William of Ockham, Dialogus,
pars 1, lib. 7, cap. 54-62

Uncorrected Text of Goldast's edition; not proofread.
(Version 2, March 1996)
Copyright © 1996, The British Academy



CAP. LIV

Discipulus Haec, ut puto ab his quae tractata sunt libro sexto capitulo 99 dependent. Ideo his omissis, quod supra capitulo 52 promisisti, probare coneris.

Magister Tertium ibi promissum est, quod si rex aliquis propter temporalem potentiam Papae haeretici et suorum sequacium vel sibi faventium probabiliter et ex causis urgentibus formidaret, quod ex prohibitione doctrinae Papae haeretici in regno suo nulla utilitas neque spiritualis neque temporalis fidelium sequeretur: sed magis catholici turbarentur, et plures averterentur a fide, a tali prohibitione cessare deberent, et quod talis doctrina publicaretur et doceretur in regno suo sustinere.

Quod videretur posse probari. Primo sic; Oportet regem, sicut et quemlibet alium sapientem, extremam dementiam deelinare.# Sed talis prohibitio esset extrema dementia, et frustra niti, et nihil nisi turbationem bonorum quaerere. Quoniam frustra niti et nil nisi odium quaerere, extremae dementiae est, Hieronymo attestante qui approbando sententiam cuiusdam ait in prologo Esdrae: frustra autem, ut ait quidam, niti, nec alius se fatigando nisi odium quaerere, extremae dementiae est. Ergo rex, qui per prohibitionem huiusmodi nil nisi perturbationem fidelium quaereret, a tali deberet turbatione cessare.

Secundo sic: Non minus omittenda est prohibitio doctrinae erroneae Papae, propter vitandam turbationem fidelium absque omni utilitate eorum et etiam infidelium, quam sit omittenda correctio propter schisma vitandum; quia schisma vitandum dinoscitur, quia est Christianitati nocivum; sed turbatio sic fidelium absque omni eorum utilitate est Christianitati nociva. Ergo sicut schisma vitandum est; ita turbatio fidelium absque eorum utilitate est penitus declinanda. Sed propter schisma vitandum est omittenda correctio, teste Augustino qui contra epistolam Parmeniani, ut legitur 23 quaestione 4 cum quisque, ait: Cum quisque fratrum et Christianorum in ecclesiae societate constitutorum in aliquo tali peccato fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc ubi periculum schismatis nullum est. Et infra: quando cuiusquam crimen notum est et omnibus execrabile appareat, ut vel nullos prorsus vel non tales habeat defensores, per quos posset schisma contingere, non dormiat severitas disciplinae. Ex quibus colligitur, quod propter schisma vitandum a severitate correctionis et disciplinae oportet cessare. Igitur et consimiliter porpter turbationem fidelium declinandam oportet regem a prohibitione doctrinae Papae erroneae, ad tempus cessare.

Discipulus Dicitur forte, quod secus est, quando fides impugnatur, et quando alia peccata commituntur. Licet enim a correctione aliorum excessuum sit cessandum propter schisma vitandum, tamen quando fides impugnatur, oportet illos, ad quos spectat, resistere; quia ut allegatum est, in decretis 7 quaestione 1 capitulo adversitas # cum vero, sic legitur: Cum vero non praelatorum tantum, sed totius ecclesiae salus quaeritur (fides impugnatur) necesse est ut ex adverso ascendant, et in die belli seipsos ut murum opponant pro domo domini, animas suas ponant pro ovibus suis, ut exemplo suae passionis accendant, quos sermone doctrinae diutius confirmare non valent. Ex quibus verbis colligitur, quod cum fides impugnatur, praelati non debent tacere aut dissimulare: sed resistere debent usque ad sanguinem.

Ergo ratione consimili reges, quando impugnatur fides, usque ad mortem tenentur resistere. Quia sicut praelatos oportet ecclesiam defendere sermone, doctrina, et vita bona, ac tandem si oportuerit passione: ita et reges per potentiam temporalem ecclesiam defendere tenentur. Quare si Papa haereticus fidem impugnat, reges et principes dissimulare minime debent, imo sibi debent resistere viriliter et potenter etiam usque ad mortem, iuxta illud Sapientis: usque ad mortem certa pro iustitia. Et eadem ratione certandum est magis usque ad mortem pro fide, quam pro quacunque humana iustitia aut patria vel subiectis aut re temporali quacunque.

Magister Respondetur quod rationem praedictam nequaquam intelligis, non enim intendit, quod nunquam spectat ad reges et principes etiam usque ad mortem pro fide certare catholica: sed vult, quod cum ex certatione nulla penitus speratur utilitas, sed de notabili et periculosa et pernitiosa turbatione probabili dubitatur, abstinendum est ad tempus a tali certamine exemplo beatorum Petri et Pauli ac aliorum plurimorum sanctorum, qui interdum non tantummodo certantibus minime restiterunt, sed etiam fugerunt de loco certaminis. Ubi autem reges et principes ex certamine tali et resistentia ac prohibitione doctrinae Papae erroneae fructum aliquem spiritualem sperarent, etiam usque ad mortem oportet eos, si velint veri catholici reputari, doctrinae Papae resistere et eam in suis regnis et dominiis prohibere. Quemadmodum praelati, quando exemplo suae passionis possent subiectos accendere, quos sermone doctrinae confirmare nullatenus poterint, debent ascendere ex adverso et animas suas pro ovibus ponere.

Cum dicitur ergo, cum vero non praelatorum tantum, et caetera. Respondetur, quod quando fides impugnatur et ex passione speratur pro fide, quod catholici confirmabuntur in fide: tunc praelati debent mortem suscipere. Si autem ex passione sua confirmationem fidelium non sperarent, sed timerent quod post mortem suam fideles infirmi in fide catholica fluctuarent, debent mortem fugiendo vel dissimulando vitare, et alio tempore, quo valerent fructum facere, expectare.

Cuius sententiae videtur esse beatus Gregorius qui in libro dialogorum, ut habetur 7 quaestione 1 capitulo ubi, ait: Ubi omnino fructus de bonis deest, fit aliquando de malis labor supervacuus: maxime si e vicino causae suppetant, quae fructum valeant Deo ferre meliorem. Saepe agitur in animo perfectorum, quod silentio praetereundum non est: quia cum laborem suum sine fructu esse considerant, in loco alio ad laborem cum fructu migrant. Unde iste quoque egregius praedicator, qui dissolui cupiebat et esse cum Christo, cui Christus est vivere et mori luctum, qui certamina passionum ipse non solum appetit, sed etiam ad toleranda haec etiam alios accendit, Damasci persecutionem passus, ut potuisset evadere, murum, sportam funemque quaesivit, seque latenter deponi voluit. Nunquid vero Paulum dicimus mortem timuisse, quam seipsum pro amore Iesu attestatur appetere? Sed cum in eodem loco minorem sibi fructum adesse conspiceret, ad gravem laborem se alibi cum fructu servavit. Fortis etenim praeliator Dei teneri intra claustra noluit, sed certaminis campum quaesivit.

Ex quibus verbis colligitur, quod fidei zelatoribus licet intentione fructum faciendi maiorem campum certaminis pro tempore declinare. Quare reges et principes, si viderint quod prohibitio doctrinae Papae erroneae in regnis et terris sibi subiectis est ad honorem fidei et fidelibus fructuosa, doctrinam Papae erroneam, ne inficere valeat orthodoxos, debent prohibere, et pro tali prohibitione tuenda etiam arma movere. Exemplo sincerissimi zelatoris Dei legis Iudae Machabei, qui suos confortans ad bellum pro lege divina, ut habetur 1 Machab.# 3 ait: accingimini filii potentes et estote parati in mane, ut pugnetis adversus nationes, quae venerunt disperdere nos et sancta nostra. Quoniam melius est mori in bello quam videre interitum gentis nostrae et sanctorum.

Tamen si rex aliquis aperte videret, quod sine fructu fidelium et cum conturbatione perniciosa esset prohibere doctrinam Papae erroneam, dissimulare deberet, et tempus aliud expectare, quo cum fructu maiori doctrinam eandem pestiferam prohibere et de suo regno penitus extirpare valeret.

Discipulus Rationem praedictam intelligo, licet casus praedictus, quem innuit, mihi penitus impossibilis videatur. Ideo alias rationes ad assertionem eandem adducas.

Magister Tertia ratio principalis haec est. Non minus dissimulanda vel toleranda est ad tempus conveniens doctrina Papae erronea propter stragem corporalem et spiritualem vel etiam tantummodo spiritualem populorum et multorum, quam propter stragem corporalem multorum vitandam, sive propter alios excessus severitatis, correctionis et iustitiae detrahendum. Sed propter stragem multorum vitandam sunt alia flagitia minime punienda, teste Augustino qui scribens ad Bonifacium, ut habetur distinctione 50 capitulo ut constitueretur, ait: ubi per graves dissensionum scissuras non huius aut illius hominis periculum sed plurimorum strages spiritualis iacet, detrahendum est aliquid severitati ut maioribus malis sanandis catholica sincera permaneat fides. Unde consimiliter, ubi sine fructu plurimorum strages spiritualis iaceret; ita ut plurimi averterentur a fide, si rex prohiberet doctrinam Papae haereticam. Ergo a prohibitione huiusmodi est abstinendum.

Quarto sic: Sicut rex praeceptis et statutis aut etiam, si oportuerit, materialibus armis debet doctrinam Papae erroneam extirpare: ita praedicatores et doctores ac magistri apertis rationibus et scripturarum testimoniis debent doctrinam Papae erroneam impugnare. Sed praedicatores et doctores ac magistri non debent sine fructu et cum turbatione fidelium doctrinam Papae erroneam expugnare, ipsa veritate restante, quae ait Mathaei 7 Nolite sanctum dare canibus: nec mittatis margaritas ante porcos. Ergo nec rex sine fructu et cum turbatione fidelium debet in regno suo doctrinam Papae erroneam prohibere. Sed tempus in quo valeat cum fructu extirpare ipse expectare tenetur.

Quinto sic: Quod non est ad gloriam Dei, est minime faciendum: quia nihil nisi ad gloriam Dei fieri debet teste apostolo, qui 1 ad Corinthios 10 ait: Omnia quae facitis in gloriam Dei facite. Qui etiam ad Colo.# 3 ait: Omnia quae facitis in verba aut in opere, omnia in nomine domini nostri Iesu Christi facite. Sed prohibitio doctrinae Papae erroneae sine omni utilitate et cum turbatione fidelium non esset ad gloriam Dei. Ergo in hoc casu rex non debet in suo regno doctrinam erroneam prohibere.

CAP. LV

Discipulus Quia reor, quod si unquam aliquis Papa fieret haereticus, omni regi Christianitatis (si sapienter et prudenter processerit) facile erit absque omni notabili periculo spirituali vel corporali de regno suo doctrinam Papae erroneam extirpare. Et ideo si rex aliquis sustineat doctrinam erroneam in regno suo in terris sibi subiectis doceri, publicari et teneri, hoc accideret aut propter defectum zeli ad catholicam fidem, aut propter defectum sagacitatis et prudentiae, aut propter cupiditatem pecuniae aut divitias extorquendi a Papa haeretico, aut propter corruptionem aliam quae ab omni rege Christiano elongari deberet. Et ita opinor quod casus quem praedicta opinio innuit, nunquam evenerit. Ideo circa eandem opinionem non amplius immoreris: sed ad publicas potestates et communitates te converte: et dic an publicae potestates, regibus et principibus inferiores, et communitates, si sustinuerint sequaces Papae haeretici doctrinam eius erroneam divulgare, docere et tenere, debeant inter fautores haereticorum et pravitatis haereticae computari.

Magister Publicae potestates regibus et principibus inferiores, et communitates, quantum ad fidem catholicam defendendam et pravitatem haereticam extirpandam, a regibus et principibus nequaquam differre videntur: nisi quo ad potestatem temporalem. Quia minoris potentiae sunt communitates, quam reges et principes. Et ideo nonnullis apparet, quod per illa, quae dicta sunt de regibus et principibus, patere potest, quid de aliis simplicibus potestatibus sit tenendum. Si enim aliqua publica potestas vel communitas est tantae potentiae, quod cum fructu spirituali potest doctrinam Papae erroneam prohibere, ad hoc tenetur de necessitate salutis. Si vero est tam parvae potentiae temporalis, quod ex prohibitione doctrinae illius sequeretur turbatio fidelium absque omni fructu spirituali eandem dogmatisari licite sustinebit, et ad tempus aliud expectabit.

Discipulus Quomodo scietur an aliqua potestas vel communitas sit tantae potentiae, quod cum fructu spirituali poterit doctrinam Papae erroneam extirpare vel prohibere?

Magister Respondetur, quod nequaquam quaecunque persona vel communitas est tantae potentiae, quando pro rebus temporalibus vel pro honoribus obtinendis vel retinendis, vel pro quocunque damno vel incommodo temporali vitando auderet Papae sive catholico sive haeretico rebellare, et si se sciret tantae potentiae reputari, quod auderet et posset pro fide defendenda doctrinam Papae erroneam prohibere, ad hoc teneretur. Quod si non fecerit, censeri debet zelum fidei catholicae non habere. Imo fautrix haereticae pravitatis est merito iudicanda, ad quamlibet n.# personam et communitatem super alios potestatem habentem spectat sibi subiectos, cum potest, a pravitate haeretica praeservare.

Quod sic ostenditur. Aut praelati sunt solliciti pravitatem haereticam Papae haeretici extirpare: aut sunt damnabiliter negligentes. Si sint solliciti, et non possunt per se eas extirpare, brachium invocent seculare. Seculares autem praelatis, ecclesiae requisiti tenentur fideliter adiuvare, ut pravitas haeretica confundatur. Ergo in hoc casu tenentur doctrinam Papae erroneam prohibere. Si autem praelati in extirpando haereses Papae et sequacium eius sunt damnabiliter negligentes, in hoc casu debent seculares minime requisiti, si possunt cum fructu spirituali pravitatem haereticam et haereticos extirpare. Ergo ubi veritas catholica ad hoc, ut defendatur et pravitas haeretica ut confundatur, requirit opem et operam secularium super alios potestatem habentium; ipsi (si possunt cum fructu spirituali) de necessitate salutis sunt astricti doctrinam Papae erroneam prohibere, et totis viribus impedire, ne dogmatisetur, ne publicata inficiat orthodoxos.

CAP. LVI

Discipulus Licet circa istam rationem possunt multa dubia et obiectiones multae moveri, quia tamen ad ea potest per praecedentia faciliter responderi, pertranseo: et de simplicibus nullam super alios potestatem habentibus interrogo, an sint fautores haereticorum et haereticae pravitatis, si doctrinae Papae erroneae non resistunt.

Magister Ista interrogatio dupliciter potest intelligi. Quia aut intelligitur de aliqua tota multitudine simplicium, nullam super alios potestatem habentium: aut intelligitur de quolibet simplici tali, si intelligitur primo modo. Dicitur, quod si est tanta multitudo, quod cum fructu spirituali potest doctrinam Papae erroneam prohibere, censenda est favere haereticis et haereticae pravitatis, si non resistit. Hoc probatur primo sic. Non minus tenetur multitudo talis defendere fidem et resistere destruentibus eam, quam tenetur resistere invadentibus inique et iniuste socium vel patriam. Sed talis multitudo tenetur resistere invadentibus inique vel iniuste socium vel patriam, 23 quaestione tertia capitulo fortitudo. Ergo multo magis tenetur resistere (si potest) destruentibus fidem, quare si papa vult fidem destruere et haereticam inducere pravitatem, multitudo, quae potest sibi resistere, debet ei viriliter obviare, et ne inficiat catholicos impedire.

Secundo sic. Ad quos spectat Christum defendere, ad eosdem spectat fidem eius defendere. Sed ad multitudinem nequaquam super alios potestatem habentem pertinet defendere Christum, teste Augustino ut allegatum est supra 23 quaestione 3 capitulo ultimo ubi ait: ostendit propheta, nec illos immunes esse a scelere, qui permiserunt principibus Christum interficere, cum prae multitudine timerentur, et possent illos a facto et se a consensu liberare. Ergo ad multitudinem spectat fidem Christi defendere: nec sunt immunes a scelere, si permittunt papae, praelatis, regibus, et principibus et publicis potestatibus quibuscunque fidem subvere orthodoxam: si prae multitudine timentur, et possunt illos a facto et se a consensu liberare. Quia sicut dicit Augustinus ibidem: Qui desinit obviare cum potest perversis, et non facit, consentire videtur: et ideo si multitudo Christianorum super alios potestatem nequaquam habentium posset resistere doctrinae papae erroneae, et non faceret, consentiret eidem.

Similiter multitudo simplicium in uno regno vel in uno Ducatu vel in una civitate posset prohibere tam sequaces papae haeretici, quam dominum temporalem ne publicarent vel facerent aut permitterent publicari doctrinam papae erroneam, quam scirent esse erroneam, et non facerent, inter consentientes doctrinae erroneae papae computari deberent. Et causa secundum istos saepe tacta est prius, quia videlicet nullius rei temporalis vel hominis mortalis cuiuscunque defensio magis spectat ad quemcunque hominem vel multitudinem Christianorum: quam defensio fidei orthodoxae. Et ideo si multitudo in quocunque casu contra regem proprium vel dominum temporalem vel papam vel alium dominum quemcunque temporalem vel hominem deberet defendere, multomagis contra eundem debet defendere fidem, si potest.

Constat autem, quod si papa vel rex aut dominus temporalis vellet omnes viros et mulieres parvulos et innocentes corporaliter trucidare, totam terram vastare, et ad solitudinem et ad desertum reducere, multitudo simplicium super alios potestatem nequaquam habentium deberet papae, regi, et cuicunque domino temporali resistere. Ergo si papa, reges, et principes, aut alii domini temporales vellent fidem destruere, et ad falsam sectam sibi subiectos inducere, multitudo tenetur eis resistere, cum posset: quia aliter consentiret eisdem. Veruntamen si multitudo propter imperitiam nesciret doctrinam papae esse erroneam, et ignorantia crassa et supina minime laboraret, excusaretur, quamvis doctrinae papae erroneae nullatenus obviaret. Quemadmodum turba Iudaeorum fuisset excusata de morte Christi, si ipsis nescientibus nec ignorantia crassa et supina laborantibus Christum principes occidissent.

Si autem interrogatio tua intelligitur divisim de simplicibus super alios potestatem nequaquam habentibus: sic dicitur, quod si unus solus posset cum fructu dictae doctrinae resistere, et ad resistendum alios provocare, si non resisteret, esset fautor haereticae pravitatis. Veruntamen sicut simplices non semper tenentur scire doctrinam papae haeretici esse erroneam, quando praelati et alii maiores scire tenentur: quia non ita faciliter possunt scire, cum reges et principes ac quaedam aliae publicae potestates possunt saepe vocare peritos, et per eos cognoscere veritatem de doctrina papae haeretici, quos simplices vocare non valent. Ita in multis casibus simplices non tenentur dictae doctrinae resistere, quando principes et aliae publicae potestates tenentur obviare.

Discipulus Hic essent multa quaerenda, quae brevitatis causa dimitto, et unum tantum interrogo: an scilicet reges et principes ac publicae potestates teneantur vocare peritos, et quomodo debent per eos quaerere de doctrina praedicta.

Magister Respondetur, quod alii tenentur vocare peritos, quod ex praedictis dependere videtur. Sed quomodo per eos debent inquirere veritatem superius est minime discussum. Circa quod dicitur, quod publicae potestates, quae peritos vocaverunt, debent eis indicere iuramentum, ut dicant plenam et meram veritatem de doctrina papae, quae reputatur haeretica, eis fortiter comminando, quod si a veritate et conscientia deviaverint in perpetuum confundentur, et firmiter promittendo, quod si plenam et veram veritatem dixerint, eos honoribus praemiabunt, et ab omni confusione ac impugnatione defensabunt.

Discipulus Dubito, quod si unquam aliquis papa est haereticus, multitudo peritorum firmiter ei adhaerebit. Et ideo necesse erit, si rex aliquis vel alius potens velit ab eis quaerere veritatem de doctrina papae haeretici, oportet eos per iuramenta et per horribilissimas comminationes constringere. Sed dic, quid faciendum est de peritis, si respondere recusant.

Magister Ad hoc respondetur, quod in hoc casu sunt habendi suspecti de haeretica pravitate: nec unquam eis magno negocio est credendum, quia sic habetur, 20 quaestione 7 Non potest erga homines esse fidelis, qui extiterit Deo infidelis.

CAP. LVII

Discipulus Quamvis quamplurima adhuc circa fautores haereticae pravitatis essent discutienda: illis tamen pro nunc omissis (quae ad tractatum de gestis circa fidem altercantium orthodoxam reservo) ad fautores tantummodo haereticorum me transfero. De quibus discutias primo, qui sunt fautores haereticorum, qui quamvis de erroribus eorundem se nullatenus intromittunt, personis tamen eorum favent, praebendo eis auxilium vel consilium aut qualemcunque favorem, non ut errores suos divulgent, doceant et defendant, ut ditiores et maiores vel contra alios potentiores fiant.

Magister De talibus fautoribus haereticorum dictum est supra capitulo 27 quantum pro nunc.

Discipulus Requiro hoc quantum ad hoc ut sciantur, qui sunt fautores haereticorum: et qua poena isti fautores haereticorum sunt plectendi.

Magister Poena taxatur explicite, extra de haereticis capitulo excommunicamus # credentes. Ibi enim loquitur de poena illorum, qui sunt fautores haereticorum, et non sunt fautores haereticae pravitatis.

CAP. LVIII

Discipulus Licet ex his, quae sunt in isto capitulo pertractata, via videtur aperta ad sciendum et cognoscendum tam qui sunt fautores haereticorum quam haereticae pravitatis: tamen circa utrosque unam tantummodo difficultatem discutias, an scilicet communicantes et obedientes papae haeretico vel cuiucunque alii praelato haeretico, sunt censendi fautores tam haereticorum quam haereticae pravitatis.

Magister Unam interrogationem proponis, quae tamen duas includit: quarum una est de communicantibus papae haeretico vel alii haeretico: et alia est de obedientibus ei.

Discipulus Ex quo dicis, quod interrogatio mea duas includit; dic quomodo distinguuntur.

Magister Respondetur, quod distinguuntur sicut communicare et obedire. Multi enim communicant alicui, qui nequaquam obediunt. Et multi obediunt alicui servando eius mandata antiqua vel nova sibi per literas intimata, qui tamen sibi nequaquam communicant.

Discipulus Dic ergo primo de communicantibus pape haeretico.

Magister Contingit secundum quosdam communicare papae haeretico multis modis. Uno modo corporaliter tantum, scilicet comedendo, bibendo, conversando, loquendo: Alio modo ei in crimine quomodolibet consentiendo, ipsum videlicet quocunque modo, verbo vel scripto aut facto esse verum papam etiam et catholicum asserendo: qui primo modo tantum communicaret papae haeretico, non esset propter hoc fautor tam haereticorum quam haereticae pravitatis.

Quod enim non esset fautor haereticae pravitatis, probatur ex hoc, quod secundum apostolum 1 Corinthios 6 Cum infidelibus absque favore infidelitatis licet taliter communicare. Ergo per talem communicationem cum haereticis non potest ostendi, quod communicans sit fautor haereticae pravitatis. Quod etiam non sit propter hoc fautor haereticorum, patet ex hoc, quod inimicus inimico suo non favet: et tamen contingit inimicum et insidiatorem taliter communicare, teste Sapiente Ecclesia 13 qui loquens de divite pauperi iniuriam non faciente, sed pauperem consumente, ait: Si habes convivet tecum et evacuabit te, et ipse non dolebit super te. Ex quibus verbis colligitur, quod commune et communicare alicui potest esse absque omni favore.

Discipulus Satis apparet mihi, quod contingit alicui communicare absque favore omni: imo ad detrimentum eius. Sed nunquam contingit absque peccato communicare corporaliter tantum papae haeretico?

Magister Circa hoc possunt esse diversae sententiae. Una, quod nullo modo licet cuicunque catholico communicare papae haeretico. Et haec sententia videtur posse probari ratione scripturae divinae, quae omnes Christianos astringit. Sed in scriptura divina praecipitur, ne quis etiam corporaliter haereticis communicare praesumat. Ergo nulli Christiano licet communicare etiam corporaliter papae haeretico. Maior videtur nota. Minor probatur auctoritate beati Iohannis, qui in canonica sua 2 ait: Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert: nolite eum recipere in domum, nec ave ei dixeritis. Qui enim dicit illi ave: communicat operibus eius malignis.

Discipulus Haec auctoritas ad hanc conclusionem prolixe tractata est supra libro 6 capitulo 68. Ideo si habes aliam auctoritatem, adducas.

Magister Hoc idem apostolus Paulus sentire videtur, qui ad Titum scribens ait: Haereticum hominem post primam et secundam correctionem devita. Ex quibus verbis patet, quod postquam constiterit papam esse haereticum, est ab omnibus catholicis evitandus. Ergo non est sibi corporaliter communicandum.

Discipulus Haec etiam auctoritas adducta est ibidem. Et ideo narra sententiam contrariam.

Magister Alia est sententia, quod in casu licet communicare corporaliter tantummodo papae haeretico. Ad cuius evidentiam dicitur esse sciendum, quod corporalis communio cum haereticis a iure divino non prohibetur, sed tantummodo a iure humano: quod exemplo et auctoritate probatur. Exemplo quidam Iuliani apostatae, qui fuit haereticus: cui Christiani licite communicaverunt corporaliter, ut habetur 11 quaestione 3 capitulo Iulianus: quod non fecissent, si talis communio a iure divino fuisset prohibita.

Hoc etiam consimili modo exemplo et auctoritate Bonifacii martyris videtur aperte probari. Idem enim martyr, ut legitur 11 quaestione 3 capitulo antecessor, scribens Zachariae papae, ait: Antecessor praedecessoris vestri venerandae memoriae Gregorius dum me indignum ordinavit et ad praedicandum verbum Dei Germanicis gentibus misit, sacramento me astrinxit, ut canonicis et iustis episcopis et presbyteris in verbo et facto et consensu astipulator et adiutor fierem. Hoc autem cum divina gratia implere studui, falsos autem sacerdotes et hypocritas et seductores populorum vel corrigerem ad viam salutis, vel declinarem et abstinerem a communione ipsorum, quod ex parte servavi et ex parte custodire et implere non potui: sed spiritualiter implevi sacramentum, quia in consensum et consilium eorum non venit anima mea, corporaliter autem omnino abstinere ab eis non potui. Ex quibus verbis colligitur manifeste, quod iste martyr licite corporaliter communicavit haereticis: quod tamen non fecisset, si talis communio cum haereticis fuisset prohibita iure divino.

Discipulus Ex his verbis non habetur, quod illi falsi sacerdotes, quibus communicavit Bonifacius, essent haeretici: quia nec de haereticis fit hic mentio.

Magister Quod fuerint haeretici, testatur Zacharias, qui scribens eidem martyri (ut capitulo sequens ostendit) ait: praedecessor noster bonae memoriae Gregorius atque huius sanctae sedis apostolicae praesul, dum ad praedicandum verbum Dei evangelii tuam commisit firmitatem in Germaniae partibus in gentibus illis paganis et verbo pollicitationis illam novit ante esse communitatem, ita ut orthodoxos episcopos et presbyteros vel quoscunque reperire potuisses in verbo exhortationis perfectos amplius confirmares et eis communicares, quod factum est. Si quos vero seductores episcopos aut presbyteros aut a recto fidei tramite deviantes reperisses, nulla tibi cum eis essent communio, quod te Deo adiuvante usque ad praesens spiritualiter observasse confessus es. Vel si omnino propter principalem et humanum favorem gentes Francorum, dum ad eos accessisses, corporaliter vero abstinere non valuisti cogente ecclesiarum Dei necessitate: et tamen in eorum consilio et communionis consensu anima tua non est coinquinata. Itaque propter hoc, quod cum eis conversatus es, non consentiens iniquitati eorum, nullum tibi est deterimentum coram Deo.

Ex quibus verbis colligitur, quod sacerdotes et episcopi, quibus communicavit Bonifacius martyr, fuerunt haeretici et pseudopresbyteri a recto fidei tramite deviantes, quibus tamen communicando nullum detrimentum apud Deum incurrit. Ergo talis corporalis communio non est a iure divino prohibita.

Discipulus Dic quomodo ex his concluditur, quod contingit communicare papae haeretico absque peccato.

Magister Hoc probatur sic. Quod nec a iure naturali nec a iure divino est prohibitum, et a iure humano in dispendium populi Christiani vel alicuius communitatis fidelium prohiberi non potest. Quia ex quo lex humana pro communi utilitate fieri debet, ut ex verbis Isidori, quae ponuntur distinctione 4 capitulo erit autem, colligitur manifeste, nulla lex humana ligare potest in eo casu, in quo si servaretur in communitatis dispendium redundaret. Sed communicare papae haeretico non est prohibitum a iure naturali nec a iure divino, ut probatum est. Ergo nulla lex humana prohibere potest communicare papae haeretico, quando talis prohibitio in alicuius communitatis populi Christiani dispendium redundaret: si posset contingere casus, propter potentiam temporalem papae haeretici, si catholici nollent sibi communicare, quod ex hoc sequeretur dispendium alicuius regni vel regionis: quia forte totam regionem subverteret. Ergo in tali casu vel consimili nulla lex humana potest prohibere communicare papae haeretico, dicto modo.

CAP. LIX

Discipulus Videtur probabile, quod in hoc casu liceret communicare papae haeretico, quemadmodum Bonifacius martyr, non obstante iuramento de non communicando haereticis, corporaliter communicavit eisdem, et multi viri corporaliter communicaverunt Iuliano apostatae, qui fuit haereticus manifestus. Ideo dic, an aliquo modo, quam corporaliter tantum, scilicet communicando sibi in divinis, audiendo missam eius vel divinum officium ab eo, aut ipsum facto, scripto vel verbo esse verum papam et catholicum asserendo, liceat cuicunque communicare papae haeretico.

Magister Circa hoc possunt esse opiniones variae et diversae. Quarum prima est, quod papae haeretico licet communicare in divino officio, et eum habendo pro papa quousque per sententiam generalis concilii fuerit condemnatus. Haec assertio videtur multis modis posse probari. Primo sic: non deterioris conditionis est summus pontifex novi testamenti, quam fuerunt sacerdotes veteris testamenti. Sed sacerdotes veteris testamenti in his quae ad sacerdotale officium spectabant, non fuerunt vitandi propter pravitatem ante publicam damnationem eorum. Ergo eadem ratione papa, qui est summus sacerdos novae legis, non est propter haereticam pravitatem devitandus in his, quae ad papale spectant officium, antequam fuerit per generale concilium condemnatus. Ergo licet communicare papae haeretico in his, quae pertinent ad papatus officium.

Maior videtur aperta. Minor ostenditur. Nam sacerdotes veteris legis, qui praedicationi et doctrinae Christi nequiter resistebant, fuerunt haeretici, eo quod contra fidem errabant et suo errori pertinaciter adhaeserunt. Et tamen Christus docuit, quod eis erat communicandum etiam in eis, quae ad sacerdotale spectabant officium, cum dixit leproso Matthaei 8 Vade et ostende te sacerdotibus, et offer munus quod praecepit Moyses in testimonium illis. Et Luce 17 dicit Iesus leprosis: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Ex quibus verbis colligitur, quod non obstante, quod illi sacerdotes fuerint haeretici, tamen Christus voluit quod leprosi communicarent eis in his etiam, quae spectabant ad eorum officium.

Hoc etiam Augustinus sentire videtur, qui loquens prophetis, qui populum suum propter idolatriam, et per consequens propter haeresim increpabant, ut habetur 23 quaestione 4 capitulo 1 ait: Non enim prophetae, qui hoc dicebant, populum suum dimiserunt: sed inter eos habitabant, quos increpabant, unum cum eis templum intrabant, eadem sacramenta celebrabant. Et idem, ut habetur causa et quaestione praedictis capitulo si quis ait: communio malorum non maculat aliquem participatione sacramentorum: sed consensione factorum. Et ut legitur causa et quaestione praedictis capitulo recedite, ait: Recedite et exinde exite. Pollutum et immundum ne tetigeritis: sed contactu cordis, non corporis. Et infra: Clamavit Moyses ista, clamavit Esaias, clamavit Ieremias, clamavit Ezechias videamus si dimiserunt populum Dei, et se ad gentes alias transtulerunt. Quam multis modis et quam vehementer increpavit Ieremias peccatores et sceleratos seductores populu Dei. Inter eos erat tamen, et cum eis unum templum intrabat, in eadem sceleratorum hominum congregatione vivebat.

Ex quibus datur intelligi, quod prophetae cum haereticis et idolatris, quorum tunc erat numerus non modicus, in populo idem templum et eadem sacramenta tractabant. Ergo communicare haereticis in divinis et in aliis, quae ad sacerdotale spectant officium, non erat illicitum. Ergo nec modo est illicitum communicare papae haeretico in his, quae ad papale spectant officium: saltem antequam fuerit per sententiam generalis concilii condemnatus.

Secundo, eadem assertio videtur posse probari: non est maius peccatum communicare haereticis in divinis, quam procurare et laborare quod ecclesiae haereticorum reddantur haereticis ad ritus suos colendos in eis. Sed hoc est licitum: quod probatur exemplo beati Iohannis papae, in cuius Legenda sic legitur: hic vocatus est a Theodorico rege Ravennam, quem ipse rex rogans misit Constantinopolim cum legatione ad Iustinum papam imperatorem orthodoxum, quia eodem tempore Iustinus imperator, ut religiosus, summo ardoris amore religionis Christianae voluit haereticos exiliari. Nam summo fervore religionis Christianae hoc consilio usus est, ut ecclesias Arrianorum catholicis conservaret. Pro hac causa rex Theodoricus hoc audiens exarsit in iram, et voluit totam Italiam gladio extinguere. Eodem tempore Iohannes papa agrorus infirmitate cum fletu ambulavit, et senatores et consules cum eo, scilicet Theodoricus Impertunus et Agapitus patricius, accipientes hoc in mandatis legationum, ut redderentur ecclesiae haereticis in partibus orientis. Quod si non facerent, omnem Italiam gladio perderent. Ex quibus verbis colligitur, quod licet ecclesias reddere haereticis, et procurare quod reddantur eisdem. Ergo consimiliter licet communicare haereticis in divinis; et per consequens licet communicare papae haeretico in his, quae ad papale officium spectant.

Tertio sic; quem debent fideles in aliquo officio tolerare, eidem possunt licite communicare, quantum ad ea quae ad idem spectant officium. Quia si non deberent ei communicare, deberent efficaciter laborare, ut eodem officio privaretur. Sed in aliquo casu saltem debent fideles papam haereticum in papatus officio tolerare. Ergo in aliquo casu saltem licet eis, communicare papae haeretico, quantum ad ea quae ad papatus spectant officium.

Maior manifesta videtur. Minor probatur; quia non minus tolerandus est papa haereticus, quam doctrina haeretica ipsius, cum papa haereticus non nisi propter doctrinam haereticam debeat impugnari. Sed sicut ostensum est, in aliquo casu est doctrina papae haeretica toleranda. Ergo etiam interdum est papa haereticus tolerandus. Hoc etiam Augustinus sentire videtur, qui, ut legitur 23 quaestione 4 capitulo 1 ait: tolerandi sunt mali quidem pro pace. Ex quibus verbis colligitur, quod causa pacis conservandae sunt mali tolerandi. Eadem autem causa eundem habet effectum. Et ubi est eadem ratio, ibi debet esse idem ius. Ergo si quidem mali caussa pacis observandae sunt tolerandi, sequitur quod papa haereticus causa pacis conservandae tolerari debet.

Quarto: vitam Christi debent catholici imitari. Sed Christus in his, quae ad religionem Christianam spectant, communicavit Iudae, qui non solum proditor, sed etiam haereticus existebat, qui ei sacram communionem dedit, ut ait Augustinus in epistola ad Vincentium, et ponitur 23 quaestione 4 capitulo quam magnum. Ergo licet catholicis communicare haereticis in his, quae ad religionem Christianam spectant, et per consequens licet eis communicare papae haeretico in his, quae ad papatus spectant officium, antequam fuerit per sententiam generalis concilii condemnatus.

CAP. LX

Discipulus Aliam sententiam circa interrogationem propositam audire desidero.

Magister Alia sententia est, quae de communicantibus papae haeretico reputat distinguendum; quia aut communicantes papae haeretico sciunt ipsum esse haereticum, vel ignorant, aut laborant ignorantia affectata vel crassa vel supina, aut laborant ignorantia invincibili et non crassa et supina. Communicantes scienter papae haeretico in his, quae spectant ad papatus officium vel cuiuscunque ecclesiastici ministerii, excepta susceptione baptismatis in necessitatis articulo: aut quocunque alio modo, quam corporaliter tantum, puta communicando sibi verbo, facto vel scripto, habendo eum pro vero papa, protestando vel asserendo eum facto vel scripto aut verbo esse catholicum, sunt fautores haeretici et haereticae pravitatis: Et peccatum fautorum haereticorum et haereticae pravitatis incurrunt: nisi metu mortis vel forsitan gravium tormentorum sibi praedicto modo communicant. Tunc enim non essent censendi fautores neque haereticorum neque pravitatis haereticae, quamvis peccarent mortaliter.

Discipulus Circa istam sententiam quatuor probanda mihi videntur. Quorum primum est: quod non licet praedicto modo communicare papae haeretico. Secundum est, quod communicantes praedicto modo papae haeretico absque metu mortis et gravium tormentorum sunt fautores haereticorum et haereticae pravitatis. Tertium est, quod communicantes praedicto modo papae haeretico metu mortis et tormentorum non sunt fautores haereticorum vel haereticae pravitatis. Quartum est, quod taliter communicantes papae haeretico peccant mortaliter. Pro istis quatuor itaque allegare conare. Primo tamen (ut assertionem praedictam magis intelligam: et sic pateat mihi via ad cognoscendum, an aliquid contineat veritatis) enumera illos modos distincte, quibus isti dicunt non licere communicare scienter papae haeretico.

Magister Dicunt quod nulli catholico licet scienter a papa haeretico audire missam vel aliquod divinum officium: nec aliud suscipere sacramentum, excepto baptismo in necessitatis articulo: nec aliquam ecclesiasticam dignitatem: nec aliquod ecclesiasticum beneficium, puta, inquisitionem haereticae pravitatis, vel poenitentiariam, aut aliquid aliud: nec liceat catholico discere vel scribere aliquod verbum, quo papa vel catholicus asseratur: nec sibi quamcunque reverentiam exhibere, qua quis aperte quod sit papa vel catholicus protestetur.

Discipulus Puto quod assertionem praedictam quantum ad quatuor quae dixisti probanda intelligam. Ideo primum istorum probare coneris.

Magister Quod non liceat communicare papae haeretico scienter modo praedicto, probatur sic. Nulli haeretico licet communicare scienter modo praedicto. Ergo nec papae haeretico licet communicare modo praedicto. Consequentia non solum patet per regulam scientiae topicalis, qua dicitur quod a superiori cum distributione ad inferius consequentia tenet. Sed etiam patet ex hoc, quod papa haereticus nullo modo gaudet privilegio speciali ultra episcopos haereticos. Et ita si aliis episcopis haereticis non licet communicare scienter modo praedicto, etiam papae haeretico non licet communicare scienter modo praedicto. Antecedens autem auctoritatibus et exemplis ostenditur. In consilio enim Martini papae, ut legitur 1 quaestione 1 capitulo non liceat, sic scribitur: Non liceat cum haereticis aut schismaticis orare. Et in consilio Carthaginensi 4 habetur 24 quaestione 3 capitulo clericus, sic legitur: cum eis (scilicet cum haereticis et schismaticis) neque orandum neque psallendum.

Item Innocentius papa, ut habetur 1 quaestione 1 capitulo constat, ait: constat multos vim passos esse atque invitos attractos repugnantesque ab haereticis ordinatos. Sed huiusmodi aliquis si post talem ordinationem non interfuit, cum illi conficerent sacramenta, si communioni eorum participatus non est, si statim discedentibus illis pessimo consiliabulo eorum abrenunciaverit, et ad ecclesiam rediit: iste talis potest habere colorem aliquem excusationis. Caeterum qui post mensem aut amplius redierunt, cum se considerarent ab haereticis ordinatos, certe ab eis nihil receperunt: rei tamen sunt usurpatae dignitatis. Ex quibus verbis colligitur, quod non licet ab haereticis ordinari, nec communicare eis, cum conficiunt sacramentum; nec ab eis suscipere dignitatem.

Item Leo papa, ut legitur capitulo sequenti, testari videtur dicens: Omnis cuiuslibet ordinis clericus qui catholicam deserens unitatem haereticae vel schismaticae communioni contagione se maculaverit, si ad ecclesiam redierit cum legitima satisfactione, et erroris suis damnatione, hoc in magno beneficio habeat, si adepta cum spe omnis promotionis in quo invenitur ordine permaneat. Ex quibus patet, quod nullus valet communicare haereticis, nisi peccati maculam contrahendo.

Quod etiam non licet modo praedicto communicare haereticis, probatur exemplis. Primo quidem exemplo Ermigildi regis, qui etiam pro morte vitanda ab Arriano episcopo communionem accipere recusavit. De quo beatus Gregorius, ut habetur 24 quaestione 1 capitulo ultimo, narrat in haec verba: superveniente autem festivitatis paschalis die, intempestae noctis silentio ad eum perfidus pater Arrianum episcopum misit, ut de eius manu sacrilegae consecrationis communionem perciperet, atque per hoc ad patris gratiam redire mereretur. Sed vir Deo deditus Arriano episcopo venienti exprobravit, ut debuit eiusque a se perfidiam dignis increpationibus repalit, quia si exterius iacebat ligatus, apud se tamen in magno mentis culmine stabat securus. Ad se itaque reverso episcopo Arriano pater infremuit: statimque suos apparitores misit, constantissimum qui confessorem Dei illic, ubi iacebat, occiderent.

Aliud exemplum ponitur de Bonifacio martyre, de quo dictum est supra, qui licet corporaliter communicaret haereticis, eis tamen quantum ad divina vel etiam illa quae spectant ad religionem Christianam communicare nolebat. Unde sic habetur 11 quaestione 3 capitulo antecessor, de seipso ait: corporaliter autem ab eis omnino (scilicet haereticis) abstinere non potui. Dum enim venissem ad principem Francorum, cogente ecclesiarum necessitate, non tales ibi reperi, quales volui: sed tamen communionem corporis Christi non communicavi eis.

Ex quibus auctoritatibus et exemplis aliisque innumeris videtur aperte probatum, quod non licet haeretico communicare, quantum ad illa, quae spectant ad religionem Christianam, excepta susceptione baptismi in casu, quamvis in necessitate liceat cum haereticis corporaliter conversarii a quibus tamen, ut docet Augustinus est spiritualiter recedendum. Spiritualiter autem ab eis recedere est iniquitati eorum in nullo favere, neque verbo, neque facto, neque scripto praetendere, quod pro catholicis, sint habendi.

Discipulus Ostendisti uno modo, quod non licet catholico communicare scienter papae haeretico, quantum ad ea quae ad religionem Christianam spectare noscuntur: nunc proba idem aliis modis, si quos alios cogitasti.

Magister Hoc idem secundo probatur sic: nulli excommunicato communicare licet, quantum ad ecclesiastica sacramenta et ea quae ad officium ecclesiasticum et iurisdictionem ecclesiasticam pertinere noscuntur. Quia omnis excommunicatus omnibus huiusmodi actibus legitimis est privatus. Papa autem haereticus est excommunicatus excommunicatione maiori et papatu privatus: sicut in praecedentibus, ut nonnullis apparet, est demonstrative probatum. Ergo nulli catholico licet praedicto modo scienter communicare papae haeretico.

Discipulus Licet supra libro sexto capitulo 72, 75 et 81 rationibus et exemplis ostenderis, quomodo probatur, quod papa eo ipso, quod fit haereticus, est papatu privatus et excommunicatus absque congregatione novi concilii generalis: tamen peto, ut dicas nunc, an haec renentes in iure canonico se fundare nitantur.

Magister Isti fundant se in decretis summorum pontificum, ut tamen mentem eorum, quam aliqualiter explicavi libro sexto supra capitulo 75 perfecte intelligas, ac per hoc etiam (quamvis esset falsa) tradatur via ad intelligendum decreta summorum pontificum, quae sum allegaturus, debes scire quod de haeresi papae, sicut saepe tactum est, distinguunt. Quia aut tenet haeresim damnatam implicite, aut damnatam explicite. Si tenet pertinaciter haeresim damnatam explicite, et est notorium: non est necesse generale concilium congregari: sed quilibet hoc sciens eum pro damnato et excommunicato debet habere.

Quod etiam quilibet sciens (ne fides catholica subvertatur) tunc quando fuerit oportunum nescientibus revelare tenetur. Aliter enim se minime curare de fide probabit aperte. Si autem haeresis papae fuerit solummodo damnata implicite: quamvis papa pertinax in haeresi tali in rei veritate sit damnatus et excommunicatus, et papatu privatus: non est tamen a catholicis ante damnationem explicitam haeresis suae pro damnato et excommunicato habendus; sed tolerandus est quamdiu vixerit, quousque per generale concilium condemnetur.

Discipulus Occasione istorum verborum duae mihi interrogationes occurrunt. Quarum prima est. An papa per diffinitionem solennem vel alio modo manifesto ostendens se pertinaciter adhaerere haeresi damnatae duntaxat implicite: si postea generali concilio congregato eadem haeresis fuerit explicite condemnata; sit papa pro excessu praeterito deponendus, vel fusse depositus declarandus, etiam si voluerit generali concilio assentire: vel eo generali concilio nullatenus resistente, sed suam haeresim revocante, sit papa verus et catholicus reputandus.

Secunda autem est, an papa pertinaciter tenens haeresim damnatam duntaxat implicite, et postea ante omnem actionem vel impugnationem ad catholicam rediens veritatem debeat seipsum depositum reputare: licet omnes catholici habeant eum pro vero papa. Ad istas duas interrogationes sine magna discussione respondeas.

Magister Ad primam respondetur, quod papa si in concilio generali legitime convincatur pertinaciter adhaesisse cuicunque haeresi latenti qualitercunque scripturae divinae vel doctrinae universalis ecclesiae obvianti, etiam si de ea nunquam antea mentio expressa fuisset, quantumcunque in generali concilio paratus sit corrigi, pro deposito est habendus, nec potest licite papali fungi officio, nisi in summum pontificem noviter eligatur. Cuius ratio assignatur, quia omnis haereticus sive occultus sive manifestus, sive pro haeresi damnata implicite vel explicite est damnatus privatus et excommunicatus. Cum ergo papa talis fuerit ante consilium haereticus, licet non constiterit ecclesiae, tunc fuit papatu privatus, licet non haberetur pro privato. Ergo postquam constat ecclesiae quod fuit haereticus, ecclesia debet eum fuisse depositum reputare.

Discipulus Ista responsio videtur omnino falsa. Quia secundum iura, quae saepe prius tacta sunt, errans contra fidem qui paratus est corrigi, non est haereticus reputandus. Si ergo papa in concilio generali paratus est corrigi, non est haereticus reputandus: et per consequens pro damnato minime est habendus.

Magister Ista instantia videtur omnino falsa. Nam licet secundum iura et testimonia sanctorum errans qui paratus est corrigi, tunc non sit inter haereticos computandus: multi tamen errantes contra fidem, possunt parati esse corrigi, qui prius parati corrigi non fuerunt, sed extiterunt penitus pertinaces. Et ideo potest contingere, quod aliquis primo est haereticus, quia tunc non est paratus corrigi: et tamen cum coeperit esse corrigibilis, non est haereticus reputandus. Sic esset de papa, quia si primo quantumcunque latenter scripturae divinae vel doctrinae universalis ecclesiae adversantem. Et ideo non explicite, sed implicite tantummodo condemnatum solenniter diffiniret esse tenendum: tunc esset pertinax et haereticus iudicandus: si tamen postea in concilio generali vel alias paratus esset corrigi, tunc non esset haereticus, sed prius fuisset haereticus. Non ergo per hoc, quod errans contra fidem paratus est corrigi, potest ostendi quod prius non fuit haereticus: sed per hoc declaratur, quod tunc non est haereticus, quando paratus est corrigi.

Discipulus Dic ad secundam interrogationem.

Magister Ad secundam consimiliter respondetur, quod papa pertinaciter tenens errorem contra fidem damnatum duntaxat implicite; si postea sive accusatur, sive diffamatur, sive in nullo penitus diffamatus cognoscat errorem suum, et sciat se errori contra fidem pertinaciter adhaesisse; debet seipsum depositum reputare et renunciare Papatui: quia dicit se scire a iure Divino depositum: licet Ecclesia universalis errans quantum ad id quod factum est et in facto consistit, reputaverit eum verum Papam. Quemadmodum Ecclesia universalis erravit quantum ad id quod consistebat in facto, quando habuit mulierem pro Papa vero.

Discipulus Nunc allega illa decreta, in quibus fundant se dicentes deponendum Papam pertinaciter asserentem ac tenentem haeresim damnatam explicite, non est necesse generale concilium congregari.

Magister Ad hoc principaliter tria decreta adduci possunt: quae ponuntur 23 quaestione 1. Ait enim Gelasius Papa, ut habetur ibidem, capitulo Achatius, non est factus inventor novi erroris: sed veteris imitator. Atque ideo non erat necessarium ut adversus eum nova scita prodirent: sed antiqua tantummodo revocarentur. Et infra: Quicunque enim in haeresim semel damnatam labitur, eius damnatione seipsum involuit. Ex quibus verbis clare colligitur, ut videtur, quod si Papa erroris veteris imitator in haeresim, scilicet damnatam semel labitur, eadem damnatione involuitur. Nec est necesse, quod contra eum nova scita prodeant, id est nova statuta. Et per consequens non est necesse contra eum generale concilium noviter congregari. Quia ut dicit Glossa ibidem: Hic est casus, in quo Papa in canonem latae sententiae incidit. Pro illo autem casu, in quo quis incidit in canonem latae sententiae, pro quo Ecclesia scit distincte specialem esse sententiam promulgatam, non est necesse concilium generale congregari noviter.

Discipulus Secundum istam auctoritatem non videtur, quod sit necesse contra Papam, qui incidit in haeresim damnatam implicite noviter concilium convocari: quia pro damnato non est necesse concilium convocari. Papa enim si incidit in haeresim damnatam implicite est damnatus. Quia, ut dicit Gelasius: Quicunque in haeresim semel damnatam labitur, eius damnatione seipsum involuit. Non autem distinguit inter haeresim damnatam implicite et explicite. Ergo nec nos debemus distinguere: et per consequens si Papa incidit in haeresim damnatam implicite damnatus est. Ergo pro eius damnatione non est necesse generale concilium congregari.

Magister Ad hoc respondetur, sicut tactum est, quod pro damnato, quem constat Ecclesiae esse damnatum, non est necesse generale concilium convocari: sed pro damnato quem non constat Ecclesiae esse damnatum, necesse est in casu concilium convocari ad inquirendum et declarandum eum esse damnatum. Sic est de Papa, si labitur pertinaciter manifeste in haeresim damnatam tantummodo implicite, quem viri periti in divinis scripturis cum instantia magna asserunt haereticum et haeresim pertinaciter affirmare. Quia tunc oportet concilium generale convenire non ad deponendum Papam, sed ad declarandum et pronunciandum Papam esse haereticum damnatum: quod accidit, si Papa incidit in haeresim damnatam explicite, non est necesse congregari concilium nec ad deponendum Papam haereticum nec ad declarandum esse damnatum.

Discipulus Aliud decretum allega.

Magister Aliud decretum eiusdem, qui, ut legitur ibidem capitulo maiores, sic ait: Maiores nostri divina inspiratione cernentes necessarie praecaverunt, ut quod contra unamquamque haeresim coacta semel synodus pro fidei communione et veritate catholica atque Apostolica promulgasset, non sinerent novis post hoc retractationibus mutilari. Et infra: sed autore cuiuslibet infamiae ac pariter errore damnato sufficere iudicaverunt, ut quisquis huiusmodi erroris aliquando communicator existeret, principali sententia damnationis eius esset obstructus. Sic Sabellium damnavit synodus: nec fuit necesse ut eius sectatores postea damnarentur. Sed pro tenore constitutionis antiquae, qui vel pravitatis illius vel communionis extiterint participes, universalis Ecclesiae duxit esse refutandos. Sic Arrii, sic Eunomii Macedonii, et Nestorii synodus semel gesta condemnans ulterius ad nova concilia venire non sinit.

Ex quibus verbis colligitur, quod si Papa quicunque vel alius pertinaciter adhaerere praesumpserit errori damnato, eadem damnatione involuitur: nec est necesse concilium noviter convocari. Quod Felix Papa, ut ibidem dicitur, aperte testari videtur dicens: Achatius non fuit novi (vel proprii) inventor erroris, ut in eum nova scita prodirent: sed alieno facinori suam communione miscuit. Itaque necesse est ut in illam reciderat ista lance sententiam, quam cum suis successoribus per convenientiam synodalem susceperat autor erroris. Si igitur Papa labitur in damnatum errorem: non est necesse contra eum noviter generale concilium congregari.

Quod intelligendum est de omni errore damnato explicite, qualis est omnis error scripturae Divinae vel doctrinae universalis Ecclesiae patenter omnibus intelligentibus contradicens pariter et adversans. Unde si Papa sollenniter diffiniret, Abraham non habuisse plures uxores, aut Pharaonem non fuisse regem Aegypti, vel Ioab non fuisse filium Sannae, aut aliquid huiusmodi, quod ad salutem videtur impertinens, esset haereticus manifestus: nec esset necesse contra eum concilium generale congregare: sed statim quilibet sciens ipsum diffinisse solenniter vel alio modo pertinaciter tenuisse aliquod praedictorum vel aliquod consimile deberet eum pro deposito et pro damnato habere.

Discipulus Adducas alias rationes motivas ad probandum, quod non licet communicare Papae haeretico modo exposito in principio huius capitulo.

Magister Hoc probatur terio sic. Illi, qui nihil habet potestatis aut iuris, non licet communicare modo illo. Papa autem haereticus nihil habet potestatis aut iuris, teste Cypriano, qui, ut legitur 24 quaestione 1 capitulo didicimus: Didicimus omnes omnino haereticos et schismaticos nihil habere potestatis aut iuris. Ergo Papae haeretico communicare non licet.

Quarto probatur specialiter, quod non licet verbo, scripto, vel facto asserere, verum esse Papam, quia nulli licet mentiri neque verbo neque scripto neque facto. Sed qui credit eum esse haereticum, et tamen eum asserit verum Papam, mentitur: cum non sit verus Papa, sed depositus tam a iure Divino quam a iure humano, scilicet conciliis generalibus, sicut probatum est prius. Quibus subest Papa in causa haeresis, prout superius est ostensum. Ergo nullo scienti Papam esse haereticum licet Papam vocare, nisi ratione alicuius adiectionis vel modi loquendi, ut per talem appellationem sane intelligentibus non intelligatur esse verus Papa. Licet enim vocare Papam haereticum, Papam talium, qui sibi faverent et habent eum pro Papa. Si etiam aliquis confirmando modo loquendi aliorum vocarent eum Papam sine adiectione, non esset forte peccatum mortale.

CAP. LXI

Discipulus In praeterito capitulo dixi, mihi visum fuisse quatuor esse probanda circa assertionem in principio eiusdem capituli recitatam, disservisti de primo. Nunc autem breviter de tribus sequentibus investiga.

Magister Primum illorum trium est, quod communicantes praedicto modo Papae sunt fautores haeretici et haereticae pravitatis. Quod videtur sic posse probari. Non minus sunt communicantes praedicto modo Papae haeretico fautores et suae haereticae pravitatis, quam illi qui sibi nunquam resistunt cum possint. Sed qui Papae haeretico non resistunt cum possint, sunt fautores haeretici et haereticae pravitatis, quemadmodum errare monstratur qui alios cum potest non revocat ab errore, extra, de haereticis, qui alios. Ergo communicantes Papae haeretico sunt fautores haeretici et haereticae pravitatis.

Discipulus Istud argumentum procedit de illis, ad quos spectat Papae haeretico resistere, et pro viribus obviare: non autem spectat ad omnes Papae haeretico resistere. Et ideo multi possunt absque favore vel fautoria haereticorum et haereticae pravitatis non resistere, sed communicare eidem.

Magister Istam responsionem nonnulli sicut insanissimam detestantur, affirmantes aperte, quod dicere quod possit esse aliquis catholicus, ad quem non pertineat pro loco et tempore si convenienter potest Papae haeretico obviare satagenti fidem corrumpere orthodoxam, sapit haeresim manifestam. Quia ex hoc sequitur evidenter, quod aliquis catholicus zelum fidei non tenetur habere: et quod ad aliquem catholicum defensio fidei modo sibi congruenti quando potest minime spectat.

Quod infidelitatem sapere arbitrantur. Si enim quilibet modo sibi congruente (quando potest) socium, patriam, praelatum, Dominum temporalem, parentes, consanguineos, benefactores et amicos, pauperes, pupillos, viduas, et alias miserabiles personas, actes temporales communes, et proximorum suorum, quando viderit periculum iniquum et evidens imminere, tenetur, quantum sibi licet pro gradu et officio defensare: sapitque haeresim manifestam dicere, quod talis defensio ad quemcunque non pertinet Christianum, quia hoc non est aliud quam dicere quod possit esse aliquis Christianus, qui proximos suos non teneatur diligere, qui indigentibus et in periculo constitutis cum non apparet alius, qui velit et possit subvenire, non debet subvenire, cum potest, qui proximo prodesse cum potest, nullatenus tenetur, et quod ad opera misericordiae quando potest nullatenus teneatur, quae omnia et consimilia scripturis Divinis et bonis moribus aperte repugnant.

Multo magis debet quilibet modo sibi congruenti cum potest fidem catholicam defendere: eo quod fides catholica, sine qua non est salus, universis mortalibus quantum ad vitam temporalem, et cunctis rebus temporalibus praeferenda est: quae magis quam vita temporalis aliena vel propria defendenda est. Non autem fides defenditur, nisi Papae haeretico cupienti ipsam destruere resistatur. Ergo quilibet catholicus cum potest tenetur Papae haeretico pro posse resistere, debitis tamen circumstantiis observatis: quia ad hunc articulum obligamur praecepto affirmativo, quod non obligat pro semper.

Quamvis autem ad omnes spectat resistere Papae haeretico, non tamen ad omnes spectat eodem modo resistere Papae haeretico: sed ad praelatos doctores et officium praedicationis habentes spectat resistere, eius errores publice reprobando, et auditores in veritate catholica instruendo et efficaciter confirmando. Ad praelatos autem specialiter spectat sequaces Papae haeretici (ne doctrinam eius erroneam teneant et divulgent aut asserant) prohibere, et poenis debitis coercere. Ad reges autem et principes et publicas potestates (si a catholicis fuerint requisiti, vel praelati in impugnando pravitatem haereticam fuerint negligentes damnabiliter) spectat per temporalem potentiam Papam haereticum et sequaces eius ne corrumpant catholicos impedire ipsos (si expediens fuerit) captivando: et quousque rite fuerit ordinatum (quid sit de eis agendum) infirma custodia (ne inficere valeant orthdoxos et simplices) detinendo.

Ad omnes autem simplices et alios quoscunque spectat alios impugnantes Papam haereticum et sequaces eiusdem tueri et defendere: ac omnibus praelatis regibus et principibus et aliis potestatibus publicis in his, qua rite agunt ad coertionem Papae haeretici obedire et resistere toto corde. Ad cunctos autem scientes Papam esse haereticum spectat ei in his quae ad religionem spectant Christianam nullatenus communicare. Ad hoc enim nos obligat praeceptum negativum, quod non solum semper, sed etiam obligat pro semper.

Discipulus Breviter proba tertium et quartum, quae posita sunt in capitulo praecedenti.

Magister Tertium sic probatur. Qui negat Christum aut fidem Christianam metu mortis aut graviorum tormentorum, non est haereticus reputandus. Ergo a simili qui communicat Papae haeretico in his quae ad religionem Christianam vel Papale spectant officium, metu mortis aut gravium tormentorum, non est fautor haeretici aut pravitatis haereticae reputandus. Quartum, scilicet quod communicantes Papae haeretico praedicto modo etiam metu mortis vel gravium tormentorum peccant mortaliter, probatur sic. Quod est in detrimentum fidei Christianae, est peccatum mortale. Communicare autem Papae haeretico, praedicto modo, est detrimentum fidei Christianae: ergo est peccatum mortale.

Go to cap. 63
Return to Table of Contents