William of Ockham, Dialogus,
pars 1, lib. 7, cap. 25-33

Uncorrected Text of Goldast's edition; not proofread.
(Version 2, March 1996)
Copyright (c) 1996, The British Academy



CAP. XXV

Discipulus Aliqualiter distinguendo interrogo, an propter verba criminosorum et detractorum et huiusmodi pestilentium publice haeresim sive aliud crimen de aliquo asserentium maior suspicio sit habenda de Papa sive de alio praelato vel subdito divite et potente vel paupere. Magister Ad hoc dicitur distinguendo, quod aut imponentes vel referentes crimen de alio sunt laesi, turbati vel provocati qualitercunque ab eo, cui crimen imponunt, sive etiam sunt aemuli, inimici, adversarii vel quocunque modo sive in agibilibus sive in speculabilibus notabiliter contrariantes eidem, sive in causa amici sui subditi praelati vel quomodolibet talibus adhaerentes aut imponentes vel etiam referentes crimen de alio non sunt laesi. Nec per aliquod factum aut dictum eius vel amicorum eius sunt provocati contra ipsum, nec aliquam intentionem notabilem sive contrarietatem neque in speculabilibus neque in agibilibus habent contra ipsum.

Si itaque aliqui diffamant vel imponunt sive referunt crimen de paupere amico secundum veritatem secundum opinionem ipsorum laesi vel quomodolibet perturbati contra ipsum: vel sunt inimici aemuli, adversarii, perturbati vel aliquo modo contrariantes eidem, minus credendum est eis, quam si imponerent vel referrent crimen de Papa etiam dictis modis Papae aemuli existentes, sive non.

Similiter si referentes crimen de Papa et de paupere nec ab uno nec ab alio sunt offensi: nec aliquam rationem contrarietatis vel inimicitiae plus habent supra unum quam supra alium, magis praesumendum est de referentibus crimen Papae quam pauperis quod minime mentiantur si vero referentes crimen de paupere contra ipsum nullam rationem contrarietatis vel inimicitiae habent contra Papam, quem simpliciter infamant, habent rationem contrarietatis praedictae; magis praesumendum est tunc de crimine pauperis quam de crimine Papae, quod a veritate nequaquam aberrant, nec eidem proportionabiliter esse credendum, dicitur de omnibus supradictis, scilicet praelato et subdito et paupere.

Discipulus Primum probare breviter coneris.

Magister Primum scilicet quod minus credendum est adversariis, qui erga pauperem sunt offensi vel turbati, quam adversariis Papae. Probatur primo sic. Tanto minus credendum est adversariis alicuius imponentibus sive referentibus crimen de eo, quanto habent pauciora ipsos retrahentia a talibus diffamationibus et relationibus de ipso. Sed adversarii pauperis sunt huiusmodi. Quia quicquid retraheret adversarium pauperis a talibus, etiam retraheret adversarium Papae.

Si enim ex conscientia dimittit adversarius pauperis referre talia de paupere: hoc etiam dimitteret adversarius Papae de Papa. Si etiam dimittit ne inveniatur mendax, eadem ratione ne mendax inveniatur de Papa. Si etiam dimittit ne scandaliset vel offendat: multo magis ex hoc silebit de Papa.

Et sic consimiliter quicquid tales retraheret a referendo malum de paupere, retraheret adversarium Papae ad referendum malum de Papa. Multa vero retrahunt adversarium Papae a referendo malum de Papa quae non retrahunt adversarium pauperis a referendo de paupere: puta timor potentiae Papae. Unde per experientiam quotidianam videtur, quod nonnulli adversarii Papae timore potentiae Papae a relatione criminum eius se compescunt: qui tamen contra pauperes eis crimen imponendo vel imposita referendo linguas suas laxare impudenter non desinunt.

Similiter spes obtinendi beneficium vel honorem a Papa potest retrahere adversarium eius a praedictis relationibus: non autem adversarium pauperis, a quo beneficium vel honorem magnum sperare non potest. Plura etiam alia retraherent et retrahunt adversarium Papae, quae nequaquam adversarium pauperis retrahere dinoscuntur. Ergo minus credendum est adversariis pauperis imponentibus sibi crimen vel impositum referentibus, quam adversario Papae sibi eadem facientibus.

Secundo sic. Minus credendum est adversariis eorum, qui citius et facilius et communius calumniam, odium, persecutionem et infestationem aliorum incurrunt, quantum ad opus exterius, quam adversarius illius, qui non ita cito, nec ita faciliter calumniam, odium et caetera incurrit. Sed huiusmodi est pauper respectu Papae. Ergo minus adversariis eius in talibus est credendum.

Maior est manifesta: quia homines facilius maxime loquuntur de illis, quos calumniantur, persequuntur et odiunt, quam de aliis. Propter quod secundum iura testimonium inimici nullatenus est admittendum. Minor autem per scripturas divinas probatur aperte. Unde Proverb.# capitulo 14 dicitur: etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi. Quod praecipue verum est de odio exteriori: quia licet saepe divites odium interius plurimum incurrant, quam pauperes, pro eo quod plures offendunt, saepe tamen odientes divites odium in exteriori opere minime manifestant.

Item Salomon ibidem capitulo 4 Divitiae addunt amicos plurimos: a paupere autem et hi quos habuit separantur. Et post: multi colunt personam divitis et amici sunt donum tribuentis: fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici longe recesserunt ab eo. Ex quibus patet, quod pauperes citius quam divites odium incurrunt. Item Ecclesiastici 13 scribitur: dives locutus est et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent: pauper locutus est, et dicunt, quis est hic? Et si offenderit, subvertunt illum. Item ibidem: Dives commotus conformatur ab amicis suis, humilis autem cum ceciderit expelletur et a notis diviti decepto multi recuperatores, locutus est superba et iustificaverunt illum; humilis deceptus est, insuper et arguitur, locutus est sensate et non est ei datus locus. Et Amos 4 sic scribitur: Vaccae pingues, qui estis in monte Samariae, qui calumniam facitis egenis, et confunditis pauperes.

Ex quibus aliisque verbis quamplurimis aperte colligitur, quod pauperes communius persecutionem, infestationem et calumniam patiuntur, quam divites et potentes: et ideo minus credendum est adversariis eorum, quam divitum de ipsis sinistra narrantibus. Magis igitur praesumendum de adversariis Papae, cum publice crimen haeresis vel aliquid sibi imponunt, quod dictum eorum non est a veritate totaliter alienum, quamvis si sint criminosi, eis sit fides nullatenus adhibenda, et multo minus crederet pauperibus crimen imponentibus, aut ab aliis impositum narrantibus vel divulgantibus quoquo modo, quod maxime continet veritatem, quando pauper multos offendit et plurimos habet adversarios divites et potentes.

In hoc enim casu sceleratior homo mundi unico verbo potest de paupere infamiam falsissimam absque divino miraculo indelibilem sustinere. Si enim mendacissimus crimen quodcunque de paupere odioso confinxerit, et uni soli asserendo retulit, ille aliis dimulgabit, dicens, tale crimen tali imponitur, quod postea alii certissime narrabunt: et sic tale mendacium tanquam verum et certum ad omnes eius inimicos deveniet, et amicos tandem non latebit: et sic erit apud omnes (quamvis mendaciter) diffamatus. Quare causa pauperis odiosi est diligentissime et strictissime perscrutanda, ne per potentiam et mendacia opprimatur.

Discipulus Nunquid peccant mortaliter, qui conficta mendacia absque assertione solummodo recitando publicant et dimulgant.

Magister Respondetur, quod peccant omnes tales mortaliter.

Discipulus Istud videtur durum, cum videamus fere omnes relata crimina etiam non probata aliis narrare. Quod etiam hoc non sit peccatum mortale, videtur posse probari. Quia relatio criminis, pro qua nullum damnum neque in persona neque in bonis temporalibus neque in fama incurritur, non videtur peccatum mortale. Sed saepe crimina referuntur absque praedictis damnis illius de quo referuntur. Ergo talis relatio non est semper peccatum mortale.

Magister Ad primum istorum concedo, quod fere omnes adulti detractionis vitio quod est peccatum mortale sunt impliciti. Quod Glossa super illud Proverb.# 24 (cum detractoribus non commiscearis) testari videtur dicens: Hoc saepe vitio periclitatur pene genus humanum. Unde quamplurimi reperiuntur qui reputant se sanctos et sine peccato mortali: et tamen decies aliquando una die aliis detrahendo et relata crimina enarrando, peccant mortaliter.

Discipulus Et quo ignorant gravitatem relationis criminum, quae minime sunt probata, excusari videntur.

Magister Respondetur quod ignorantia iuris, praecipue naturalis, non excusat: et ideo quamvis ignorent gravitatem criminis huius, non sunt excusati: quia de iure naturali est, quod nemo debet referre crimen de alio, nisi notorium vel confessum vel manifeste probatum, nisi constaret certitudinaliter, vel saltem probabiliter, quod ex tali relatione criminis ille, de quo refertur, nunquam imperpetuum iacturam in honore vel aliquo alio esset passurus.

Ignorantia ergo huius non excusat, quae tamen in multis minime reperitur: quia multi legunt in scripturis gravitatem detractionis et a praedicantibus et docentibus verbum Dei: et tamen se ab huiusmodi vitio non compescunt. Et ideo conceditur, quod saepe omnes adulti hoc vitio damnabiliter sunt infecti. Et saepe magis ac gravius isto vitio laborant, qui sanctiores cupiunt reputari, ut de multis qui raro vel nunquam reputant se peccare mortaliter vel volunt absque peccato mortali censeri, et pro sanctis haberi, ita ut liceat viris sanctis et discretis iudicare, asserere et sentire, quod saepissime peccant mortaliter et quod sunt homines malae et reprobae vitae.

Sicut enim licet ei, qui videt alium furari vel percutere innocentem aut etiam fornicari, aut audivit alium blasphemare et fidem negare: licet absque vitio iudicare quod furans, percutiens, fornicans, blasphemans, et fidem negans peccat mortaliter: ita ei qui audierit alium crimen falsum vel occultum, quod non est notorium neque confessum, neque potest aperte probari de proximo referentem, licet absque vitio iudicare, quod peccat mortaliter cuiuscunque dignitatis, praeeminentiae, conditionis, status, opinionis aut famae est.

Sic referens antedictus, etiam si putaretur quod Deus nulla miracula fecisset pro eo, nisi tali modo referret crimen alterius falsum vel occultum, quod certitudinaliter vel saltem probabiliter crederetur, quod talis relatio nunquam deberet obesse, neque in fama neque in alio modo ei, de quo tale crimen refertur.

Discipulus Si ista essent vera, pauci his diebus salvarentur.

Magister Respondetur, quod his diebus verificata est auctoritas Salomonis, qui Ecclesiastici primo ait: Stultorum infinitus est numerus; quanquam principalissime intelligendam nonnulli putant de illis, qui dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, quales praecipue arbitrantur illos, qui iuxta testimonium Salvatoris colantes culicem camelum deglutiunt, qui similes sunt sepulchris dealbatis, qui a foris quidem apparent hominibus iusti, intus autem pleni sunt hypocrisi et iniquitate.

Quia foris et in incessu, veste, ieiuniis, orationibus et ceremoniis diversa exempla sanctitatis ostendunt: intus autem pleni sunt invidia, odio, ira, rancore, superbia, inani gloria et ambitione, ex quibus in persecutionem innocentium, detractiones, susurrationes, adulationes, simulationes, schismata, contentiones, et discordias, dolos, proditiones, variaque crimina spiritualia deteriora furto et fornicatione prorumpunt, qui tamen sancti volunt omnino putari.

Discipulus De hac materia in speciali interrogabo te plura in tractatu De gestis circa fidem altercantium orthodoxam. Ideo dic breviter, quomodo respondetur ad secundum, quod tetigi.

Magister Respondetur quod sicut extra de iniuriis et damno.# capitulo ultimo qui occasionem damni dat, damnum dedisse videtur: sic qui aliquid facit, ex quo potest verisimiliter damnum contingere vel iactura, non est immunis a culpa, quia quilibet de necessitate salutis cavere tenetur, ne aliquid faciat maxime absque commodo proposito, ex quo potest damnum vel iactura proximo provenire.

Propter hoc enim in lege divina praecipiebatur, quod fodiens cisternam operiret eam, sicut habetur Exod.# 21 quia ipsa operta non poterat bos vel asinus in eam cadere. Propter hoc etiam, ut habetur ibidem, praecipitur, ut dominus bovis quem sciret cornupetam recluderet eum, quia ipso non recluso poterat hominem vel mulierem occidere. Unde et in hoc casu dominus non recludens ipsum, si aliquem occidebat, praecipitur occidi, cum sic legitur ibidem: si bos cornupeta fuerit ab heri et nudius tertius, et contestaeti sunt dominum eius, nec recluserit eum dominus: occideritque virum, aut mulierem, et bos lapidibus obruetur, et dominum eius occident. Et ob eandem rationem cavebatur in lege, ut faciens novam domum faceret nurum tecti per circuitum. Unde Deuteronomio 22 sic legitur: Cum aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio et in praeceps ruente.

Ex quibus aperte colligitur, quod quilibet de necessitate salutis ea tenetur facere, quibus omissis potest damnum verisimiliter vel iactura proximo provenire. Ergo per eandem rationem quilibet de necessitate salutis tenetur ea omittere, quibus non omissis, sed factis, potest verisimiliter proximus damnum vel notabilem laesionem incurrere. Sed ex relatione falsi criminis vel occulti maxime publica, potest verisimiliter damnum in fama vel honore sive aliis proximo provenire, si licet forte tunc, quando refertur, nullum tale inferatur. Quia aliquis eorum, qui audierit a primo referente, potest postea idem crimen in notabile detrimentum alterius enarrare. Quare a remotione criminis talis de necessitate salutis quilibet abstinere tenetur, nisi forte ex levibus et probabilibus coniecturis et urgentibus arbitretur, quod nunquam in posterum nec ex ipso nec ex aliquo audientium ex occasione talis relationis aliquod eveniet detrimentum.

Discipulus Circa hanc materiam magis quam proposuerim evagati sumus. Ideo caeteris praetermissis unam solummodo obiectionem contra primam conclusionem principalem peto secundum opinionem praedictam dissolui. Est autem obiectio talis. Minus credendum est referentibus crimen de illo ad cuius condemnationem est cum cautela et diligentia procedendum, quam referentibus crimen de illo ad cuius condemnationem non oportet cum tanta cautela procedere. Sed cum maiori cautela procedendum est ad condemnationem Papae et Praelatorum ac divitum et potentum, quam subditorum et pauperum. Ergo minus credendum est referentibus crimen de Papa potentibus et divitibus et praelatis, quam referentibus de pauperibus et subditis, sive referentes fuerint criminosi et infames, sive fuerint bonae famae.

Maior videtur aperta. Minor auctoritate Innocentii tertii probatur, quae ponitur extra de accusationibus, capitulo qualiter, secundo, ait: licet autem hoc sit observandum in subiectis, diligentius tamen observandum est in praelatis, qui quasi signum sunt positi ad sagittam, et quia non possunt omnibus complacere, cum ex officio teneantur non solum arguere, sed etiam increpare, quin etiam interdum suspendere, nonnunquam ligare, frequenter odium multorum incurrunt et insidias patiuntur. Et ideo sancti patres provide statuerunt, ut ne accusatio praelatorum facile admittatur, ne concussis columnis corruat aedificium, nisi diligens adhibeatur cautela. Propter quam non solum false, sed maligne criminum impositioni ianua percludatur. Ex quibus colligitur, ut videtur, quod in procendo contra praelatos, maior est adhibenda cautela, quam contra alios procedendo. Quare minus credendum est, pro referentibus crimen de Papa, quam referentibus crimen de aliis quibuscunque.

Magister Ad hoc respondetur, quod Innocentius in decretali praedicta considerauit ea, quae frequentius accidunt, non ea quae raro. Et ideo quia saepius accidit quod praelati multos offendunt. Pauperes autem quia timent sibi, cavent ab offensis: et ideo tot nec tam potentes offendunt, sicut praelati. Hinc ut frequenter de facto maior cautela adhibenda est, cum praelatus accusatur, defertur, denunciatur vel diffamatur, quam cum pauper.

Si tamen de facto pauper abiectus et oppressus offenderet, tot et tam potentes et tam graviter, sicut praelatus, maior cautela adhibenda esset, quando talis pauper diffamaretur vel etiam accusaretur ab aemulis vel provocatis contra ipsum aut ab inimicis eorum, quam si praelatus dives et potens accusaretur vel diffamaretur a talibus. Quemadmodum si aliquis omni auxilio destitutus impugnaretur iniuste ab aemulis aeque potentibus, magis iuvandus esset quam dives et potens, quia per potentiam posset ab impugnantibus se tueri.

Si enim rex vel princeps tam pauperem rusticum quam Comitem divitem potentem contra adversarios aeque potentes debeat defensare: necesse est quod maius auxilium pauperi quam Comiti potenti exhibeat. Sic si pauper tot et tantos vel plures vel potentes habeat aemulos ipsum graviter diffamantes vel quantumlibet impedientes, quapropter maiori auxilio indiget quam Papa. Et ideo minus credendum est talibus aemulis pauperis, quam aequalibus vel minoribus aemulis Papae.

CAP. XXVI

Discipulus De ista materia et annexis eidem puto quod scires quamplurima recitare, quae ad tractatum De gestis circa fidem altercantium orthodoxam volo differri. Ideo dic, quomodo respondetur ad rationes alias, quibus supra capitulo 12 videtur ostendi, quod volentibus perfidiam Papae haeretici declarare fides non debeat adhiberi.

Magister Ad secundam rationem adductam ibidem respondetur, quod saepe neque bona narrata de aliquo neque mala sunt credenda. Quando enim nescitur, unde vel a quibus fama sive bona sive mala habeat ortum, non est famae credendum, neque bonae neque malae. Similiter quando scitur, quod fama bona vel mala orta est ab inimicis, criminosis, malivolis, maledicis, vel ab his qui faciliter credunt, vel rumores incertos libenter narrant et asserunt, vel a mendacibus et falsis hominibus, aut adulatoribus, ambitiosis vel avaris, histrionibus vel aliis quibuscunque, qui hominibus placere desiderant, non est tali famae credendum.

Quando autem quis scit vel per se vel per alios fide dignos, quod fama bona vel mala ortum habet a fide dignis personis, nec sunt amici speciales nec inimici eius cuius famam divulgant bonam vel malam, nec sunt ambitiosi nec hominibus placere desiderant, nec sunt mendaces nec detractores nec maledici, credere tali famae bonae vel malae non videtur illicitum, ita tamen quod protper famam, malam de aliquo absque certitudine sufficienti nullus ad actum praeiudicialem illi, de quo est mala fama, prorumpat.

Et ideo personis fide dignis quae non odio nec rancore asserunt et cupiunt declarare perfidiam Papae haeretici est credendum, nisi aliquid eis contingat obiicere, quare eis minime est credendum. Ad illud autem quod dicitur de regina Sabba, respondetur, quod quaedam fama vaga de excellentia Salomonis saltem quantum ad ipsam pervenerat, de qua nesciebat, unde vel a quibus ortum habuerit: et ideo eis tanquam prudens et sagax fidem adhibere nolebat. Secus est de fama Papae haeretici, quando bullam haereticalem vel transsumptum per universum orbem promulgatum ostendit. Et ideo in hoc casu credere Papam esse haereticum est licitum, debitum atque iustum.

Ad tertiam rationem breviter respondetur: quod credere narrantibus sive bona sive mala non universaliter dissuadetur in scriptura divina. Sed omnibus et semper credere dissuadetur, propter quod signanter dicitur Ecclesiastic.# decimoquinto, non omni verbo credas, quia alicui credendum est et alicui verbo minime est credendum. Ad aliud autem, quod adducitur de Hieremia 12 patet ex serie textus, quod loquitur de inimicis. Nam ibidem praemittitur: fratres tui et domus patris tui etiam ipsi pugnaverunt adversus te, et clamaverunt post te plena voce. Et tunc immediate subiungitur, ne credas eis cum locuti fuerint tibi bona.

Et ita patet, quod loquitur de inimicis, quod nunquam eis est credendum iuxta illud Sapientis Ecclesiastic.# 12 non credas inimico tuo in aeternum. Sicut autem tu non debes credere inimico tuo in aeternum: ita nec in aeternum credere debes inimico alterius contra ipsum. Ad illud Mich.# 7 Nolite credere amico: respondetur, quod loquitur de amico trahente ad infidelitatem vel peccatum. Ad dictum Iohanne 4 Nolite omni spiritui credere. Patet quia signanter dicit, omni spiritui credere: quia alicui spiritui nullatenus est credendum. Propter quod subdit ibidem cui est credendum: sed probate spiritum si ex Deo sit: quamvis si qui dixerint Papam esse haereticum, non statim credendum est eis, sed quia nunciant periculum esse oppositum orthodoxorum, probandi sunt, hoc est examinandi sunt sollicite, si legitima documenta attulerit ad probandum Papam esse haereticum: puta si bullam ostenderint haereticalem vel transsumptum ipsius publice et solenniter promulgatum, est credendum et dicendum Papam esse haereticum.

Ad quartam rationem respondetur, quod maior falsa est, propter tres instantias, tum quia notorium est credendum, licet secundum ordinem iudiciarium minime sit probatum: tum quia confesso de crimine absque omni ordine est credendum: tum quia extra iudicium et in multis est credendum absque ordine iudiciario observato. Ad omnes igitur auctoritates unico verbo respondetur, quod omnes intelligendae sunt de credulitate iudicis in iudicio, quando crimen impositum non est notorium, nec reus confitetur crimen impositum.

Et ideo si crimen haeresis Papae imponitur, de quo coram iudice accusatur, iudex, nisi sit notoria haeresis Papae, vel ipse confiteatur, non debet credere illa credulitate, quae habenda est in iudicio, antequam ordine iudiciario observato probetur, licet credulitate quae spectat ad aliquem non tanquam ad iudicem credere possit in casu Papam esse haereticum.

Si enim aliqui fide digni, de quorum fidelitate iudex non dubitat, referunt assertione iudicii se audivisse Papam negare fidem vel resurrectionem mortuorum, iudex potest credere eis illa credulitate, quae inter socios habenda est, sed non debet habere illam credulitatem quae ad iudicem spectat, antequam in iudicio probatum legitime extitit, nisi sit notorium iudici et aliis, vel nisi Papa in iudicio haeresim confiteatur.

CAP. XXVII

Discipulus Quamvis cogitaverim per singula quae allegata sunt pro sententia supra capitulo 13 recitata discurrere: quia tamen prolixitatem magnam volo vitare, illis usque post completionem huius operis remanentibus indiscussis, ad fautores haereticorum et praecipue Papae haeretici me converto, de quibus in primis peto ut dicas secundum unam sententiam vel plures, qui fautores haereticorum debent reputari.

Magister De fautoribus haereticorum distinguitur, quia aut favent tantummodo personis haereticorum, eis scilicet praebendo consilium et auxilium qualecunque, nihil de eorum erroribus penitus intromittendo, quomodo saepe Christiani Iudaeis, Sarracenis et aliis infidelibus favent, quamvis eorum erroribus penitus non faveant, nec adhaereant. Saepe enim reges et principes favendo Iudaeis et infidelibus eos in officiis publicis praefecerunt: quamvis eorum errores minime approbarent.

Christiani etiam qui, ut habetur extra, de Iudaeis et Sarracenis capitulo ad liberandam, Sarracenis consilium vel auxilium ad terrae sanctae stipendium impendere arma, ferrum et galearum ligamina deferentes eisdem. Illi etiam, qui eis galeas vel naves vendebant, poterant fautores Sarracenorum non immerito approbari: et tamen erroribus contra fidem non favebant: nec fuerunt per Ecclesiam fautores pravitatis haereticae vel infidelitatis iudicati. Aut fautores haereticorum favent eorum erroribus ipsos approbando, docendo, divulgando, animo alliciendi vel attrahendi aliquos ad probationem eorum: et hi non solum fautores haereticorum, sed etiam sunt fautores haereticae pravitatis. Primi autem sunt fautores haereticorum duntaxat: sed non sunt censendi fautores haereticae pravitatis.

Discipulus Mihi apparet secundum praedicta, quod aliqui sunt vel possunt esse fautores haereticorum, quamvis non sint fautores haereticae pravitatis. Sed nunquid econverso aliqui sunt vel possunt esse fautores haereticae pravitatis, quamvis non sint fautores haereticorum?

Magister Respondetur quod sic. Sicut enim potest quis tenere doctrinam alicuius non propter eum, sed quia reputat eam veram: et tamen in nullo est fautor et amicus eius: imo potest esse aemulus et inimicus eius mortalis. Ita potest quis favere erroribus aliquorum, licet personis eorum non faveat, sed penitus adversetur.

Discipulus Ex his mihi videtur, quod isti habent de fautoribus ponere distinctionem trimembrem: quia aliqui sunt fautores haereticorum tantummodo et non haereticae pravitatis: aliqui haereticae pravitatis et non haereticorum: aliqui vero sunt fautores haereticorum et haereticae pravitatis.

Magister De hoc ita dicunt, ut eis imponis.

Discipulus Dic ergo secundum istos, quomodo fautores a criminibus, de quibus supra inquisivimus, distinguuntur.

Magister De quibus fautoribus interrogas?

Discipulus Primo dic de fautoribus haereticorum.

Magister De fautoribus haereticorum adhuc distinguitur: quia quidam scienter favent haereticis, hoc est scientes eos esse haereticos. Quomodo multi Christiani favent scienter Iudaeis et Sarracenis, quos sciunt esse Iudaeos et Sarracenos: sicut etiam saepe parentes favent filiis et filii parentibus, quamvis sciunt eos esse haereticos. Alii ignoranter favent, quia ignorant esse haereticos.

Primi scilicet, si qui favent scienter et non favent haereticae pravitati: non sunt credentes nec haereticis nec eorum erroribus: quia non approbant ipsos errores, nec ipsos reputant inter catholicos numerandos. Qui autem ignoranter favent haereticis, hoc est nescientes eos esse haereticos, sunt aliquo modo censendi credentes: quia ipsos, qui sunt haeretici, credunt inter catholicos computandos.

Et sic laborant ignorantia damnabili affectata, videlicet aut crassa aut supina damnabiliter sunt credentes haeretici et excommunicationis sententia sunt ligati. Si autem laborant ignorantia probabili aut invincibili, quae non est damnabilis, sunt aliquo modo credentes, sed non damnabiliter censendi credentes. Nec sunt de numero illorum credentium qui extra de haereticis capitulo excommunicamus, primo, excommunicationis sententia innodantur.

Discipulus Dic quomodo fautores haereticae pravitatis a credentibus distinguuntur.

Magister Fautores haereticae pravitatis sunt censendi credentes haereticorum erroribus, de quibus legitur extra de haereticis capitulo excommunicamus. Secundi sunt credentes haereticis, de quibus etiam fit mentio extra de haereticis capitulo excommunicamus, primo, quia fautores haereticae pravitatis et pravitatem haereticam reputant catholicam veritatem, et ipsos auctores reputant catholicos vel saltem recte tenentes.

Discipulus Dic de fautoribus tam haereticorum quam haereticae pravitatis quomodo a credentibus distinguuntur.

Magister Respondetur ad hoc, sicut dictum est de fautoribus haereticae pravitatis.

CAP. XXVIII

Discipulus Iuxta distinctionem praedictam de fautoribus haereticorum et haereticae pravitatis, de omnibus interrogabo diversa. Incipiam autem primo a fautoribus haereticae pravitatis iudicandis.

Magister Omnes modos favendi haereticae pravitati non est facile numerare. Et ideo videtur difficile dare regulam generalem, qua de omnibus cognoscitur an faveant vel non faveant haereticae pravitati.

Discipulus Dic aliquos modos favendi haereticae pravitati, ex quibus alii faciliter agnoscantur.

Magister Quamvis favere haereticae pravitati aliquomodo distinguatur a credere haereticae pravitati, quia favor videtur actum exteriorem respicere; credere autem actum interiorem: tamen in omnibus modis exterioribus quibus aliquis ostendit aut declarat se credere haereticorum erroribus, eisdem modis videtur favere eisdem erroribus. Et ideo quicunque dicit se erroribus adhaerere, aut laudat eos tanquam catholicos, vel divulgat tanquam consonantes veritati, vel legit, docet aut praedicat tanquam tenendo, vel scribit animo adhaerendi, vel suadet, praecipit, consulit, aut quovis modo inducit alios ad tenendum eos, videtur haereticae pravitati adhaerere. Qui etiam quoquomodo prosequitur impugnantes errores eosdem, aut propter impugnationem huiusmodi quomodolibet adversatur vel etiam infestat docentes, tenentes, et praedicantes contrariam veritatem, fautor pravitatis haereticae est tenendus.

Discipulus Sunt aliqui modi speciales, quibus sit quis dicendus fautor pravitatis haereticae a Papa haeretico si essent haeretici ad invicem?

Magister Difficile vel fere impossibile est secundum quosdam, quod aliquis faveat aliquo modo errori Papae, quin possit eodem modo favere errori alterius, quamvis si Papa esset haereticus de facto aliquibus modis, aliqui faverent erroribus eius, qui non faverent de facto erroribus aliorum.

Discipulus Qui sunt isti modi?

Magister Unus modus est consentiendo affirmationi diffinitioni erroneae Papae haeretici contra fidem. Si enim Papa esset haereticus et contra fidem aliquid diffiniret: quicunque diffinitioni suae erroneae consentiret, esset fautor haereticae pravitatis. Quicunque etiam consuleret vel induceret, aut hortaretur eum ad diffiniendum aliquid contra fidem esset fautor haereticae pravitatis. Quicunque etiam solenniter in scholis diffinitionem suam haereticalem legeret, et tanquam tenendam, vel super ipsam non approbando, vel approbando, Glossas, apparatus, literam, vel scripta quaecunque componeret, esset fautor haereticae pravitatis.

Quicunque etiam (cum posset convenienter) eandem diffinitionem haereticalem minime impugnaret, esset inter fautores pravitatis haereticae numerandus, qui etiam impugnantes, detestantes et reprobantes diffinitionem praedictam propter hoc quomodolibet infestaret, diffamaret, reprobaret, vitaret vel vitandos aut quocunque modo molestandos putaret, non esset a fautoria pravitatis haereticae alienus.

Qui etiam scripturas catholicas contrarias praedictae diffinitioni, eo quod contrariae essent eidem, teneri, legi, praedicari vel doceri, praesumeret prohibere, inter fautores pravitatis haereticae esset non immerito computandus. Qui iuraret vel promitteret, quoquomodo diffinitionem talem Papae se esse in perpetuum servaturum, esset fautor haereticae pravitatis. Qui etiam catholicas scripturas ad reprobandum diffinitionem haereticalem Papae positas in detestationem earum combureret tanquam erroneas, aut aliquod circa eas lubricum exerceret, a fautoria pravitatis haereticae nequaquam esset immunis. Qui etiam in favorem Papae haeretici novos errores confingeret, quemadmodum Sergiani in favorem Sergii Papae Episcopi secundum multos finxerunt errores, dicentes Papa non posse damnari, sicut in quodam antiquissimo opere edito contra Sergianos legi, esset inter fautores pravitatis haereticae numerandus.

CAP. XXIX

Discipulus Quoniam iuxta canonicas sanctiones ad cautelam futurum est aliquid faciendum: quia ut leges imperiales insinuant, et recta ratio dictat, providere quis debet, quod contingi potest. Unde et viri prudentes et providi et discreti pacis in tempore munitiones parant, fortes aedificant, civitates fabricant, divitias congregant, et thesauros, propinquos et amicos confoederant, ut si eis rabies bellorum ingereret, hostilis aggressio facilius reprimatur.

Idcirco quamvis his temporibus a Papa catholico fides catholica defendatur virilius, et haeretica pravitas animosius expurgetur, quia tamen potest contingere, ut si nostris diebus vel futuris Papa surgat haereticus, sequaces et fautores quam plures habebit vel habiturus, qui veritatem catholicam reprobare et destruere aut extirpare, aut ad haereticam pravitatem inducere satageret toto posse contra huiusmodi causam possibilem cupio me et alios praemunire, ut si unquam talis casus acciderit, ego et alii orthodoxi sciamus, quos debeamus fautores haereticae pravitatis et Papae haeretici reputare: propter quod de fautoribus haereticae pravitatis discurrere: et in speciali te interrogare propono. Dic ergo primo de consentientibus diffinitioni haereticali Papae haeretici, an aliquis absque peccato mortali diffinitioni valeat consentire.

Magister Ad evidentiam interrogationis tuae nonnulli dupliciter distinguunt de consensu. Contingit enim dupliciter consentire diffinitioni haereticali Papae, scilicet vel consentiendo quod Papa diffiniat assertionem, quae est haeretica, vel consentiendo assertioni quae per Papam haereticum diffiniretur. Si enim volens haeresim diffinire requirat aliorum consensum, posset unus dicere, consentio assertioni, quia reputat eam veram: Et, consentio cum diffiniatis eam. Et iste proprie consentiret diffinitioni Papae haeretici.

Alius vero posset respondere tali assertioni: quia reputo eam veram, sed non consentio quod diffiniatis eam. Et iste non assentiret proprie diffinitioni, quae est actus diffiniendi, consentiret tamen diffintionem quae potest vocari assertio diffinitiva. Quemadmodum fides aliquando vocatur actus credendi: et aliquando ipsum obiectum creditum. Unde et collectio articulorum, quos credimus, aliquando vocatur Fides, ut notat Glossa extra de summa# trinitate# et fide catholica capitulo firmiter.

Alia distinctio ponitur de consenu, quam ponit Glossa extrae de officio dele.# capitulo 1 dicitur: Nota quod quadruplex est consensus, scilicet negligentiae, consilii, cooperationis, et auctoritatis sive defensionis.

Discipulus Puto quod istas distinctiones, et diffinitiones intelligo. Ideo iuxta membrum earum te interrogare studebo. Dic ergo primo, an solummodo consentientes assertioni haereticali Papae non consentiendo quod diffiniat eam semper peccat mortaliter.

Magister De assertione Papae haeretici distinguitur. Quia aut est talis assertio, quod consentiens tenetur credere explicite contrariam veritatem. Et in hoc casu consentiens peccat mortaliter, et est haereticus reputandus, secundum quod colligi potest quarto huius capitulo 21 et 72 aut assertio Papae haereticalis est talis, quod assentiens non tenetur credere explicite contrariam veritatem. Et tunc aut in consensu est pertinax, aut non est pertinax. Si est pertinax, peccat mortaliter et est haereticus reputandus, et poena haereticorum plectendus. Si vero non est pertinax, sed paratus est corrigi: et solummodo est deceptus, et quaerit cauta sollicitudine veritatem, non peccat mortaliter, nec per consequens est haereticus reputandus, nec Papae fautor haereticae pravitatis.

Discipulus Quid de illo qui exterius consentit assertioni Papae, vel ut placeat vel ut saltem non displiceat, et corde dissentiat?

Magister Respondetur, quod peccat mortaliter, quia in doctrina relationis aperte mentitur. Et ideo magis peccat quam ille, qui ore et mente consentit. Quia ille licet dicat falsum, tamen non mentitur: et ideo non peccat nisi venialiter: vel minus peccat quam ille qui ore consentit, et dissentiret corde. Iste enim est falsus duplex, mendax et proditor agnitae veritatis. Et ideo merito est infamis omni spoliandus honore, et in perpetuum ab omni testimonio repellendus.

CAP. XXX

Discipulus Haec quae dicta sunt de consentientibus assertioni Papae tantummodo ex his quae dicta sunt prius de credentibus et ex illis quae tractata sunt libro quarto dependere videntur. Ideo transeas ad consentientes, quod Papa haereticam diffiniat pravitatem, qui scilicet requisiti a Papa consentiunt, quod assertio, quae in rei veritate est haereticalis, diffiniatur solenniter tanquam catholica. Et quod illis omnibus iniungatur, ut eam sicut catholicam teneant, sentiant et acceptent.

Magister Dixi prius, quod quadrupliciter quis potest consentire. De quo igitur consentiente niteris?

Discipulus Licet istam distinctionem quadrimembrem in genere aliquo modo intelligam: tamen ad consentientem diffintionem haereticalem Papae haeretici ipsam nescio declarare. Ideo in primis declara quomodo contingit quadrupliciter difinitioni haereticali Papae haeretici consentire.

Magister Quod quadrupliciter consentire contingat diffinitoni haereticali Papae haeretici, nonnulli declarant dicentes, quod ille consentit consensu negligentiae diffinitioni praedictae, qui sciens eam esse haereticalem non resistit.

Discipulus Quomodo potest ostendi, quod non resistens ei consentit?

Magister Hoc pluribus sanctorum patrum auctoritatibus videtur posse probari. Ait enim Innocentius Papa, ut dicitur distinctione 83 capitulo error: Error cui non resistitur, approbatur. Ex quibus verbis sic arguitur. Error cui non resistitur approbatur. Ergo diffinitio haereticalis Papae, cui non resistitur, approbatur. Qui autem ipsum approbat, consentit eidem. Ergo qui non resistit, consentit eidem. Item ibidem dicit Innocentius: veritas cum minime defensatur, opprimitur. Ex quibus verbis infertur, quod veritas contraria diffinitioni haereticali Papae, cum minime defensatur, opprimitur. Qui autem veritatem opprimit catholicam, consentit contrariae haereticae pravitati. Qui vero non resistit, non defendit. Ergo qui non resistit diffinitioni haereticali Papae, consentit eidem.

Item ibidem subditur: nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare. Et eandem sententiam sub eisdem verbis asserit Eleuterius Papa, ut habetur 2 quaestione 7 capitulo negligere, et Anastasius ad Damasum Papam, ut legitur 23 quaestione 3 capitulo qui potest, sic ait: Qui potest obviare et perturbare perversos et non facit: nihil est aliud quam favere impietati eorum, nec caret scrupulo, et cetera. Ex quibus verbis colligitur, quod qui potest resistere diffinitioni Papae et non resistit, consentit eidem. Et idem, ut legitur 23 quaestione 3 capitulo ostendit, videtur asserere dicens: Qui definit obviare cum potest, consentit. Ergo qui non resistit diffinitioni haereticali Papae, consentit.

Item Gregorius ut habetur distinctione 83 capitulo consentire, ait: Consentire videtur erranti qui ad resecanda quae corrigi debent non occurrit. Ergo qui non resistit diffinitioni haereticali Papae, consentit eidem. Quod intelligendum est, quando quis scit diffinitionem Papae esse haereticalem, et potest resistere et non resistit.

Discipulus Dic de consensu consilii.

Magister Ille dicitur consentire consulendo, qui suadet et inducit Papam vel hortatur, quod assertionem quae est haereticalis, solenniter diffiniat et determinet esse tenendum.

Discipulus De consensu cooperationis.

Magister Ille dicitur consentire cooperando diffinitioni haereticali Papae, qui assertionem Papae haereticalem solenniter diffiniendo dictat, scribit, et rationibus aut auctoritatibus quod sit tenenda et solenniter diffinienda probare molitur.

Discipulus Ergo secundum ista quicunque scriberet talem diffinitionem, consentiret cooperando eidem.

Magister Si quis scribit talem diffintionem haereticalem Papae postquam existit promulgata, non intelligitur consentire cooperando actum diffiniendi sive determinandi, qui iam praecessit. Qui autem scriberet eam ante actum diffiniendi, si intelligeret et adverteret, quod assertio diffiniendi fidei repugnaret, intelligeretur consentire cooperando. Si autem hoc non adverteret, esset per ignorantiam excusatus.

Discipulus De consensu auctoritatis sive defensionis.

Magister Consensus auctoritatis et consensus defensionis distingui videntur, sicut auctoritas et defensio distinguuntur. Auctoritas enim ad superiorem spectare videtur: defensio tam ad maiorem quam ad minorem potest pertinere. Nam et superior potest inferiorem defendere: et inferior potest defendere superiorem. Imo quamvis unus habeat auctoritatem supra seipsum: potest tamen quis defendere seipsum, iuxta illud Roman. 2 Vosmetipsos defendentes, charissimi. Et Act. 12 dixi, cum sim defensurus hodie me. Consensus ergo auctoritatis respectu diffinitionis papalis locum non videtur habere: cum Papa nullius auctoritate vel mandato possit aliquid diffinire. Sed consensus defensionis potest habere locum respectu Papae. Potest enim aliquis consentire diffinitioni haereticali offerens se diffinitionem defensurum eandem.

CAP. XXXI

Discipulus Omisso consensu defensionis, quousque tractaverimus de defensionibus haereticorum: et omisso consensu auctoritatis, qui, ut videtur, respectu Papae locum habere non potest, interrogabo te. Primo de consensu negligentiae, si omnino talis per consensum peccet mortaliter.

Magister Ista negligentia qua quis negligit resistere Papae, quando assertionem haereticalem diffinire solenniter sive determinare conatur (et ideo intelligitur consentire) videtur esse quaedam taciturnitas. Quamobrem videndum est, an omnis taciturnitas in hoc casu sit peccatum mortale: et an pro consensu sit habenda.

Circa quam sunt diversae sententiae. Una est, quod aliqua taciturnitas in hoc casu est peccatum mortale, et aliqua minime. Quia aliqua est habenda pro consensu, et aliqua pro consensu minime est habenda. Taciturnitas enim illius, qui reclamando posset praedictam diffinitionem impedire, esset peccatum mortale: et pro consensu esset habenda.

Unde si Papa requirendo concilium cardinalium aut aliorum super aliqua assertione haeretica diffinienda, unus posset reclamando impedire Papam a diffinitione huiusmodi: quia forte esset tantae opinionis et famae in populo: vel tantae potentiae quod Papa ipso reclamante talem diffinitionem minime attemptaret.# Si ille taceret, peccaret mortaliter: et eius taciturnitas esset pro consensu habenda. Si vero esset aliquis qui reclamando eam impedire non posset, tacendo non peccaret mortaliter: nec eius taciturnitas esset pro consensu habenda. Huic sententiae Glossa extra de praesumptionibus capitulo nonne, concordare videtur. Ait enim: melius dicas, ubi prohibitione mea possum prohibere quod fit, et taceo: tunc taciturnitas pro consensu habetur. Si vero per prohibitionem meam non possum prohibere, quod fit: tunc non obest mihi taciturnitas.

Et hanc eandem diffinitionem ponit Glossa distinctione 27 capitulo diaco. Hoc etiam Glossa 2 quaestione 7 capitulo plerique insinuare videtur, distinguens tres casus, in quibus taciturnitas minime nocet. Taciturnitas non nocet ei qui non potest probare. Item non nocet ei qui non potest impedire vel etiam erubescit loqui. Item non nocet ei qui scit suum ius dubitare et post sequitur. Alias semper obstat taciturnitas, ut extra, de his quae fiunt a prae.# sive contra# capitulo continebatur et 54 distinctione si servus. Ex quibus patet, quod si requisitus a Papa super aliqua assertione haereticali diffinienda prohibere non potest, huiusmodi taciturnitas non nocet. Si vero potest prohibere, taciturnitas nocet et est habenda pro consensu.

Discipulus Ista sententia probabilis mihi videtur. Ideo ad intelligendam eam aliqualiter volo insistere. Quare secundum istam sententiam dicas quid tenendum est de taciturnitate alicuius collegii: puta si Papa requireret collegium super huiusmodi diffinitione: nunquid, si taceret, peccaret mortaliter, et pro consentiente debeat haberi?

Magister Respondetur, quod si totum collegium posset prohibere diffinitionem huiusmodi, collegium tacendo peccaret mortaliter, et pro consentiente deberet haberi. Si autem impedire non posset, taciturnitas non noceret.

Discipulus Si collegium potens prohibere tacendo peccat mortaliter: quis ergo primo de omnibus peccat, non videtur, quia primus non peccat tacendo: quia ille prohibere non posset. Et eadem ratione nec secundus requisitus peccat, nec tertius. Et sic videtur quod nullus tacendo peccat. Ergo nec totum collegium tacendo peccat.

Magister Respondetur, quod primus tacendo peccat. Tum quia debet probabiliter suspicari, quia si ipse diffinitioni iniquae resistit, alii etiam resistent eidem. Tum quia ex quo noscit quod alii non concordabunt cum eo, potest probabiliter dubitare, an ipse reclamando una cum aliis posset diffinitionem haereticam impedire. In dubiis autem via tutior est tenenda sive sequenda. Via autem tutior est quod reclamet. Ergo tunc reclamare tenetur. Tum quia tacendo scandalisat alios praebens eis occasionem tacendi in causa fidei. Ergo tacendo peccat mortaliter.

Ita secundus et tertius, et deinceps usque ad minorem partem collegii. Postquam autem maior pars collegii consenserit tacendo: ille qui postea fuit requisitus, si cernens quod maior parts collegii tacendo consenserit, et Papa propter minorem partem suam diffinitionem haereticalem nequaquam dimittet: non peccat tacendo, ex quo per suam contradictionem prohibere non posset. Et ideo respondetur, quod licet solus prohibere non posset, tamen posset cum aliis prohibere. Et ideo quia non constat sibi, quod alii resistent, peccat tacendo.

Discipulus Quid si Papa simul requirit omnes Cardinales, et non unum ante alium, quis peccat, si omnes tacent?

Magister Dicitur quod in hoc casu peccant tacendo mortaliter, quia in hoc casu quilibet tenetur respondere, ac si esset primus requisitus.

Discipulus Dic aliam sententiam.

Magister Alia sententia est, quod requisitus a Papa super aliqua assertione haereticali diffinienda, si scit Papam obviare doctrinae ecclesiae et tacet, sive etiam reclamando possit prohibere huiusmodi diffinitionem sive non, peccat mortaliter, nisi ex conditione tali, quod periculum fidei vel fidelium sequeretur.

Primum probatur: quia ad exteriorem confessionem fidei quilibet est astrictus, quando requiritur, si ex omissione confessionis alii scandalizantur: quia quilibet tenetur vitare scandalum fratris sui. Sed Cardinalis sive possit prohibere diffinitionem haereticalem Papae sive non possit, si tacet requisitus de veritate fidei proximos scandalizat. Quia per eius taciturnitatem alii possunt praesumere, quod haereticae consentiat pravitati. Ergo sive reclamando possit diffinitionem impedire haereticalem Papae sive non, tenetur in hoc casu ne infirmos et simplices scandalizet ad exteriorem confessionem catholicae veritatis.

Secundum, scilicet quod si ex conditione tali sequeretur periculum fidei vel fidelium, quia Papa haereticus et complices sui ad exteriorem fidelium persecutionem vel ad magis divulgandum errorem cum multorum periculo inflammarentur, tacens non peccaret mortaliter. Probatur per illud Matthaei 12 Nolite sanctum dare canibus. Ex quibus verbis colligitur, quod absque omni utilitate bonorum et cum damno eorum et sine conversione et emendatione malorum non est impiis et infidelibus catholica veritas propalanda. Et ita in hoc casu tacere licet: nec tacens consentit. Quemadmodum inter Sarracenos existens fidelis, inter quos non posset proficere, non intelligeretur eorum consentire erroribus, licet contra eos minime clamaret.

Discipulus Dic quomodo secundum sententiam istam Glossae, quae in contrarium sonare videntur, debent intelligi.

Magister Dicitur quod illae debent intelligi de negociis, in quibus vertitur proprium commodum vel incommodum temporale ipsius taciturnitatis. Ubi autem ex taciturnitate ipsius potest provenire diminutio honoris divini vel damnum spirituale proximorum: puta aversio a fide vel scandalum infirmorum per reclamationem aut contradictionem ipsius (licet non possit prohibere vel impedire sive retrahere Papam a sua intentione nefaria) posset tamen catholicos consolari et confirmare in fide, et ne crederent Papae haeretico praeservare, reclamare tenetur. Et ideo taciturnitas eius, per quam divinus honor subtrahitur: et utilitas proximorum necessario impediretur, non est absque peccato mortali. Quia ista taciturnitas tam amori Dei, quam fidei manifestae repugnat.

CAP. XXXII

Discipulus Quia non est verisimile, quod Papa requireret Cardinales super aliqua assertione haereticali, quam diffinire vel determinare intenderet: et eosdem sustineret et non cogeret respondere. Et ideo transeo ad consensum consilii. De quo dic an omnes consulendo consentientes, quod Papa quamcunque haeresim solenniter diffiniat et determinet, peccent mortaliter, et an sint fautores haereticae pravitatis.

Magister Ad hoc respondetur, quod omnes consentientes huiusmodi peccant mortaliter, nec possent per quamcunque ignorantiam excusari. Quam vero peccent mortaliter, videtur aperte posse probari. Nam de consulente negari non potest: quin aperte et expresse sit consentiens. Consentiens autem peccat. Papa autem diffiniendo sive determinando assertionem, quae est haeretica, peccat mortaliter. Ergo consulens, quod eam determinet, mortaliter peccat.

Discipulus Quamvis mihi videtur probabile, quod consentientes consulendo diffinitioni haereticali Papae, si non possint per ignorantiam excusari, peccent mortaliter: videtur tamen quod ignorans assertionem Papae esse haereticam: per ignorantiam valeat excusari saltem a peccato mortali. Nam si consulens Papae, quod assertionem haereticalem diffiniat, peccat mortaliter: peccatum suum est consimile peccato Papae. Peccatum autem Papae est peccatum haeresis. Ergo peccatum consulentis est peccatum haeresis. Sed hoc non videtur, quia ignorans non ex ipso est haereticus quod ignorans. Ergo cum iste sit talis ignorans, non videtur quod sit haereticus reputandus.

Magister Adhuc requiritur quod iste consulens ultra ignorantiam addat pertinaciam, velle scilicet pertinaciter adhaerere assertioni haereticali. Et ideo sicut Papa diffiniens est pertinax, et ideo peccat mortaliter: ita consiliarius eius participans sic in crimine est pertinax: et ideo nullo modo potest per ignorantiam excusari de peccato mortali.

Discipulus Si non credit se in aliquo obviare catholicae veritati. Quare non potest per ignorantiam excusari: quemadmodum ille, qui opinatur assertionem haereticalem, excusatur: quia non credit se in aliquo obviare catholicae veritati.

Magister Ideo iste non excusatur per quamcunque ignorantiam ad causam tam solennem, sicut debet esse papalis diffinitio, quia nullus debet procedere nec aliquis consulere debet, ut fiat, nisi sit certus certitudine sufficienti, quod talis diffinitio est consona veritati. Opinari tamen potest quis absque tali certitudine et ideo unus peccat mortaliter, et alius minime.

Discipulus Nunquid talis consiliarius Papae haeretici est fautor haereticae pravitatis.

Magister Tenetur quod talis consiliarius est aperte fautor haereticae pravitatis, quod probatur sic. Consiliarius magis expresse consentit, quam ille qui tacet, licet prohibere possit illud quod fit. Sed qui tacet, cum prohibere potest, censetur fautor. Ergo multo magis consiliarius censendus est fautor. Quare consiliarius Papae in diffinitione haereticali fautor pravitatis haereticae est censendus.

Hic sunt duo probanda. Quorum primum est, quod magis favet consiliarius, quam ille qui tacet, quamvis prohibere possit. Secundum est quod qui tacet cum prohibere potest, favet.

Primum probatur. Quia magis favet committens quam omittens, cum favere magis videatur peccatum commissionis quam omissionis. Sed qui tacet quamvis prohibere possit, magis videtur habere peccatum omissionis. Consulens autem peccatum commissionis committit. Ergo magis proprie et magis directe favet consiliarius Papae haeretici tali diffinitioni quam tacens.

Secundum, scilicet quod qui tacet cum prohibere potest, favet: et ideo tacens qui potest prohibere reclamando vel contradicendo tali diffinitioni est fautor haereticae pravitatis, multipliciter videtur posse probari.

Primo quidem per Anastasium ad Damasum Papam, quod allegatum est supra capitulo 30, cum dicitur, qui potest obviare et perturbare perversos et non facit, nihil aliud quam favere impietati eorum videtur. Et eandem sententiam fere sub eisdem verbis ponit Innocentius Papa, ut legitur distinctione 83 capitulo error. Et Iohanne 8 ut legitur distinctione 86 capitulo faciem, et Eleutherius Papa, ut habetur 2 quaestione 7 capitulo negligere. Ex quibus verbis colligitur evidenter, quod qui potest obviare diffinitioni haereticali Papae, et non obviat, favet haereticae pravitati.

Discipulus Verba praedicta quae possunt obviare et capitulo negligere debent intelligi de praelato. Unde dicit Glossa 2 quaestione 7 capitulo negligere, quod illud capitulum, quod continet eandem sententiam cum verbis praedictis, debet intelligi de praelatis, ut 23 quaestione 4 duo ista nomina et quaestione ultima praeterea. Et ideo qui esset praelatus Papae: et non resisteret diffinitioni haereticali eius, si posset, faveret impietati eius. Cardinales autem requisiti super diffinitione haereticali quam Papa intendebat facere sive taceant (cum possunt resistere) sive non taceant, non sunt praelati Papae. Quare praedicta de ipsis non debent intelligi.

Magister Quod verba praedicta intelligi debeant de tacentibus sive negligentibus obviare diffinitioni haereticali Papae, Glossa ubi prius aperte insinuare videtur, tum quia dicit, vel intellige, (scilicet illud negligere, cum possis perturbare) de atrocibus, et ut quisque teneatur. Scilicet perturbare perversos. Sed diffinire haereticam pravitatem est inter perversitates atrocissimas merito computandum. Ergo tali diffinitioni quiblibet, qui potest, obviare tenetur. Et si non facit, favet.

Tum quia Glossa ibidem subdit: vel dic, quod quilibet tenetur prohibere proximum a peccato committendo 22 quaestione 5 hoc videtur secus in commisso. Si ergo Papa intendit contra fidem catholicam diffinire, quiblibet qui potest eum prohibere, tenetur. Et si non prohibet, sibi favere convincitur. Quod autem dicis de Glossa, quae dicit: quod illud capitulum negligere, de praelatis debet intelligi: respondetur, quod Glossa hoc dicit solummodo recitando. Unde dicit, haec verba alii intelligunt de praelatis.

Discipulus Nunquid istorum opinio, quam hic recitat Glossa potest salvari secundum praedicta?

Magister Respondetur quod verificari potest iuxta diffinitionem, quam ponit Glossa 23 quaestione 4 capitulo 1 ubi dicit sic: Aliter debent praelati corrigere delinquentes, alio modo socii. Praelatus corrigit increpando, verberando, ut infra capitulo quaestione capitulo 40 # similiter 2 quaestione capitulo dominus Deus.

Ex quibus verbis patet, quod duplex est correctio. Una quae spectat ad praelatos: alia quae spectat ad socios et inferiores. Et sicut est duplex correctio: ita est duplex obviatio, et duplex perturbatio perversorum. Quia omnis correctio quandam obviationem et perturbationem annexam habere videtur. Qui enim corrigit alium manifestum, qui obviat et aliquo modo corrigitur, perturbatur: qui vel correctus corrigitur de eo a peccato, quo errat et perturbatur de peccato commisso vel voluntate committendi, si non corrigitur tunc perturbatur de reprehensione corrigentis sive corripientis.

Si igitur illa opinio, quam recitat Glossa intelligat capitulum de obviatione et perturbatione perversorum, quae spectat ad praelatos: sic potest verificari, non de alia. Requisiti autem a Papa volente aliquid contra fidem catholicam diffinire seu determinare, non debent obviare tanquam praelati, nisi possent aperte probare, quod Papa in sua intentione perversa esset pertinax: sed debent obviare tanquam veri et synceri fidei zelatores, Papam scilicet consiliis, persuasionibus, et reprobationibus haeresis quam intendit a peccato quod proponit convertendo et a diffinitione haeretica retrahendo, etiam si oportet cum perturbatione et indignatione Papae.

Discipulus Secundum ista si Papa publice requireret Cardinales vel alios super assertione haereticali, quam diffinit solenniter sive determinare intendit, ipsi publice deberent reprehendere et corripere de intentione sua perversa. Quod tamen auctoritate Innocentii tertii, quae ponitur extra de haereticis capitulo cum ex iniuncto, repugnare videtur. Ait enim: Nec quisquam suae praesumptionis audaciam illo defendat exemplo, quo asina legitur reprehendisse prophetam, vel quod dominus ait; quis ex vobis arguet me de peccato? Cum aliud sit fratrem in se peccantem occulte corripere, quod quisque tenetur efficere secundum regulam evangelicam. In quo casu sane potest intelligi quod Balaam fuit correptus ab asina et aliud est delinquentem corripere manifeste: quod utique nulli licet secundum evangelicam veritatem. Nam qui etiam dicit fratri suo, fatue: reus est gehennae ignis.

Ex quibus verbis colligitur, quod nulli subdito licet manifeste et publice corripere vel reprehendere superiorem suum praelatum: licet in occulto licite possit eum corripere. Quare Cardinales et alii publice requisiti a Papa volente assertionem haereticalem solenniter diffinire, non debent ei publice contraire, nec corripere manifeste. His etiam Glossa super verbo quicunque, concordare videtur, cum dicit: ad hanc correctionem quilibet tenetur secundum quod hic dicit. Et hoc intellige de occulta correctione sive reprehensione, articulo 23 quaestione 5 non putes: sed manifeste corripere pertinet ad praelatos vel ad eos qui habent potestatem aliquam in aliquos 23 quaestione 2 capitulo duo ista et capitulo forte.

Pater enim potest filium corripere: et praelatus subditum et manifeste et occulte. Unde Apostolus: argue, obsecra, increpa, et 45 distinctione capitulo 18 quaestione 1 qui autem. Sed filius non potest publice reprehendere sive corripere patrem, nec subditus praelatum, ut hic sequitur in litera. Et 21 distinctione nolite, erubescit enim lex filios castigaturos parentes, in authenticis de nuptiis, si vero expectet, versus finem. Et haec est canonica correctio secundum evangelicam veritatem ait. Occulta ad omnes, manifesta ad praelatos vel ad alios aliquam potestatem habentes pertineat. Ex quibus videtur, quod Papa a nullo debet manifeste et publice corripi seu reprehendi.

Magister Ad ista respondetur dupliciter. Uno modo, quod Innocentius et Glossa loquuntur de reprehensione seu correctione coactiva vel punitiva. Ista enim solummodo pertinet ad praelatos vel alios potestatem habentes: non autem loquuntur de quacunque manifesta et publica correctione seu reprehensione. Constat enim, quod qui aliquem in iudicio accusat de crimine vel etiam in iudicio de crimine ipsum denuntiat, aliquomodo ipsum publice et manifeste reprehendit sibi crimen publice imponendo, et de eo fieri iustitiam postulando: et ita reprehendit eum et corripit. Manifestum autem est, quod annunciatio, accusatio et denunciatio in iudicio ad alios spectat, quam ad praelatos eorum qui corripiuntur et reprehenduntur.

Et ita aliqua correctio et reprehensio manifesta et publica spectat ad alios quam ad praelatos. Sed correctio et reprehensio coactiva pertinet solummodo ad praelatos, vel ad alios in alios potestatem habentes. Et ideo quamvis Cardinales vel alii requisiti a Papa super aliqua assertione haeretica diffinienda antequam constiterit, quod Papa in suo proposito est pertinax, ipsum non debeant reprehendere seu corripere coactive vel aliqualiter puniendo. Debent tamen de necessitate salutis assertionem suam haereticalem reprobare, et ipsi efficaciter suadere, ne aliquo modo talem assertionem haereticam diffinire praesumat.

Aliter respondetur, quod praedictae responsioni non obviat: quia Innocentius et Glossa loquuntur in aliis criminibus, quam in crimine haereticae pravitatis, quia subditi praelatum suum ubi eum voluerunt in iudicio accusare, vel rite denunciare de crimine alio, quam de crimine haeresis, reprehendere seu corrigere manifeste non debent, quamvis possunt eum reprehendere in occulto. De crimine autem haeresis possunt et debent praelatum suum reprehendere et corripere manifeste, etiam extra iudicium, si crimen eius publicum et manifestum extiterit.

Quod patet per exemplum de beato Paulo, qui beatum Petrum in publico reprehendit, sicut libro 5 capitulo 2 probatum extitit. Quod etiam expresse Clemens, ut legitur 2 quaestione 7 capitulo sacerdotes, asserere videtur aperte, cum dicit: sacerdotes et alii Ecclesiae ministri omnesque plebes Episcopos suos diligere debent; et eorum praeceptis obedire; etiam si ipsi aliter (quod absit) agant, quam debeant, nisi in fide erraverint. Cui Eusebius Papa eisdem causa et quaestione capitulo oves, videtur concordare, cum dicit: oves quae suo pastori commissae sunt, eum nec reprehendere nisi a fide exorbitaverit, nec ullatenus accusare possunt. Ex quibus verbis colligitur manifeste, quod si Papa a fide erraverit, licet cardinalibus et aliis ipsum corrigere et arguere et reprehendere manifeste. Et ita verba Innocentii et Glossae superius allegata non debent intelligi, cum praelati crimine haereticae pravitatis sunt infecti.

Discipulus Prosecuti sumus unam probationem, qua patet, quod tacens quando potest prohibere diffinitionem haereticalem Papae est fautor pravitatis haereticae. Nunc alias allegationes, si tibi occurrunt, adducas.

Magister Non minus peccat, nec minus est fautor haereticae pravitatis ille, qui tacet, cum potest prohibere diffinitionem haereticalem Papae, quam ille est fautor iniectionis manuum violentae, qui talem violentiam prohibere potest et non facit. Sed qui potest prohibere talem violentiam et non prohibet est fautor iniectionis et eandem poenam incurrit cum illo. Ergo qui tacet cum potest prohibere contradicendo, reclamando vel reprobando diffinitionem haereticalem Papae, est fautor haereticae pravitatis: quia est fautor haereticalis diffinitionis seu declarationis Papae.

Maior licet evidens videatur, tamen probatur sic. Non minus tenentur requisiti super diffinitione haereticali facienda defendere catholicam veritatem, quam quicunque teneantur clericos defendere: imo multo fortius et efficacius aut animosius defendenda est veritas orthodoxa, quam quicunque clericus vel praelatus. Ergo non minus peccant illi qui tacendo non defendunt fidem, quam ille qui clericum non defendit.

Minor probatur auctoritate Innocentii tertii, qui, ut habetur extra de sententia excommunicationis, capitulo quantae, ait: non autem solos violentiae huius auctores aliquorum praesumptio extimet puniendos, et faventes et consentientes pari poena plectendos catholica condemnat auctoritas, eos delinquentibus favere interpretans qui cum possint manifesto facinori desinunt obviare.

Discipulus Glossa intendit, quod hoc debet intelligi de praelatis.

Magister Alii dicunt sic: Glossa recitat ibi, quod de omnibus debet intelligi. Sed quicquid sit de hoc, argumentum stare videtur. Nam nullus praelatus magis obligatur defendere clericum (praesertim sibi subditum) quam quilibet Christianus tenetur defendere fidem suam, cum potest. Si ergo praelatus, qui clericum non defendit, interpretatur fautor violentiae talis: multo magis qui non defendit fidem suam, cum potest, contra diffinitionem haereticalem Papae, interpretandus est fautor diffinitionis huiusmodi.

Discipulus Si omnes rationes, quae in scripturis possunt fundari authenticis, induceres ad probandum, quod talis tacens est fautor talis diffinitionis, et prolixe tractares, opus nimis prolixum efficeres. Ideo absque formatione rationum aliquas auctoritates, ex quibus sumi valeant argumenta, ad conclusionem praefatam coneris allegare.

Magister Ad hoc valere videtur auctoritas Hieron.# qui, ut habetur distinctione 86 capitulo facientis, ait: facientis proculdubio culpam habet qui cum potest corrigere, negligit emendare. Item distinctione 83, sic legitur: mortem languentibus probatur infligere qui hanc (cum possit) non exludit. Item Innocentius, ut allegatum est supra distinctione 83 capitulo error, ait: error cui non resistitur approbatur, et veritas cum minime defenditur opprimitur. Item Ambrosius, ut habetur distinctione 86, capitulo pasce, ait: quisquis enim pascendo hominem servare poteris, si non paveris, occidisti.

Item Leo Papa, ut habetur extra de haereticis, capitulo 3, ait: Qui alios cum potest ab errore non revocat, seipsum errare demonstrat. Item Iohan.# 8 ut habetur 22 quaestione 8 capitulo praeterea, ait: cum crimina, quae potest emendare, non corrigit, ipse committit. Item Alexander tertius, ut habetur extra de homicidio, capitulo sicut dignum, ait: qui potuit hominem liberare a morte, et non liberavit eum, occidit. Ex quibus aliisque auctoritatibus quamplurimis consimilibus argumenta sumuntur ad probandum, quod quicunque reclamando, contradicendo, reprobando assertionem haereticalem Papae vel quocunque aliquo modo possunt eum retrahere, ne diffiniat haereticam pravitatem, si tacent, sunt fautores haereticae pravitatis.

Discipulus Quamvis una ratione apparenti nisus sis probare, quod consentiens Papae consulendo, quod haereticam diffiniat pravitatem, est fautor pravitatis eiusdem: adhuc tamen eandem conclusionem auctoritatibus vel si malueris rationibus nitaris ostendere. Et quia idem videtur iudicium de consulente non tacite, sed expresse et cooperante diffinitioni haereticali Papae quantum ad hoc, quod si unus est fautor haereticae pravitatis, et alius (cum uterque expresse consentiat) sufficit mihi, quod probes consentientem tali diffinitioni haereticali esse fautorem diffinitionis eiusdem. Et hoc vel rationibus vel auctoritatibus, ut tibi placuerit.

Magister Sunt nonnulli dicentes, quod quia raro et pauci existimant hactenus summum Pontificem, qui diffinitiones seu determinationes haereticales solenniter ediderit, paucae vel nullae auctoritates poterunt reperiri, quae de huiusmodi diffinitionibus Papae haereticalibus et consentientibus eis loquantur expresse: multae tamen inveniuntur, quae quamvis de eis non loquantur nominatim, tamen in genere faciunt mentionem. Et ideo videtur eis, quod in hac materia magis rationibus demonstrativis ex patrum auctoritatibus deductis, quam nudis auctoritatibus oporteat conclusionem propositam comprobare.

Discipulus Placet quod rationes adducas: sed an sint demonstrativae, vel sophisticae, post hoco opus totum inquitam.

Magister Una ratione ad probandum: quod omnes consentientes sive cooperantes diffinitioni haereticali sunt fautores haereticae pravitatis, sis contentus ad praesens. Est autem haec ratio. Qui communicat alicui in crimine pravitatis haereticae, est fautor pravitatis eiusdem: quia communicans alicui in crimine favorem eidem (quantum ad idem crimen) impendit. Sed consentiens diffinitioni haereticali Papae sive consulendo sive cooperando communicat eidem in crimine diffinitionis haereticalis. Ergo est fautor pravitatis eius. Maior videtur manifesta, cum eadem poena plectatur criminosus et communicans ei in crimine. Extra de sententia excommunicationis, capitulo nuper et capitulo super.

Minor aperte probatur auctoritate beati Augustini, qui, ut habetur 23 quaestione 4 capitulo a malis, ait: duobus modis te non maculat malus, si ei non consentias et redarguas, hoc est communicare, non consentire. Communicatur quippe quando facto eius consortium voluntatis vel approbationis adiungitur. Neque ergo consentientes malis sitis ut approbetis: neque negligentes ut non arguatis. Ex quibus verbis clare colligitur, quod consentiens criminoso facto alicuius approbando vel volendo, et per consequens consulendo vel cooperando, communicat eidem.

Et ita consentiens diffinitioni haereticali Papae communicat eidem in crimine haereticae pravitatis. Et hanc etiam minorem aperte insinuat beatus Augustinus contra Donatistas, et ponitur causa et quaestione praedict.# capitulo si quis catholica, qui ait: communio malorum non maculat aliquem participatione factorum sed consensione factorum. Ex quibus verbis patet, quod qui consentit factis malorum in crimine, communicat eis.

Go to cap. 34
Return to Table of Contents