William of Ockham, Dialogus,
pars 1, lib. 7, cap. 16-24

Uncorrected Text of Goldast's edition; not proofread.
(Version 2, March 1996)
Copyright (c) 1996, The British Academy



CAP. XVI

Discipulus Conclusionem quintam supra capitulo 13 praemissam discutias.

Magister Quinta conclusio est haec. Viris providis et honestis referentibus per famam honestam Papam esse haereticum, est credendum. Quae sic probatur. Illis est credendum Papam esse haereticum, propter quorum relationem Papa tanquam haereticus est vitandus, extra, de sententia excommunicationis, cum desideres. Papa autem haereticus est excommunicatus. Ergo propter solam famam publicam est vitandus. Et per consequens videtur quod referentibus Papam esse haereticum per publicam famam est credendum.

Discipulus De hoc tactum est libro sexto capitulo 68, ubi recitasti virtualiter opinionem eandem, quae videtur mihi falsa. Nam quia constat quod saepe publica fama est falsa, et saepe ita diffamantur de crimine innocentes sicut nocentes, nullo modo videtur quod propter relationem publicae famae debeat Papa haereticus censeri. Quia ita potest diffamari Papa catholicus, sicut haereticus.

Magister Licet argumentum tuum non videatur habere colorem: tamen conclusio supradicta clarius, quam prius, ab aliquibus explicatur.

Discipulus Dic primo, quomodo argumentum meum non videatur habere colorem.

Magister Dicitur quod non obstante, quod ita diffamentur innocentes sicut nocentes, est tamen aliquis propter famam publicam evitandus, quemadmodum non obstante quod ita convincuntur saepe innocentes per testes, qui veraces creduntur sicut rei: tamen priusquam aliquis convictus et damnatus fuit, sive innocens fuit sive reus, sententia est servanda. Et si est sententia quae sequestrationem a fidelium coetu includat, est vitandus.

Discipulus De hac responsione in alio tractatu faciam mentionem. Ideo dic, quomodo praedicta conclusio explicatur.

Magister Distinguitur de referentibus per famam publicam, Papam esse haereticum. Quia aut narrant famam publicam, quam sciunt a quibus orta fuit: aut quam nesciunt a quibus orta fuit, nec an aliae aliquae personae possunt veritatem famae probare. In primo casu videtur quod propter talem narrationem sit Papa haereticus ab audientibus evitandus. In secundo casu non videtur quod debet evitari.

CAP. XVII

Discipulus Illa conclusione dimissa, de qua te alias diligenter interrogabo seu interrogare intendo, dissere conclusionem sextam, supra capitulo decimo tertio recitatam.

Magister Conclusio sexta est, quod quibuscunque criminosis adducentibus legitima documenta vel indicia manifesta, quod Papa est haereticus, est credendum. Non quidem quod propter assertionem criminosorum, sed propter ipsa documenta legitima et indicia manifesta credatur Papa esse haereticus.

Discipulus Quae sunt illa documenta legitima et indicia manifesta, propter quae credendum est Papam esse haereticum?

Magister De hoc tactum est supra capitulo 15 ubi dictum est, quomodo possunt aliqui perfidiam Papae haeretici declarare per legitima documenta.

Discipulus Si illis aliquid est addendum secundum taliter opinantes, non differas explanare.

Magister Inter legitima documenta et indicia manifesta distinguunt. Nam legitima documenta vocant scripturas perfidiam Papae haeretici absque pallio comprobantes. Indicia manifesta vocant suspitiones seu praesumptiones, probabiliter perfidiam Papae haeretici comprobantes.

Discipulus Pone exempla de praedictis.

Magister De legitimis documentis supra capitulo 15 posita sunt exempla. Quorum primum est de Bulla Papae haeretici, in qua aliquis error contra doctrinam Ecclesiae affirmatur. Secundum est de copia Bullae eius. Tertium est de aliquo instrumento vel scriptura autentica modum, quo fuit Papa haereticus convictus de haeresi, continente. Et quartum potest esse vel scriptura autentica alicuius praelati vel principis transsumptum Bullae, vel illius particulae in qua error haereticalis asseritur, continens.

Discipulus Antequam exemplifices de indiciis manifestis, peto ut tractes duo exempla prima de legitimis documentis: et primo primum.

Magister Quod propter talem Bullam Papae haeresim asserentem sit credendum Papam esse haaereticum, sic videtur posse probari. Quia quod non esset credendum Papam esse haereticum propter huiusmodi Bullam, aut hoc est quia Papa posset sub Bulla haeresim asserere absque haeretica pravitate: aut quia taliter Bullae fides minime esset adhibenda. Non propter primum, quia supra libro quarto vides probatum aperte, quod Papa sub Bulla asserens haeresim est pertinax. Et per consequens haereticus reputandus: quia non est paratus corrigi, et ultimata deliberatione haeresim diffinuit. Nec propter secundum: quia Bullae Papali fides debet adhiberi. Discipulus Videtur quod isti sint sibiipsis contrarii. Nam asserere videntur, quod Papae haeretico in nullo negotio est credendum. Ergo nec Bullae suae fides debet aliqualiter adhiberi. Et ita Papa propter suam Bullam minime est haereticus reputandus.

Discipulus [sic] Dicunt quod ipsos nequaquam intelligis. Cum enim dicunt, quod Papae haeretico nullo modo est credendum, intelligendum est pro se vel contra alium. Et tamen sicut cuilibet criminoso credendum est contra se. Unde si criminosus confiteatur factum suum, creditur sibi, quia aliter propter confessionem propriam minime damnaretur. Si tamen criminosus confiteatur vel asserat crimen alterius, sibi nullatenus est credendum. Similiter dicunt, quod diffinitioni haereticali Papae haeretici bene credendum est contra Papam, ut propter eam haereticus iudicetur: sed Bullae huiusmodi in aliis non est credendum. Si enim in eadem Bulla vel alia Papae haeretici aliquid asseratur contra fidem, vel etiam in praeiudicium cuiuscunque catholici, sibi nullatenus est credendum: quia nullo negotio supra alium Papae haeretico est credendum.

CAP. XVIII

Discipulus Dicas secundum exemplum de copia Bullae Papae haeretici, in qua haeresis affirmatur: quod propter talem copiam sive transsumptum Papa debeat haereticus iudicari.

Magister Hoc videtur posse probari sic. In omnibus credendum est copiae sive transsumpto Bullae Papae catholici. Ergo credendum est copiae sive transsumpto Bullae Papae haeretici, in his qua sunt contra ipsum. Antecedens videtur probatione minime indigere. Consequentia probatur propter hoc, quod tantum valet copia sive transsumptum Bullae Papae catholici (quantum ad omnia quae continet) quantum valet ipsa Bulla haeretici Papae contra se. Sed ipsa Bulla Papae catholici valet quantum ad omnia quae continet et includit. Ergo sicut in omnibus credendum est Bullae Papae catholici, ita quantum ad illa quae sunt contra Papam haereticum credendum est Bullae Papae haeretici.

Discipulus Videtur quod nec transsumptum Bullae Papae catholici, nec transsumptum Bullae Papae haeretici a criminosis vel infamibus divulgatum fidem facere debeat cuicunque: quia sicut vita criminosorum debet esse suspecta, ita etiam tales transsumptiones statutorum vel ostensiones transsumptorum Papalium debent esse suspectae, ut nullus talibus ostensionibus statutorum Papalium fidem debeat adhibere. Quia non debet quis propter criminosos credere illa esse vera transsumpta.

Magister Ad hoc respondetur distinguendo de diffinitionibus Papae sive haeretici, sive catholici: quia aut sunt publice et solenniter promulgatae, aut non. De primis dicitur, quod ignorantia talium non excusat post duos menses. De secundis dicitur: quod de eis potest per ignorantiam excusari. Et per hoc dicitur ad argumentum, quod fecisti concedendo quod propter criminosos sive ostensionem transsumptorum Papalium a criminosis factam, nullus teneatur credere unquam Papam esse haereticum. Tamen propter huiusmodi ostensionem transsumptorum Papalium continentium pravitatem haereticam a criminosis factam, si aliquis in rei veritate ignorat Papam talem diffinitionem dedisse, debet inquirere veritatem.

Discipulus Hic deberent isti duo probare. Quorum primum est, quod de constitutione haereticali Papae publice et solenniter promulgata nullus tenetur se per ignorantiam excusare. Secundum est, quod propter verba criminosorum ignorantes talem constitutionem haereticalem Papae deberent quaerere veritatem. Unde de istis duobus velis disserere: et non solum referas circa ipsa sententiam praedictorum, sed etiam aliorum.

Magister Circa primum sunt diversae sententiae. Una est, quod nullus de constitutione haereticali Papae post duos menses potest per ignorantiam se excusare. Nec potest in hoc casu ignorantiam allegare. Si allegat non est sibi credendum, nisi ignorantiam probaverit: quemadmodum nullus potest ignorantiam allegare de constitutione Papae catholici post duos menses: quia eam omnes scire tenentur, et omnes ad eius observantiam obligantur.

Et ista videtur sententia fuisse Glossatorum decretalium et decretorum. Unde de sententia publice promulgata cardinalium infra legationem suam, de qua minus videtur, dicit Glossa extra, de postulationibus, capitulo primo Cum publice sententia illa fuerit publicata, eam ignorare non potest nec debet: et praesumitur eam scire 13 quaestione 2 qui et humanis, 16 distinctione quod dicitis. Et infra: ubi enim allegatur ignorantia circa ea quae plurimi sciunt et publice fiunt, non creditur nisi hoc fieri probet. Item, Glossa extra, de constitutionibus capitulo cognoscentes, loquens de constitutione Papae ait: ex quo publice publicata est, tenetur ad ipsius observantiam. Et omnes obligat post duos menses a tempore publicationis elapsos. Item, Glossa 19 distinctione capitulo ultimo ait: nulli licet ignorare ea, quae publice facta sunt. Item, Glossa 8 quaestione primo capitulo licet, ait: In his quae publice facta sunt, non potest contradici. Item, Glosssa distinctione 54 ubi, ait: ubi aliqua sunt publice facta, nemo auditur contradictor.

Ex quibus aliisque quamplurimis colligitur (ut habetur) quod non solum non auditur, qui allegat se ignorare constitutionem Papae publice promulgatam, sed etiam qui allegat se ignorare alia quaecunque, quae tamen publice facta sunt. Quia quamvis dicat se nescire Papam edidisse constitutionem, in qua assertio quae est haeretica diffinitur, non est sibi credendum: quia ex quo talis constitutio haereticalis est publice promulgata, quilibet praesumitur scire ipsam.

Discipulus In quo fundant se Glossae praedictae.

Magister In legibus civilibus et canonicis quampluribus se fundant: de quibus sufficiat adducere Epistolam Innocentii tertii ad Decanum et Capitulum Senonense, quae ponitur extra de postulationibus, capitulo primo in qua ponens allegationes procurationi Episcopi Altisiodorensis, volentis eundem Episcopum per ignorantiam excusare, et eam excludens sic ait: Quoniam antequam idem Magister ad Sedem Apostolicam accessisset (nobis quasi pro certo constabat) quod Episcopus interdicti sententiam non servasset: quod et idem Magister non negavit in fratrum nostrorum praesentiae requisitus a nobis in ipsius Episcopi excusationibus allegans, quod sententiam latam nullatenus contra nos servare tenebatur, quod ad eius notitiam nec per cardinalem tunc Apostolicae Sedis legatum, qui eandem sententiam promulgavit, nec per deputati ad hoc executoris mandatum vel literas pervenisset.

Et infra: quod nec sufficit, imo nec proficit ad excusationem praedicti Episcopi, cum cardinalis idem sententiam interdicti praesentibus multis solenniter ac publice promulgavit, et eadem interdicti sententia in regno Franciae iam a multis publice coeperit observari: nec sit necessarium, cum constitutio solenniter editur ac publice promulgatur, ipsius notitiam singulorum auribus per speciale mandatum vel literas inculcare: sed illud solum sufficit, ut ad eius observantiam teneantur, qui noverint eam solenniter editam ac publice promulgatam, et esset contra quosdam, qui Sardicense concilium non servabant, tanquam illud non habuerunt aut perceperunt canonica auctoritate, in quo eis non facile facultas credendi tribuitur, cum idem penes illos in suis regionibus actum fuit et receptum.

Ex quibus verbis colligitur, quod constitutione aliqua publice ac solenniter promulgata, nulli eam ignorare licet: ita quod si fuit constitutio Papae omnes ligat et omnes eam scire tenentur. Si autem fuit praelati inferioris omnes de sua iurisdictione debent scire ipsam. Ex eisdem etiam infertur, quod illa quae publice fiunt nemini commoranti in loco ubi publice fiunt, licet ignorare. Ex quibus concluditur, quod si Papa constitutionem haereticalem publice et solenniter promulgat, nemini licet ignorare ipsam.

Discipulus Non apparet, quod omnes debeant scire constitutiones Papae haeretici: cum non sit verus praelatus omnium. Ad nullius autem constitutiones constringuntur Christiani, nisi veri Papae. Quia constitutio solius veri Papae omnes astringit.

Magister Respondetur, quod ad sciendum constitutiones Papae haeretici quilibet, qui nescit eum esse haereticum, et reputat eum verum Papam, est astrictus. Sed postquam scit Papam esse haereticum, non tenetur scire constitutiones eius posteriores, nisi sicut caeterorum haereticorum scripta et dicta. In casu autem catholicus obligatur ad sciendum constitutiones et dicta haereticorum: non ad probandum, sed ad improbandum. Ex quibus infertur, quod quilibet tenetur scire constitutionem haereticalem Papae nisi sint aliqui, qui per alium modum quam per constitutionem haereticalem sciant ipsum esse haereticum. Quod enim quilibet alius tenetur scire constitutionem haereticalem Papae probatur: quia aut antequam scit consitutionem haereticalem ipsius reputat eum verum Papam, aut non reputat eum verum Papam. Si reputat eum verum Papam: ergo tenetur scire constitutionem eius. Si non reputat eum verum Papam: hoc non est, nisi quia scit vel tenetur scire constitutionem haereticalem eius. Et ita vel scit et tenetur scire constitutionem haereticalem eius, si nescit eum esse haereticum per alium modum.

Discipulus Nunquid secundum Glossam in nullo casu potest quis allegare se ignorare constitutiones Papae, vel ea quae publice fiunt.

Magister Respondetur quod secundum Glossam aliquando contingit talem ignorantiam allegare. Sed taliter alleganti minime est credendum, nisi ignorantiam probaverit, quam allegavit. Quam quidem aliquando potest probare iuramento: aliquando autem iuramentum non sufficit. De hoc tamen Glossa distinctione 83 diversas recitat opiniones, dicens: cum constitutio sit publice promulgata, quilibet tenetur eam scire usque ad duos menses, ut in autent.# et novae constitut.# 1 secundum canones vero ad sextum mensem, ut 18 distinctione decrevimus. Quia ergo praesumebatur pervenisse ad istos, tenebantur ipsi probare ignorantiam, ut hic, et extra de electione, innotuit, et 1 quaestione 1 si quis autem si noveritis. Et infra: Sed qualiter probatur aliquis se ignorasse dicto suo sacramento, ut 34 quaestione 2 in literis, ut no.# 4 quaestione 5 quisquis in fine capitulo ultimo etiam alio modo si potest probando se fuisse in alio loco: et forte si praesumptio est contra eum, non crederetur suo iuramento.

Discipulus Si conventus aliquis vel collegium diceret se ignorasse, nunquid omnes iurabunt?

Magister Dico quod sufficit, quod Episcopus cum maioribus de capitulo iuret, ut ff.# de distinctione 9 et de renunciatione. Alii dicunt, quod eo ipso probatur ignorantia, quod non probatur scientia.

Discipulus Durum mihi videtur asserere, quod omnes teneantur scire constitutiones Papae: quia tunc tenerentur omnes scire omnia decreta et omnes decretales summorum pontificum: quod rationabile non videtur: quia cum multis annis sciri non possunt. Ideo circa preadicta aliam narra sententiam.

Magister Quorundam aliorum est sententia, quod Episcopi inferiores non tenentur scire quamcunque constitutionem Papae, neque haereticalem neque aliam, nisi fuerit per Episcopum publicata. Dicunt enim quod praelati immediate sub Episcopo constituti non tenentur scire constitutionem Papae, nisi praelati sui indicaverunt eis: et sic usque ad laicos et alios curam animarum non habentes, qui non tenentur scire constitutionem Papae nisi plebani seu rectores eorum, aut alii praelati superiores publicant eandem constititionem Papae inter ipsos. Sic etiam dicunt de religiosis, quod religiosi subditi nullam constitutionem Papae scire tenentur, antequam praelati eorum publicaverunt eam inter ipsos, haec sententia videtur posse probari.

Primo sic: si quilibet# teneretur scire constitutionem Papae post duos menses vel post sex: frustra Episcopi tenerentur eam publicare. Sed Episcopi tenentur publicare constitutionem Papae. Ergo ante publicationem non omnes tenentur scire constitutionem Papae. Maior videtur manifesta. Minor ostenditur sic. Non minus tenentur Episcopi publicare constitutionem Papae quam ea quae in conciliis provincialibus singulis annis aguntur. Sed illa debent Episcopi publicare, sicut in concilio tali decernitur, ut habetur distinctione 18 decernimus. Ergo constitutiones Papae noviter editas publicare tenentur.

Item, non transitur ab extremo in extremum, nisi per medium. Sed Episcopi sunt medii inter Papam et suos subiectos. Ergo non tenentur subiecti scire constitutiones Papae nisi eis per Episcopos tanquam per medium intimentur.

Tertio sic. Nullus potest ad impossibile obligari. Sed impossibile est illiteratos intelligere constitutiones Papae: nisi praelati exposuerint eis. Ergo non tenentur eas scire, antequam per praelatos eorum fuerint eis expositae.

Discipulus Ista sententia decreto Innocentii tertii superius allegato adversari videtur, cum dicitur: nec sit necessarium, cum constitutio solenniter editur et publice promulgatur, ipsius notitiam singulorum auribus per speciale mandatum vel literas inculcare. Ex quibus verbis colligitur, quod nonnulli tenentur scire constitutionem solenniter editam et publice promulgatam, licet eorum auribus neque ab ipso, neque ab aliquo inferiori per speciale mandatum, vel literis fuerit intimata. Et ita ad hoc, quod teneatur scire constitutionem Papae, illa publicatio praeter primam quae fit in curia Papae requiritur.

Item, non est consuetudo Ecclesiae, quod omnes constitutiones Papae noviter editae priusquam obligent per Episcopos dimulgentur. Ergo prima solennis dimulgatio sufficit ad hoc, quod constitutio Papae obliget universos. Hoc etiam Glossa super dicto capitulo Innocentii tertii videtur asserere, quae dicit, quod videtur sufficere quod per solam famam ad ipsum pervenit.

Item, praeceptum superioris non minus obligat, quam praeceptum inferioris. Ergo simpliciter dimulgatio facta per superiorem non minus obligat quam dimulgatio facta per inferiorem. Sed dimulgatio constitutionis Papae facta per Episcopum ligat inferiores Episcopo. Ergo non minus ligat omnes dimulgaatio facta per Papam.

Item, sicut Episcopi sunt superiores Abbatibus, Decanis, Archidiaconis et huiusmodi inferioribus praelatis, ita Archiepiscopi sunt superiores Episcopis. Sed constititio Papae ligat Episcopos, licet ad eos per Archiepiscopos nequaquam perveniat, extra, de postul.# capitulo primo. Ergo et constitutio Papae ligat inferiores Episcopis, licet Episcopi non publicaverint constitutionem eandem. Hac inter alia movent me contra praedictam sententiam. Ideo aliam sententiam libenter audirem.

Magister Sunt quidam qui Glossas de ista materia negare nolunt. Sed eas, ut affirmant, explanant de constitutionem Papae dupliciter diffinientes, aut enim publice feruntur non solum in curia Papae, sed in universis regionibus Christianorum Papam de aliqua determinata materia constitutionem noviter edidisse: aut talis rumor ad omnes regiones Christianorum vel aliquas non pervenit.

Item, aut constitutio Papae nova omnes tangit, aut aliquas determinatas personas vel aliqua collegia certa. Si itaque aliqua constitutio nova Papae in eius curia solenniter et publice promulgatur, quae omnes tangit, et publicus rumor, aut sermo de tali constitutione ad omnes regiones Christianorum pervenit: omnes conclusiones constitutionis huiusmodi scire tenentur, praecipue illi qui de facili per se vel per alios eam scire possunt. Ab hac tamen regula secundum quosdam excipiuntur milites, rustici, iuniores, et mulieres, qui constitutionem talem scire non tenentur. Et secundum quosdam vero, si eam de facili possunt scire, eam ignorare non debent: praecipue si sit constitutio, quae bonum commune respiciat.

Huius ratio assignatur talis. Ignorantia crassa et supina et peior nullum excusat. Sed ignorantia iuris quantum libet tangat quod per se potest de facili scire, est ignorantia crassa et supina vel peior. Ergo talis ignorantia nullum excusat. Maior probatur auctoritate Alexandri tertii: qui, ut habetur extra, de ordinato ab eo qui renunciavit episcopatui, capitulo 1 ait: Si ab eodem sacros ordines scienter quis acceperit, qui indignum se facit, excusationem officii non habebit. Ubi autem non scienter, poterit, nisi crassa et supina fuerit ignorantia, discretus pontifex dispensare.

Ex quibus colligitur, quod ignorantia crassa et supina dispensationem licitam impedit: et per consequens ignorantia crassa et supina non excusat. Quod Glossa extra de electione capitulo innotuit, asserit manifeste dicens: ignorantia crassa et supina vel peior non excusat. Minor, scilicet quod ignorantia iuris quantumlibet tangeret quod potest de facili scire, est ignorantia crassa et supina vel peior, et talis ignorantia est damnabilis, teste Augustino qui, ut habetur distinctione 37 capitulo ultimo ait: non omnis ignorans immunis est a poena. Ille enim potest excusari a poena, qui quod disceret non invenit. Illis autem ignosci non potest, qui habentes a quo addiscerent, operam non dederunt.

Ex quibus verbis colligitur evidenter, quod ignorantia illa, quae spectat ad ipsos, qui possunt faciliter scire, minime excusatur, quod etiam Apostolus 2 ad Corinthos 15 aperte insinuat, cum dicit: ut etiam recitatur distinctione 37 ut itaque, qui ignorat ignorabitur, quod Gratianus ibidem dicit intelligendum de eo, qui noluit intelligere, ut bene ageret, ubi dicit Glossa qui ignorat et qui negligit scire, vel qui contemnit scire. Et infra: nec etiam excusatur quis per ignorantiam, qui potest habere copiam peritorum, ff.# de iur.# et fac.# igno.# regula, vel si sua prudentia faciliter potest id scire. Ex quibus verbis colligitur, quod omnes illos ignorantia non excusat, qui nolunt scire, qui ideo ignorant, quia non dant operam ad sciendum, qui negligunt scire, qui contemnunt scire, qui habent copiam peritorum, qui sua prudentia possunt scire, et ita omnis talis ignorantia est damnabilis: et per consequens est crassa et supina vel peior. Ex quo infertur, quod constitutio.

Papae quantum ad subiectum constitutionis contentae in ipsa omnes tenentur scire, si omnes tangit et rumor de tali constitutione ad omnes regiones Christianorum pervenit: et nemini licet ignorare ea, de quibus in regione ubi moratur ignorare est publicus rumor. Si autem rumor de tali constitutione non ad omnes regiones Christianorum pervenit, commorantes in regionibus in quibus nullus est rumor de constitutione talis Papae eam scire non tenentur: quia ignorantia probabilis eos excusat. Ignorans enim sicut errans quemadmodum insinuat Glossa 1 quaestione 4 notandum, non est necesse quod sit nimis scrupulosus et diligens et curiosus in inquirendo: nec quod sit nimium negligens et dissolutus in inquirendo. Ille autem, qui in regione moratur, ubi de constitutione Papae nova nulla fit mentio, non est nimium negligens et dissolutus. Ergo in inquirendo, ignorantia probabili laborat: et per consequens est merito excusandus, licet constitutionem Papae non sciat. Si vero constitutio Papae non tangit omnes, sed aliquas determinatas personas, puta tantummodo Episcopos, vel tantummodo monachos, vel tantummodo presbyteros, seu rectores, vel aliquas alias certas personas, vel collegia, non omnes tenentur scire constitutionem eius: sed tantummodo illi quos constitutio tangit: et illorum subiecti solummodo, qui in regionibus manent, ubi inter tales personas de constitutione huiusmodi est publicus rumor. Per hoc dicitur ad propositum de constitutione haereticali, propter quod cum talis constitutio Papae omnes tangit, quia fidem omnium quantum in se est destruit et enervat, omnes illi qui in regionibus commorantur in quibus est rumor publicus de constitutione tali scire tenentur non ad servandum, sed ad resistendum pro posse. Illi autem qui morarentur in regionibus, ubi non est rumor de tali constitutione, eam scire non tenentur, et ideo si eam non impugnant, per ignorantiam probabilem excusantur.

Discipulus Nunquid secundum istos ad hoc quod aliqui teneantur scire constitutionem haereticalem Papae, requiritur quod in omnibus civitatibus illius regionis fiat talis rumor?

Magister Respondetur distinguendo, quod manentium in aliqua regione quidam ex consuetudine in una civitate morantur continue non transeundo de civitate in civitatem, quidam vero ad civitates diversas proficiscuntur. Primi non tenentur scire constitutionem haereticam Papae, antequam rumor de tali constitutione Papae haereticali ad civitatem pervenit. Alii vero tenentur scire si in aliquam civitatem sunt soliti proficisci ubi rumor talis fuerit dimulgatus.

Discipulus Ista non videntur bene dicta, quia subditi et simplices non tenentur habere explicitam fidem de multis, quae credit Ecclesia. Ergo multo fortius non tenentur habere notitiam explicitam de constitutionibus Papae haereticalibus, quantumcunque fuerit rumor, quod de fide constitutiones haereticales edidit.

Magister Respondetur distinguendo de constitutionibus Papae haereticalibus: quia aut continent haeresim contrariam veritati catholicae quam quilibet tenetur scire explicite, puta si diffiniret, quod fides Christiana est falsa, vel quod Christus non fuit mortuus, aut quod animae reproborum minime cruciantur, aut quod non est alia vita futura, etiam talem constitutionem omnes manentes in civitatibus, ad quas rumor vel fama de constitutione tali pervenit, scire tenentur. Quemadmodum veritatem contrariam tenentur explicite credere veritatem catholicam et pro illo loco et tempore eam exterius confiteri: ita haeresim contrariam debent discredere et mente et pro loco et tempore exterius reprobare et horrere.

Si vero non contineat talem haeresim contrariam veritati catholicae, quam omnes tenentur credere explicite, est haeresis quae contrariatur veritati quam aliqui credere tenentur explicite, et aliqui ad hoc non tenentur. Illi qui non tenentur explicite credere veritatem contrariam haeresi distincte in constitutione Papae non tenentur scire constitutionem Papae haereticalem: nisi in casu. Illi vero qui tenentur credere explicite veritatem, tenentur etiam scire constitutionem Papae haereticalem, si fama de tali constitutione ad civitatem ubi morantur pervenit.

CAP. XIX

Discipulus Nunc tracta secundum praemissa secundum quaesitum praecedentis capituli: an scilicet propter verba criminosorum asserentium constitutionem haereticalem Papae esse noviter editam debeant ignorantes inquirere veritatem.

Magister Respondetur, quod si aliqui criminosi diffamant Papam in genere dicentes: quod in constitutione sua haeresim diffinit, neque constitutionem neque haeresim specificando, non est necesse propter verba eorum inquirere veritatem. Si autem in speciali tam haeresim quam constitutionem specificant dicendo, in tali constitutione Papa talem haeresim diffinit: videtur quod illi, qui veritatem contrariam credere tenentur explicite, licet non debeant credere criminosis, debent tamen cauta sollicitudine quaerere veritatem, legendo scilicet in statuto constitutionem eandem.

Hoc probatur primo sic. In dubiis via tutior est tenenda, extra de spon.# iuuenis.# et de poena distinctione 7 capitulo si quis positus, et extra de homicidio significasti et capitulo ad audientiam. Sed quaerere veritatem de constitutione Papae, cum nuntiatur haeresim continere, est via tutior. Quia omni caret periculo. Non quaerere autem veritatem, magnum habet periculum: propter hoc nisi quaereretur veritas posset in nonnullis periclitari fides. Ergo propter huiusmodi famam veritas sollicite est quaerenda.

Secundo sic. Propter assertionem de constitutione haereticali Papae est quaerenda veritas extra iudicium, propter quorum denuntiationem coram iudice esset veritas iudiciaria inquirenda. Sed propter denunciationem criminosorum debet iudex Papae haeretici inquirere veritatem. Nam criminosi in exceptis criminibus, inter quae est haeresis, ad denunciandum debent admitti. Ergo etiam extra iudicium propter assertionem talem criminosorum veritas est quaerenda.

Discipulus Secundum canonicas sanctiones de nullo est inquisitio facienda, nisi fuerit graviter diffamatus. Ergo propter verba criminosorum non est de Papa inquisitio facienda, nisi taliter fuerit diffamatus: quod absque scandalo tolerari non posset.

Magister Respondetur, quam iudicialis inquisitio, quae absque gravatione et nota illius, de quo inquiritur, nequaquam fieri potest, non erit aliter facienda, nisi fuerit diffamatus. Et de illa inquisitione loquuntur canonicae sanctiones: quia inquisitio veritatis quae fit extra iudicium quae in casu proposito solum per inspectionem scandalum et studium constitutionis haereticalis Papae fieri potest, facienda est etiam absque praecedente infamia Papae: quia per talem inquisitionem veritatis nullum gravamen vel non infertur illi de quo inquiritur, licet postea invenientes veritatem debeant Papam haereticum evitare. Discipulus Ista responsio non videtur sufficere, quia propter verba criminosorum non est credendum, quod transsumpta ostensa sint vera transsumpta. Ergo licet in illis transsumptis per criminosos ostensis inveniatur aliqua haeresis diffinita, non est credendum Papam esse haereticum.

Magister Ad hoc respondetur, quod in hoc casu non solum audiens relationem ostendentium transsumpta huiusmodi debet illa transsumpta legere et studere, sed etiam diligenter inquirere, an sint vera vel falsa transsumpta: quod quia potest fieri absque nota et gravamine Papae, et si est innocens ex abundanti cautela tenetur audiens huius criminosi huiusmodi inquirere veritatem huius.

CAP. XX

Discipulus Quia raro aut nunquam invenitur criminosus, qui publice se auderet offerre ad convincendum Papam catholicum statuta haereticalia edidisse: et propter hoc ex hoc ipso, quod criminosi, si publice et manifeste etiam extra iudicium de Papa talia affirmarent, esset quaedam praesumptio, quod eorum assertio esset a veritate extranea. Qua propter circa istam materiam nolo amplius immorari. Ideo de indiciis manifestis, de quibus dictum est supra 17 velis dicere.

Magister Sententia praedictorum, quod asserentibus extra iudicium indicia manifesta declarantia perfidiam Papae haeretici est credendum. Cuius ratio assignatur talis. Magis credendum est asserentibus indicia manifesta ad aliquod comprobandum, quam assertioni simplici aliquorum fide dignorum, cum et# nunquam credatur uni, de con.# distinctione 4 parvulos et capitulo cum itaque. Ergo multo fortius asserentibus Papam esse haereticum, et similiter cum hoc asserentibus indicia manifesta, hoc est suspiciones et praesumptiones probabiles, quibus eius perfidia declaratur, est credendum.

Discipulus Pone exemplum, ut melius praedicta intelligam.

Magister Exempla multa possent poni, secundum quod suspiciones seu praesumptiones possunt esse quamplurimae, imo innumerae. Vnum autem potest esse tale. Ponatur quod Papa publice praedicet, quod Christus non fuerit verus Deus, aut quod non fuerit passus aut aliquid tale, quod est haereticum manifeste. Insuper omnes tenentes contrarium persequatur, destruat et confundat. Omnes et# suam doctrinam pestiferam defendentes, praedicantes et docentes diligat, promoveat et exaltet. Sint et# aliqui, qui ignorent Papam talem haeresim praedicare, tenere et docere: et tamen sciunt quosdam alios de eadem doctrina inter se altercationem habere: quorum quidam tenent catholicam veritatem et alii eam impugnant.

Hoc posito: si taliter ignorantes Papam haereticam doctrinam praedicare, asserere vel tenere audierint post aliquos referentes, quod talis est doctrina Papae, et ad hoc confirmandum inducentes, quod defensores veritatis catholicae Papa deprimit et confundit, docentes vero contrariam haereticam pravitatem promovet et exaltat. Sicut ipsi ignorantes et# Papam esse haereticum manifeste conspiciunt taliter adducentibus indicia manifesta ad probandum Papam esse haereticum est credendum. Quia pro dicto eorum est praesumptio violenta. Ex quo Papa talem doctrinam haereticam defendentes diligit, iuvat et exaltat: et tenentes veritatem catholicam odit, persequitur et molestat. Que praesumptio magis ostenditur violenta, si nulla ratio appareat, quare istos deprimit et illos exaltat: nisi quia isti doctrinam talem negant, et alii tenent eandem. Quo et# nimis urgeri videntur, si Papa alios, quos ante diligebaat, odit vel persequitur, ex quo doctrinam suam haereticam impugnare coeperunt: et econverso eos, quibus favorabiliter videbatur, cariores habet, ex quo doctrinam suam haereticam defenderunt, docuerunt, divulgaverunt, asserverunt vel tenuerunt. Quia per talem praesumptionem credendum est Papam esse haereticum.

Item, si Papa de haeresi diffamatus, maxime per viros literatos et in sacra pagina eruditos, petentes instanter et totus viribus laborantes, ut generale concilium celebretur ad discutiendum et examinandum illa, que Papae tanquam haereticalia imponuntur, se subiicere generalis concilii iudicio idem generale concilium ne celebretur impedire recusat: est contra ipsum praesumptio violenta, quod est haeretica labe respersus.

Item si de haeresi manifesta publice diffamatur, et ipse de tali haeresi se non purget, sed etiam praedicat, tenet et docet, est contra eum praesumptio violenta, quod est haereticus manifestius. Et ita asserentibus tales praesumptiones apertas ad probandum Papam esse haereticum, videtur esse credendum.

Discipulus Videtur quod ista dicta inter se repugnant. Nam suspicio sive praesumptio non est credulitas, nec est causa credulitatis. Cum ergo indicia manifesta non sint nisi quaedam suspiciones seu praesumptiones, propter indicia manifesta non debet quis credere Papam esse haereticum.

Magister Respondetur quod differentia est inter scientiam et credulitatem. Quia scientia est ex evidentia rei: credulitas autem non est ex evidentia rei. Et ideo licet indicia manifesta, quae sunt suspiciones seu probationes probabiles vel violentae nunquam causant scientiam: causant saepe tamen credulitatem saepe tamen non causant tam certam credulitatem, quod credens a sua credulitate neque debeat nec possit recedere.

Discipulus Quomodo posset probari, quod praesumptio probabilis vel violenta causet aliquam credulitatem?

Magister Hoc videtur aperte posse probari. Primo per hoc, quod iudex absque credulitate, quod reus sit damnandus, non debet ad sententiam condemnationis procedere: sed saepe etiam diffinitiva sententia condemnationis de aliquo fertur propter solam praesumptionem, extra de praesumptione capitulo asserte.# ubi dicit Glossa super verbo data: haec enim fuit sententia diffinitiva lata per solam praesumptionem et capitulo quanto. Et infra Glossa: violenta praesumptio quandoque sufficit ad condemnationem. Ergo ad credulitatem nonnunquam sufficit violenta praesumptio.

Secundo probatur idem sic. Compurgatores alicuius se purgantis licite, iurant se credere, quod purgans se dicit veritatem, extra, de purgationibus vel de purgatione canonica, capitulo de testibus et capitulo quotiens et capitulo ultimo. Sed talem credulitatem non habent, nisi ex sola praesumptione, qua praesumunt quod purgatus noluit periurare. Ergo sola praesumptio sufficit ad credulitatem.

Discipulus Videtur quod hic possit fieri difficultas de differentia inter praesumptionem et credulitatem. Quia tamen non reputo eam multum utilem ad propositum, quod intendo, nolo ut eam discutias: sed dic quem effectum habebit ista credulitas de perfidia Papae haeretici, quae solis praesumptionibus probabilibus vel violentis seu indiciis manifestis habetur.

Magister Respondetur, quod talis credulitas talem effectum debet habere. Respectu personae Papae haeretici duplicem potest habere effectum, secundum quod varia potest esse praesumptio de perfidia Papae haeretici. Quia aut est talis praesumptio, quod non sufficit ad condemnationem, etiam si esset ordine iudiciario servato probata: aut est praesumptio violenta, quod sufficit ad condemnandum Papam haereticum, si probata extitit. Propter primam praesumptionem et credulitatem Papa secreto est vitandus, sed non in publico. Quod enim sit in secreto vitandus, patet per hoc, quod quilibet qui creditur esse excommunicatus, est vitandus saltem in secreto. Sed Papa propter credulitatem creditur esse excommunicatus. Igitur a tali credulitate saltem in secreto est vitandus. Quod autem non sit vitandus in publico propter talem credulitatem, videtur sic posse probari. Nullus debet alium in publico tanquam haereticum et excommunicatum vitare, nisi possit probari excommunicatus: vel nisi publica fama de excommunicatione eius possit probari excommunicatus. Sed Papa propter talem praesumptionem solum neque post potest probari excommunicatus: neque potest probari fama quod est excommunicatus. Ergo propter talem praesumptionem non est in publico vitandus.

Discipulus Potest esse, quod talis praesumptio sit publica vel etiam notoria. Ergo fama est quod Papa est haereticus: et per consequens fama est quod est excommunicatus. Propter famam autem est aliquis tanquam excommunicatus, et cetera. Etiam in publico devitandus, extra de sententia excommunicationis cum consideres. Ergo propter talem praesumptionem debet Papa etiam in publico devitari.

Magister Respondetur, quod non propter solam praesumptionem talem, quae non sufficit ad condemnationem Papae haeretici, quantumcunque publica sit, notoria potest haberi, quod Papa sit tanquam haereticus publice diffamatus. Aliter enim ex praesumptione nulla consurget infamia. Et ideo propter tales praesumptiones solas non est Papa reputandus haereticus vel excommunicatus. Discipulus Nonne lex dicit, ex levi causa probatur quis haereticus? Ergo propter praesumptionem probabilem est Papa reputandus haereticus.

Magister Ad hoc respondet Glossa extra de praesumptione capitulo literas, quod lex debet intelligi, quantum ad hoc, quod suspectus de haeresi habeatur: sed non ut condemnetur de haeresi. Quod Innocentius tertius capitulo literas, satis aperte insinuare videtur: propter solam suspicionem quamvis vehementem nolumus eum de tam gravi crimine (scilicet haeresis) condemnare. Ex quibus verbis patet, quod non propter omnem praesumptionem est quis haereticus reputandus, licet propter eam suspectus de haeresi habeatur.

Discipulus Dixisti de praesumptione, quod non sufficit ad condemnandum eum de haeretica pravitate: nunc dic de alia.

Magister Dicitur, quod si est praesumptio tam violenta contra Papam, quod sufficeret ad condemnandum eum de haeretica pravitate, si fuerit in iudicio comprobata, credens propter talem praesumptionem Papam esse haereticum, si potest eam probare in iudicio, tenetur Papam in publico tanquam haereticum et excommunicatum vitare.

Discipulus Hoc videtur repugnare assertioni concilii generalis sub Innocentio tertio celebrati, quod, ut legitur extra de haereticis capitulo excommunicamus ait: qui autem inventi fuerint sola suspicione notabiles, nisi iuxta considerationem suspicionis qualitatem personae propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, anathematis gladio feriantur et usque ad satisfactionem condignam ab omnibus evitentur: ita quod si per annum in excommunicatione perstiterint, ex tunc velut haeretici condemnentur. Ex quibus verbis colligitur, quod propter nullam praesumptionem seu suspicionem de haeretica pravitate est aliquis excommunicatus, licet sit excommunicandus.

Magister Ad hoc respondetur, quod verba praemissa concilii generalis intelligenda sunt de suspicione probabili, quae non est adeo violenta, quod ad condemnationem sufficiat, non de illa quae sufficit ad condemnationem. Quod non sit aliqua suspicio seu praesumptio, quae ad condemnandum aliquem tanquam haereticum sufficiat, et propter quam debeat haereticus reputari, patet per verba, quae immediate sequuntur verba praescripta, cum dicit concilium generale: ita quod si per annum in excommunicatione perstiterit, ex tunc velut haereticus condemnetur. Ex quibus verbis colligitur evidenter, quod est aliqua praesumptio, quae sufficit ad condemnandum haereticos: quia scilicet ex hoc, quod aliquis in excommunicatione persistit per annum. Propter suspicionem autem praecedentem de haeretica pravitate non habetur per certam scientiam, quod est haereticus, sed solummodo praesumptive.

CAP. XXI

Discipulus Postquam recitasti quem effectum debet habere credulitas haeretica per solam praesumptionem respectu Papae: dic quem effectum debet habere respectu aliorum.

Magister Dicitur quod credentes propter solam praesumptionem Papam esse haereticum, debent illis, qui Papam impugnant de pravitate haeretica, nisi constiterit eis legitimis documentis, quod calumniose vel malitiose procedunt, praebere defensionem, quam possunt, ac etiam consilium, auxilium et favorem, et eos in nullo molestare.

Discipulus Haec assertio mihi dependere videtur ex his, quae dicta sunt libro 6 capitulo 33 usque ad capitulum 55 ubi allegasti quod impugnantes Papam haereticum de haeretica pravitate sunt a catholicis defendendi. Ideo circa primam noli insistere: sed circa septimam conclusionem capitulo 13 istius septimi recitatam.

Magister Septima conclusio est, quod quibuscunque criminosis et existentibus malae famae, si non declararent per legitima documenta aut manifesta indicia Papam esse haereticum, minime est credendum. Hoc videtur posse probari sic. Nulli criminoso in quocunque negotio est credendum. Igitur nec criminosis contra Papam est credendum de haeretica pravitate, si dictum suum nec per legitima documenta, nec per indicia manifesta probaverit. Antecedens probari potest, ut videtur, per illa quae dicta sunt libro 6 capitulo 79 consequentia nullatenus probatione videtur indigere.

CAP. XXII

Discipulus Quantum ad opus istud mihi sufficiunt ea, quae dicta sunt in genere, praedicto capitulo 19 huius. Ideo ad materiam aliam annexam praecedentibus me converto. Inquisivimus enim supra, an imponentes Papae haeretico perfidiam haeresis sint audiendi, et an eis fides debeat adhiberi. Nunc autem interrogo, an scripta eorum, quae perfidiam Papae haeretici declarare nituntur, sint videnda, si in scripturis personam Papae haeretici et doctrinam eius conati fuerint reprobare.

Magister Respondetur, quod scripta talium cum diligentia et studio sunt videnda. Quia eisdem rationibus, quibus ostenditur, quod imponentes Papae haeretico pravitatem haereticam, debent audiri, videtur posse probari.

Discipulus Allega rationes speciales, si quas habes.

Magister Hoc videtur posse probari sic. Magis legenda et videnda sunt scripta catholicorum haereticam impugnantium pravitatem, quam scripta paganorum infidelium et haereticorum, quae catholicam reprobant veritatem. Sed scripta paganorum et haereticorum sunt legenda et videnda, non ad approbandum vel tenendum, sed ad reprobandum vel ad convincendum. Ergo multo magis scripta perfidiam Papae haeretici impugnantium et reprobantium sunt legenda et videnda. Maior probatione non indiget.

Minor auctoritatibus manifestis videtur posse probari. Hieronymus enim, ut legitur distinctione 37, capitulo qui de mensa, ait: qui de mensa et vino regis nolunt comedere ne polluantur, utique si sapientiam atque doctrinam Babyloniorum scirent peccatum esse, nunquam acquiescerent discere, quod non licebat. Discunt autem, non ut sequantur: sed ut iudicent et convincant. Quomodo si quispiam adversus mathematicos velit describere imperitus matheseos risui pateat: et adversus philosophos disputans, si ignorat documenta philosophorum. Discant ergo ea mente documenta et doctrinam Chaldaicam, qua etiam Moyses omnem sapientiam Aegyptiorum didicerat.

Item Ambrosius, ut habetur distinctione praedicta, legimus, ait: legimus aliqua ne negligamur, legimus ne ignoremus, legimus non ut teneamus, sed ut repudiemus. Ex quibus verbis patet, quod scripta philosophorum, paganorum et haereticorum, et sunt legenda et videnda, non ut probentur, sed ut reprobentur. Ergo multo magis scripta catholicorum declarantium perfidiam Papae haeretici sunt legenda et videnda.

Discipulus Haec ratio non procederet, nisi constaret scribentes esse catholicos. Quando autem non constaret eos esse catholicos, scripta eorum videnda non essent.

Magister Nonnullis apparet, quod omnino hic deciperis. Quia arguentes alios contra posuisse libros adversus Papam et doctrinam eius aut reputant eos catholicos, aut haereticos: aut dubitant nescientes an sint catholici vel haeretici. Si reputant eos catholicos, libros eorum non debent respuere, sed videre. Si reputant eos haereticos, libros eorum videre debent ad reprobandum errorem, et ad respondendum sophisticis argumentis eorum. Exemplo sanctorum et Moysi et Danielis, qui libros infidelium perlegerunt. Quomodo enim haereticorum fallaciae dissolvantur, nisi legantur? Si autem dubitant nescientes eos esse neque catholicos neque haereticos, debent libros eorundem legere et videre, ut approbent, si sint catholici, vel reprobent, si fuerint haeretica labe respersi.

Discipulus Facias alias rationes.

Magister Secunda ratio specialiter probat, quod ignorantes Papam esse haereticum, scripta aliorum contra ipsum debent legere et videre. Nam dubia de his maxime, quae sunt necessaria ad salutem; sunt diligenter discutienda, teste apostolo primo ad Thessalonicos omnia autem probate, quod bonum est tenete. Ubi dicit, probate, Glossa 1 ratione discutite, omnia probando incerta. Certa ei non indigent discussione et quod bonum est, id est, quod bonum invenitur, tenete. Ex quibus verbis colligitur, quod dubia, praesertim, si fidem et salutem tangant, sunt discutienda diligenter. Sed illa quae scribuntur contra Papam haereticum, sunt necessaria ad salutem, quia spectant ad fidem, quae est necessaria ad salutem. Ergo nescientes an tales scribentes sint catholici vel haeretici, debent eorum scripta diligenter discutere et examinare.

Tertia ratio est haec. Illorum scripta sunt videnda, cum quibus est licitum disputare. Quia per easdem rationes ore quis profert et scribit. Quod autem debet audiri, debet etiam legi, si scribitur. Sed cum illis, qui dicunt et scribunt Papam esse haereticum, licitum est disputare ad veritatem inveniendam. Ergo et eorum scripta debent legi et videri.

CAP. XXIII

Discipulus Quia istae rationes videntur mihi apparentiam aliqualem habere, reputo probabile, quod scripta catholicorum contra Papam haereticum sunt nullatenus condemnanda, sed contra praedicta aliquae obviationes mihi occurrunt. Nolo tamen hic eas tractare: sed inferius dabo tibi occasionem discutiendi eas. Ideo dic nunc breviter, an illi, qui nolunt credere referentibus Papam esse haereticum, quando in rei veritate esset haereticus, et qui nolunbt scripta catholicorum contra Papam haereticum legere, nec videre, sunt inter damnabiliter credentes Papae haeretico numerandi, et qua poena sunt plectendi.

Magister Iuxta pertractata duas interrogationes proponis. Ad quarum primam distinguendo respondetur, quod nolentium credere Papam esse haereticum, quando esset haereticus, quidam sunt qui damnabiliter nolunt hoc credere: vel quia nolunt de eius perfidia informari, vel quia licet sint informati, nolunt informationibus sufficientibus et fidem facientibus de perfidia Papae haeretici adhibere fidem. Quidam autem sunt vel esse possunt, qui absque crimine nolunt credere Papam esse haereticum: utpote illi, per quos non stat, quin de perfidia Papae haeretici informentur, et eisdem informationibus fidem facientibus de perfidia Papae haeretici credant et fidem adhibeant.

Item damnabiliter recusantium credere Papam esse haereticum, quidam sunt qui quamvis credant Papam esse haereticum, in nullo possunt ei vel eius erroribus obviare publice vel occulte: aliqui vero possent eius erroribus publice vel occulte obviare. Dicitur ergo, quod nolentes credere informationibus rationabilibus facientibus fidem de perfidia Papae haeretici, si possunt sibi vel eius erroribus obviare, non solum credentes damnabiliter Papae haeretico sed etiam fautores eiusdem sunt censendi. Si vero in nullo possunt Papae haeretico, nec eius erroribus obviare, credentes et non fautores reputari debent. Si vero aliqui sint, qui nolunt credere Papam esse haereticum, quia non sunt de eius perfidia informati, nec per eos stat quod non informentur: nec fautores nec damnabiliter credentes Papae haeretico sunt censendi.

Discipulus Intelligo responsionem istorum quantum ad hoc. Ideo dic, qua poena illi qui damnabiliter renuunt credere Papam esse haereticum sunt plectendi.

Magister Ad hoc patet responsio per illa, quae dicta sunt hic et superius capitulo duo quia, ut dictum est ibi, tales sunt damnabiliter credentes. Ibi autem dictum est, quod credentes sunt excommunicationis sententia innodati. Igitur qui damnabiliter renuunt credere Papam esse haereticum, sunt excommunicationis sententia et vinculo allegati.

Discipulus Dic ad secundam interrogationem.

Magister Ad ipsam respondetur, quod illi qui damnabiliter renuunt legere vel videre aut audire scripta catholicorum contra Papam haereticum, si possunt obviare Papae haeretico vel eius erroribus, non solum credentes, sed etiam fautores eiusdem sunt habendi. Si autem obviare non possunt, solummodo credentes sunt putandi, et tam illi quam hi excommunicationis sententia sunt ligati.

Discipulus Nunquid quae dicta sunt prius secundum ista debent intelligi?

Magister Liquet quod gravius peccent illi qui credunt Papae haeretico, quam aliis, eo quod Papa haereticus est magis nocivus et magis periculosus quam alii haeretici.

CAP. XXIV

Discipulus Propter illa, quae in hoc loco dicta sunt, hic esset locus quaerendi de fautoribus haereticorum. Sed antequam inquiram de his peto ut respondeas ad rationes supra capitulo 12 allegatas, quibus ostenditur, quod volentibus declarare perfidiam Papae haeretici minine est credendum. Puto enim, quod per responsiones, quas narrabis, sive aliquae earum sint rationabiles sive irrationabiles. Totam materiam de credentibus haereticis clarius et magis profunde intelligam.

Magister Ad primam dicitur, quod sacra pagina minime reprehendit omnes adhibentes fidem narrantibus aliquid sinistrum de aliquo, sed eum qui cito credit narrantibus mala de alio sacra pagina reprehendit, propter quod scribitur, quod qui cito credit, levis est corde. Ad cuius evidentiam dicitur esse sciendum: quod non ideo dicitur aliquis damnabiliter cito credere, quia statim credit, quando aliquid sive bonum sive malum narratur de alio. Nam et David, ut legitur 2 Reg.# 3 ut audivit, Ioab interfecisse Abner, credidit, nec tamen in hoc peccavit. Sed qui credit cito malum de proximo, levis corde est et si malum quod cito credit de proximo est peccatum mortale, credendo cito mortaliter peccat. Est ergo videndum, quis credit cito malum de proximo, et quis non credit cito.

Dicitur igitur quod aliquis potest credere malum de aliquo dupliciter. Quia vel credit malum de aliquo, quod ipsemet percipit de ipso, vel solummodo ex relatione seu narratione aliorum. Si autem aliquis credit malum de aliquo ex aliquo, quod ipsemet percipit de ipso, hoc potest esse dupliciter aut illud potest fieri bene et male, aut tantummodo male.

Si potest fieri bene et male: ergo ut communiter illud non fit, nisi male (licet in casu singulari et speciali et raro posset fieri bene.) Aut frequenter fit bene et frequenter fit male. Sicut frequenter homines cum mulieribus bona intentione loquuntur: Saepe etiam bona intentione visitant eas, et dant munera ipsis, ac diversa solacia habent cum eis: et saepe cum eis mala intentione talia fiunt.

Si in hoc casu vel consimili aliquis credat peccatum mortale de alio, peccat mortaliter, quod est iudicium temerarium contra charitatem, quam habere debet ad proximum, quia illa quae possunt fieri bene et male, in meliorem partem interpretari debemus, sicut dicit Beda, ut habetur extra de regulis iuris, estote.

Si autem illud, ex quo quis credit malum de alio, est tale quod ut communiter fit male: raro autem vel nunquam fit bene, licet posset fieri bene, sic non peccat quis suspicando malum de alio peccat tamen firmiter credendo malum de ipso. Et multo magis peccat credendo malum gravius, quam sit illud, quod videt de alio: maxime si illud malum, quod credit de alio, est aliquod enorme excedens peccata, quae ab hominibus communiter fiunt. Sicut si quis videns aliquem multum iratum contra alium, crederet quod ille iratus intenderet eundem occidere, multo magis peccaret, quam solummodo credendo iram, quam videt esse peccatum mortale. Et tamen credendo ipsum ex hoc solo, quod irascitur, peccare mortaliter (si iratus ultra non procedat) peccat mortaliter.

Potest enim quis irasci multum et interesse contra alium zelo iustitiae et intentione bona absque peccato mortali, et quandoque venialiter solum. Veruntamen suspicando vel dubitando talem iram esse peccatum mortale in ipso non est peccatum mortale. Si etiam ex illis quae habent aliquam speciem mali, quae tamen possunt in casu fieri absque peccato mortali, quis credat aliud peccatum grave committere, peccat graviter.

Et de hoc videtur poni exemplum 34 distinctione capitulo 1 ubi Nicolaus Papa scribens Aldino Archiepiscopo de immoderata familiaritate, quam habuit quidam Episcopus cum filia sua, noluit credere, quod idem Episcopus carnaliter peccaverat cum filia sua eadem, licet illa immoderata familiaritas habuit speciem mali, sed vult propter scandalum, quod eandem familiaritatem dimittat, scribens in haec verba: Nicolaus, et caetera relatum est apostolatui nostro de hoc Episcopo, quod cum quadam filia sua immoderatam tenuit familiaritatem. Et ob illud mala fama orta sit ei: pro quare a sanctitate tua caeterisque coepiscopis tuis ammonitus correctusque est: sed nullatenus emendatus.

Quae res in hoc maxime displicet, et magis ac magis de se reddit opinionem deteriorem, quo beatitudini tuae et coepiscoporum tuorum rationibus non obedit, et per inobedientiam in culpam prothoplausti relabitur. Oportet igitur fraternitatem tuam synodale cum Episcopis et suffraganeis tuis convocare consilium, et salutaribus eloquiis Episcopum convenire, atque illi pastorali auctoritate praecipere, quatenus ab omnium bestiarum vel volucrum venatione penitus alienus existat, atque ab immoderata filiae suae familiaritate se omnino cohibeat.

Quod si parere contempserit, et tam pro venationis inclinatione quam pro immoderata filiae suae conversatione vitanda vobis ammonentibus obedire distulerit, a vestro collegio excommunicatus abscedat. Quod si in hoc contumax apparuerit, a ministerio cessare debebit. Ex his verbis colligitur, quod Episcopus immoderatam familiaritatem habuit cum filia sua. Et qualis fuit illa immoderata familiaritas, Glossa super verbo fama exprimit dicens: coram omnibus eam deosculabatur et ponebat manum in gremio eius. Quod spem mali videtur habere, quia ut communiter osculum mulieris nimium iteratum et positio manus in gremium sive sinum ex immundo corde procedit, et cor impudicum praetendit, et tamen ex tali specie mali noluit nihilominus Nicolaus Papa non solum credere, sed nec etiam suspicari, quod idem Episcopus in lapsum carnis inciderit, et etiam noluit quod ei indiceretur purgatio, non obstante male fama ex hoc orta de ipso, testante Glossa, quae ibidem ait: non quod aliquid in ipso aestimaretur propter foedus naturale, sed quia coram omnibus eam nimis osculabatur et ponebat manum in gremium eius, et ideo non fuit ei indicta purgatio.

Discipulus Quare non fuit ei indicta purgatio, ex quo extitit diffamatus, teste Nicolao, qui in verbis praemissis dicit, ob illud mala fama orta est ei?

Magister Respondetur, quod purgatio non debet diffamato indici, nisi quando de crimine diffamatur. Iste autem Episcopus de crimine, puta de lapsu criminis, minime extitit diffamatus: sed erat tantummodo diffamatus de immoderata familiaritate filiae suae, quae quamvis fuerit immoderata, et ut communiter immoderata familiaritas mulieris sit cum peccato mortali: tamen talis immoderatio potest carere peccato mortali: quia non omnis immoderatio est peccatum mortale. Ideo iste Episcopus non fuit de crimine diffamatus. Quare sibi non debuit indici purgatio: sed debuit ammoneri, quia etiam de venialibus ammonitio fieri potest.

Discipulus Unde accidit, quod aliquis credit malum de alio, ex illo quod frequenter fit bene et male, et ex illo quod habet spem mali et frequenter fit male, et nunquam vel raro bene.

Magister Respondetur, quod ut communiter hoc provenit ex duobus, ex hoc videlicet quod taliter credentes malum de alio consimilibus criminibus publice vel occulte aut voluntate sunt infecti: et ideo iudicant de aliis, sicut sentiunt de seipsis, et quia credunt alios esse tales in actibus exterioribus etiam indifferentibus, quales sciunt esse seipsos publice vel occulte, aut secundum voluntatem et desiderium cordis, unde sunt quidam, qui omnes suspiciosos et cito credentes crimina quaecunque de proximo reputant actu vel voluntate eisdem criminibus irretitos. Provenit etiam talis credulitas mala ex inimicitia vel odio aut ira, quam habent sic credentes ad illos, quos credunt esse malos: quia unusquisque malus cito credit malum de illo, quem odit.

Discipulus Dic de credente aliquem esse malum ex aliquo, quod non potest fieri nisi male.

Magister Dicitur quod qui credit aliquem esse malum, quia percipit per seipsum aliquid de eo, quod non potest fieri nisi tantummodo male: non peccat ex hoc quod credit malum de ipso. Quia propter illa, quae non possunt fieri bene, licitum est cuilibet iudicare et reputare malum illum qui facit. Haec est sententia Bedae, ut habetur extra de regulis iuris# estote qui ait: quod scriptum est; Ex fructibus eorum cognoscetis eos, de manifestis dictum est, quae non possunt bono animo fieri, ut stuprum, blasphemia, furtum, haeresis, et similia, de quibus nobis permittitur iudicare. Ex quibus verbis colligitur, quod propter illa, quae non possunt fieri bene, licet credere aliquem esse malum.

Discipulus Dic de isto, qui credit malum de alio solummodo propter relationem vel narrationem alicuius vel aliquorum.

Magister De hoc, scilicet quando quis debeat credere malum de aliquo propter relationem vel narrationem alicuius vel aliquorum, et quando non debet, difficile vel impossibile est dare regulam generalem, quae in nullo casu deficiat. Quia aliquando credendum est extra iudicium dicto unius: aliquando non est credendum dicto unius etiam extra iudicium: aliquando credendum est dicto multorum, et aliquando non: quandoque etiam credendum est famae, et quandoque non est credendum famae: interdum etiam credendum est praesumptionibus, quae narrantur et interdum illis minime est credendum. Ista omnia; ut nonnullis apparet, per rationes apertas, exempla et iura possent copiose probari: sed propter prolixitatem vitandam videtur non esse insistendum.

Dicitur igitur, quod quemadmodum, ut habetur extra de testibus capitulo praeterea, iudex circumspectus et discretus debet formare motum animi sui ex argumentis et testimoniis, quae rei aptiora esse compererit, ita etiam unusquisque audiens extra iudicium referentes malum de aliquo ad hoc, quod credat vel non credat, saepe ex multis conscientiam suam formare tenetur: quia saepe extra iudicium sicut in iudicio ad faciendum fidem de malo alterius, et si non possunt singula, tamen multa collecta simul iuvant.

Discipulus Applica praedicta ad propositum.

Magister Secundum ista dicitur aliquis cito credere malum de proximo, qui ex his solummodo, quae possunt fieri bene et male, credunt ipsum esse malum. Qui autem credunt ipsum esse malum ex his, quae nunquam bono animo fieri possunt, non cito credunt. Iterum qui ex his, quae possunt fieri bene et male et aliis multis concurrentibus simul, ex quibus simul potest quis licite informare conscientiam suam de malo proximi, non cito credit eum esse malum.

Item si ex sola relatione malorum inimicorum adversariorum causam habentium contra aliquem absque aliis amminiculis quis ipsum credit esse malum, cito credit. Qui autem credit ex relatione virorum fidelium, praesertim sub iuramento asserentium per certam scientiam malum de proximo etiam extra iudicium, non cito credit. Iterum qui ex relatione malorum vel inimicorum aliis concurrentibus indiciis et amminiculis, quae simul iuncta faciunt fidem credit, non cito credit.

Discipulus Satis apparet, quod non est facile dare regulam generalem, qua cognoscatur, quando quis credit cito vel non credit cito extra iudicium, quia alio modo dicitur unus credere ito in uno casu, et alio modo idem vel alter in alio casu. Hoc generali omisso, dic alias vias secundum istos, quibus in speciali cognoscitur, quod credens Papam esse haereticum credit cito vel non cito.

Magister De hoc dicitur, quod videns Bullam haereticalem Papae et videns Papam esse haereticum, non credit cito, nec peccat in aliquo, imo peccaret, si haereticum eum non credit, quia scire tenetur, quod quamvis non omnis errans contra fidem sit haereticus, tamen errans contra fidem et suum errorem solenniter ultimata deliberatione diffiniens, haereticus est.

Item videns transsumptum bullae haereticalis, et cognoscens quod est transsumptum bullae, ac credens in ipso haeresim diffiniti: et ex hoc credens Papam esse haereticum, non cito credit, imo credere tenetur de necessitate salutis: sicut credere tenetur, si videret bullam talis Papae haeretici. Iterum si quis audit alios, qui hactenus bonae famae sunt, publice et constanter asserere, et paratos iurare, Papam haeresim manifestam, quam in speciali exponunt et exprimunt, solenniter diffinisse, quamvis neque bullam haereticalem neque transsumptum ostenderent, et ex hoc credens Papam esse haereticum, non cito credit nec peccat credendo.

Item audiens Papam publice ex determinata haeresi diffamari: nec Papa negat se illam docere, nec purgat in aliquo famam suam, non cito credit, si credit ipsum esse haereticum.

Item audiens a fide dignis Papam publice praedicare haereses manifestas, et quod tenentibus, docentibus, praedicantibus et divulgantibus ipsas fovet et eos diligit, promovet et honorat: tenentes autem contrarias veritates odit, persequitur et molestat, non credit cito, si credit ipsum Papam esse haereticum.

Item sciens quod Papae a viris literatis hactenus providis et discretis reputatis haereses manifestae imponuntur, qui etiam petunt cum instantia fieri concilium generale: si Papa impedit celebrari concilium generale, nec suam declarat innocentiam de impositis criminibus manifestis, non cito credit, si ipsum credit esse haereticum. Qui autem videns in bulla Papae assertionem aliam contineri, quae sensum haereticum potest habere: et nec ex antecedentibus, nec ex sequentibus, nec ex aliis dictis vel scriptis talis Papae potest patenter inferri, quod sensus haereticus de mente Papae est, cito credit et peccat mortaliter, si sic credit eum esse haereticum, quia maliciose pervertit assertionem Papae. Et idem est tenendum de assertionibus et opinionibus aliorum.

Item qui videt aliquod scriptum Papae, in quo nihil diffinitive tanquam Papa determinat, sed tanquam privata persona de diversis tractandis docet et inquirit. Et in eodem scripto haeresim reperit manifestam, cuius contrariam veritatem non tenetur Papa explicite credere; si propter talem haeresim credit Papam esse haereticum, cito credit, licet non cito credat credendo ipsum errare. Si autem in scripto Papae quae reperiat haeresim manifestam, cuius contrarium tenetur credere explicite, et non solummodo recitatam, sed assertam aut opinatam vel etiam dubitatam, non credit cito, si credit Papam haereticum ante dictum. Unde si quis legeret in libro, sermone seu scripto Papae quocunque, quod Christus non fuit mortuus: quod non ascendit in coelum: aut quod mortui non resurgent: quod non est infernus, vel aliquod tale, cuius contrarium Papa tenetur explicite credere, non crederet cito, qui statim crederet Papam esse haereticum, postquam sibi constaret tale scriptum esse Papae.

Item, qui videns solummodo aliquas reportationes sermonum vel determinationum aut assertionum Papae, in quibus haeresis, de qua non est mentio principalis, asseritur, si credit Papam esse haereticum, cito credit et peccat mortaliter. Si vero audit a fide dignis talem haeresim esse de mente Papae, et quod est veraciter reportata et non ex errore, non credit cito, si credit Papam esse haereticum.

Item, qui audit aliquos criminosos, pestilentes, inimicos Papae, leves, vel detractores conspirantes malum de aliis credentes faciliter referentes Papam esse haereticum, cito credit, licet in rei veritate esset haereticus. Talibus enim nunquam in praeiudicium alterius est credendum.

Discipulus Videtur quod credendum sit eis, quia non est verisimile, quod aliquis si# immemor# tam sanitatis corporalis, quam spiritualis. Sed tales si mendaciter Papam de haeresi diffamarent, essent in periculo tam corporis quam animae, quia et damnabiliter mentirentur, et Papa de eis gravissimam sumeret ultionem.

Magister Distinguitur de hoc: quia aut tales criminosi, pestilentes et huiusmodi solummodo in occulto diffamant Papam de haeretica pravitate, aut publice in speciali sibi imponunt haereses manifestas, offerentes se probaturos Papam esse haereticum, et tamen petentes iustitiam in primo casu non esset eis credendum. Et qui eis credit, cito credit: nec etiam propter eorum verba in occulto est aliquo modo suspicandum vel praesumendum Papam esse haereticum, quia verba in tali occulto non debent facere fidem, sed debent esse suspecta, ut nequaquam in praeiudicium cuiuscunque credatur eisdem.

In secundo vero casu, licet talibus minime sit credendum, propter eos tamen licet suspicari Papam esse haereticum, et dubitare de fidelitate eius in tantum quod quilibet quantum sibi licet pro gradu suo et officio tenetur de hoc quaerere sollicite veritatem.

Go to cap. 25
Return to Table of Contents