William of Ockham, Dialogus,
pars 1, lib. 7, c. 10-15

Uncorrected Text of Goldast's edition; not proofread.
(Version 2, March 1996)
Copyright (c) 1996, The British Academy



CAP. X

Discipulus Licet Dominum summum pontificem nunc Dei providentia in cathedra sancti Petri sedentem, Dominum videlicet Iohannem 22 catholicum atque sanctum ab omni haeretica pravitate alienum absque omni dubitatione existimem, et ideo omnia quae dicta sunt de papa haeretico et dicentur, de ipso nullo modo intelligam, quia tamen probabiliter existimo, quod papa (cum non sit confirmatus neque in gratia neque in fide) in haereticam valeat incidere pravitatem, in quo cum Fatre Michaele quondam generali Ministro Fratrum Minorum complicibusque suis convenio, qui (ut audio) probare nituntur, quod in his, quae proponunt contra Dominum summum pontificem, sunt a catholicis audiendi: eorumque scripta contra doctrinam ipsius et personam eius a fidelibus sunt videnda, et cum deliberatione provida discutienda et examinanda, quod et Dominus noster summus pontifex de scriptis eorum fecisse dignoscitur, cum ad scripta eorum etiam sub Bulla subtiliter et sufficienter respondit: peto ut motiva dicentium, quod volentes informare ignorantes papam esse haereticum de erroribus eiusdem papae haeretici atque pertinacia eius, si periti et bonae famae reputati ante fuerunt, sint ab ignorantibus papam esse haereticum audiendi, forsitan enim pro tempore, quo aliquis papa futurus efficeretur haereticus, posset esse utilius vel ad probandum vel ad improbandum, expedit enim nonnunquam scire motiva impugnantitium veritatem.

Magister Mihi videtur, quod intendis ponere casum, quod papa in rei veritate sit haereticus, et quod aliqui catholici satagunt eius errores et perfidiam publicare.

Discipulus Ita est ut dicis: unde procedas ac si papa esset haereticus, quamvis in rei veritate non sit.

Magister Quod catholici imponentes papae (quantumcunque fuerit haereticus) pravitatem haereticam sint ab ignorantibus papam esse haereticum audiendi: illi praecipue, qui antea bonae famae fuerunt, videtur multis modis posse probari, primo quidem sic. Illi, qui sunt pro aliqua causa ab aliquibus defendendi, sunt multo fortius audiendi ab eisdem, cum minus sit audire aliquos, quam defendere eosdem, sed catholici imponentes papae haereticam pravitatem, sunt etiam ab ignorantibus papam esse haereticum, defendendi, ergo multo fortius audiri debent ab eisdem.

Discipulus Video, quod ratio ista dependet ab illis, quae dicta sunt, supra libro 7 a capitulo 37 usque ad capitulum 55 quia per illa videtur minor posse probari, ideo istam rationem noli amplius pertractare: sed si aliquas cogitasti, adducas.

Magister Secunda ratio ad eandem conclusionem talis est, velox ad audiendum debet praebere aures illis, qui errores et perfidiam papae haeretici impugnare nituntur, sed omnis homo debet esse velox ad audiendum, tardus vero ad loquendum, ergo et cetera.

Discipulus Ista auctoritas beati Iacobi pro istis non facit: quia homo velox debet esse ad audiendum bona: non autem ad audiendum mala, ergo per hanc auctoritatem probari non potest, quod ignorantes papam esse haereticum debeant audire illos, qui volunt eius errores et perfidiam publicare.

Magister Respondetur, quod auctoritas beati Iacobi non tantum de bonis, sed etiam de malis audiendis debet intelligi, quia dicit beatus Iacobus: debet esse quisque velox ad audiendum: sicut debet esse tardus ad loquendum, nam eodem modo proportionabiliter debet intelligi, quod beatus Iacobus dicit, sit omnis homo velox ad audiendum mala, non ut credat vel approbet: sed ut caveat et evitet.

Et ex hoc potest tertia ratio formari, homo debet esse velox ad audiendum illa quae scire potest esse utilia sibi et toti communitati, sed scire papam esse haereticum (quando est haereticus) potest esse utile cuilibet fideli et toti communitati fidelium: quia per hoc facilius et melius eius malitiae resisterent, ergo quilibet debet libenter audire volentes errores et perfidiam papae haeretici publicare. Quarta ratio est haec. Illa debet homo catholicus libenter audire, quae debet velle scire, illa autem quae cavenda sunt, debet catholicus velle scire, quia cavenda nisi sciantur caveri non possunt, non tantum autem debet catholicus cavere peccatum in se: sed etiam debet quantum in se est cavere pericula, quae communitati vel fidei imminere dicuntur, si autem papa infectus fuerit haeretica pravitate: periculum imminet fidei orthodoxae, et per consequens offerentes se ad prodendum et ad monstrandum perfidiam papae haeretici, debent libenter audiri.

Quinta ratio est haec. Hoc debet catholicus libenter inquirere, cuius veritatem (cum non sciat) tenetur inquirere, sed si catholicis etiam ignorantibus papam esse haereticum nunciatur eius perfidia, ipsi tenentur veritatem inquirere, ergo tales nunciantes papam haereticum debent audiri. Maior videtur probatione minime indigere.

Minor auctoritatibus divinae scripturae videtur posse probari, nam sicut supra allegatum existit, Deuteronomio 13 sic legitur: Si audieris in una urbium tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum, dicentes aliquos: egressi sunt filii Belial de medio tui: et adverterunt habitatores urbis tuae atque dixerunt: exeamus et serviamus diis alienis quos ignoratis, quaere sollicite et diligenter rei veritatem perspecta. Ex quibus verbis datur intelligi, quod cum aliqui dicunt, quod aliqui volunt fidem corrumpere, veritas est sollicite inquirenda, ergo si aliqui asserunt papam haereticum velle fidem corrumpere orthodoxam: illi fideles et ignorantes papam tali respersum perfidia, debent sollicite quaerere veritatem, quod etiam Iobe# 29 innuitur, cum ipsemet Iob dicit: causam quam nesciebam diligentissime investigabam. Ex quibus verbis colligitur, quod cum alicuius causae, quae potest esse in detrimentum omnium, veritas ignoratur, debet diligentissime investigari, hinc Salomon Proverbio 25 ait: gloria regum est investigare sermonem, quod verum est, cum periculum imminet publicae utilitatis.

Discipulus Istae auctoritates nihil faciunt pro conclusione intenta, quia auctoritates praedictae et consimiles de praelatis et iudicibus sive regentibus (duntaxat) debent intelligi, quia illorum et non aliorum est inquirere subditorum excessus, cum mala fama de eis exierit secundum canonicas sanctiones.

Magister Dicunt alii, quod verba auctoritatum praedictarum, et etiam sacrorum canonum, quibus asseritur, quod praelati ad corrigendos subditorum excessus debent assurgere, nequaquam intelligis, quia correctio est duplex, una est potestative per publicam punitionem, et haec pertinet ad praelatos, et in sublimitatibus constitutos, alia est per simplicem monitionem, et haec pertinet ad omnes charitatem habentes, quia unicuique praecipitur amovere malum cuiuslibet subditi et praelati (si potest) sic inquisitio sive investigatio peccati alterius, una est potestativa et iudicialis, qua quis compellit alios ex officio, vel potest compellere dicere veritatem de peccato, et etiam de mala intentione alterius: vel etiam periculi, quod potest sibi et aliis imminere, alia est per simplicem interrogationem absque omni praecepto et solennitate, seu compulsione et punitione nolentium, quam scirent dicere veritatem, et ista inquisitio, seu investigatio peccati vel periculi (quod sibi potest et aliis imminere) spectat ad omnes, qui curam de se et aliis habere debent, omnes autem non solum de ipsis: sed etiam de proximis, quos (sicut seipsos debent diligere) tenentur aliquam curam et sollicitudinem pro loco et tempore (et cum aliis circumstantiis determinatis requisitis) habere, iuxta illud Apostoli ad Romanos 12 sollicitudine non pigri, quod non tantum dicitur ad praelatos, sed etiam ad subditos, quorum est aliquam sollicitudinem non solum pro se, sed etiam pro omnibus aliis inferioribus, aequalibus et superioribus, quando convenienter possunt, habere.

Discipulus Ista responsio apparentiam videtur habere, si quilibet teneretur pro omnibus superioribus et aliis aliquam sollicitudinem et causam habere, et ideo indica si hoc potest aliquo modo probari.

Magister Hoc Apostolus in diversis locis insinuare videtur. Nam 1 Corinth.# 12 expresse, ut apparet, probare conatur, quod exemplo membrorum corporis, quorum quodlibet aliquam sollicitudinem videtur habere de alio debet esse sollicitus. Unde ibidem Apostolus: Non sit schisma in corpore: sed in idipsum pro se invicem sollicita sint membra, et si quid patitur unum membrorum: compatiuntur omnia membra, sive dum gloriatur unum membrorum: congaudent omnia membra.

Ex quibus verbis colligitur evidenter, quod cum simus membra unius corporis, quilibet pro omnibus debet esse sollicitus, hoc dicit Glossa non sit schisma, id est discordantia in corpore humano vel in ecclesia, ubi debet esse unitas, sed omnia membra potius sollicita sint, ita ut tendant in idipsum: id est in id sollicitudinis, quod sit ipsum indifferens, ut non minus pro alio quam pro seipso sollicita sint. Ex quibus aperte colligitur, quod omnes de omnibus sollicitudinem debent habere, quod etiam Apostolus ad Ephes.# 4 aperte insinuare videtur, cum dicit: digne ambuletis vocatione qua vocati estis cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.

Ex quibus patenter habetur, quod sicut omnes se debent invicem supportare, ita pro invicem debent esse solliciti, ne unitas in eis rumpatur, unitas autem spiritus in catholicis rumpitur, si papa efficeretur haereticus, ergo omnes, qui sunt membra corporis Christi, debent esse solliciti, ne fides catholica, quae est fundamentum unitatis spiritus, et omnium bonorum spiritualium, corrumpatur, et ita omnes tenentur audire illos, qui volunt perfidiam papae haeretici satagentis fidem corrumpere orthodoxam ad occupandum periculo fidei publicare.

Discipulus Debent ergo catholici aliquas occupationes dimittere et intendere illis, qui volunt perfidiam papae haeretici divulgare?

Magister Non dicunt isti, quod omnes teneantur omnes alias occupationes dimittere: sed dicunt, quod iudicandum est de audientia danda illis, qui volunt perfidiam papae haeretici publicare: sicut iudicandum est de aliis actibus affirmativis, qui cadunt sub praecepto, quod non obligant ad semper: sed loco et tempore cum circunstantiiis[sic] dobitis[sic] requisitis, et ideo non est facile certam regulam dare in speciali, quo tempore tenetur quis de necessitate salutis audire illos, qui volunt perfidiam papae haeretici divulgare.

Potest tamen dici, quod tunc ad hoc tenetur unusquisque quando non habet rationabilem excusationem, quare tunc eos minime audire teneatur. Si enim sit aliis occupationibus utilibus et urgentibus occupatus, potest rationabiliter respondere: modo mihi non vacat audire, si autem non sit aliqualiter occupatus, nec impeditus: se excusare non potest, si autem dimittit illos audire, vel quam de periculo fidei minime curat, aut quam reputat facta fidei ad se nullatenus pertinere, vel quia reputat papam catholicum, ut ei complaceat aut saltem ei nullatenus displiceat, non audiendo peccat mortaliter, et inter credentes damnabiliter papae haeretico (licet nulli errori eius explicite credat) est merito computandus.

Discipulus Cerno, quod isti non damnant omnes istos, qui nolunt audire eos, qui volunt perfidiam papae haeretici divulgare: sed tantummodo illos, qui absque rationabili causa eos audire recusant, putantes quod nec timor papae, quem reputant catholicum: nec dilectio ad ipsum: nec odium ad publicantes perfidiam eius: nec aliquid tale eos valeat excusare: sed solummodo utilior occupatio, cui sunt intenti, aut alicuius periculi maioris vitatio, divulgationis inutilitas vel aliud simile eosdem apud Deum valeat excusare, et ad istam intentionem aliquas rationes (si quas audisti vel vidisti, aut etiam cogitasti sine magna discussione causa abbreviationis breviter tangendo) allega.

Magister Sexta ratio est haec. Qui non est ex se sufficiens ad agendum recte ea, quae incumbunt sibi aliorum qui eum cupiunt informare debet audire consilia, sed quilibet debet esse sollicitus, sicut probatum, existit, de fide catholica, ne per quemcunque aliqualiter subvertatur: debetque corrumpere fidem volentibus quantum sibi licet pro gradu suo et officio obviare viriliter, ergo si non est sufficienter informatus de illis, qui volunt fidem destruere, debet audire eorum consilia, et informationes, qui eum cupiunt de talibus informare.

Minor ex his quae dicta sunt supra in ratione quinta videtur posse probari. Maior autem auctoritatibus divinae scripturae insinuatur aperte. Eccles.# 32 sic scribitur: fili sine consilio nihil facies: et post factum non poenitebis, et Proverbior.# 13 capitulo ubi ait Salomon qui autem sapiens est audit consilia, et idem in eodem ait: qui autem cum consilio agunt, reguntur sapientia, et, ut legitur Tobiae 4 Tobias filium suum instruens ait: consilium autem a sapiente semper perquire. Ex quibus aliisque verbis quam pluribus colligitur evidenter, quod in arduis negotiis non solum audienda, sed etiam requirenda sunt consilia peritorum, cum ergo negotium fidei, quando scilicet fides catholica impugnatur praecipue ab illo, qui plurimos trahere potest ad suos errores, cuiusmodi est papa haereticus, sit arduissimum negotium: in hoc casu oportet non solum audire, sed requirere consilium et informationes eorum qui perfidiam papae haeretici non ignorant, undecunque innotuit eis.

Discipulus Quamvis antea cogitaverim, quod rationes istae nequaquam discuterentur prolixe: volo tamen contra istam movere duas instantias, quarum prima est: quod quamvis in arduis peritorum sunt informationes et consilia requirenda: non tamen sunt requirenda, nisi ab his, ad quos huiusmodi spectant negotia. Negotium autem fidei quando papa esset haereticus, non spectat nisi tantummodo ad praelatos, et non ad simplices nec ad laicos, unde ad religiosos pauperes et alios, nisi essent Cardinales vel Patriarchae aut episcopi, nullatenus pertineret, et ideo alii non tenerentur audire volentes perfidiam papae haeretici declarare: praesertim si fuerit a superioribus eis iniunctum vel praeceptum, quod eos audire non debeant.

Secunda instantia est, quod quamvis in arduis sint consilia requirenda, non oportet consilia quaerere, nisi quando videtur periculum imminere, et ideo illi qui nesciunt papam esse haereticum, cum non sentiant ex perfidia papae haeretici aliquod periculum imminere: non tenentur eos audire, qui volunt eos de perfidia papae haeretici informare, hae sunt instantiae quae rationem praedictam totaliter videntur refellere: et tamen quomodo respondere contingat ad ipsas, enarra.

Magister Putant nonnulli, quod istae instantiae ex ignorantia intelligentiae scripturarum emanant, primam autem instantiam dicunt absurditatem perniciosam et periculosam et haereticalem ac etiam stultissimam continere, quae est illorum assertio et inventio, qui suam desidiam, immo nequitiam pessimam palliare nituntur, est autem haec absurditas, quod negotium fidei, quando papa esset haereticus, nullo modo spectat ad simplices et pauperes, sed solummodo ad praelatos, puta Cardinales, archiepiscopos, et episcopos: et non ad pauperes religiosos, nec ad laicos, nec ad clericos sub episcopis constitutos, quam absurditatem Diabolicam arbitrantur ex astutia Diaboli ad subversionem fidei adinventam, quomodo enim defensio patriae pertinebit ad omnes, si defensio fidei, quae est amplius quam patriam defendere, non spectat ad omnes? aut quomodo defensio propriae vitae pertinebit ad subiectos simplices et pauperes, si defensio fidei, quae debet esse unicuique carior, quam vita corporalis non spectat ad omnes?

Discipulus An negotium fidei spectat ad omnes, discussum est libro 6 ideo de hoc ad praesens pertranseas: et tantummodo dic, quomodo respondetur ad hoc, quod dicitur quod si superiores iniunxerint subditis ne audiant illos, qui volunt perfidiam papae haeretici divulgare, non debent eos audire.

Magister Respondetur, quod in hoc casu est magna cautela et prudentia procedendum, et forma mandati est diligentissime inspicienda: aliaeque circumstantiae subtiliter sunt pensandae. Ad cuius evidentiam dicitur esse sciendum, quod sicut ex sacris canonibus 3 quaestione 3 si quis episcopus et capitulo non enim, et capitulo si Dominus, et aliis innumeris colligitur evidenter, non esse superioribus obediendum in omnibus, si enim aliquid praecipiunt, quod est contrarium scripturis divinis, aut iuri naturali, aut vergat in patens dispendium honoris vel fidei orthodoxae, vel communis boni, aut in salutis spiritualis et corporalis detrimentum: non debent eis subditi obedire: sed sententiam beati Gregorii debent in memoria retinere, qui (ut legitur 2 quaestione 7 capitulo admonendi,) ait: Admonendi sunt subditi, ne plus quam expediat sint subiecti: ne dum student plus quam necesse hominibus subiici compellantur vitia eorum venerari, et ita in dispendium communis boni subditi superioribus nullatenus debent obedire.

Per hoc ad propositum respondetur. Quod si subditis mandant superiores, nedum ut tales volentes perfidiam Papae haeretici declarare, nullatenus audiant, nullam causam rationabilem (quare audire non debeant) assignantes: subditi (tanquam sinceri fidei zelatores et fidem omni homini praeferentes) eis rescribent, quod eos intendunt audire ad instar praelati, cui mandat Alexander tertius; ut habetur extra de haereticiis capitulo si quando, quod si mandatum apostolicum adimplere non debeat, causam rationabilem (quare adimplere non valeat) per literas studeat intimare: ita in hoc casu subditi debent suis superioribus intimare, quod eorum mandatum adimplere non debeant, dum tamen in audiendo tales nullum sit periculum. Non audiendo enim posset grande fidei periculum imminere.

Si autem in tali mandato causa rationabilis exprimatur, quare subditi audire non debeant volentes Papae haeretici perfidiam declarare, quia sunt de calumnia, mendaciis vel detractione aut inimicitia convicti, non essent (saltem in publico) audiendi: nisi verisimiliter appareat, quod vias scirent dare probabiles, quibus perfidia Papae haeretici panderetur. In omnibus enim talibus non voluntatem praelatorum, qui forte timore, ambitione, vel cupiditate essent corrupti, sed honorem Deum et defensionem fidei deberent attendere, et illud dictum Petri Actor.# 5 obedire oportet Deo magis quam hominibus, memoriter retinere.

Discipulus Dic ad secundam instantiam.

Magister Respondetur quod non solum arduis in negociis, ubi peritia propria non suppetit: tunc sunt peritorum consilia requirenda, quando quis videret periculum imminere: sed etiam quando eminens periculum nunciatur, maxime si a fide dignis et providis intimatur non volentibus denunciato periculo obviare, attendat illud apostoli 1 ad Thessalonicos 15 Cum dixerint pax et securitas, tunc et repentinus superveniet etiam interitus, scilicet Fidei orthodoxae. Sicut in corporibus infirmorum postquam convaluerint, forte superveniet nonnullorum interitus corporalis.

Discipulus Breviter tange alias rationes.

Magister Septima ratio est, quae ex praedictis accipi fulcimentum. Quae potest sic formari. Illi debent audiri, qui grande periculum omnibus imminere asserunt: et affirmant, ne audire nolentes cum eos apprehendit periculum necessitate dicant intra se illud Sapientis 5 Poenitentiam agentes et prae angustia spiritus gementes his scilicet qui nobis nunciaverunt pericula quae super evenerunt nobis: hi sunt quos aliquando habuimus in derisum et in similitudinem improperii nos insensati vitam illorum existimabamus sine honore.

Unde de nolentibus audire pericula nunciantes dicitur Ezech.# 33 audiens autem quisquis ille est sonitum buccinae et non observaverit veneritque gladius et tulerit eum: sanguis ipsius super caput ipsius erit: sonum buccinae audivit, et non se observavit, sanguis eius in ipso erit. Ille audit sonum buccinae, qui audit in confuso, quod sunt aliqua imminentia pericula putantes: sed non observat se quicunque in speciali ad occurrendum periculis annunciantibus renuit informari. Et ideo cum periculum apprehendit ipsum, se per ignorantiam non potest excusare: sed sanguis ipsius super caput eius erit, sicut sunt aliqui volentes catholicos de perfidia Papae haeretici informare, et grandia pericula futura populo Chirstiano praedicunt. Ergo qui non audierint diligenter informationes eorum, nequaquam poterunt per ignorantiam excusari, si Papa haereticus infecerit populum Christianum.

Discipulus Auctoritas Ezechiae loquitur de speculatore super specula, seu populum constituto. Et ideo si episcopus vel praelatus, qui est speculator super subditos constitutus nunciaret Papam esse haereticum, et illi informationes nolint audire non essent per ignorantiam excusati. Secus est de illis, qui nunciant Papam esse haereticum, et non sunt speculatores super populum constituti. Quia tales audiri non debent.

Magister Dicitur quod ista responsio non impedit rationem praedictam: quia licet praedicta verba Ezechielis principalius intelligantur de speculatoribus super populum constitutis: tamen debent etiam de quibuscunque nuncitantibus imminentia pericula Papae vel personae cuiuscunque intelligi. Cuius ratio assignatur, quia propter charitatem et amicitiam, qua unusquisque debet proximum suum diligere, sicut seipsum, quilibet quantum ad simplicem admonitionem et informationem ac simplicem instructionem mutuamque defensionem, et subventionem, quantum licet cuicunque pro gradu suo et officio debet esse alterius speculator, custos, defensor, protector, adiutor, informator, consiliarius, et instructor: licet nullus debeat super proximum suum iurisdictionem, potestatem, aut auctoritatem indebite usurpare. Cum ergo quilibet debeat speculatorem nunciantem gladium venientem audire: quod non est verum tantummodo de speculatore, qui iurisdictione et potestate fungitur super alios, sed de quocunque speculatore ingruentia pericula advertente: sequitur quod qui nunciant pericula, quae intendit Papa haereticus, licet non sint praelati, debent audiri.

Octava ratio est haec. Unus quisque tenetur audire illum, qui eum informare tenetur. Sicut discipulus tenetur audire doctorem: qui doctor tenetur discipulum informare. Et filius tenetur audire patrem: qui filium debet instruere. Sic etiam vicinus debet vicinum audire: si vicinus vicinum informare tenetur, quod sacra scriptura insinuare videtur Eccl.# 23 ubi scribitur, ubi auditus non est, non effundas sermonem. Ex quibus verbis colligitur, quod ubi auditores nequaquam tenentur audire, nullus teneretur sermonem effundere. Quare ubi aliquis tenetur sermonem effundere, ibi sunt aliqui qui tenentur sermonem audire.

Sed scientes Papam haereticum niti fidem orthodoxam corrumpere, et seducere fideles de necessitate salutis tenentur (certis circumstantiis observatis) instruere fideles ignorantes de perfidia et intentione iniqua Papae haeretici, ut se observent et pro loco, et tempore, modis sibi convenientibus eidem haeretico toto posse resistant. Ergo et ignorantes Papam esse haereticum debent audire eos, qui eos volunt de perfidia et iniquis conaminibus Papae haeretici informare. Quod autem scientes Papam esse haereticum teneantur ignorantibus eius perfidiam revelare, probatur ex hoc, quia non minus debet unusquisque praeservare (si potest) proximum a morte spirituali, quam a morte corporali. Sed si videt alium volentem proximum suum neci tradere corporali, debet hoc ei ut sibi praecaveat intimare. Ergo multo magis si scit Papam haereticum satagere omnes Christianos occidere spiritualiter eos inficiendo haeretica pravitate: debet inscios, (si convenienter potest) de iniqua malitia Papae haeretici informare.

Nona ratio est haec. Si quis tenetur peccata vitare, ita (si potest) tenetur pericula tam corporalia quam spiritualia tam in se quantum in aliis praecavere. Sed propter hoc quod quilibet tenetur vitare peccata debet corrigentem se audire. Ergo similiter tenetur audire illum, qui pericula tam corporalia quam spiritualia denunciare conatur. Sed declarantes perfidiam Papae haeretici et pericula omnium fidelium, tam corporalia quam spiritualia denunciare noscuntur. Ergo audire eis negare non debet.

CAP. XI

Discipulus Quantum intelligo omnes rationes praedictae, etiam forte omnes aliae quae possunt fieri ad conclusionem eandem, duobus fundamentis inniti videntur. Quorum primum est, quod unusquisque tenetur proximos suos sicut seipsum diligere, et eis facere quod vellet sibi fieri. Secundum est, quod fides catholica est omni homini praeferenda, ut ob timorem, amorem, et favorem, vel gratiam cuiuscunque mortalis nullatenus omittatur, quod ad salvationem, exaltationem et dilatationem fidei Christianae noscitur pertinere. Quare pro conclusione praedicta define allegare: quia aliae rationes eandem virtutem forte cum praedictis haberent. Nunc dic qua poena secundum assertionem praedictam ignorantes ignorantia damnabili Papam esse haereticum, et de eius perfidia nolentes informari, sunt plectendi, et an sint haeretici vel credentes, aut fautores Papae haeretici reputandi.

Magister Respondetur, quod ad sciendum qua poena ignorantes ignorantia damnabili Papam esse haereticum: quia nolunt scire, vel etiam quia non curant aut contemnunt scire, sint plectendi, oporteret primo videre, an sint haeretici credentes, an fautores vel defensores Papae haeretici iudicandi.

Discipulus Ab hoc primo incipias.

Magister Nonnullis apparet, quod tales non sunt haeretici stricte accipiendo haereticorum vocabulum. Nec sunt proprie fautores vel defensores Papae haeretici. Quia fautio et similiter defensio aliquem actum positivum exteriorem importare videntur. Tales autem ignorantes per hoc solummodo, quod nolunt vel non curant aut contemnunt scire Papam esse haereticum, nullum actum exteriorem exercent. Ergo propter hoc solummodo non sunt fautores vel defensores Papae haeretici iudicandi. Dicitur ergo quod sunt credentes, non quidem explicite erroribus Papae (cum nesciant eum errare) sed sunt credentes ipsi Papae haeretico ipsum esse catholicum damnabiliter reputantes.

Et isto modo videtur accipi nomen credentium extra de haereticis capitulo excommunicamus primo. Aliter autem accipitur nomen credentium eodem capitulo excommunicamus duo. Quod vero tales Papam esse catholicum, quando est haereticus damnabiliter, reputantes credentes valeant nuncupari, videtur posse probari. Nam omnes damnabiliter errantes (et potissime ex adhaesione ad personam Papae haeretici) vel sunt credentes, vel fautores, vel defensores, vel receptatores. Non enim plures inveniuntur, qui propter crimen ex adhaesione ad personas haereticorum secundum iura sunt puniendi.

Sed qui damnabiliter reputat Papam esse catholicum, qui est haereticus, non est ex hoc solummodo fautor vel defensor Papae haeretici, sicut dictum est prius. Nec est propter hoc receptator Papae haeretici. Ergo propter hoc solummodo debet inter credentes merito computari. Nec propter hoc est haereticus iudicandus. Quia erroribus Papae haeretici minime credit. Nec forte crederet, si sciret errores eius. Quia ex hoc solummodo peccat, quia non vult, aut contemnit, vel non curat Papam esse haereticum. Nullum etiam praestando auxilium, consilium, defensionem, receptationem, vel favorem: nec forte actu ei obedit, licet forsitan sit obedire paratus: imo potest contingere quod ex alia causa quam ex causa haeresis, puta propter contentionem inter eum et Papam haereticum de temporalibus vel ex causa alia ei renuit obedire, paratus eum totus viribus impugnare: nolens tamen scire quod sit haereticus: nec volens permittere quod haereticus publicetur.

Discipulus Dixisti secundum unam assertionem, quod reputantes damnabiliter Papam esse catholicum (qui in rei veritate est haereticus) debent censeri credentes. Ideo nunc dic secundum assertionem eandem, qua poena tales sunt plectendi.

Magister Poena eorum secundum assertionem praescriptam taxatur, extra de haereticis capitulo excommunicamus primo, cum dicitur: credentes praeterea, receptatores, defensores et fautores haereticorum excommunicationi decernimus subiacere: statuentes firmiter, postquam quilibet talium fuerit excommunicatione notatus, si satisfacere contempserit infra annum, ex tunc ipso iure sit factus infamis, nec ad publica officia seu consilia, nec ad eligendos aliquos huiusmodi, nec ad testimonium admittatur: sic etiam intestabilis, ut nec testandi liberam habeat facultatem, nec ad haereditatis successionem accedat: nullus praeterea ipsi super quocunque negotio, sed ipse aliis respondere cogatur. Quod si forte iudex extiterit, eius sententiae nullam obtineant firmitatem, nec causae aliquae ad eius audientiam perserantur. Si fuerit advocatus, nullatenus eius patrocinium admittatur, si tabellio, instrumenta confecta per ipsum nullius sint momenti, sed cum actore damnato damnentur. Et in similibus idem praecipimus observari.

Ex quibus verbis colligitur, quod credentes, de quibus hic fit mentio, poena haereticorum sunt minime puniendi. Ex quo videtur patenter inferri, quod credentes, quorum poena hic taxatur, non sunt haeretici iudicandi: quia si essent haeretici, poena haereticorum essent merito percellendi. Et ita videtur aperte ostendi, quod aliter accipitur nomen credentium in isto capitulo 1 et 1 capitulo eiusdem capitulo excommunicamus 2 ubi credentes haeretici iudicantur. Hic autem non reputantur haeretici. Patet ergo hic qua poena credentes, qui damnabiliter reputant Papam esse catholicum (qui tamen est haereticus) sint plectendi.

Verumtamen circa poenas credentium et aliorum in scripturis taxatas sunt diversae opiniones. Una est quod credentes, receptatores, defensores et fautores haereticorum ipso facto sunt solummodo excommunicationis sentententia involuti, et si nunquam nominatim a praelatis ecclesiae fuerint denunciati excommunicati: alias poenas non incurrunt, si satisfacere contempserint infra annum. Alia est opinio, quod omnes praedicti omnes alias poenas ab excommunicatione post annum incurrunt, si satisfacere infra annum contempserint, sive fuerint denunciati, sive non, excommunicati.

Discipulus Dixisti secundum unam opinionem de illis, qui reputant Papam haereticum esse catholicum: quia nolunt scire vel non curant scire eum esse haereticum: nunc dic de illis, qui putant Papam esse haereticum, qui tamen non contemnunt scire.

Magister Respondetur, quod si sint aliqui, qui nesciunt Papam esse haereticum, et ignorantia eorum non est affectata, neque crassa et supina: quia in nullo resisterent illis, qui eos vellent de perfidia Papae haeretici informare, sed parati essent eos audire, non sunt poena aliqua feriendi, propter hoc, nisi in aliquo alio delinquere convincantur. Ignorantia enim talis eos excusat.

CAP. XII

Discipulus Supra recitasti opinionem dicentem, quod volentes perfidiam Papae haeretici declarare, debent audiri. Et quod nolentes eos audire credentes Papam haereticum esse catholicum, sunt sententia excommunicationis involuti. Nunc autem dic, an talibus volentibus perfidiam Papae haeretici declarare, fides debeat adhiberi.

Magister Una assertio est, quod talibus minime est credendum. Quod probatur primo sic. Illud non debet quis facere, quod sacra pagina reprehendit. Sed fidem adhibere narrantibus aliquid sinistrum de aliquo sacra pagina reprehendit. Eccles.# 19 ubi sic scribitur: Qui cito credit, levis est corde et minor abitur. Ergo homo non debet credere referentibus et narrantibus Papam esse haereticum. Item, minus credenda sunt mala quae referuntur de aliquo, quam bona: quia unusquisque pronior esse debet ad iudicandum bene de proximo quam male. Sed bona relata de aliquo non sunt statim credenda. Unde et regina Saba cum multa excellentia audivisset de Salomone, laudabiliter dicit ad Salomonem, ut legitur 3 Reg.# 10 Verus est sermo quem audivi in terra mea super sermonibus tuis et super sapientia tua: et non credebam narrantibus mihi donec ipsa veni et vidi oculis meis: et probavi quod media pars mihi nunciata non fuerat. Ergo multo magis non debet quis credere narrantibus mala de aliquo. Et ita referentibus Papam esse haereticum, minime est credendum.

Secundo sic. Illud quod dissuadetur in scriptura divina, minime est agendum. Sed credere narrantibus sive bona fide sive mala dissuadetur in scriptura divina. Ergo non debet quilibet narrantibus fidem adhibere: et per consequens referentibus Papam esse haereticum, fides est nullatenus adhibenda. Maior est manifesta: quia nihil dissuadetur in scriptura divina, nisi peccatum, quod catholicus minime facere debet. Minor diversis auctoritatibus scripturae divinae aperte videtur posse probari Eccl.# 19 sic scribitur Non omni verbo credas. Et Ierem.# 12 legitur: Ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona. Et Mich.# 7 Nolite credere amico. Et Iohan.# 4 Nolite enim omni spiritui credere. Ex quibus aliisque quampluribus colligitur, quod credere narrantibus dissuadet scriptura divina. Quare licet aliqui narrent, quod Papa est haereticus, eis nullatenus est credendum.

Tertio sic. Nullum crimen est credendum de aliquo, antequam ordine iudiciario observato probatum extiterit. Sed per solam narrationem illorum, qui asserunt Papam secundum ordinem iuris minime est probatum. Igitur talibus referentibus Papam esse haereticum fides debet nullatenus adhiberi. Minor, ut videtur, probatione non indiget: quia absque iudice vel non secundum ordinem iuris nullus debet condemnari. Maior per sanctos canones videtur aperte posse probari. Nam, ut legitur 30 quaestione 5 capitulo 1 in certa, Papa ait: Quamvis enim vera sint non tamen credenda sunt: nisi quae manifestis indiciis comprobantur: nisi quae manifesto iudicio convincuntur: nisi quae iudiciario ordine publicantur.

Idem narrat Sixtus Papa, qui (ut legitur capitulo et quaestione praedictis capitulo nullum) ait: mala itaque audita nullum moveant: nec passim dicta absque certa probatione quisque unquam credat, sed ante audita diligenter inquirat: nec praecipitando quicquam aliquis agat.

Item Augustinus (ut habetur 2 quaestione 3 capitulo in cunctis) Constantino Mediolanensi episcopo, ait: De vestra igitur sanctitate absit a Christianorum iudicio ea quae maledicorum hominum rationibus conficta credimus in qualicunque modulo suspitionis adduci et sacri eloquii testimonium tenemus, ut mala malorum cum forsitan dicuntur nisi probata credi non debeant, sed citius probata ulcisci. Haec igitur dixi, ut nimiae levitatis esse ostenderem, si qui mala gravia credere studeant, quae probari non possunt.

Item Gregorius (ut legitur distinctione 96 capitulo) si quid vero de quocunque clerico ad aures tuas pervenerit, quod te iuste possit offendere, facile non credas, nec te ad vindictam res accendat incognita: sed praesentibus ecclesiae tuae senioribus diligenter est veritas perscrutanda. Et eadem sententia sub eisdem verbis habetur extra de symonia, licet Heli.

Item Augustinus in epistola ad Vicentium (ut habetur 23 quaestione 4 quam magnum) ait: Facta nocentium quae innocentibus demonstrari vel ab innocentibus credi non possunt, non coinquinant quenquam. Ex quibus aliisque quam pluribus videtur aperte probari: quod mala de aliquo credi non debent, antequam secundum ordinem iuris manifeste probentur: et per consequens referentibus extra iudicium Papam esse haereticum minime est credendum.

Discipulus Videtur quod istae ultimae auctoritates non faciunt ad propositum: quia loquuntur solum de iudicibus et praelatis: qui non debent credere ea, quae deferuntur ad ipsos, antequam probentur aperte: cum hoc tamen stat, quod alii debeant credere his, quae de perfidia Papae haeretici nuntiantur.

Magister Hoc videtur irrationabiliter dictum: quia illi qui levius decipi possunt, non debent esse promptiores ad credendum narranti quam alii. Sed alii quam iudices et praelati levius decipi possunt: quia minorem peritiam et experientiam rerum habent, quam iudices et praelati. Ergo minus debent credere huiusmodi relationibus, antequam clare secundum iudiciarium ordinem sint probatae.

CAP. XIII

Discipulus Quamvis praescripta assertio videtur bene fundata, tamen peto ut assertionem contrariam recitare digneris: et eam aeque fulcire nitaris.

Magister Tenentes assertionem contrariam variis modis reputant distinguendum. Quorum prima distinctio sumitur ex Glossa distinctione 65 capitulo si quis, quod duplex est credulitas: una quae spectat ad iudicem: alia quae spectat ad socios. Credulitas quae spectat ad iudicem est illa, secundum quam iudex debet proferre sententiam. Credulitas quae spectat ad socios est illa, qua quis extra iudicium credit socio. Secunda distinctio est: quia aut referentes perfidiam Papae haeretici vel quodcunque crimen alterius fuerunt ante providi et discreti et bonae famae: aut fures, criminosi et malae famae: Tertia distinctio est: quia aut narrant tantum secundum famam, aut secundum certam scientiam. Quarta distinctio est, quia si referentes sunt criminosi et malae famae: aut ad assertionem relationis suae adducunt alia legitima documenta, aut nulla. Quinta distinctio est: quia aut referunt notoria, aut illa quae non sunt notoria, quae tamen probari possunt.

Iuxta has distinctiones tenent isti septem conclusiones. Quarum prima est, quod loquendo de credulitate, quae spectat ad iudicem, nullus debet credere referentibus Papam esse haereticum: nisi sit notorium, aut iudiciario ordine observato probatum. Secunda conclusio est, quod loquendo de credulitate, quae est inter socios (secundum quod unus socius extra iudicium credit alteri) nullus tenetur credere uni soli cuiuscunque famae vel opinionis existat, asserens Papam esse haereticum. Tertia conclusio, quod uni soli bonae famae et opinionis referenti per certam scientiam Papam esse haereticum: potest quis credere absque peccato, licet ei credere minime teneatur. Quarta conclusio est, quod pluribus honestis et discretis referentibus per certam scientiam Papam esse haereticum, tenetur quis credere. Quinta conclusio est: quod referentibus providis, et honestis, per famam publicam Papam esse haereticum, debet quis credere. Sexta conclusio est: quod quibuscunque criminosis adducentibus legitima documenta, quod Papa est haereticus, credendum est. Septima conclusio est: quod quibuscunque criminosis vel malae fame, si non declaraverint per legitima documenta Papam esse haereticum, non est credendum.

Discipulus Si prolixe istas conclusiones septem nitaris ostendere, librum nimis prolixum efficeres. Ideo eas succinte probes.

Magister Prima conclusio per auctoritates allegatas in capitulo praecedenti pro assertione contraria, sufficienter videtur esse probata. Nam auctoritates ultimae asserunt manifeste, quod iudex non debet credere his quae dicuntur, nisi probentur. Hoc est, non debet reputare sententiam super his quae subiiciuntur esse ferendam, antequam sint aperte probata. Quod intelligendum est de illis quae non sunt notoria: similiter aliis. Et ideo quicunque esset iudex Papae haeretici, non deberet contra eum diffinitivam sententiam ferre, antequam convinceretur legitime, vel esset confessus: nisi esset notorium, ipsum esse haereticum. In notoriis enim non est necesse ordinem iudiciarium observare.

Discipulus Nunquid ille qui esset iudex Papae haeretici, potest absque manifesta probatione in iudicio Papam haereticum detinere: vel aliter circa diffinitivam coartare.

Magister Respondetur quod tanta et talis posset fieri iudici fides extra iudicium de perfidia Papae haeretici et de imminente per eum periculo: quod iudex ante sententiam iudicialiter captam posset Papam haereticum detinere. Quod probatur sic. Aeque vel magis potest iudex detinere illum, de quo est facta sibi fides extra iudicium, qui maiori et periculosiori et perniciosiori crimine alligatur, quam alium de maiori solum suspectum. Quia fides de maiori crimine magis debet movere iudicem ad detinendum criminosum quam sola suspitio de minori. Sed iudex potest detinere illum qui de minori crimine et minus periculosiori, quam sit crimen haeresis, est ei suspectus. Ergo multo magis potest detinere Papam haereticum, de quo est sibi facta fides certa extra iudicium, quod est haereticus, quod intendit fideles avertere a fide orthodoxa.

Maior probatur auctoritate Alexandri tertii, qui (ut habetur extra, de deposito capitulo 1) mandavit, ut furem suspectum iudices vel legati sub quaestione ad rationem ponerent, etiam si oporteret vinculis alligatum, donec reddere compelleretur pecuniam. Ubi dicit Glossa super verbo quaestione: Nota quod suspecti torquendi sunt et in vinculis detinendi. Ex quibus verbis patet, quod Alexander loquitur in casu, in quo non fuit convictus, sed suspectus tantummodo. Et ita suspecti solummodo possunt in vinculis detineri.

Item ex c.# Caroli Imperatoris, ut distinctione 19 capitulo in memoriam, sic habetur: si vero (quod non decet) quilibet sive sit praesbyter sive diaconus aliquam perturbationem machinando, et nostro ministerio insidiando redarguatur falsam ab Apostolica sede detulisse epistolam, vel aliud quod inde non venerit salva fide et integra apud Apostolicum humilitate, penes ipsum sit potestas, ut eum in carcerem aut in aliam detrudat custodiam: usque quo per episcopum vel per idoneos suae partis legatos apostolicam interpellet sublimitatem, ut potissimum sua sancta legatione dignetur discernere, et quid de talibus Romana lex statuit diffinire.

Ex quibus verbis datur intelligi, quod ante sententiam, et antequam sit certum, aliquem esse falsarium, licite in carcere detinetur. Quod Glossa super verbo carcerem, aperte insinuat dicens: si certum eum falsarium, deponitur 50 distinctione si episcopus, extra, de crimine falsi, ad falsariorum. Sed ubi dubium est, fit, quod hic dicitur, in casu qui tantum sunt suspecti licite detinentur. Quod etiam extra, de rescriptis, ex literis, innuitur manifeste. Et hoc obtinuit consuetudo iudicum fidelium ecclesiasticorum et secularium. Igitur multo fortius si Papa est haereticus: et suo iudici facta est fides de eius perfidia, etiam extra iudicium licebit eidem iudici praecipere (si periculum viderit imminere) Papam haereticum etiam in vinculis detineri.

Discipulus Contra hoc duae occurrunt instantiae. Prima est, quod aliter tractandus est Papa (quamvis efficiatur haereticus) quam alii in ecclesiastica dignitate constituti. Ergo licet aliquando criminosi crimine haeresis irretiti valeant detineri: tamen Papa est nullatenus detinendus. Secunda est instantia, quod licet Papa efficitur haereticus, tamen antequam degradetur, et traditus fuerit curiae seculari, gaudet privilegio clericali. Et per consequens absque excommunicationis vinculo nullus eum detinere valebit.

Magister Istae instantiae frivolae reputantur. Unde ad primam dicitur, quod quia Papa (si efficiatur haereticus) ipso facto tam iure divino quam iure humano est omni dignitate et auctoritate privatus: et nullo gaudet privilegio ultra alios episcopos effectos haereticos: imo videtur, quod si non sit alius Papa, quando Papa est haereticus, non potest recursus haberi ad Papam verum: quando autem Papa manente catholico, si alii episcopi efficiantur haeretici, potest haberi recursus ad Papam verum: oportet in hoc casu speciali aliquid observare circa Papam haereticum, ut scilicet contra eum strictius et rigidius, quam contra episcopos, quando Papa est catholicus per inferiores iudices procedatur. Quia tunc non possunt habere recursum ad Papam verum. Si vero Papa labente in haeresim manifestam electores alium Papam novum elegerint catholicum, videtur eodem modo procedendum per iudices inferiores Papa circa Papam haereticum et circa alios episcopos haeretica labe respersos: nisi Papa haereticus maiori uteretur potentia temporali. Tunc enim animosius et efficacius esset procedendum contra ipsum. Quia ubi instat maius periculum, ibi est fortius et plenius consulendum.

Ad secundam instantiam respondetur, quod licet Papa haereticus non careret omni privilegio clericali, non propter hoc tamen iudex eius vel alius auctoritate iudicis detinens ipsum sententiam excommunicationis incurreret: quia licet iudici et aliis auctoritate eius violenter clericos detinere, extra de sententia excommunicationis, ut famae.

Discipulus Illa decretalis non loquitur, nisi de laicis, qui auctoritate praelatorum possunt capere clericos violenter. Ergo saltem nullus laicus sive sit rex sive princeps, vel alius valet capere Papam haereticum absque sententia excommunicationis.

Magister Respondetur quod hoc generale est, quod omnis superior habens iurisdictionem coactivam potest subditum detinere et capere absque sententia excommunicationis. Et ideo quia reputant se sufficienter probare, quod in casu laici habent iurisdictionem coactivam super Papam haereticum: de qua probatione visum est libro 6 ideo dicunt, quod in casu possunt laici etiam absque auctoritate clericorum violenter Papam haereticum detinere et in vinculis custodire. Cum vero dicis, quod decretalis allegata non loquitur, nisi de laicis, qui auctoritate superiorum possunt absque excommunicationis sententia clericos detinere, respondetur quod in illa decretali unus solummodo casus excipitur, in quo licet laicis in clericos manus iniicere violentas. Cum quo stat, quod multi alii casus excipiantur. Et ita potest aliquis laicus in casu in Papam haereticum absque excommunicationis causa vel sententia manus iniicere violentas.

Discipulus Miror quod cum nulla lex loquitur de Papa haeretico, isti ita turpiter de punitione Papae haeretici loqui praesumunt, cum ubi leges deficiunt, oportet ad conditorem legum recurrere. Aliter enim liceret cuilibet in tali casu, ubi leges deficiunt, ad sensum suum recurrere, et propriae inniti prudentiae, contra illud Proverb.# 3 ne innitaris prudentiae tuae.

Magister Respondetur quod ubi est aliquid necessario agendum, si leges potissime deficiunt: quia in tali casu generali et singulari nulla lex specialis est edita: nec potest convenienter absque periculo haberi recursus ad conditorem legum in scripturis divinis ratione et industria naturali ac rationabili scientia praecellentem: recurrendum est ad peritos in praedictis et in legibus, si possunt haberi. Si autem iudex est omnibus praedictis instructus, ipse suo sensu uti potest in tali casu. Et ideo quia de Papa haeretico leges non sunt editae speciales, quando Papa esset hereticus et ex perfidia eius periculum immineret: et non esset Papa catholicus, ad quem convenienter posset haberi recursus: alii iudices inferiores scriptis divinis et iuri naturali innitendo ipsum debite debent corrigere.

Discipulus Secundum ista magis esset innitendum in casu isto Theologis et in philosophia et scientia morali peritis quam Iuristis.

Magister Hoc nonnulli concedunt, sicut tactum est prius, quod ubicunque emergit dubitatio inter Iuristas, quae per aliquam legem expressam solvi non potest, ad Theologos et Philosophos est ultimo recurrendum: ad quos spectat, si fuerint praecellentes, (licet nullum gradum in theologia et philosophia habuerint) de legibus quibuscunque profundius et certius (licet non promptius) iudicare, quam ad Iuristas, nisi Iuristae in aliis scientiis fuerint excellentes.

CAP. XIV

Discipulus De hoc disputatum est libro primo. Ideo convertas te ad conclusionem in principio capitulo praecedentis propositam.

Magister Secunda conclusio in proposito est haec, loquendo de credulitate extra iudicium, secundum quod unus socius credit alteri, nullus tenetur credere uni soli cuiuscunque famae aut opinionis existat narranti Papam esse haereticum. Hoc videtur posse sic probari. Nullus tenetur credere alium esse malum, antequam probetur. Ergo nullus tenetur credere Papam esse haereticum, antequam probetur. Sed relatio unius nihil probat. Ergo propter relationem unius nullus tenetur credere Papam esse haereticum.

Discipulus Istam conclusionem nolo discuti amplius, quia satis apparet mihi certa. Ideo tertiam conclusionem probare nitaris.

Magister Tertia conclusio est, quod uni soli bonae famae et opinionis asserenti Papam esse haereticum potest quis credere absque peccato: licet sibi credere minime teneatur: quae videtur sic posse probari.

Si duo aequalis famae et opinionis sibi contrariantur circa idem, licet alicui credere, cui vult illorum. Sed possibile est, quod Papa et aliquis alius apud eundem eiusdem famae et opinionis, quo ad veritatem et bonitatem vitae existunt. Ergo si unus se gerit pro Papa catholico et alius dicit eum esse haereticum, licet ei apud quem aequalis famae et opinionis existunt credere, cui illorum voluerit. Et ita licet sibi credere asserenti Papam esse haereticum.

Item frustra alicuius peccatum alteri revelatur, nisi liceat illi cui revelatur credere revelanti. Sed peccatum alicuius etiam occultum licite in secreto alteri qui potest prodesse et non obesse, revelatur: imo nonnunquam revelare debet. Ergo licet cui revelatur credere revelanti: et per consequens si aliquis etiam in secreto revelet alii perfidiam Papae haeretici licet credere revelanti.

Discipulus Haec ratio in uno falso fundari videtur, quod videlicet licet alicui revelare peccatum alterius occultum. Quod tamen esse illicitum multis modis videtur posse probari. Primo quidem, quia proditionem facere nulli est licitum. Sed revelare crimen occultum est proditionem facere, teste Augustino qui, ut legitur 2 quaestione 1 capitulo si peccaverit, ait: Quia enim secretum fuit, quando in te peccavit: secretum quoque sit quando tu corrigis, quia peccavit in te. Nam si solus nosti, quia peccavit in te, eum vis coram omnibus arguere, non eris corrector, sed proditor. Ergo non licet peccatum occultum alicuius alteri revelare: quia sicut contigit aliquem prodere multis: ita convenit prodere aliquem uni soli. Si igitur ille est proditor peccati occulti, qui multis revelat: ita est proditor, qui uni soli revelat.

Item, quod fidelitati repugnat, nulli est licitum. Sed revelare peccatum alicuius occultum, fidelitati repugnat, teste Salomone, qui Prov.# 2 ait: Qui ambulat fraudulenter revelat arcana. Qui autem fidelis est, celat amici commissum. Ergo non licet peccatum proximi alteri revelare.

Item, non solum est detractor, qui falsum dicit, sed etiam qui peccatum occultum revelat. Sed non licet verba detractoria loqui. Ergo nulli licet crimen occultum alicuius alterius revelare. Ex quo patenter infertur, quod nulli licet perfidiam Papae heretici alteri revelare, si est occulta. Quia si quis perfidiam Papae haeretici occultam revelare praesumit, peccat mortaliter. Et ille, cui revelat secreto, debet ipsum reputare peccare mortaliter. Quare ipsum pro criminoso debet habere in corde suo. Et per consequens ipsi nullatenus credere debet. Quia criminoso nunquam est credendum. Haec sunt, quae movent me ad tenendum, quod nullus debet credere asserenti secrete esse Papam haereticum. Porro quia non solum assertiones veras, sed etiam falsas debeam audire. Per ipsas enim nostra excitantur ingenia, iuxta sententiam Sapientis. Ideo pro assertione contraria satage allegare.

Magister Sunt quidam dicentes, quod licet non debeat quis passim crimen alicuius occultum alteri revelare: tamen in casu, quando quos# per certitudinem, non solummodo per famam scit aliquem aliquod crimen commisisse, vel etiam velle committere: licet sibi non omnibus, sed alicui revelare secrete. Et ideo si Papa perfidia haeresis est respersus, et intendit Christianos a fide avertere orthodoxa, licet unus solet sciret, sibi liceret alicui principi aut regi vel alteri qui posset prodesse et non obesse crimen et intentionem Papae malevolam revelare. Quod enim licet crimen alicuius occultum alteri revelare, Augustinus videtur asserere, qui in Regula sua docet, quod peccatum fratris prius praeposito debet ostendi, quam testibus. Ergo licet alteri crimen fratris occultum praeposito revelare.

Item, verus Christianus Christum debet in suis operibus imitari. Sed Christus crimen et intentionem perversam Iudae occultam non solum uni, sed etiam pluribus revelavit, cum dixit de ipso Mar.# 14 Unus ex duodecim qui intingit mecum manum in catino me tradet. Et Iohanne# 12 sic legitur Christus dixisse Apostolis: Amen amen dico vobis quod unus ex vobis me tradet. Et sequitur: Ille est cui intinctum panem porrexero. Et tamen intinxit panem, et dedit Iudae Simonis Scariotis. Igitur licet peccatum alterius occultum aliis revelare.

Discipulus Per istam rationem probaretur, quod liceret non uni soli, sed etiam omnibus revelare peccatum alicuius occultum. Quia Christus non uni solum, sed omnibus aliis Apostolis peccatum Iudae revelavit.

Magister Respondetur, quod peccatum alicuius occultum non solum uni, sed etiam multis revelare licet: quia omnibus illis qui possunt prodesse et non obesse. Hinc est quod quia omnes Apostoli praeter Iudam erant tales, quod poterant prodesse et non obesse. Ideo omnibus revelavit peccatum Iudae. Hanc rationem videtur innuere Glossa 2 quaestione 1 capitulo si peccaverit. Quae super verbo promptior obiiciens ait: sed nunquid Dominus prodidit crimen Iudae cum dixit: qui intingit mecum manum? et cetera post respondens ait: respondetur: poterant prodesse. Ex quibus verbis colligitur, quod illis licet revelare crimen alicuius occultum, qui possunt prodesse. Et ideo si multi sunt, qui prodesse possunt, multis crimen occultum licite revelatur.

Sed quia nonnunquam invenitur, quod omnes possunt prodesse et non obesse: imo multi obessent: ideo omnibus nunquam debet revelari crimen occultum, quod probari non potest. Quare cum magna cautela est crimen alicuius occultum alteri revelandum. Quia nulli criminoso quantumcunque sit praelatus, nulli de quo sciens peccatum occultum suspicatur, quod non sit constans in amore ad omnem proximum amicum et inimicum est pandendum peccatum occultum alterius. Quia de omni tali dubitandum est, an velit tantum prodesse et non obesse.

Discipulus Ergo secundum ista discipulus non tenetur revelare peccatum occultum praelato suo in secreto.

Magister Conceditur quando sciens peccatum occultum alterius cognoscit praelatum suum aliquando pecasse mortaliter et etiam in secreto: vel dubitat eum nolle etiam pro morte vitanda peccare mortaliter. Si autem subditus in conscientia sua reputat praelatum suum esse talem, quod nec pro aliquo temporali commodo consequendo, nec pro morte corporali vitanda vellet peccare mortaliter: tunc crimen occultum fratris non posset praelato suo revelare secrete, et omni alii, quem talem putat, si non decipitur, potest peccatum occultum revelare: Quia talis est ille, qui potest prodesse et non obesse. Si autem alicui alteri crimen revelat occultum, proditor et detractor est censendus: nec debet de peccato mortaliter aliter excusari, nisi probabiliter credat, quod revelando bono communi aut peccatori proficiat.

CAP. XV

Discipulus Puto, quod ista materia multas habet difficultates annexas, quae succincte dilucidari non possunt. Ideo ipsam usque ad tractatum De gestis circa fidem altercantium orthodoxam (in quo de detractoribus, impositoribus falsorum criminum, calumniantibus et proximorum diffamantibus seu diffamatoribus in particulari sollicite indagabo) sentio differendam. Nunc vero ad quartam conclusionem assertionis capitulo decimo tertio recitatae accede.

Magister Quarta conclusio ibi posita est, quod pluribus honestis et discretis referentibus per scientiam certam Papam esse haereticum tenetur aliquis credere extra iudicium. Quod videtur sic posse probari. In actibus humanis illud, quod habet maiorem probabilitatem, magis credendum est. Sed maiorem probabilitatem habet, quod dictum multorum sit verum, quam quod dictum unius. Cum ergo Papa sit unus, licet ipse negaret se esse haereticum, si multi assererent ipsum esse haereticum, magis esset credendum multis, quam Papae haeretico. Et ita credendum est Papam haereticum esse.

Discipulus Ista ratio nihil probat. Quia nonnunquam plus credendum est uni, quam multis.

Magister Si hoc esset verum rationem praefatam# minime impediret. Nam si plus credetur uni quam pluribus, hoc non est praecipue propter maiorem dignitatem. Quia quilibet in dignitate constitutus plurium testimonio potest convinci. Quod non esset verum, si ex hoc ipso, quod aliquis est in dignitate maiori constitutus, plus esset sibi soli credendum quam aliis multis. Ergo si est plus credendum uni quam multis: hoc est vel quia meliorem rationem habet pro# se, vel quia melioris vitae, vel quia de causa est magis instructus, vel propter aliquam rationem consimilem. Si ergo Papa non est melioris vitae, quam multi, qui# dicunt eum esse haereticum, nec magis literatus in scripturis Divinis, nec in aliquo alio excellit: nisi in sola dignitate Papali et annexis dignitati: non est magis sibi credendum quam multis. Igitur si multi asserunt, quod Papa est haereticus, est eis credendum. Item, non minus est credendum aliquibus extra iudicium, quam in iudicio. Sed multis in iudicio asserentibus Papam esse haereticum esset credendum. Aliter enim Papa nunquam posset convinci de haeretica pravitate. Ergo multis asserentibus extra iudicium Papam esse haereticum, est credendum.

Discipulus Ista ratio videtur peccare dupliciter. Primo, quia testes in iudicio sunt iurati. Extra vero iudicium non iurant. Magis autem credendum est iuratis, quam non iuratis. Ergo magis credendum est multis in iudicio, quam extra iudicium. Secundo, ad condemnandum Papam non sufficeret duos testes adducere: cum praesul non debeat condemnari nisi cum 72 testibus 2 quaestione 5 praesul. Ergo nec duobus asserentibus extra iudicium Papam esse haereticum, est credendum.

Magister Non habes mentem asserentium conclusionem supra scriptam. Non enim intendunt, quod quilibet audiens aliquos asserentes Papam esse haereticum, statim fidem eis debeat adhibere. Sed volunt quod huiusmodi asserentes Papam esse haereticum: antequam credatur eis, sunt cum maxima diligentia examinandi: utrum scilicet sint parati iurare illa, quae asserunt de Papa esse vera: vel utrum possunt ea apertis ostendere documentis, pro qua haeresi dicunt Papam esse haereticum: quomodo sciunt Papam huiusmodi haeresim affirmare: quomodo sciunt eum esse in sua haeresi pertinacem.

Et tandem videtur expediens, quod talibus asserentibus Papam esse haereticum, antequam credatur eis, examinentur extra iudicium, et exigant iuramentum quod circa ipsum Papam haereticum manifestam dicant veritatem, ut forte non minus tales asserentes Papam esse haereticum, antequam credatur eis examinentur extra iudicium, quam essent examinandi in iudicio. Quamvis ad iurandum et alia facienda non debeant compelli extra iudicium, sicut in iudicio compelli valerent. Quibus rite factis credendum est eis extra iudicium, sicut in iudicio creditur. Licet credulitas in iudicio aliquem alium effectum possit et debeat habere, quam credulitas sola extra iudicium. Haec maxime servanda sunt circa extraneos ignotos, circa quos est sollicite inquirendum, cuius vitae et opinionis extiterint.

An etiam pro alia causa quam pro causa fidei habuerint occasionem male volendi Papae. Per hoc respondetur ad primam instantiam, quam fecisti: quia ab asserentibus extra iudicium Papam esse haereticum, videtur ad maiorem cautelam debere exigi iuramentum. Ad secundam videtur respondere Glossa super praeallegatum capitulo praesul quae quaerens ibidem: Nunquid contra Papam duplicantur testes? Et infra respondetur dicens: non, imo duo sufficiunt, et in hoc est deterioris conditionis, quia ipse sine comparatione aliorum creatus est: et ideo sine spe veniae damnandus est, ut Diabolus. Dicunt tamen quod si duo tantum testes apparent Papam de haeretica pravitate accusantes, examinandi essent multum stricte, propter hoc quod Papa, qui est positus quasi signum ad sagittam, habet multos offendere. Et sic etiam dicunt, quod si quis audit duos viros sibi notos, bonos, sanctos et veraces, qui nec amore nec odio alicuius, nec timore nec cupiditate vellent alicui crimen imponere, asserentes se scire Papam haeresim manifestam et determinatam pertinaciter tenuisse, declarantes modum haeresis et pertinaciae, debet credere eis et reputare Papam esse haereticum.

Discipulus Quare dicunt isti, quod asserentes Papam esse haereticum, examinandi sunt, an ea quae dicunt de Papa possunt aperte ostendere documentis?

Magister Hoc dicunt propter hoc, quod asserunt dupliciter posse aliquos perfidiam Papae haeretici declarare. Uno modo per testimonium proprium, si videlicet affirmant se audisse Papam asserentem pertinaciter haeresim determinatam et apertam; vel etiam docentem haeresim contrariam veritati catholicae quam credere tenetur explicite. Puta si dicunt se audivisse Papam asserere, quod fides Christiana est falsa: vel quod Christus non est verus Deus. Vel quod Christus non fuit passus: vel aliquid huiusmodi. Vel etiam si affirmant se audisse Papam pertinaciter asserere vel defendere quantamcunque haeresim scripturae sanctae adversantem.

Aliter possunt aliqui perfidiam Papae haeretici declarare per testimonium proprium, seu per legitima documenta: puta si ostenderent Bullam Papae in qua diffiniretur haeresis manifeste: vel si ostenderent copiam Bullae per regiones fidelium publicatam: etiam si ostenderent instrumentum vel scripturam autenticam modum quo Papa fuerit convictus de pravitate haeretica continentem.

Discipulus Si habes alias rationes ad conclusionem praedictam adducas.

Magister Adhuc tertia ratio est haec: Ad illa quae innocentiae sunt, quilibet obligatur. Sed credere viris bonae famae et opinionis, cum aliqua asserunt et affirmant, ad innocentiam spectat, teste Ambrosio, qui, ut habetur 22 quaestione 4 capitulo innocens, ait: innocens credit omni verbo. Non vituperanda facilitas, sed laudanda bonitas. Cum ergo viri boni et veraces asserunt et affirmant modo praedicto Papam esse haereticum, eis audiens fidem adhibere tenetur.

Quarta ratio est haec: Illud non est omittendum, sine quo societas humana et conversatio mutua hominum rite non posset conservari. Sed nisi unus alteri credat, nec humana societas, nec mutua conversatio hominum rite potest conservari. Igitur tenetur unus alteri credere: nisi sit aliquo crimine irretitus, propter quod de falsitate debeat haberi suspectus. Cum autem credendum est in uno, et in omnibus: quia si aliquibus in uno credendum est, hoc non est, nisi quia praesumerentur veraces. Si enim non praesumerentur veraces, non esset eis credendum. Qui autem praesumitur verax, in omnibus dictis suis praesumitur verax. Ergo veracibus asserentibus Papam esse haereticum est credendum.

Discipulus Per istam rationem probaretur quod uni soli asserenti modo praeexposito Papam esse haereticum esset credendum. Quia praesumitur verax. Ergo in omnibus est sibi credendum.

Magister Respondetur quod secus est de uno et de pluribus. Quia plus est credendum pluribus quam uni. Et ideo propter assertionem multorum potest quis credere licite malum de alio quem plures asserunt esse malum. Sed quando unus profert malum de aliquo, propter talem relationem non est magis praesumendum de illo, de quo malum narratur, eum esse malum, quam illum esse veracem, qui narrat. Et ideo nullus tenetur credere uni soli referenti Papam esse haereticum.

Discipulus Non adducas plures rationes pro ista assertione seu conclusione: sed dic quem effectum debet habere ista credulitas.

Magister Respondetur distinguendo: quia aut illa credulitas fit iudici Papae haeretici, aut alii qui non est iudex eius. Si sit iudici Papae haeretici, et qui faciunt talem credulitatem iudici sunt parati in iudicio eadem asserere, iudex ad condemnationem Papae haeretici debet procedere. Si autem ista credulitas sit alii quam iudici, et sit talis credulitas quod Papa potest convinci legitime: illi, qui taliter credunt Papam esse haereticum, ipsum tanquam excommunicatum vitare tenentur. Et ideo ei nullatenus obedire debent: sed pro defensione fidei in quantum possunt modis sibi convenientibus laborare tenentur: ne videlicet Papa haereticus inficere valeat orthodoxos.

Go to cap. 16
Return to Table of Contents