William of Ockham, Dialogus,
pars 1, lib. 7, cap. 34-38

Uncorrected Text of Goldast's edition; not proofread.
(Version 2, March 1996)
Copyright (c) 1996, The British Academy



CAP. XXXIII

Discipulus Post praedicta dic, qua poena consentientes diffinitioni haereticali Papae sunt plectendi, et an debeant haeretici iudicari.

Magister Dicitur quod poena haereticorum sunt plectendi. Nam consentientes et facientes pari poena sunt plectendi. Sed Papa determinans et diffiniens solenniter assertionem haereticalem est haereticus et poena haereticorum plectendus: ergo consentientes diffinitioni haereticali suae, poena haereticorum sunt plectendi.

Maior sanctorum patrum auctoritatibus asseritur. Ait enim Lucius Papa, ut habetur 17 quaestione 4 capitulo omnes: non solum qui faciunt rei iudicantur sed etiam qui facientibus consentiunt. Par enim poena facientes et consentientes comprehendit. Item Nicolaus Papa, ut legitur 2 quaestione 1 capitulo notum: facientem et consentientem par poena constringit. Item Alexander tertius, ut legitur extra de officio delega.# capitulo 1 ait: Agentes et consentientes pari poena scripturae testimoniis puniuntur.

Hoc etiam Gregorius distinctione 89 capitulo Tanta, insinuat manifeste, ubi Glossa super verbo excommunicatos, ait: non quod quandoque magis puniuntur consiliarii quam facientes. Hoc etiam dicto Gelasii Papae, quod ponitur distinctione 86 capitulo duo, aperte elicitur, cum ait: Innocentius Papa Archadium Imperatorem, quia consensit quod sanctus Iohannes Chrysostomus a sede sua pelleretur, excommunicavit. Ubi dicit Glossa super verbo consensit, ait: consentientem maiori poena astringi quam facientem. Cui concordat Glossa 24 quaestione 3 capitulo qui aliorum, dicens: nota quod plus punitur consulens quam faciens.

Ex quibus aliisque pluribus, probatur quod consentientes et facientes pari poena sunt plectendi. Quod ex verbis beati Pauli Roman.# 1 accipitur, ut videtur, cum ait: qui talia agunt digni sunt morte: non solum autem qui faciunt ea sed etiam qui consentiunt facientibus. Ubi dicit Glossa consentire est tacere cum possis arguere vel errorem adulando fovere. Si autem adulando fovere est consentire: multo magis consulere et cooperari est consentire. Et per consequens consentientes et cooperantes diffinitioni haereticali Papae pari poena sunt plectendi: et ita poena haereticorum feriri debent.

Discipulus Ista maior, consentientes et facientes pari poena sunt plectendi: non videtur vera de consentientibus consulendo tantummodo, quod Alexander tertius, ut habetur extra de homicidio, capitulo Sicut, affirmare videtur, cum dicit: qui vero se asserunt animum regis inflammasse ad odium, unde homicidium fuit secutum, dure et aspere, sed non severe sunt puniendi, sicut (supple) qui occidunt. Ex quibus verbis videtur, quod inflammans et per consequens consentiens consulendo non ita punitur, sicut faciens. Quod Glossa, extra de officio delega.# asserit manifeste, dicens: in secundo casu consilii minus punitur (quam supple, faciens) plus tanquam negligens. Glossae ergo, quae dicunt, quod consulens plus punitur quam faciens, tam Alexandri tertii quam Glossae ultime allegatae repugnare videntur.

Magister Respondetur, quod hoc regulare est, quod consulens et faciens poena consimili puniuntur, ut si unus est excommunicatus; alter est excommunicatus. Et si unus est suspensus, et alter similiter. Quandoque tamen quantum ad aliquam circumstantiam poenae consimilis gravius punitur consulens quam faciens: et quandoque econverso. Et ideo quantum ad conclusionem propositam sufficienter ostenditur, quod consentiens constitutioni haereticali Papae poena haereticorum est plectendus.

CAP. XXXIV

Discipulus Dixisti secundum opinionem praedictam, quod consentientes diffinitioni haereticali Papae sive consulendo sive cooperando, non solum poena haereticorum sunt plectendi: sed etiam haeretici sunt censendi. Ideo ad propositum, quod sunt haeretici, aliqua motiva non differas allegare.

Magister Quod omnes consentientes consulendo, inducendo, suadendo, suggerendo diffinitioni haereticali Papae sunt inter haereticos computandi, multis modis videtur posse probari. Primo sic: qui simili modo cum haeretico est culpabilis iudicandus, crimine haeresis est irretitus. Haec videtur nota de se. Sed omnes consentientes diffinitioni haereticali Papae sunt cum Papa haeretico simili modo culpabiles iudicandi. Hoc ex verbis Isidori, quae recitat et probat, ut habetur 11 quaestione 3 qui consentit, colligitur evidenter, cum dicit: alius pater ait, si quis alterius errori consentit, sciat se cum illo simili modo culpabilem iudicandum. Ergo omnes consentientes, quod Papa assertionem, quae est haeretica, diffiniat et determinet, sunt haeretici cum Papa iudicandi.

Secundo sic: Qui alicui communicat in crimine simili crimine est irretitus. Sed consentientes, quod Papa diffiniat pravitatem haereticam, communicat Papae in crimine haeresis. Ergo crimine haeresis involuitur.

Tertio sic: omnes credentes pertinaciter erroribus haereticorum sunt haeretici reputandi. Omnes autem consentientes, quod Papa solenniter diffiniat haereticam pravitatem, sunt credentes pertinaciter errori Papae ergo sunt inter haereticos computandi. Maior ex verbis Gregorii, quae ponuntur extra de haereticis, excommunicamus, secundo, patenter habetur, cum dicit, ut allegatum est supra. Credentes autem eorum erroribus haereticos similiter iudicamus. Minor claret: quia qui consentit errori, iudicandus est quod illi errori adhaereat. Quod etiam sint pertinaciter credentes, patet ex hoc, quod non solum consentiunt errori, quem Papa diffinit, sed etiam consentiunt pertinaciae suae, qua solenniter diffinit errorem. Ergo non solum communicant Papae credendo errorem: sed etiam sibi communicant in pertinacia. Ergo pertinaces et per consequens haeretici sunt censendi.

Quarto: non minus est hareticus reputandus, cuius consilio sive cooperatione crimen haereticae pravitatis committitur, quam ille est dicendus homicida, cuius consilio seu cooperatione homicidium perpetratur. Sed ille, cuius consilio et cooperatione himicidium perpetratur, dicitur homicida. Ergo omnes consulentes et cooperantes, quod Papa diffiniat assertionem, quae est haeretica, committunt crimen haereticae pravitatis: et per consequens sunt inter haereticos computandi sive numerandi.

Maior non videtur probatione aliqualiter indigere. Minor auctoritate Augustini quae ponitur in de poenitentia distinctione 1 capitulo periculose, videtur aperte posse probari, cum dicit: periculose se decipiunt, qui existimant, eos tantum homicidas, qui manibus hominem occidunt, et non potius eos per quorum consilium, fraudem et exhortationes homines extinguuntur. Nam Iudaei nequaquam dominum propriis manibus interfecerunt. Scriptum est enim: Nobis non licet interficere quenquam. Sed tamen illis mors domini imputatur: quia ipsi cum lingua interfecerunt dicentes: crucifige, crucifige eum. Ex quibus verbis patet, quod homicida censetur, qui consilio, exhortatione, et per consequens cooperatione hominem interfecit.

Cui Coelestinus tertius, ut legitur, extra de cleri.# pugnantibus in duello capitulo haereticus, concordare videtur, cum dicitur: homicidium tam dicto quam facto sive consilio aut defensione non est dubium perpetrari. Hinc Glossa extra de homicidio capitulo licet, ait: nota quod homicidium committitur, facto, consilio, defensione i. d.# si quis non dicam. Quod ex scriptura divina videtur trahere fulcimentum: cum etiam secundum scripturam sacram ille dicatur occidere, cuius intuitu quis occidit, ut legitur 3 Reg.# 21 uxor Regis Achab, non ipse Achab, iussit occidi Naboth Iezrahelitam, ut vineam suam traderet regi: et tamen dixit Helias Propheta ad eum, occidisti et possedisti. Patet ergo quod aliter quam manu potest quis committere homicidium: quia consilio et etiam praecepto et cooperatione. Ergo et eadem ratione perfidia haeresis potest consilio perpetrari.

Discipulus Nunquid secundum istos potest aliter dici haereticus quam ille qui dicitur homicida, cuius consilio homicidium perpetratur.

Magister Respondetur quod verius et magis proprie dicitur haereticus ille, qui consentit diffinitioni Papae haereticali, quam ille dicitur homicida, cuius consilio homicidium perpetratur. Nam ille qui solum consilio committit homicidium, non habet rationem completissimam homicidii: eo quod nequaquam manu interfecit: sed ille qui consentit diffinitioni haereticali Papae, nihil deficit de completissima ratione haeretici: quia ad completissimam rationem haeretici sufficit, quod quis pertinaciter adhaereat assertioni contrariae catholicae veritati. Haec autem ratio invenitur ita in consentiente dictae diffinitioni, sicut in Papa diffiniente, licet istam pertinaciam unus ostendit uno modo, et alius alio modo. Quia unus diffiniendo, et alius diffinitioni consentiendo. Et ideo ita proprie est unus reputandus haereticus, sicut alius. Non autem ita est de homicidio, quia licet quis dederit consilium de homine occidendo, non propter hoc homo vere realiter occiditur.

Discipulus Puto quod pro opinione praedicta fortiora motiva quam sint praescripta non est facile invenire. Ideo ad praesens sufficiant. Et dic an in aliquo casu consentientes dictae diffinitioni valeant excusari.

Magister Respondetur, quod in nullo casu neque per ignorantiam neque per timorem mortis possunt excusari a peccato mortali. Quod non per ignorantiam, patet per hoc, quod actui tam solenni sicut debet esse diffinitio summi Pontificis circa illa quae spectant ad fidem nullus debet assentire: nisi sit certus certitudine sufficienti. De assertione autem haereticali nullus potest esse certus, sicut nec potest esse certus de falso; tali diffinitioni nullus consentire debet.

Discipulus Quid si credit se esse certum, quod talis diffinitio continet catholicam veritatem: licet in rei veritate doctrinae catholicae adversetur?

Magister Respondetur, quod non sufficit quod quis credat se esse certum, sicut ad excusandum Sarracenos et Iudaeos non sufficit quod credunt leges et sectas suas esse bonas, nec ad excusandum haereticos sufficit quod credant se esse certos, quod non obviant catholicae veritati. Quilibet ergo qui vult consentire diffinitioni Papae debet esse certus, quod consonet catholicae veritati: et non sufficit quod credat se esse certum: quia ignorantia iuris in hoc casu non excusat, licet forte attenuet.

Discipulus Quare non potest quis consentiens diffinitioni haereticali excusari a peccato mortali per timorem mortis?

Magister Ad hoc respondetur, quod ideo minime excusatur, quia pro nullo metu debet quis peccatum mortale incurrere. De his extra quae vi metus ve causa fiunt capitulo sacris 32 quaestione 5 ita ne. Quia, ut dicit Nicola secundum quod legitur 31 quaestione 3 Lotharius: cum nec occisores corporis sint timendi contra iustitiam homines impellentes, Salvatore dicente Matthaei 10 nolite timere eos qui corpus occidunt: animam autem non possunt occidere.

Discipulus Nunquid per timorem mortis potest quis consentiens diffinitioni Papae haereticali excusari a perfidia haereticae pravitatis?

Magister Respondetur, quod timor mortis et forte gravium tormentorum excusaret consentientem a perfidia haeresis: sed timor perditionis bonorum et rerum et famae seu cuiuscunque rei temporalis minime excusaret, quin esset inter haereticos computandus.

Discipulus Nunquid consentientes diffinitioni Papae haereticali omnibus poenis (quibus Papa haereticus) sunt plectendi.

Magister Respondetur, quod vere et proprie sunt haeretici iudicandi.

Discipulus Nunquid cardinales consentientes tali diffinitioni sunt privati potestate eligendi summum Pontificem.

Magister Dicitur quod sic: quia sunt ipso facto, quod consenserunt, cardinalatus dignitate de iure privati.

Discipulus Quid si omnes consentirent praeter unum, nunquid ille unus habet potestatem eligendi?

Magister Respondetur quod sic: quia ius eligendi potest in uno solo remanere, ut notat Glossa de postulatione, gratum.# et distinctione 7 si forte.

Discipulus Quid si omnes electores consentirent diffinitioni tali?

Magister Dicunt quod in hoc casu potestas eligendi summum Pontificem devoluitur ad Romanos alios praeter Cardinales vel ad omnes vel ad aliquos tantum.

Discipulus De hac materia te interrogabo sollicite in tractatu De gestis circa finem altercantium contra fidem catholicam. Ideo ipsa dimissa dic, an aliquis consentiens diffinitioni haereticali Papae esset eligibilis in summum Pontificem.

Magister Respondetur quod non: quia nullus haereticus est eligibilis in summum Pontificem. Crimen enim haeresis electo in Papam potest opponi, ut notat Glossa extra de electione, licet.

Discipulus Dic, quid esset faciendum Cardinalibus et aliis requisitis a Papa haeretico, ut suae diffinitioni haereticali praebeant consensum.

Magister Respondetur, quod vel debent de necessitate salutis publice et manifeste contradicere, reclamare et pro viribus obviare, vel si videatur eis expediens, possunt publice vel occulte fugiendo ad loca tutiora se conferre, ut fortius et efficacius perfidiae Papae haeretici resistere valerent.

CAP. XXXV

Discipulus Quia probabiliter aestimo, quod si unquam aliquis Papa futurus temporali vallandus potentia, et qui plurimos exaltabit ad ecclesiasticas dignitates, rabie inficeretur haeretica: non solum tertiam partem stellarum, sed forte mille partes ecclesiae militantis traheret cauda sua in abyssum pravitatis haereticae, ut iuxta sententiam beati Gregorii tolerabilius tanta mala si unquam evenerint valeamus suscipere, si contra ipsa per providentiae clipeum fuerimus praemuniti.

Post praedicta de consentientibus quod Papa assertionem haereticalem solenniter et manifeste diffiniat, volo de Christianis diversorum statuum et graduum, quomodo doctrinae pestiferae Papae haeretici valeant favere, interrogare quam plura. Propono inquirere sigillatim de Episcopis et Praelatis, de doctoribus et magristris, de religiosis et regibus principibus et publicis potestatibus et de dignitatibus et ultimo de laicis et simplicibus nullam potestatem habentibus coactivam.

Incipiendo ergo ab Episcopis et Praelatis, quorum nomine Patriarchas et Archiepiscopos ac Abbates et alios maiores Praelatos comprehendo. Peto primo, ut discutias, an Episcopi et Praelati principes et divulgantes per se vel per alios doctrinam erroneam Papae haeretici, sint fautores pravitatis haereticae reputandi.

Magister Circa hoc possunt esse diversae sententiae. Una quod scientes doctrinam Papae veritati catholicae obviare: et eam per se vel per alios divulgant et publicant, sunt fautores haereticae pravitatis et haeretici iudicandi. Si autem nesciunt eam veritati repugnare catholicae, non sunt fautores haereticae pravitatis, et haeretici iudicandi. Primum probatur sic. Illi sunt fautores haereticae pravitatis, qui scienter haereticae pravitati consentiunt non solum tacendo, sed etiam divulgando, et ut teneatur, doceatur, et etiam defendatur opem dando. Tales autem sunt Episcopi et Praelati, qui doctrinam Papae haeretici praedictam divulgant et publicant. Ergo sunt fautores haereticae pravitatis.

Discipulus Nunquid secundum istam opinionem tales censendi sunt haeretici?

Magister Respondetur quod sunt fautores haereticae pravitatis: quia in rei veritate pravitati haereticae favent dando opem et operam, ut haeretica pravitas doceatur et teneatur: tamen non sunt haeretici, quia corde non credunt doctrinam, quam publicant esse veram.

Discipulus Quomodo probatur secundum.

Magister Probatur hoc modo: omnes fautores haereticae pravitatis peccant mortaliter: quia fautoria haeresis cum puniatur gravi poena, puta poena excommunicationis, est peccatum mortale. Qui autem ignorant doctrinam Papae haereticam esse, et eam publicant et divulgant per se et per alios, non peccant mortaliter. Ergo non sunt fautores haereticae pravitatis.

Maior videtur manifesta et minor probatur sic. Qui praeceptum superioris implet, quando tenetur, non peccat mortaliter. Sed quando nescitur, an praeceptum superioris sit iustum vel licitum, obediendum est praecepto superioris, teste Augustino contra Manicheos, qui, ut habetur 23 quaestione 1 capitulo qui culpatur, ait, vir iustus si forte etiam sub rege et homine sacrilego militet, recte potest illo iubente bellare, si vice pacis ordinem servans: quod sibi iubetur vel non esse contra Dei praeceptum certum est; vel utrum sit, certum non est: ita ut fortasse reum faciat regem iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo serviendi.

Ex quibus verbis colligitur, quod obediens praecepto superioris, quando non est certum praeceptum eius esse contra praeceptum Dei, non peccat. Ergo qui publicat et divulgat doctrinam Papae, quam nescit esse contra catholicam veritatem, non peccat. Et per consequens non est fautor haereticae pravitatis.

CAP. XXXVI

Discipulus Aliam sententiam tracta.

Magister Alia sententia est, quod omnes Episcopi et Praelati publicantes et divulgantes solenniter coram sibi subiectis totam tenendam doctrinam erroneam Papae haeretici, tanquam catholicam, sunt fautores haereticae pravitatis, sive sciant eam esse erroneam sive ignorent. Haec per rationem pro prima parte superioris sententiae factam videtur aperte posse probari. Nam qui consentit dando opem vel operam, ut haereticalis doctrina tanquam catholica doceatur et teneatur, est fautor haereticae pravitatis. Sic sunt Episcopi et Praelati, qui per se vel per alios doctrinam erroneam Papae haeretici tanquam catholicam publicant et divulgant. Ergo sunt approbati fautores haereticae pravitatis. Minor evidens est. Maior testimonio Pii Papae ostenditur, qui, ut legitur distinctione 83 capitulo quid enim prodest, ait: Quid enim prodest illi suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti. q.d.# nihil ergo nihil prodest, ut excusetur a fautoria haeresis ille, qui consentit dando opem vel operam, ut error Papae tanquam catholicus divulgetur.

Secundo sic. Non minus peccare videtur, qui non resistit errori, quam qui errorem divulgat, et tanquam catholicum publicat. Sed qui non resistit errori, censetur ipsum approbare, secundum quod per plures auctoritates, quarum aliquae sunt allegatae, aperte probatur. Ergo multo fortius qui errorem publicat et divulgat, tanquam catholicum, eundem approbare dinoscitur. Qui autem errorem approbat, fautor erroris existit. Ergo Episcopi et Praelati publicantes et divulgantes doctrinam erroneam Papae haeretici, eiusdem doctrinae haereticalis sunt fautores.

Tertio sic. Qui aliis offendicula erroris praeparat, fautor erroris est censendus. Sed qui doctrinam Papae erroneam publicat et divulgat, praeparat audientibus offendicula erroris. Ergo fautor erroris est censendus.

Quarto sic. Ille, qui doctrinam novam haereticalem Papae tanquam catholicam publicat et divulgat, sequitur opiniones falsas et novas. Sed qui consequitur opiniones falsas et novas, non solum fautor haeresum, sed etiam haereticus est censendus, teste Augustino qui ait, ut legitur 24 quaestione 3 capitulo haereticus: Haereticus est, qui alicuius temporalis commodi et maxime vanae gloriae principatus que sui gratia, novas vel falsas opiniones vel gignit vel sequitur. Ergo Episcopi et Praelati, praesertim si ut aliquod commodum consequantur a Papa, et vitent incommodum, opiniones falsas et novas Papae publicant et divulgant, non solum fautores, sed etiam haeretici sunt censendi.

Quinto sic: qui aliis est causa et occasio favendi et adhaerendi pertinaciter haereticae pravitati, videtur esse fautor pravitatis eiusdem, et sibi imputari debet. Sed Episcopi et Praelati publicantes et divulgantes doctrinam erroneam Papae haeretici sunt aliis causa et occasio favendi et pertinaciter adhaerendi eidem doctrinae erroneae. Ergo taliter publicantes sunt fautores haereticae pravitatis: et si aliquando audientes eisdem faverint et pertinaciter adhaerere praesumpserint, publicantibus et divulgantibus imputari debet.

Maior patet: quia ita punitur, qui causam praestat, sicut ipse faciens, sicut notat Glossa extra de homicido capitulo suscepimus. Quod etiam ex aliis sacris canonibus elicitur evidenter. Quemdadmodum enim qui causam damni vel occasionem dat, damnum dedisse videtur, extra de iniuriis de damno dato capitulo ultimo. Ita qui causam aut occasionem peccati dat, peccare videtur. Qui ergo causam et occasionem favendi et adhaerendi doctrinae erroneae dat, peccat mortaliter. Tale autem peccatum videtur ad fautoriam vel crimen haeresis debere reduci. Ergo talis est fautor haereticae pravitatis reputandus.

Discipulus Videtur quod haec ratio non procedat. Nam secundum Augustinum ut legitur 23 quaestione 5 capitulo de occidendis, saepe bonum et licitum potest esse occasio mali, et tamen tale malum habenti aut facienti bonum ex quo provenit imputari non debet. Ergo quamvis ex provulgatione et publicatione doctrinae Papae audientes faveant et adhaereant pertinaciter eidem doctrinae erroneae publicantibus imputari non debet. Aliter enim sequeretur, quod nullus deberet aliquam doctrinam erroneam coram aliis ad improbandum legere, vel etiam recitare: quia ex tali recitatione posset contingere, quod aliqui audientes qui doctrinam huiusmodi nunquam ante audiverant, favere eidem inciperent, et pertinaciter adhaererent.

Magister Ista ratio faciliter (ut nonnullis apparet) refellitur. Nam sicut ex dictis maiorum elicitur: si quis dat operam rei licitae ac diligentiam debitam adhibet, ei minime imputatur, si aliquid mali inde acciderit. Et in hoc casu loquitur Augustinus in praedicto capitulo dicens: absit ut ea quae propter bonum et licitum facimus si per haec praeter nostram voluntatem quicquam mali accideret, nobis imputetur. Si vero aliquis dat operam rei illicitae, et debitam diligentiam non adhibet, si aliquid mali acciderit, sibi merito imputandum est, extra de homicidio capitulo presbyterum et capitulo continebatur, et ex pluribus aliis sacris canonibus elicitur evidenter.

Cum igitur qui doctrinam Papae haeretici erroneam tanquam catholicam publicat et divulgat, det operam rei illicitae, et diligentiam debitam nequaquam adhibeat: si ex tali publicatione vel divulgatione aliquis faverit vel pertinaciter adhaeserit doctrinae erroneae Papae haeretici, publicanti et divulganti non immerito imputatur. Secus autem de illo, qui publicat vel legit ipsam et improbat: quia non dat operam rei illicitae. Et ideo si aliqui audientes ex malitia propria eidem doctrinae faverint vel pertinaciter adhaeserint, publicanti et divulganti imputari non debet.

Discipulus Dic quomodo secundum istam sententiam ad rationem in contrarium factam in praecedenti capitulo respondetur.

Magister Ad istam respondetur, quod quando quis implet praeceptum superioris, de quo non tenetur scire, antequam impleat, quod est contra praeceptum Dei, non peccat implendo. Si autem tenetur scire, quod est contra Dei praeceptum, peccat implendo, licet nesciat hoc esse contra praeceptum Dei. Quia quantum ad id, quod quis tenetur scire, ignorantia non excusat. Praelati autem et episcopi antequam publicent et divulgent diffinitionem Papae, tenentur scire an sit consona vel dissona catholicae veritati: nec (antequam sciant) hanc diffinitionem Papae aliqualiter debent publicare tanquam catholicam.

Circa enim publicationem authenticam et solennem eorum, quae ad fidem spectant, est cautela diligentissima adhibenda: quia si erratur in fide, nullum bonum (imo etiam mors pro nomine Christi suscepta) potest proficere ad salutem, et ideo nullus circa causam cuiuscunque maiorem debet adhibere cautelam, quam circa ea quae ad fidem spectant. Cum ergo nullus episcopus vel praelatus debeat quemquam subditum suum de crimine damnare, antequam diligenter inquisiverit veritatem: multo magis nullam doctrinam debet solenniter publicare (tanquam catholicam) antequam aperte cognoverit, quod est consona catholicae veritati.

Discipulus Ad episcopos vel praelatos examinare non pertinet doctrinam Papae sibi sub bullis transmissam, sed tantummodo iuxta mandatum Papae eam debent eorum subditis publicare.

Magister Videtur nonnullis, quod hic omnino a veritate recedis. Nam secundum canones in rebus maioribus est maior inquisitio et examinatio facienda 7 quaestione 2 capitulo ultimo. Episcopi et praelati recipientes mandatum Papae super provisionibus clericorum et aliis rebus multo minoribus, quam sit catholica fides, sibi bullas missas licite examinant diligenter. Quod eis esse licitum Alexander tertius asserit manifeste, ut habetur extra de rescriptis capitulo si quando, qui ait: si quando aliqua fraternitati tuae dirigimus, quae animum tuum exasperare videntur, turbari non debes.

Et infra: qualitatem negotii, pro quo tibi scribitur, diligenter consideres, aut mandatum nostrum reverenter adimpleas, aut per literas tuas, quare adimplere non possis, rationabilem causam praetendas. Ex quibus verbis colligitur, quod licet recipienti mandatum Papae qualitatem negotii, pro quo scribitur, examinare et discutere diligenter. Ergo multomagis si Papa scribit aliquid, quod tangit fidem, scripturam sacram examinare et discutere oportet diligenter. Et si inveniatur in ea aliquid fidei obvians orthodoxae, est nullatenus publicandum.

Discipulus Forte episcopi et praelati non sunt in scriptura divina excellenter instructi. Quare ad eos profunde scripturam scrutari non spectat. Et ideo non debent doctrinam Papae discutere.

Magister Dicunt nonnulli, quod hoc est principium periclitationis fidei Christianae, constituere episcopos et praelatos scripturarum divinarum ignaros. Quia iuxta sententiam Salvatoris, si coecus coeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.

Discipulus De episcopis et praelatis non habentibus sacrarum literarum peritiam in tractatu De gestis circa fidem altercantium orthodoxam aliqua indagare studebo. Nunc vero quomodo per istam sententiam ad auctoritatem Augustini respondere contingat, expone.

Magister Dicitur quod Augustinus loquitur de militante sub rege sacrilego, quando non tenetur scire an praeceptum regis sit contra praeceptum Dei: et cum hoc nescit. Si vero miles ignorat praeceptum regis esse contra praeceptum Dei; et tamen tenetur scire, obediendo peccat. Nam si rex praeciperet militi, dicens, interfice istum, quia colit Deum, miles interficiendo peccaret. Quia scire tenetur, quod nullus debet interfici propter hoc quod colit Deum.

CAP. XXXVII

Discipulus Contingit ne aliter respondere ad interrogationem meam, supra capitulo 35 propositam?

Magister Una est sententia, quae inter praedictas sententias aliquo modo media re videtur: Quia distinguit de erronea doctrina Papae haeretici. Aut enim assertio est explicite condemnata, utpote quia sub propria forma est condemnata, vel quia est contraria alicui veritati explicite approbatae: qualis est omnis veritas in scriptura divina et determinationibus ecclesiae assertive contenta. Aut assertio Papae haeretici est solummodo implicite condemnata: qualis est omnis error, qui scripturae divinae vel determinationibus ecclesiae universalis repugnat, cuiusmodi sunt multae opiniones theologorum: qui circa ea, quae ad fidem spectant, contrarie opinantur, quare constat, quod una contrariarum illarum est erronea, et haeresis saltem implicite condemnata. Quia veritas contradictoria est saltem implicite approbata, eo quod omnis veritas catholica quantumcunque latens et multis incognita est per universalem ecclesiam in genere etiam implicite approbata.

Si assertio Papae erronea est solum implicite condemnata, divulgantes eam et publicantes tanquam catholicam obediendo mandato Papae, qui mandaret, quod talis assertio ab omnibus tanquam catholica teneatur, non sunt haeretici, nec fautores haereticae pravitatis, nec peccant mortaliter eam taliter publicando. Quemadmodum theologi non peccant mortaliter docendo et tenendo assertiones, quae in rei veritate sunt erroneae et haereticales, quas tamen non sciunt nec tenentur scire esse erroneas.

Si vero assertio Papae erronea est explicite condemnata, quia est contradictoria alicuius assertionis, quae in scriptura divina vel determinatione ecclesiae sub forma propria continetur, vel patenter omnibus, sequitur ex assertione tali episcopi vel praelati, talem assertionem Papae solenniter divulgantes tanquam catholicam sunt fautores reputandi haereticae pravitatis; quia nullam assertionem debent solenniter publicare, antequam constiterit eis quod non est haeretica explicite condemnata. Et si hoc non possunt faciliter scire per seipsos, debent consulere peritos.

Discipulus Quid si periti dicunt eis, quod talis assertio Papae non est explicite condemnata; sed est consona veritati.

Magister Respondetur, quod non debet sufficere eis, quod periti hoc eis dicant solo verbo, sed debent petere ab eisdem peritis, ut eis evidenter ostendant, quod sit consona catholicae veritati. Quod si hoc facere periti non potuerint, debent supersedere et assertionem Papae erroneam explicite condemnatam nullatenus publicare quemadmodum episcopi et praelati, quando considerant, vel etiam dubitant, quod mandatum Papae est eis praeiudiciale, ipsum deserunt adimplere: et quod adimplere minime teneantur, multis et fortibus allegationibus probare nituntur. Ergo multo fortius si assertio Papae est consona catholicae veritati, mandatum Papae super tali publicatione facienda adimplere non debent: sed debent ostendere causas, quare tale mandatum implere non possunt.

Si enim episcopi et praelati recipientes Papae mandatum (quod eorum honori vel commodo temporali obviare videtur) ipsum non implere tenentur, sed cum maxima diligentia allegare conantur, quod tale mandatum est praeiudiciale; et ideo adimplere non debent. Si vero recipiunt mandatum Papae super aliquo, quod ad fidem spectat et non curant studiosissime per se et per alios indagare, an tale mandatum deroget quoquomodo honori divino et fidei orthodoxae: sed statim absque omni deliberatione sufficienti praecipitanter assertionem erroneam tanquam catholicam publicant et divulgant: ostendunt aperte, quod ea quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi. An enim per mandatum Papae ab eorum divitiis vel honore aliquid depereat diligentissime investigant. Sed an per mandatum Papae eorum fides catholica destruatur, penitus non attendunt. Et ideo si diligentiam debitam non adhibent, et publicant solenniter haereticam pravitatem, fautores haereticae pravitatis sunt censendi.

Discipulus Non videtur licitum indagare, an sententia Papae super aliquo, quod tangit fidem, sit consona veritati, quia si hoc esset licitum, liceret episcopis et praelatis de sententia Papae super causa fidei disputare. Quod non videtur verum; quia secundum Nicolaum Papam, ut legitur 17 quaestione 4 capitulo nemini: nulli licet de iudicio sedis apostolicae iudicare, et per consequens nemini licet de eiusdem iudicio disputare. Tum quia de illius sententia in causa fidei, ad quam causae fidei sunt ultimo deferendae, non est licitum disputare. Ille autem est Papa. Ergo de sententia Papae disputare non licet.

Magister Ista frivola reputantur. Nam de sententiis iudicis et literis summi pontificis tota die licite disputatur: et cum sollicitudine maxima examinantur, discutiuntur et videntur. Quod enim de sententia Papae licite disputetur etiam in dubium revoluendo, an sit iuste lata, probatur. Nam de sententia, quae potest retractari, et in melius commutari, teste Gregorio qui ut habetur 35 quaestione 9 capitulo apostolicae, ait: Apostolicae sedis sententia tanta super consilii moderatione concipitur, tanta patientia et maturitate decoquitur, tantaque deliberationis gravitate profertur, ut nec immutari necessarium ducat, nisi forte sic prolata sit, ut retractari possit vel immutari, si secundum tenorem praemissae conditionis existat. Ex quibus verbis colligitur evidenter, quod apostolicae sedis sententia retractari potest et etiam immutari.

Cui etiam Innocentius Papa, causa et quaestione praedictis, capitulo veniam, concordare videtur dicens: Veniam nunc ad maximum Fotinum, quasi ad quoddam thema, et quod mihi anxium est ac difficillimum maiorum meorum (scilicet praedecessorum) revolvam (hoc est, revocabo sententias contra Fotinum) Fuerat de illo quoquo pacto (id est aliqua fraude) ut ipsi etiam communem inistis, aliquid utique gravius constitutum, verum quoniam id quod per rumorem falsum, ut asseritis, surreptum huic sedi et elicitum per insidias demonstratur, quia res ad salutem rediit, veniam tantum vobis hinc admittentibus post condemnationem more apostolico subrogamus, tantisque vestris assertionibus vobisque tam bonis tam caris non dare consensum omnibus duris rebus durius arbitramur. Ex quibus colligitur, quod sententia summi pontificis retractari potest.

Quod Nicolaus Papa, ut habetur sequenti capitulo sententiam, asserit dicens: sententiam Romanae sedis non negamus posse in melius commutari, cum aut surreptum aliquid fuerit, aut ipsa pro consideratione aetatum aut temporum seu gravium necessitatum dispensatione, quaedam ordinare decreverit. Et infra: quod tamen observandum est quando illa (videlicet Romana ecclesia) disertissima consideratione hoc fieri diligenter prospexerit. Ex quibus colligitur, quod sententia Romanae sedis potest retractari et in melius commutari. Et per consequens licet de tali sententia disputare, quomodo etiam super literis et scripturis summi pontificis tota die coram iudice disputatur et etiam litigatur, nullus, qui sequitur, causas ignorat. Ergo licet super sententia Papae disputare.

Discipulus Causa, quare super rescriptis in literis summi pontificis licite disputatur, est: quia literae saepe per rescriptionem et falsas suggestiones impetrantur; quandoque etiam Papa multis ex causis decipi potest. Unde super talibus literis disputare licet. Illa autem quae emergunt contra fidem, et diffiniuntur per Papam, deliberatione maxima proferuntur, et super illis disputare non licet.

Magister Ex ista sententia putant nonnulli se per demonstrationem probare. Quod sententia Papae super aliqua difficultate fidei lata est per peritos, ad quorum notitiam pervenerit cum maxima diligentia et studio examinanda, et super ea disputare licet. Et si inventa fuerit disputando contraria veritati est penitus respuenda, et omnimode reprobanda.

Primo probatur sic. Ubi est eadem causa, eundem debet habere effectum. Causa autem, quare literae Papae, quaecunque sint, inspiciendae diligenter ac videndae et examinandae sunt, et quare de eis disputare licet, et quare eis obedire in casu nequaquam oportet; et quia Papa potest decipi. Si enim Papa nullo modo posset decipi, praedicta non licerent. Sed Papa ita bene potest decipi circa ea quae sunt fidei, sicut circa quaecunque alia. Aliter enim Papa haereticari non posset, cuius oppositum supra libro 5 auctoritatibus, rationibus et exemplis multipliciter est ostensum. Ergo literae Papae, quae super aliqua difficultate fidei emanare noscuntur, diligentissime sunt videndae et examinandae, et de iis disputare licet. Et si a quocunque praelato vel subdito, discipulo vel magistro, fuerint deprehensae a fide recedere orthodoxa, sunt penitus respuendae et efficaciter reprobandae.

Discipulus Quare ergo quotidie cernimus praelatos et alios de literis Papae, quae tangunt negotia tantum ecclesiastica, disputare, et omnes timent disputare de diffinitione Papae super his quae ad fidem pertinent orthodoxam?

Magister Causa multiplex assignari potest. Una tamen praecipua assignanda est ad praesens, quae est defectus zeli catholicae veritatis et amor terrenarum divitiarum et honorum. Quia enim multi Christiani nihil asperum, nihil difficile, nullum periculum, nullam indignationem alicuius potentis, quem timent, volunt pro fide catholica sustinere, nec curant an fides proficiat aut deficiat. Ideo nolunt disputare de diffinitionibus Papae, quia eius indignationem timent incurrere. Pro temporalibus autem divitiis et honoribus labores et pericula sunt parati sustinere. Ideo (quia ex disputatione de literis Papae, quae ipsorum tangunt negocia) sperant honores vel divitias adipisci, vel saltem damnum vel periculum temporale evitare in disputatione de huiusmodi literis summi pontificis non verentur. Et similiter si de disputatione super sententia Papae haeretica honorem vel commodum sperarent, de ipsa disputare nullatenus formidarent.

Discipulus Dic quomodo respondetur ad secundam, per quam probant quod non licet alicui de sententia Papae super fide catholica disputare.

Magister Quod quamvis ad summum pontificem sunt causae fidei deferendae, quia tamen summus pontifex errare potest contra fidem, sententia eius super difficultate aliqua fidei Christianae est studiosissime examinanda et diligentissime disputanda. Et si per disputationem vel per aliquem modum fuerit deprehensa a veritate deviare catholica, est penitus condemnanda, et tanquam haeretica reputanda exemplo catholicorum, qui ut colligitur ex decretis, distinctione 19 capitulo secundum ecclesiae, et # quia ergo et capitulo anastasius secundus, diffinitionem haereticalem Anastasii hic sollicite inspexerunt, et an esset consona catholicae veritati quaesierunt attente, sive disputando sive alio modo, quam cum invenissent contrariam fidei orthodoxae tanquam haereticam respuerunt. Et ita constat quod de diffinitione Papae antequam sciatur esse catholica, est licitum disputare.

Discipulus Omnes catholici absque omni inquisitione debent supponere, quod diffinitio Papae super fide catholica sit consona fidei orthodoxae. Et Gregorius dicit, ut allegatum est supra, apostolicae sedis sententia praecipue super his quae spectant ad fidem, tanta semper concilii moderatione concipitur, tanta patientia et maturitate decoquitur, tantaque deliberationis consilii gravitate profertur, ut omnino recta sit credenda. Ergo omnes debent praesumere sententiam Papae catholicam esse. Quare eam examinare non debent; nec de ea disputare licet.

Magister Ad hoc respondetur, quod Gregorius loquitur de modo, qui servari debet circa sententiam apostolicae sedis: et etiam qui (ut frequenter) servatus est. Cum hoc tamen stat, quod talis modus possit omitti circa sententiam Papae, quemadmodum Anastasius secundus talem modum circa sententiam suam non servavit. Et ideo quamvis sententia Papae (maxime circa fidem) tanta consilii moderatione concipi debeat, tantaque maturitate patientiae decoqui, et tanta deliberationis gravitate proferri, ut antequam contrarium evidenter appareat, praesumi debeat consona veritati.

Quia tamen potest errare contra fidem, potest esse proprii sensus, et prudentiae ac sapientiae propriae nimis inniti, ac copiositatis, praecipitationis, praesumptionis et temeritatis vicio laborare, non est tam firmiter et tam certitudinaliter praesumendum pro sententia Papae, quin debeat diligenter examinari, discuti et videri.

Et quando de ea (antequam non solum modo praesumptive, sed etiam evidenter constiterit quod a veritate non deviat) liceat disputare: quemadmodum de omnibus literis Papae praesumendum est, quod antequam constiterit contrarium, quod eis oporteat obedire, non tamen debet ista praesumptio esse violenta, ut non liceat literas Papae examinare et investigare sollicite an eis oporteat obedire. Omnes ergo sententiae quae contra fidem et bonos mores possunt emergere, examinandae sunt diligentissime et probandae iuxta illud Apostolus omnia probate: quod de illis, quae dubia esse possunt, debet intelligi.

Discipulus Contra praedicta, una mihi adhuc occurrit obiectio. Videtur enim, quod episcopi et praelati publicantes et divulgantes doctrinam Papae haereticam non sint fautores haereticae pravitatis. Imo etiam videtur, quod hoc posunt facere absque peccato mortali. Nam minus est praedicare et divulgare solummodo doctrinam haereticalem alterius, quam publicare et docere haeresim manifestam alienam vel propriam. Sed absque peccato mortali potest quis ex ignorantia vel simplicitate praedicare publice et docere haeresim manifestam, cuius contrarium in scripturis sacris reperitur expresse, quia quamvis publice quis praedicet vel doceat haeresim manifestam (si paratus est corrigi) non est haereticus, et per consequens non peccat mortaliter. Ergo multo magis et fortius possunt praelati publicare doctrinam Papae haereticalem absque peccato mortali. Et per consequens absque fautoria haereticae pravitatis.

Magister Ad hoc respondetur distinguendo: quia aut doctrina erronea Papae est per ipsum solenniter diffinita, et ab eo tanquam Papa determinata, aut ipse Papa assertionem erroneam solummodo praedicat et docet, aut tacet et solenniter non diffinit. Item, aut assertio haeretica Papae est talis, quod episcopi et praelati tenentur explicite credere contrariam veritatem: aut est talis, quod non tenentur explicite credere, sed solummodo implicite.

Si itaque episcopi et praelati publicant et divulgant solenniter per se vel per alios diffinitionem haereticalem Papae, sunt fautores expresse pravitatis haereticae. Si etiam publicant doctrinam Papae haereticalem, cuius contrariam veritatem tenentur credere explicite, peccant mortaliter, et sunt censendi fautores haereticae pravitatis. Si vero publicant aliquam diffinitionem haereticalem Papae seu aliquam assertionem haereticalem, quam absque diffinitione solenni pertinaciter tenet et asserit: et ipsi publicantes contrariam tenentur credere explicite, peccant mortaliter, et sunt censendi fautores haereticae pravitatis.

Si vero non publicant aliquam diffintionem haereticalem Papae, sed aliquam assertionem eius haereticalem, quam absque diffintione solenni pertinaciter tenet et asserit: et ipsi non tenentur explicite credere contrariam veritatem, non sunt censendi fautores haereticae pravitatis, sed antea examinari debent sollicite, an ex ignorantia vel simplicitate vel pertinacia talem assertionem praedicant et divulgant, et in hoc probantur publice praedicantes et docentes.

Discipulus Quare qui diffinitionem Papae haereticalem publicant, sunt fautores haereticae pravitatis; et publice praedicantes haeresim manifestam, vel docentes non sunt censendi fautores haereticae pravitatis, nec etiam peccare mrotaliter? Magister Huius ratio assignatur talis. Sicut maior deliberatio requiritur ad iuramentum, quam ad simplicem loquelam (et ideo gravius peccat periurus, quam qui simplici loquela mentitur) ita cum maiori deliberatione debet Papa solenniter diffinire quam absque tali diffinitione solenniter docere vel etiam publice praedicare, et gravius peccat, si assertionem contra fidem diffinit solenniter, quam si absque tali diffinitione aliquid contra fidem publice praedicat vel docet. Si enim publice diffinit aliquid contra fidem, habetur pro tenente ultimata deliberatione assertionem suam contra fidem. Sed si solummodo praedicat vel docet contra fidem, non habetur propter hoc pro tenente ultimata deliberatione assertionem suam.

Et ideo post praedicationem publicam examinandus est, an sit paratus corrigi vel non. Si inveniatur paratus corrigi, non est haereticus reputandus. Si autem non est paratus corrigi, pro haeretico est habendus. Sicut Papa gravius peccat aliquid solenniter diffiniendo contra fidem, quam solummodo publice praedicando vel docendo: sic gravius peccat qui solennem diffinitionem haereticalem Papae praedicat et divulgat, quam qui eandem assertionem vel consimilem solum modo publice docet vel praedicat. Et ideo publicando diffinitionem haereticalem Papae est fautor haereticae pravitatis, sed non solummodo publice praedicando.

Discipulus Quare non requiritur tanta deliberatio ad publice docendum vel praedicandum, quanta requiritur ad aliquid solenniter diffiniendum?

Magister Actus publice praedicandi et docendi est multo communior et pluribus convenit, quam aliquid solenniter diffinire. Sicut simpliciter loquela est actus multo communior quam iuratio. Et sicut non requitur tanta deliberatio ad simplicem loquelam, sicut ad iuramentum (quia saepe est loquendum et raro iurandum) ita non requiritur tanta deliberatio, cum quis publice docet et praedicat: sicut cum Papa aliquid tanquam catholicum diffinit solenniter. Et ideo quia iste actus diffiniendi solenniter determinando aliquid tanquam catholicum exerceri non debet, nisi deliberatio ultimata praecedat.

Et in hoc casu est error inexcusabilis: quia ad hoc consilium nullus debet accedere, nisi sit sufficienter certus, qualiter non potest aliquis esse de falso. Et propter consimilem rationem nullus debet praedicare solenniter diffinitionem Papae tanquam catholicam circa ea quae tangunt fidem, nisi sit certus, quod est consona veritati. Et ideo excusabilis est, qui solenniter publicat diffinitionem haereticalem Papae tanquam catholicam. Secus est de illis, qui non sunt praelati, ad quos solennis publicatio non spectat. Et ideo si legunt vel recitant coram aliis multis diffinitionem haereticalem Papae, quam nesciunt esse haereticalem Papae, non sunt ex hoc ipso fautores haereticae pravitatis reputandi.

Go to cap. 39
Return to Table of Contents