendam et explanandam, si minus perite aut parum caute forte aliquid est positum, emendari cupimus a te et caetera. Quemadmodum si quis Postillator evangelii diceret: hoc est evangelium: in quo si aliquid minus bene dixi, paratus sum corrigere.

CAP. LXXII

Discipulus Si te praedicto modo circa alias praerogativas, quibus praeeminere debet impugnator idoneus Papae haeretici dilatares, multis lectoribus operis huius fastidium generares. Ideo alias succincte percurras. Magister Aliae praerogativae impugnatorum Papae haeretici assignantur. Quarum aliquae sunt communes impugnantibus corporaliter et spiritualiter Papam haereticum: aliquae vero sunt propriae impugnantibus spiritualiter Papam haereticum. Unde oportet eos, qui corporaliter vel spiritualiter Papam haereticum magnam sequelam habentem satagunt impugnare, tanquam directores et capita aliarum novarum viarum existere inventores. Quia sicut (teste beato Augustino ad Bonifacium) ut legitur distinctione 50 capitulo ut constitueretur, infirmitates novae et extraneae emergentes cogunt multas invenire medicinas multorum experimenta morborum: ita casus novi et extranei emergentes cogunt industrias ad occurrendum vias novas et extraneas invenire.

Cum ergo sit valde extraneum atque rarum, quod Papa sit pravitate infectus haeretica: ad Papam viriliter impugnandum oportet vias extraneas cogitare, praesertim si potentum fuerit favore munitus. Quicunque vero contra Papam haereticum voluerit solummodo uti rationibus, erit forsitan similis medico imperito, qui vult uno colyrio oculos curare. Non sufficit autem impugnatori idoneo Papae haeretici contra ipsum vias extraneas invenire, nisi cum fuerit expediens ipsas curaverit effectui mancipare, ut videlicet non timeat aggredi novitates.

Quamvis enim novitates inutiles, perniciosae et periculosae sint omnino vitandae: novitates tamen perutiles et necessariae et salubres sunt carius amplectendae. Non est aptus ad quaecunque ardua peragenda, qui omnes horret novitates. Si Alexander Macedo aggredi novitates timuisset, maiorem partem mundi sibi nullatenus subdidisset. Si civitas Romana novitates minime accepisset, nunquam pacem in universo orbe fecisset. Quid loquar de sanctis hominibus et Apostolis? Si novitates inducere formidassent, ad novam legem gentes nullatenus convertissent. Non sunt ergo novitates penitus respuendae: sed sicut vetusta, cum apparuerint onerosa, sunt omnimode abolenda: ita novitates cum utiles, fructuosae, necessariae, expedientes secundum rectum iudicium videbuntur, sunt animosius amplectendae. Non autem sufficit impugnatori idoneo Papae haeretici novitates, cum opportunum fuerit, attentare, nisi etiam cum expediens fuerit periculis et laboribus et etiam morti si oportuerit se exponat.

Qui enim omnia pericula expavescit, similis est illi, de quo dicitur Eccles.# 2 Qui observat ventum, non seminat: et qui considerat nubes, nunquam metet. Rursus, si habet divitias, debet esse paratus expensas effundere: quia nulla eleemosyna corporalis extra articulum necessitatis extremae est ita necessaria. Neque enim monasteriorum constructio, neque pauperum quorumcunque sustentatio, neque ecclesiarum aedificatio, neque miserabilium personarum defensio, neque captivorum redemptio, neque pro terrae sanctae recuperatione largitio, potest aequiparari expensis, quae fiunt ad impugnandum Papam haereticum et fidem catholicam defendendam et exaltandam: eo quod exaltatio et defensio fidei catholicae est omnibus temporalibus praeferenda.

Amplius, impugnator idoneus Papae haeretici perditionem rerum bonorum et famae nullatenus expavescat. Haec enim omnia sunt inter bona minima computanda. Nec propter ista est defensio fidei aliquatenus omittenda. Quamvis enim unusquisque, si convenienter potest famam suam, quae inter omnia bona temporalia videtur praeeminere, ad aedificationem proximi et propter scandalum evitandum servare teneatur: propter ipsam tamen servandam non est defensio fidei derelinquenda. Quia absque fama est salus: et saepe fama est causa perditionis aeternae. Et ideo qui de perditione famae nimium contristatur, ut aliquid spectans ad honorem Dei vel salutem suam vel proximorum omittat, non est dignus regno Dei. Talis enim cum Apostolo nequaquam propter proximum omnia velut stercora arbitratur, sed gloria vexatur inani, omnia opera sua faciens ut ab hominibus videatur.

Iterum, impugnator idoneus Papae haeretici omnem duplicitatem evitet, ne scilicet facto, verbo vel scripto patenter ostendat, quod ipsum habet pro vero summo pontifice. Quamvis enim nonnunquam licitis et utilibus simulationibus uti expediens censeatur: tamen uti duplicitate, quae falsitatem includit, semper est illicitum reputandum. Teste sapiente, qui Eccles.# 2 ait: Vae duplici corde et peccatori terram ingredienti duabus viis. Sit insuper in prosequendo negocio fidei contra Papam haereticum calidus, non tepidus. Tepidus enim in hoc negocio, praesertim si est magnus et potens, non solummodo de ore Dei evometur, sed etiam pauperibus et simplicibus sibi adhaerentibus erit causa et occasio confusionis et destructionis, non tantum modo temporalis, sed etiam forsitan spiritualis.

Quia si non ferventer defendit eos, Papa haereticus et complices sui tanquam beluae crudelissimae ipsos tam spiritualiter quam corporaliter satagerent trucidare. Oportet etiam impugnatores idoneos Papae haeretici amore et concordia fortius adiuvari: ne se dissensionibus et contentionibus odiosis, et aemulationibus, et schismatibus disiungentes facilius desolentur. Quia teste Salvatore: Omne regnum divisum contra se desolabitur, et omnis civitas vel domus contra se divisa non stabit. Quare impugnatores Papae haeretici quantumcunque iustam causam habuerint, non sperent, quod per ipsos tam laudabilem finem accipiant si inter se discordes extiterint damnabiliter et divisi.

Tales enim non sunt de semine illorum per quos fides orthodoxa exaltabitur: sed per aliam occasionem Deus causam fidei feliciter terminabit. Impugnator igitur idoneus Papae haeretici gloriam propriam minime quaerat, quasi velit, quod per ipsam solummodo victoria habeatur, sed gaudeat per quemcunque causa fidei licite adiuvatur: nec facta nec consilia minorum despiciat: quia saepe parvulis revelantur, quae a sapientibus et prudentibus absconduntur. Sit consiliarius assidue inquisitivus et interrogativus viarum et modorum, quibus est contra Papam haereticum procedendum. Quia teste Salomone: Erit salus, ubi erunt multa consilia. Et quamvis minorum consilia saepe minime sint spernenda: tamen a sapientibus est maxime in hoc casu consilium requirendum: ne aliquis de sapientia propria, tanquam sit sufficiens, quoquomodo confidat. Si enim mille carentes potentia temporali, quorum quilibet sapientia Salomonem excederet, Papam haereticum regum et principum favore fulcitum satagerent impugnare, aliorum consilio indigerent: nec tamen propter hoc pauciores et minus sapientes aliqualiter debent formidare contra Papam haereticum bellum accipere. Quia quamvis nihil de contingentibus omittere debeant, in sua tamen sapientia vel virtute sperare non debent: sed in virtute Dei, quae, si certaverit usque ad mortem, expugnabit pro eis inimicos eorum. Quamobrem nullam multitudinem eorum adhaerentium Papae haeretico expavescant.

Quia, sicut allegatum est supra, teste Iuda Machabeo, non est differentia in conspectu Dei coeli liberare in multis aut in paucis. Et Exodi 23 unicuique fideli in haec verba mandatur: non sequeris turbam ad faciendum malum: nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. Cuius rationem assignat Psalmista dicens: deficit sanctus, diminutae sunt veritates a filiis hominum, vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Et alibi ait: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Rationem etiam eiusdem assignat Salomon Eccles.# 1 dicens: Stultorum infinitus est numerus. Nec Esaias rationem eius tacuit, cum dicit: Omne caput languidum et omne cor moerens a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. Imo etiam Salvator ipse rationem dicti prioris expressit, cum dicit Matthaei 7: Lata porta et spaciosa via est, quae ducit ad perditionem: et multi sunt qui intrant per eam. Quam augusta et arta via, quae ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam. Et alibi ait: multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

Ex quibus verbis aliisque innumeris nonnuli accipiunt argumenta ad probandum, quod propter quantamcunque multitudinem adhaerentium Papae haeretico non debent pavere paucissimi contra Papam haereticum patenter insurgere. Ante omnia tamen ab omni peccato mortali se servare tenentur: quia, sicut non est speciosa laus in ore peccatorum, ita defensio vel impugnatio haereticae pravitatis pars coelestium coram Deo est minime pretiosa, licet utilis aliis esse possit. Oportet igitur impugnatorem idoneum Papae haeretici, non solum peccata carnalia, sed etiam spiritualia declinare. Propter quod nonnulli putant, quod his diebus essent paucissimi impugnatores idonei Papae haeretici: quia fere totum mundum, tam clericos quam laicos, tam religiosos quam seculares dubitant peccatis mortalibus spiritualibus, fornicatione et furto peioribus, enormiter irretitos, ut ambigant non minus modo, quam tempore Noe, verificari illud Gen.# 6: Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

CAP. LXXIII

Discipulus De isto ultimo dicto vehementer admiror: cuius tamen motiva in tractatu De gestis circa fidem altercantium orthodoxam sollicite indagabo: nunc autem cum plures praerogativas tetigeris, quibus secundum quorundam sententiam oportet impugnatores idoneos Papae haeretici praeeminere, quae omnes communes impugnatoribus corporaliter et spiritualiter Papam haereticum mihi videntur: numera aliquas praerogativas speciales, quibus expedit praeeminere impugnatores Papae haeretici per testimonia scripturarum praecipue, si Papa haereticus errore coloratos et latentes conatus fuerit diffinitive populis Christianis tradere.

Magister Dicitur quod huiusmodi impugnatores idoneos Papae haeretici oportet sanctarum habere intelligentiam scripturarum, ut scilicet non solum memoriam verborum retineant, sed intellectum capiant veritatis. Quia, teste Hieronymo ut legitur 1 quaestione 1 capitulo Marcion: non in verbis scripturarum est Evangelium, sed in sensu, non in superficie, sed in medulla, non in sermonum foliis, sed in radice rationis. Multi enim quamvis memoria vigeant, ut literas multas retineant, et prompte quae voluerint recitent et allegent, carent tamen iudicio et acumine rationis, ita ut ad verum intellectum aliquando per seipsos nesciant pervenire. Et de istis potest verificari illud Apostoli 2 Thim.# 3 semper addiscentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes.

Tales autem non sunt idonei ad impugnandum errores occultos et latentes. Alii sunt vigentes rationis iudicio, quamvis in memoria deficere videantur; et illi, quamvis interdum cum magno labore et tarde, sunt idonei errores occultos et latentes ac coloratos Papae haeretici impugnare. Quamvis enim saepe sint imperiti sermone et eloquentia careant et ornatu verborum, non tamen scientia: quia illi sciunt ex paucis multa elicere. Et illi perspicue vident, quae veritati sunt contraria, quae consona, quae antecedentia, quae consequentia, quae impertinentia sunt censenda, qui etiam rationes sophisticas et auctoritates male intellectas non de facili seducuntur. Per quam autem scientiam rationis iudicium ad praedicta potissime adiuvetur, libro 9, De optimo genere addiscendi poteris invenire.

Qui autem memoria et iudicio praepollent, quod raro accidit, ut quidam aestimant, qui essent in sacris literis eruditi, essent maxime idonei impugnatores errorum Papae infecti pravitate haeretica. Oportet autem impugnatores idoneos Papae haeretici summe cavere, ne assertiones ipsius ambiguas contra mentem eius vel etiam praeter mentem ipsius ad perversum nitantur trahere intellectum: et multo fortius assertiones eius veras in omni sensu pervertere minime debent. Si enim aliquod fecerint praedictorum, praesertim scienter, vel etiam ex ignorantia crassa et supina, non solum coram Domino peccare mortaliter iudicabuntur, sed etiam apud intelligentes maligni et invidi aut iniusti apparebunt.

Inprimis igitur mentem ipsius ex omnibus dictis eius, quando assertio non est ambigua, investigent. Si enim assertio eius non est ambigua, sed sensum habens tantum modo falsum, non est necesse ad alia dicta eius recurrere. Cum vero patuerit manifeste sensum eius esse erroneum, non cavillose, non per auctoritates male intellectas, non per assertiones dubias, de quibus est licitum disputare, non per rationes fantasticas non intelligibiles et intricatas, non per dicta illorum, quos licitum est negare: sed per scripturas autenticas bene et sane intellectas, aut per rationes apertas, evidentes, irrefragabiles, studeant reprobare et fundare solidissime contrariam veritatem. Haec autem omnia amore faciant veritatis et odio falsitatis, ut ira, rancore vel odio personae Papae haeretici nulla moveantur.

Discipulus Cum instarem, quod hoc opus inciperes, arbitrabar brevem tractatulum De haereticis nos facturos: qui praeter aestimationem #dam in longum aliquantulum est protensus, quem si omnes difficultates nunc mihi de Papa haeretico eiusque complicibus occurrentes tibi disserendas exponerem, oporteret extendere in immensum. Sane cum opera prolixa pluribus dignoscantur ingrata modernis, sit hic primus sermo noster de haereticis consumptus. Nunc autem benevolentiae tuae gratias ago, quod personam induens recitantis votis meis, nunc abbreviando, nunc falsas sententias recitando, et pro eis fortiter allegando: nunc ad rationes probabiles respondendo: nunc argumentationes sophisticas solvendo: nunc veritates absque probationibus referendo, et quantum ad omnia alia descendere studuisti.

Istum autem modum utilem reputavi: quia sic nec ad probandum, nec ad reprobandum aliquid praescriptorum amor et odium tuae personae quemcunque movebit: sed omnibus legentibus materia datur cogitandi. Puto enim, quod cum ista fuerint divulgata, tum propter raritatem, tum propter utilitatem viri literati et intelligentes (zelum veritatis et boni communis habentes, quae vera sunt rationibus manifestis et testimoniis scripturarum apertis) satagent confirmare: et quae falsa sunt, reprobare studebunt. Tum etiam (ut aestimo) cum mentem tuam coeperis aperire de praedictis opera facies manifesta et praeclara, plana veritate referta, ad omnium utilitatem fidelium et Dei omnipotentis honorem. Cui gloria, laus et imperium in secula seculorum, Amen.

EXPLICIT LIBER SEPTIMUS PRIMAE PARTIS PRINCIPALIS DIALOGORUM

Return to Table of Contents