William of Ockham, Dialogus,
pars 1, lib. 7, c. 1-9

Uncorrected Text of Goldast's edition; not proofread.
(Version 2, March 1996)
Copyright (c) 1996, The British Academy



CAP. I

Discipulus Hactenus de punitione (et praecipue Papae, si efficeretur haereticus) quamplurima quaesivi, licet multa omiserim, post hoc opus sollicite mentem tuam inquiram, nunc vero de credentibus, fautoribus, defensoribus et receptatoribus haereticorum investigare propono, et primo de credentibus, de quibus ante omnia differas, qui sunt censendi credentes.

Magister Nonnullis apparet, quod credentes possunt in duplici differentia reperiri, quidam enim explicite haereticorum credunt erroribus, quemadmodum Arriani credebant explicite, quod filius Dei non est verus Deus, sicut error Arriani haeretici, et de his videtur loqui Gregorius (ut habetur extra de haereticis excommunicamus) cum sic ait: Credentes autem eorum erroribus haereticos similiter iudicamus. Alii vero videntur esse credentes; qui licet non credant explicite haereticorum erroribus, credunt tamen haereticis, censentes eos inter catholicos reputandos, et eorum doctrinam catholicam reputant: sed in quo explicite discrepent a doctrina catholica ignorant, et isto modo videtur mihi, quod illi qui ad haereticos causa addiscendi accedunt, quia secundum leges minus puniuntur quam Doctores, inter credentes debeant numerari.

Discipulus Distinctionem de credentibus, sive vera sit, sive falsa intelligo, et ideo de utroque membro te interrogare intendo, dic ergo inprimis de primis credentibus: an omnes sint inter haereticos computandi: cum hoc auctoritas superius allegata videatur asserere, cum indistincte non distinguendo inter hos haereticos credentes et illos dicat, credentes autem eorum (scilicet haereticorum) erroribus haereticos similiter iudicamus.

Magister Est quaedam assertio, quod non debet dici indistincte, quod omnes credentes explicite haereticorum erroribus sunt censendi haeretici, sed illi tantum, qui scienter et explicite credunt haereticorum erroribus. Unde eis distinguendum apparet. Credentium enim haereticorum erroribus, quidam sciunt ipsos errores ab ecclesia condemnatos: quidam vero nesciunt, quod sunt ab ecclesia condemnati, et istorum quidam adhaerent pertinaciter talibus erroribus: quidam vero non adhaerent pertinaciter, sed corrigi sunt parati, primi credentes haereticorum erroribus (absque alia examinatione) sunt inter haereticos computandi. Cuius ratio assignatur, quia errans contra fidem, qui non est paratus corrigi, est inter haereticos computandus 24 quaestione 3. dixit Apostolus, sed credens haereticorum erroribus, quos scit ab ecclesia condemnatos, non est paratus corrigi, quia quilibet errans contra fidem debet esse paratus corrigi per doctrinam ecclesiae: aliter est pertinax reputandus, sed qui scit errorem aliquem ab ecclesia condemnatum: et tamen credit eidem errori, non est paratus corrigi per doctrinam ecclesiae, ergo talis est pertinax reputandus. Discipulus Secundum ista quicunque crederet errori damnato contra fidem a Papa Romano, esset haereticus reputandus, et ita per consequens nullo modo licet sententiae summi Pontificis contraire.

Magister Respondetur, quod sententiae catholicae a Romano Pontifice latae contra errorem infidelium nulli licet absque haeretica pravitate resistere, sed sententiae erroneae Papae contra fidem debet quilibet catholicus (qui scit sententiam eius esse erroneam) obviare.

Discipulus Si licet sententiae Romani Pontificis obviare, et Romanos Pontifices non semper sequi, schisma sequetur inter Christianos, quod est omnino vitandum, ergo quilibet tenetur (saltem propter schisma vitandum) acquiescere sententiae Papae.

Magister Respondetur, quod si sententia Papae fuerit erronea contra fidem, schisma sequetur tale, quale semper fuit inter haereticos et catholicos, quale schisma catholici compescendo haereticos sedare debent, si possunt; si autem non possunt, propter nullum schisma vitandum debent acquiescere sententiae falsae: licet in casu, quo viderent periculosam oriri turbationem absque utilitate fidelium cessare deberent (saltem ad tempus) a divulgatione catholicae veritatis.

Discipulus Si non est credendum Papae in his quae fidei sunt, cui credetur?

Magister Respondetur, quod credetur scripturae divinae, et doctrinae quam universalis ecclesia hactenus tenuit, praedicavit et docuit, scriptura enim divina et doctrina praecedentium patrum ab universali ecclesia approbata doctrinae Papae posterioris est anteponenda, quod in decretis (distinctione 19, capitulo secundum ecclesiae) insinuari videtur expresse, ubi sic legitur hae autem (scilicet decretales epistolae) sunt paris auctoritatis cum canonibus, et per consequens quod est eis adhibenda fides.

Hoc autem intelligendum est de illis sanctionibus vel decretalibus epistolis, in quibus nec praecedentium patrum decretis vel evangelicis praeceptis aliquid contrarium invenitur. Anastasius enim secundus favore Anastasii Imperatoris Achatius post sententiam in se prolatam sacerdotes et Levitas ordinavit: acceptis officiis rite fungi debere decrevit, de cuius constitutione eadem distinctione # quia ergo, subiungitur: quia ergo illicite et non canonice, sed contra Dei decreta praedecessorum et successorum suorum haec rescripta dedit, ut probat Felix et Gelasius, qui Achacium ante excommunicaverunt, et Ormisda qui ab ipso Anastasio tertius eundem Anastasium postea damnavit, ideo ab ecclesia Romana repudiatur, et a Deo percussus fuisse legitur.

Ex quibus verbis datur intelligi, quod si Papa constitutionem condiderit in his, quae ad doctrinam fidei spectant, doctrinae praecedentium patrum contrariam, non est sibi credendum: sed talis eius constitutio est a fidelibus reprobanda: suntque credentes et scientes doctrinam suam dogmatibus orthodoxorum praecedentium patrum esse contrariam inter haereticos computandi, quemadmodum ipse Papa, si aliquid tale diffinitive tenet, est haereticorum numero aggregandus.

Discipulus Quid si aliqui scientes talem diffinitionem Papae esse obviantem diffinitioni ecclesiae: et tamen credentes in corde determinationem ecclesiae esse veram, exterius ore vel timore, vel ambitione, vel aliqua alia causa tenent aut docent diffinitionem Papae determinationi ecclesiae contrariam.

Magister Respondetur, quod licet tales apud Deum sint deteriores haereticis, eo quod negant agnitam veritatem (et ideo peccant in Spiritum sanctum) tamen apud Deum non sunt haeretici: quia mentaliter contra fidem minime errant, hoc tamen non obstante, si coram ecclesia probatum fuerit, quod ipsi non ignorant determinationem ecclesiae, et tamen tenent diffinitionem Papae contrariam ecclesiae (quae de manifestis iudicat, non de occultis) debet eos haereticos reputare, et tanquam haereticos condemnare, etiam si post assereret, se hanc diffinitionem Papae contrariam determinationi ecclesiae nunquam corde tenuisse, quia tali assertioni eorum de occultis cordium fidem tenetur minime adhibere.

CAP. II

Discipulus Quid si determinatio Papae est ambigua habens diversos sensus: quorum unus est haereticalis de intentione Papae, quem in aliis scriptis posterioribus vel prioribus explicat manifeste: alius autem sensus talis determinationis seu diffinitionis Papae est catholicus: nunquid credens tali determinationi Papae putans suum sensum catholicum, esse de intentione Papae, est haereticus reputandus, si scit alium sensum ab ecclesia esse condemnatum?

Magister Una assertio tenet, quod talis est haereticus reputandus, quod tali ratione videtur posse probari. Sicut nihil differt in vitio dicere bonum malum, et malum dicere bonum, ita non videtur distare in vitio dicere scripturam catholicam esse haereticam, et dicere scripturam haereticam esse catholicam, quod Esaias propheta capitulo 5 videtur restari, cum hoc facientibus imprecatur vae damnationis aeternae, dicens: vae, qui dicitis malum bonum, et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras, amarum dulce, et dulce amarum. Ex quibus verbis colligitur, quod quemadmodum uterque damnabili crimine irretitur, scilicet qui dicit malum esse bonum, et qui licit bonum esse malum: ita uterque damnabilis est, scilicet et qui ponit tenebras, hoc est pravitatem haereticam esse lucem, id est catholicam veritatem: et qui dicit lucem, id est catholicam veritatem, esse tenebras, id est haereticam pravitatem, sed qui dicit scripturam catholicam esse haereticam, trahendo eam videlicet ad sensum haereticum, et aliter exponendo, quam sensus Spiritus sancti efflagitat: est haereticus censendus, 24 quaestione 3. haeresis, igitur ille, qui scripturam haereticam trahit ad sensum catholicum eius errorem exponendo, haereticus est censendus, et ita qui determinationem Papae secundum mentem eius haereticam reputat catholicam, sciens, quod ille sensus, qui secundum rei veritatem est de mente Papae, est damnatus, debet haereticus iudicari: licet nesciat, quod ille sit sensus Papae haeretici.

Alia assertio, quae tenet, quod talis sic exponens determinationem Papae haereticam, et trahit eam ad sensum catholicum, quem putat esse de mente Papae, non est haereticus iudicandus, videtur tali ratione posse probari. Ille qui non errat contra fidem, non est haereticus iudicandus, licet erret contra intentionem alicuius haeretici vel catholici, sed qui determinationem Papae habentem diversos sensus, unum catholicum et alium haereticum, trahit ad sensum catholicum, putans eum esse de mente Papae, quamvis non sit, non errat contra fidem, sed tantum contra mentem Papae: quia tenet quicquid spectat ad fidem, in hoc tamen errat, quod putat sensum catholicum esse de mente Papae: qui tamen non est, ergo talis non est haereticus reputandus.

Discipulus Quae praedictarum assertionum sit verior, post consummationem istius operis sollicite indagabo, nunc autem dic an peccet mortaliter ille, qui trahit determinationem Papae, secundum mentem Papae haereticam ad sensum catholicum: quem tamen non credit esse de intentione Papae: sed credit quod haereticus sensus est de mente Papae.

Magister Respondetur, quod talis qui non tantummodo recitando, sed exterius affirmando trahit determinationem haereticam ad sensum catholicum, quem non credit esse de mente taliter determinantis, peccat mortaliter, quia committit crimen mendacii, sive adulando, sive timore, sive ambitione taliter mentiatur: nec potest a peccato mortali quomodolibet excusari, quia omne tale mendacium est peccatum mortale, et si ex desiderio complacendi Papae haeretico mendacium tale procedat, gravius est, quam si ex timore solummodo emanaret, quare in pusillanimo timor aliquo modo diminuit peccatum, in illo autem, qui homini placere desiderat, per crimen mendacii, crimen adulationis aut cupiditatis, aut ambitionis adiungitur, et ideo talis gravius et multiplicius peccat.

CAP. III

Discipulus Post interrogationem de trahentibus diffinitionem Papae haereticam, habentem diversos sensus, unum haereticum, et alium catholicum, ad sensum catholicum: peto ut dicas, quid sentiendum esset de illis, qui diffinitionem Papae haereticam in omni sensu, quem talis diffinitio posset habere, de virtute verborum traherent ad aliquem sensum catholicum, scientes quod quilibet illorum sensuum, qui secundum rei veritatem possunt elici ex verbis determinationis Papae, est haereticus.

Magister Respondetur, quod est quaedam assertio dicens, quod tales essent credentes errori Papae haeretici, et etiam haeretici reputandi, nisi sollicite quaererent vertitatem, et parati essent corrigi, quam cito veritatem invenirent. Quod enim tales credentes haereticorum errori debeant haeretici reputari, videtur sic posse probari. Ille, qui credit haereticorum errori, qui nullum potest habere sensum catholicum, est inter credentes haereticorum errori merito computandus, sed ille, qui pertinaciter defendit haereticorum errorem, qui nullum potest habere sensum catholicum, est haereticus reputandus, 24 quaestione 3. qui aliorum. Cum ergo per positum tales credant errori, qui nullum potest habere sensum catholicum, inter credentes sunt merito computandi. Et per illud patet, quod tales nisi sollicite quaerant veritatem parati corrigi, cum invenerint, sunt haeretici iudicandi, quoniam errans contra fidem, nisi quaerat veritatem paratus corrigi cum invenerit, est inter haereticos numerandus, 24 quaestione 3. dicit Apostolus. Ex quo infertur, quod qui exponerent et traherent determinationem Papae haereticam in omni sensu, quem potest habere de virtute verborum ad sensum catholicum, si simul cum hoc non persequerentur et molestarent qualitercunque diffinitionem Papae haereticam impugnantes, essent inter haereticos reputandi: quia non quaererent cauta sollicitudine veritatem.

Alia est assertio, quae de trahentibus taliter diffinitionem Papae haereticam ad sensum catholicum dicit esse distinguendum, quia aut tales sunt periti in arte distinguendi assertiones ambiguas diversos sensus habentes: aut in tali arte sunt minime eruditi. Primi excusari non possunt de crimine mendacii, nec de crimine haereticae pravitatis: sed sunt censendi sibiipsis contrarii, quemadmodum haeretici saepe reperiuntur sibiipsis contrarii, quia secundum Augustinum 24 quaestione septimo capitulo. quod autem: Haeretici adeo calumniandi cupiditate caecantur, ut non attendant, quod sint inter se contraria, quae loquuntur, et ideo cum tales sint periti in arte distinguendi assertiones ambiguas, praesumptio est violenta, quod tenens assertionem Papae haereticam sub aliquo sensu, quem sonat: et quod simul cum hoc tanquam contrarii sibiipsis tenent catholicam veritatem. Si autem tales non sunt periti in arte distinguendi assertiones ambiguas, non sunt statim haeretici iudicandi, sed si pertinaciter defenderent talem assertionem esse sub tali sensu sustinendam, deberent haeretici iudicari.

Discipulus Quomodo convincetur talis de pertinacia?

Magister Respondetur, quod de pertinacia convincetur, si postquam ostensum sibi fuerit evidenter, quod assertio Papae haeretici talem sensum habere non potest, adhuc in sua opinione permanserit. Dicitur etiam, quod multis aliis modis potest convinci de pertinacia, puta si de veritate (quando convenienter potest) renuit informari: si impugnatores haereticae pravitatis persequitur vel molestat: si alios minis, praeceptis, poenis, vel alio quovis modo compellit ad suam opinionem pertinaciter defendendam, et forte aliquibus aliis modis, de quibus dictum est supra libro quarto, est de pertinacia convincendus.

Discipulus Quid si aliquis promittit vel iurat, quod tenebit semper talem assertionem haereticam, et intendit tenere sub sensu catholico: quem tamen sensum catholicum de virtute verborum habere non potest.

Magister Respondetur, quod talis est haereticus iudicandus: quia ex quo tenet assertionem haereticam in omni sensu, quem de virtute verborum habere potest, et promittit seu iurat quod semper tenebit eandem, non est paratus corrigi, et per consequens haereticus est censendus.

CAP. IV

Discipulus Ponatur quod Papa diffiniret aliquam assertionem haereticam esse tenendam, tanquam catholicam: et alius praelatus (puta archiepiscopus, vel episcopus, vel alius sciens diffinitionem Papae esse haereticam) ordinet, statuat, praecipiat, aut mandet sub gravi poena, quod nullus subditorum suorum audeat diffinitionem Papae aliqualiter reprobare, sed de ea, et etiam de persona Papae, quilibet subditus suus loquatur omnino reverenter, nomen tamen Papae in tali ordinatione, statuto, praecepto vel mandato nullatenus exprimendo, nunquid talis praelatus est credens errori Papae et haereticus reputandus?

Magister Circa hoc sunt diversae opiniones, una est, quod talis praelatus est credens errori Papae et haereticus reputandus, quod enim inter credentes errori Papae debeat computari, ex hoc probatur, quod statuit diffinitionem Papae nullatenus reprobandam: sed quod de ea cum reverentia est loquendum, error autem est reprobandus, et non est cum reverentia de errore loquendum, ergo talis ordinans, statuens, praecipiens sive mandans credit diffinitionem Papae esse tenendam, et per consequens inter credentes errori Papae est merito computandus. Quod vero talis praelatus sit haereticus reputandus, tali ratione probatur. Credens errori contra fidem et ad eundem errorem tenendum alios minis compellit, statutis et praeceptis, est haereticus computandus, ut ex his quae dicta sunt libro quarto, videtur posse probari, talis autem praelatus est credens errori Papae: et ad eundem errorem tenendum alios compellit statutis et praeceptis, ergo non est solum credens errori Papae: sed haereticus est censendus.

Alia est opinio; quod si praelatus inferior, puta archiepiscopus aut aliquis praelatus, praecise talibus verbis vel aequipollentibus utatur: statuo, mando, vel praecipio, vel sub poena excommunicationis, vel etiam carceris, ut nullus mihi subiectus diffinitiones Domini summi Pontificis audeat reprobare: vel ex eis de persona Papae qualitercunque male loqui, sed loquatur cum omnimoda reverentia de eisdem, talis praelatus sine maiori examinatione, non est inter credentes errori Papae, nec inter haereticos computandus.

Cuius ratio assignatur: quia propter verba generalia talia, quae ita possunt intelligi de diffinitionibus catholici Papae, sicut de diffinitionibus Papae heretici, non est aliquis inter credentes erroribus Papae haeretici, vel haereticos computandus: sed praedicta ita possunt intelligi de diffinitionibus Papae catholici, sicut de diffinitionibus Papae haeretici, ergo propter talia verba generalia non est aliquis inter credentes vel haereticos computandus.

Discipulus Ista regula esset apparens; si, quando sit tale statutum, esset aliquis Papa catholicus, sicut est Papa haereticus.

Magister Respondetur, quod hoc non obstat, quia sicut est prudenter futuris talibus occurrendum distinctione 23. in nomine, et ad cautelam futurorum est aliquid faciendum, extra de electionibus, licet: ita ex causa aliqua statuuntur et etiam praecipiuntur, quae non in tempore, quo statuuntur et etiam praecipiuntur, sed in tempore futuro locum valebunt habere, et ideo talia statuta non pro tempore, quo fiunt, sed pro tempore futuro debent intelligi, et ideo licet aliquis praelatus, quando Papa esset haereticus, statueret sub gravi poena, quod nullus subditorum suorum diffinitiones Papae audeat reprobare, tale statutum, quantum est ex forma verborum, non deberet intelligi pro tempore, quo sit; nec etiam pro tempore, quo Papa esset haereticus: sed pro tempore, quo erat summus Pontifex catholicus, et catholice de diffinitionibus circa fidem diffiniret, tale enim statutum, quantum est ex forma verborum, taliter debet intelligi, qualiter intelligeretur, si non solum secundum veritatem, sed etiam secundum opinionem omnium fidelium vacaret Apostolica sedes; et qualiter intelligeretur, si non solum secundum veritatem, sed etiam secundum opinionem omnium catholicorum Papa, qui est haereticus, esset omni auctoritate et dignitate privatus, et ideo sicut tunc non intellligeretur[sic] de diffinitionibus Papae haeretici: ita nec nunc debet intelligi de diffinitionibus Papae haeretici, quantumcunque a multitudine Christianorum minime crederetur, quod vacaret Apostolica sedes, aut quod Papa esset haereticus.

Discipulus Ex qua causa liceret concedere tale statutum tali intentione, quod statutum illud non debet intelligi de diffinitionibus Papae qui est haereticus: sed de diffinitionibus futuri Papae catholici.

Magister Respondetur, quod hoc liceret in casu ad dilucidandum sententiam Papae haeretici, si enim aliquis praelatus sciens diffinitiones Papae esse haereticas, vel etiam dubitans eas esse haereticales, probabiliter ex certis coniecturis et causis aestimaret, quod Papa eum et sibi subiectos male tractaret, nisi tale quid statueret, posset idem praelatus condere tale statutum, non intelligens statutum de illo, qui habetur pro Papa, nec de diffinitionibus suis; sed de futuro Papa catholico, et de diffinitionibus eius orthodoxis, verbis enim generalibus et figurativis locutionibus, atque ambiguis etiam verbis aequivocis ac multiplicibus licet deludere sententiam perfidorum.

Magister Licet videatur, quod talis praelatus suam intentionem occultando deludens Papam (etiam haereticum) graviter peccet, quia non videtur a vitio simulationis immunis: tamen motiva dicentium, quod taliter liceat aliquos deludere, non differas inducere.

Magister Quod liceat taliter deludere tales ad eorum sententiam declinandam, sic videtur posse probari. Cui licet uti insidiis ad hostes seu aemulos expugnandos: eidem licet uti verbis generalibus ac aequivocis, et multiplicibus, atque sermonibus figurativis ad malignorum sententiam declinandam, sed omni iusto, et sancto licet uti insidiis ad hostes seu aemulos expugnandos 24 quaestione 3. Dominus noster, ergo homini iusto et sancto licet uti verbis generalibus et aequivocis, ac multiplicibus, et etiam sermonibus figurativis ad malorum sententiam declinandam.

Secundo sic, dolus qui potest esse absque mendacio, verbo et facto est licitus contra hostem, sed delusio, quae fit verbis generalibus, aequivocis, multiplicibus et figurativis, est dolus quidam: et potest esse absque mendacio, verbo et facto, ergo huiusmodi delusio hostis est licita. Maior dictis maiorum ostenditur, ait enim beatus Hieronymus, ut habetur 23. quaestione 2. capitulo. utilem: Utilem simulationem et in tempore assumendam Hiehu regis Israel nos doceat exemplum, qui cum non potuisset interficere sacerdotes Baal, nisi finxisset se idolum velle colere, finxit dicens: congregate mihi omnes sacerdotes Baal, et cetera. Et infra: Achab servivit sibi in paucis, et ego serviam sibi in multis, et David quando mutavit faciem suam coram Abimelech, et dimisit eum et abiit, nec mirum, si licet iustos homines sibi aliqua simulare pro tempore ad suam et aliorum salutem, cum et ipse Dominus noster Iesus Christus non habens peccatum nec peccati carnem, simulationem carnis peccatricis assumpsit, condemnans in carne peccatum.

Unde Glossa super Psalmum secundum articulum dicit, quod dolus contra hostem bonus est. Ita Origenes, ut legitur distinctione 43. capitulo in mandatis, loquens de viro malis moribus involuto se ingerente ad scrutandum secreta fidei, ait: Si ingesserit se et provocaverit nos dicere, quae eum minus agentem recte non oporteat audire, prudenter eum debemus eludere, ubi dicit Glossa: nota dolum esse bonum contra hostem. Item Glossa 22 quaestione 2 capitulo. Dominus noster, ait sic: Igitur per insidias et per dolum possumus licite vincere hostes nostros: dum tamen fidem non rumpamus hosti. Ex quibus patet, quod dolus, qui potest esse absque peccato, facto vel verbo est licitus contra hostem. Minor, scilicet quod delusio quae fit generalibus verbis, etiam est dolus, qui potest esse absque mendacio, verbo et facto, patet. Quia verba, in quibus potest veritas reperiri, possunt omni carere mendacio, sed in verbis aequivocis et multiplicibus atque ambiguis, ac etiam figurativis potest veritas reperiri: aliter vir iustus nunquam eis uti deberet, ergo talia verba omni possunt carere mendacio, ergo ad hostis malitiam declinandam licitum est uti talibus, quae bonum intellectum possunt habere.

Discipulus Non ex opinionibus singulorum, sed ex communi usu nomina sunt intelligenda, ergo si talia verba communiter intellecta habeant malum sensum, sub malo sensu deberent intelligi. Item, non licet eum decipere, cui fidelitas est servanda, sed hosti cuicunque servanda est fidelitas, sicut etiam fides sibi promissa est ei servanda, ergo nulli licet hostem quemcunque per verba generalia, aequivoca, multiplicia, seu ambigua, vel figurativa decipere.

Item, verba cuiuscunque intelligenda sunt, sicut ea Deus accipit, Deus autem accipit verba alicuius, sicut intelligit ille cui dicuntur, sed subditi, quibus dicerentur# verba talis statuti, intelligerent ea de Papa, qui a multitudine Christianorum haberetur pro Papa, ergo sic deberent intelligi. Quod autem Dominus Deus accipiat verba hominis, sicut ille intelligit, cui dicuntur, patet. Nam Deus non facit differentiam inter verba iuramenti et simplicis loquelae, teste Chrysostom.# qui (ut habetur 22 quaestione quinto capitulo iuramenti) ait: Dominus noster inter iuramentum et loquelam nullam vult esse distinctionem, quia sicut in iuramento nullam convenit esse perfidiam, ita quoque in verbis nostris nullum debet esse mendacium, sed Deus accipit verba iuramenti, sicut ille intelligit cui iuratur, teste Isidoro# qui (ut legitur 22 quaestione quinto capitulo. quacunque) ait: quacunque arte verborum quis iuret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita haec accipit, sicut ille cui iuratur intelligit, ergo etiam Deus sic accipit verba talis statuti, sicut illi, qui illo astringuntur, intelligunt.

Et confirmatur haec ratio, quia statutum non debet esse captiosum, ut scilicet aliter intelligatur, quam illi quibus dicitur intelligunt distinctione quarta erit, sed subditi talis praelati, nescientes Papam esse haereticum, neque scientes diffinitionem eius esse haereticam, intelligerent tale statutum de illo qui habetur pro Papa, et de diffinitionibus eius, ergo sic deberet intelligi. Et haec sunt, quae movent animum meum ad tenendum, quod sermonibus ambiguis, et generalibus nullius est deludenda malitia, ad quae gratia exercitii satagas respondere.

Magister Sunt nonnulli, qui ista frivola putant: quorum tibi responsiones breviter recitabo. Ad primum itaque dicitur, quod ambiguitas, et similiter generalitas verborum quandoque incidit in iudiciis, quandoque in contractibus, quandoque in legibus constitutis, quandoque in doctrina alicuius scribentis aut docentis, quandoque in simplici assertione, seu narratione alicuius verbi. Quando igitur ambiguitas, vel generalitas verborum incidit in iudiciis vel contractibus, non est semper recurrendum ad mentem loquentis: quem scilicet ex virtute verborum potest habere sensum, secundum quod ex verbis Glossae, extra de sponsalibus, capitulo ex literis, colligitur evidenter.

Quando vero ambiguitas vel generalitas verborum in statutis vel legibus reperitur: si fuerit talis ambiguitas, vel generalitas verborum, quod sensus qui ex virtute verborum huiusmodi potest haberi, neque legi naturae, nec legi humanae (minime abrogatae) repugnat: neque potest vergere in nocumentum iustum alterius: recurrendum est ad intentionem legem statuentis, et sic intelligenda est lex, quemadmodum ipse intelligit, et si quis aliter intelligit, talis intellectus in damnum vel periculum, aut infamiam statuentis redundare non debet, quia in talibus, in quibus ambiguitas vel generalitas verborum incidit, ubi virtus verborum permittit verum sensum, qui neque iuri divino, neque iuri naturali, nec humano (nullatenus abrogato) repugnat: neque potest vergere in nocumentum iniustum alterius: quia cuius est condere, eius est interpretari, et quem in condendo habeat sensum exprimere. Discipulus Quid si conditor legis talis est mortuus, antequam sensum, quem habeat in condendo legem, expresserit.

Magister Respondetur, quod sicut facta quae possunt fieri bene vel male, in meliorem partem interpretanda sunt: ita peritus in arte distinguendi diversos sensus legum talia verba generalia et ambigua, in meliorem partem interpretari debet, ut scilicet lex condita talis magis valeat et putetur iusta et licica, quam illitita vel iniusta. Similiter dicitur, quod ubi incidit ambiguitas vel generalitas verborum in doctrina alicuius scribentis aut docentis, recurrendum est ad intentionem loquentis, ut ipse seipsum exponat, et si quidem exprimit sensum verum, quem permittit virtus verborum, est nullatenus reprobandus, nisi convinci posset, quod talis sensus verus aliis dictis eius esset contrarius vel impertinens: et quod talibus verbis generalibus vel ambiguis usus fuisset ad aliquem introducendum errorem, tunc enim putandum esset, quod talem sensum verum contra conscientiam exprimeret, vel taceret alium sensum ad aliquod incommodum vel periculum evitandum, vel ad aliquod commodum consequendum.

De ambiguitate etiam verborum, quae incidit in simplici loquela vel narratione, recurrendum est ad intentionem loquentis, ut stetur interpretationi et intellectui suo, nisi probetur aperte, vel violenter aut probabiliter praesumatur, quod tali modo loquendi generali et ambiguo usus est ad aliquem decipiendum iniuste, vel ad aliquem alium malum finem.

Per hoc respondetur ad primam tuam instantiam, quia cum dicis, non ex opinionibus singulorum, sed ex communi usu nomina sunt intelligenda, dici potest, quod haec regula fallit in multis casibus: secundum quod ex Glossa praedicta extra de sponsalibus capitulo# ex literis potest haberi patenter, et ideo quando quis legem statuit, vel etiam loquitur, ut iuste et licite hostem suum deludat, non est recurrendum ad communem intelligentiam verborum: sed recurrendum est ad intentionem loquentis sive legem statuentis, et siquidem exprimit sensum, quem permittit sensus verborum, quantumcunque non sit sensus, quem homines convenienter de talibus verbis concipiunt, sed sensus valde extraneus et inusitatus, ita tamen quod virtus verborum ita permittat: standum est conditioni statuentis et sensui loquentis, si talis sensus solummodo sit ad sensum loquentis, et non vergat in nocumentum, vel praeiudicium illicitum aut iniquum alterius: et quantumcunque esset in nocumentum seu praeiudicium aliorum iustum et licitum.

Discipulus Si posset probari, quod in verbis ambiguis recurrendum esset ad intentionem loquentis: et non ad communem intelligentiam verborum, praedicta ratio apparentiam videretur habere, ideo quae ad hoc allegare contingat, ostende.

Magister Quod recurrendum sit ad intentionem loquentis, et non ad communem intelligentiam loquentis, dicta maiorum sonare videntur, ait enim Glossa extra de verborum significationibus, capitulo intelligentia, Non statim debemus intelligere verba, ut prima facie sonare videntur; maxime ubi ambigua sunt, sed debemus recurrere ad intentionem loquentis, et hoc dat argumentum bonum supra de praebendis, capitulo ultimo et capitulo cum tamen, et in fine dicit sic: argumentum quod verba ad extraneum sensum sunt trahenda, ubi res aliter salva esse non potest.

Et consimiliter verba sunt trahenda ad sensum extraneum, quando aliter veritas verborum, vel aequitas salvari non potest, quod intelligendum est, quod talis sensus extraneus nulli nocet iniuste: et verba ad introducendum errorem minime sunt adiecta, ideo in hoc standum est interpretationi seu expositioni loquentis. Item Glossa, extra, de procura capitulo petitio, ait: quando verba generalia sive dubia ponuntur in huiusmodi instrumentis procuratorum recurrendum est ad intentionem constituentis, sicut et in privilegiis, infra de decimis, capitulo ex multiplici, capitulo cum tamen. Item Glossa extra, de praebendis, capitulo cum tamen, ait: recurrendum esse ad intentionem loquentis, mandantis, et scribentis.

Discipulus Scio Glossas in multis locis asserere, recurrendum esse ad intentionem loquentis, mandantis et scribentis: sed vellem scire, in quibus auctoritatibus se fundare nituntur.

Magister Fundant se in diversis auctoritatibus sanctorum, quae in decretis et decretalibus inseruntur. Prima est Gregorii quae ponitur 22 quaestione 5 capitulo humanae, qui ait: certe noverit ille, qui intentionem et voluntatem alterius variis verbis explicat, quia non debet aliquis verba considerare, sed voluntatem et intentionem: quia non debet intentio verbis deservire, sed verba intentioni. Secunda est beati Hieronymi, qui, ut legitur 1 quaestione 1 capitulo Marcion, ait: nec putemus in verbis scripturarum esse evangelium, sed in sensu; non in superficie, sed in medulla; non in sermonum foliis, sed in radice rationis. Tertia est beati Clementis, quae ponitur distinctione 37 capitulo relatum, qui ait: Sunt multa verba in scripturis divinis, quae possunt retrahi ad eum sensum, quem sibi sponte unusquisque praesumpserit, sed non oportet. Quarta est Hilarii, quae ponitur extra, de verborum significatione capitulo intelligentia, qui ait: Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed rei subiectus est sermo.

Discipulus Desine plures auctoritates adducere, quia in tractatu De gestis circa fidem altercantium orthodoxam super materiam hanc revertar, ubi in speciali de pervertentibus scripturam, et dicta aliorum inquiram.

Magister Si interrogaveris me de hoc in illo tractatu: narrabo tibi opinionem aliquorum de quibusdam magistris et praelatis in particulari, quos probare nituntur: imo videtur eis, quod probant eos propter tale vitium esse peiores et gravioribus involutos criminibus, quam sint fures, latrones, praedones, fornicatores, et adulteri, et maiori poena et confusione plectendos.

Discipulus Isti grandia respondent, quae nunquam valebunt persolvere, et tamen quomodo persolvere conabuntur (cum ad illum tractatum veniemus) gratia exercitii, libenter auscultabo, nunc autem qualiter ad instantias alias supra inductas respondetur, expone.

Magister Ad secundam dici potest, quod decipere aliquem contingit dupliciter, vel falsum dicendo, quod nullum sensum potest habere verum: aut aliquid illicitum committendo, et sic nulli est licitum decipere alium, cui fidelitas est servanda: vel veritatem et mentem, ac intentionem et consilium occultando, aut aliquid licitum faciendo, per quem modum in publicis bellis decipiuntur hostes: quia et eis consilia occultantur, et bellatores ubi hostes non aestimant, collocantur: multisque aliis modis licitis decipiuntur hostes. Et isto modo condens statutum utens verbis generalibus et ambiguis, quae ita possunt intelligi ex forma verborum de Papa catholico futuro, sicut de Papa haeretico: si Papa superstes esset haereticus, deludit Papam haereticum non falsum dicendo, nec iniustum ius aliquod statuendo, sed mentem suam et intentionem et sensum, quem habet de verbis sui statuti celando: ideo nullum committit illicitum, sed pro salute sua caute deludit hostis nequitiam.

Ad tertiam respondetur, quod non semper Deus accipit verba iuramenti, sicut ille cui iuratur intelligit, teste Gratiano, qui (22 quaestione quinto capitulo qui periurare) ait: ex his omnibus colligitur, quod iuramenta secundum intentionem praestantis non recipientis a Deo iudicantur. Ad cuius evidentiam dicitur esse sciendum, quod sicut iurans, ita conditor legis, doctor et simpliciter loquens aliquando utitur calliditate iniqua ad alium malitiose et iniuste decipiendum, et in isto casu verba iurantis, legem condentis, scribentis et loquentis sic intelligenda sunt, sicut et ille, qui simplici intentione et pura recipit verba et intelligit, et in isto casu loquitur Isidorus, cum dicit: quacunque arte verborum (scilicet iniqua et callida ad iniuste et impie decipiendum alios) quis iuret; Deus tamen, qui conscientiae (scilicet tam callide iniqua iurantis, quam simplici intentione recipientis) testis est, ita haec accipit, sicut ille cui iuratur, intelligit, sic etiam quando quis calliditate iniqua ad decipiendum alios aliquid statuit, docet vel loquitur, Deus sic accipit verba, sicut illi quibus dicuntur, intelligunt, aliquando autem sicut iurans, ita conditor legis, docens, scribens, et loquens utitur calliditate bona, non ad alium decipiendum iniuste, sed ad salutem suam vel aliorum, absque hoc, quod cuicunque iniuste officiat, et in isto casu intelligenda sunt verba, sicut iurans, legem condens, Doctor aut scribens, vel loquens intelligit: quando scilicet forma verborum talem sensum permittit, quantumcunque sit extraneus et communi intelligentiae verborum non correspondet.

Ad confirmationem quae difficilior esse videtur, potest dici, quod quando subditi alicuius praelati vel omnes, vel multi sunt pestilentes, insidiantes suo praelato, et ad insidiandum, et impugnandum eundem dispositi et parati: in quo casu sicut liceret praelato inferiori Papam si esset haereticus licita cautela deludere, ita si essent sui subditi pestilentes, liceret sibi per tale statutum eosdem deludere, aliquando autem subditi sunt benevoli, rationabiles, prae oculis divinum timorem habentes, et in hoc casu praelatus tale statutum ambiguum absque declaratione et interpretatione convenienti apud subditos suos nequaquam publicare deberet. Unde si vellet statutum condere ad deludendam malitiam persequentis sensum rectum, deberet subditis explicare.

Discipulus Recitasti diversas sententias de statuto inferioris praelati sub verbis generalibus: quae de omni Papa praesente vel futuro, ac etiam diffinitionibus eorundem possunt intelligi, obligare sibi subiectos ad reverenter loquendum de Papae persona: nullum tamen nominando et diffinitionibus eius nullatenus reprobandis. Nunc autem dic, quid est tenendum de tali statuto, si de nullo alio, quam de Papa haeretico posset intelligi, quia nomen Papae haeretici expresse exprimitur in eodem.

Magister Ad hoc secundum aliquos respondetur, quod talis praelatus credens et haereticus est censendus. Quod autem inter credentes debeat computari, videtur tali ratione posse probari. Ille, qui expresse asserit, mandat, aut praecipit errores alicuius haeretici esse tenendos inter credentes eius erroribus est censendus, sed talis praelatus per tale statutum assereret, praeciperet et mandaret errores Papae haeretici esse tenendos, ergo inter credentes computari deberet. Quod etiam esset haereticus reputandus probatur ex hoc: quod qui cogit aliquos poenis, praeceptis, statutis ad pertinaciter errores contra fidem tenendos, est inter haereticos computandus, talis esset praelatus, qui conderet statutum, de quo est sermo, ergo esset inter haereticos computandus.

CAP. V

Discipulus Dic de praelato inferiori, qui sciens diffinitiones Papae esse haereticas ipsas demandato eiusdem Papae haeretici tanquam tenendas solummodo divulgaret inter sibi subiectos.

Magister Diversimode respondetur. Dicitur enim uno modo, quod quantumcunque talis coram Deo non esset haereticus, nec credens erroribus Papae haeretici: tamen apud fideles, qui de occultis iudicare non possunt, esset credens erroribus Papae haeretici iudicandus. Quod enim esset credens censendus ex hoc probatur. Quia qui divulgat aliquem errorem tanquam tenendum asserit verbo vel facto talem errorem esse tenendum, sed qui asserit aliquem errorem esse tenendum, debet reputari credens tali errori, ergo qui divulgat talem errorem tanquam credendum est haereticus censendus: et inter credentes merito computatur. Quod vero talis haereticus sit censendus ostenditur, quia qui verbo vel facto cogit alios ad pertinaciter errores tenendos, quibus credit, est haereticus reputandus, talis autem praelatus, quantum in se est cogit alios ad pertinaciter tenendos errores contentos in diffinitionibus Papae haeretici: quibus dicit se credere, ergo haereticus est censendus.

Discipulus Talis praelatus nullum cogeret ad tenendos errores Papae, quia si solum divulgat illos errores, non cogit alios ad tenendum eosdem.

Magister Respondetur, quod qui solum divulgat errores et non divulgaret praeceptum, quo mandatur sub gravi poena, quod certi teneantur errores, quodammodo cogit audientes tenere errorem, hoc autem faceret, qui tales diffinitiones Papae haeretici divulgaret, quia in eisdem diffinitionibus praeciperetur sub gravi poena, quod tenerentur illi errores contenti, ergo talis divulgans cogeret alios ad pertinaciter tenendos errores, et per consequens esset haereticus reputandus. Aliter dicitur, quod talis praelatus divulgans diffinitiones Papae, quas scit esse haereticas, mortaliter peccat et inter credentes apud catholicos est reputandus: sed non est inter haereticos computandus. Quod autem mortalissime peccat, probatur. Nam qui scienter alios inducit inquantum in se est ad negandum catholicam fidem, mortaliter peccat, sed qui divulgat diffinitiones Papae haeretici, quas scit haereticas, quantum in se est, scienter inducit alios ad negandum catholicam veritatem: quia quantum est ex forma divulgationis per divulgationem huiusmodi audientes ad tenendas diffinitiones Papae haeretici inducuntur, ergo talis divulgans mortalissime peccat.

Item secundum Apostolum ad Romanos 1 non solum peccant, qui mala faciunt, sed etiam, qui consentiunt facientibus, sed talis divulgans diffinitiones Papae haeretici consentit Papae haeretico, et inducit catholicos ad tenendos errores. Igitur talis divulgans gravissime peccat. Quod vero talis divulgans debeat a catholicis inter credentes erroribus Papae haeretici computari, licet in rei veritate non sit credens, patet, quia licet corde non credat, tamen diffinitiones Papae haeretici exterius confitetur, catholici autem non de corde, sed de exteriori confessione iudicare debent, ergo talis inter credentes est a catholicis numerandus. Quod autem non sit haereticus iudicandus, probatur per hoc, quia talis qui solummodo diffinitiones Papae haereticales divulgat, licet possit probari errans, non tamen de pertinacia: et quod non sit corrigi paratus potest convinci, ergo haereticus non est iudicandus.

Discipulus Adverto quod ad sciendum, an talis divulgans diffinitiones Papae haereticales sit pertinax et haereticus iudicandus, oportet ad illa quae tractavimus superius libro quarto recurrere: quae hic non reputo replicanda: sed peto scire an idem sentiendum sit de praelato divulgante diffinitiones Papae haereticas, quas scit esse haereticas; et de alio divulgante diffinitiones easdem, quas nescit esse haereticas.

Magister Quantum ad ecclesiam, idem est tenendum de uno et alio, quia inter unum et alium in actibus exterioribus nulla appparet[sic] distantia: sed apud Deum magna est inter eos distantia, sicut coram Deo magna differentia reperitur inter corde credentem et confitentem eundem; et non credentem corde, tamen expressius confitentem.

CAP. VI

Discipulus Parum disgrediendo a proposito principali te interrogare studebo de comparatione credentis corde errori damnato explicite Papae haeretici, vel aliorum haereticorum, quem scit esse damnatum: et non credentis corde tali errori, quem scit esse damnatum explicite: tamen timore vel ambitione, aut ex aliqua causa tracti, talem errorem occulte, vel publice confitentis, docentis, praedicantis, vel laudantis tanquam catholicum et consonum veritati. Primo enim quaero, quis eorum gravius peccat coram Deo?

Magister Circa hoc sunt diversi modi dicendi. Unus est, quod gravius peccat ille, qui corde credit errori tali damnato Papae haeretici vel alterius haeretici: quam ille, qui non credit corde, et tamen exterius confitetur. Cuius ratio assignatur talis, tale peccatum infidelitatis est gravissimum peccatorum, quod Augustinus sentire videtur, qui (super illud Iohanne# 15 si non venissem et locutus eis non fuissem peccatum non haberent) ait: magnum quidem peccatum sub generali nomine vult intelligi. Hoc est peccatum infidelitatis, quo tenentur cuncta peccata, qui credit in corde errori, quem scivit esse damnatum, peccat peccato infidelitatis, ergo gravius peccat, quam ille qui non credit corde: et tamen solummodo talem errorem exterius confitetur, praedicat, docet vel laudat.

Secundo sic. Gravius peccatum poena graviori punitur, secundum illud Deuteronomio# 20 promensura peccati erit et plagarum modus, sed qui timore mortis inter Sarracenos vel alios infideles constitutus negaret Christu, et Machometum laudaret, et veneraretur, minus puniretur, quam si solum corde hoc faceret. Primus enim non esset excommunicatus, nec omni gradu ecclesiastico privaretur, quemadmodum beatus Marcellinus, licet negasset Christum et sacrificasset idolis timore mortis, non fuit excommunicatus, nec omni gradu et ecclesiastica dignitate privatus, ergo qui corde credit errori damnato gravius peccat, quam qui in corde non credit, et exterius tantum confitetur et tenet.

Alius modus dicendi circa propositam interrogationem est: quod ille peccat gravius, qui non credit corde tali errori: et tamen talem errorem exterius confitetur, docet, praedicat, aut laudat: et maxime si promittit aut iurat, quod talem assertionem, quam putat corde erroneam, in perpetuum tenere proponit. Cuius ratio assignatur, quia scienter peccans gravius peccat, quam peccans ignoranter. Unde Augustinus dicit (ut habeter 6 quaestione 1 capitulo quaero) regulam esse, quare peccata scientium peccatis ignorantium praeponuntur, sed qui corde non credit errori et exterius confitetur, scienter peccat, alius autem peccat ignoranter credens verum esse quod tenet, ergo gravius peccat, qui non credit corde, et tamen exterius tenet talem errorem: quam ille qui credit corde eundem.

Secundo sic. Gravius peccat, qui mentitur, quam ille, qui solummodo dicit falsum credens esse verum quod dicit, secundum quod ex verbis beati Augustini in Ench.# quae ponuntur 22 quaestione 2 capitulo his autem, colligitur evidenter, nam qui mentitur, vult fallere: qui autem dicit falsum, quod putat esse verum, non vult fallere, gravius autem est velle fallere, quam non velle fallere, ergo mentiens gravius peccat: quam proferens falsum quod putat esse verum. Ille autem qui non credit erroribus haereticorum sive Papae, sive aliorum: et tamen exterius tenet tales errores, mentitur; quia contra id, quod in animo sentit, loquitur voluntate fallendi. Ille autem, qui credit tali errori confitendo tamen exterius, non mentitur: quia contra id quod in animo sentit non loquitur, ergo gravius peccat, quam qui corde non credit haereticorum erroribus.

Discipulus Rationes pro utroque modo ponendi praedicto apparentes mihi videntur, et ideo dic quomodo ad utrasque potest responderi.

Magister Ad primam pro primo modo dicendi, dicerent forte alii, quod infidelitas non esset gravissimum peccatorum, nam odium Dei videtur multo gravius. Ad Augustinum autem dicitur quod ipse non dicit infidelitatem esse gravissimum peccatorum: sed dicit esse magnum peccatum, quo tenentur cuncta peccata causaliter vel dispositive aut occasionaliter, saepe autem peccatum, minus est causa, dispositio vel occasio gravioris.

Ad secundum potest dici, quod multum refert ex qua causa vel occasione quis negat Christum. Qui enim timore mortis negaret Christum, minus peccaret quam negans absque tali timore, quia talis negatio parum haberet de voluntario, et ideo diminueretur peccatum: et esset minus peccato infidelitatis seu haeresis: et minus putari deberet, et ideo beatus Marcellinus negando Christum et sacrificando idolis timore mortis nec fuit excommunicatus, nec dignitate Papali privatus, sed non ita diminuit voluntarium peccatum, quando quis negat amore precationis, honoris, vel dignitatis, aut status, aut cupiditate commodi temporalis, vel honoris adipiscendi, et ideo qui negat Christum in tali casu, vel etiam scienter, tenet errorem damnatum et sententiam excommunicationis incurrit, et omni dignitate ecclesiastica et auctoritate privatur, nec talis minus peccat, quam qui credit mente errori damnato: imo magis peccaret, licet qui timore mortis ore non corde diceret se credere tali errori damnato, minus peccaret quam mente credens.

Discipulus Dic quomodo potest ad rationes in oppositum responderi.

Magister Ad primam illorum dicitur, quod regula illa quandoque fallit, interdum enim peccata scientium peccatis ignorantium praeponuntur. Crucifixores enim Christi licet se praestare obsequium Deo crediderunt: gravius tamen peccaverunt, quam fures vel latrones et ebriosi scienter, quia, ut videtur innuere Augustinus hoc facit in quibusdam criminibus scelerum magnitudo, quod facit in quibusdam aliis, quantum ad actum exteriorem scienter commissio.

Ad secundam potest dici, quod licet quantum ad crimen mendacii exterioris gravius peccat, qui mentitur; quam qui loquitur falsum, quod putat esse verum, tamen quantum ad aliquem modum peccandi interius potest gravius peccare ille, qui loquitur falsum, quod putat esse verum, quam ille qui mentitur. Unde qui dicit se credere erroribus alicuius haeretici, ut talis haeretici gratiam consequatur vel indignationem evitet: et tamen mente non credit eisdem erroribus: gravius peccat quantum ad crimen mendacii, quam ille qui credit et dicit se credere eisdem erroribus, quantum tamen ad credulitatem interiorem minus peccat quam alius, quia primus non habet credulitatem mentalem erroneam, secundus autem habet credulitatem mentalem damnabilem, et ita quantum ad hoc, minus peccat.

Discipulus Hic restaret eadem quaestio quae prius: utrum scilicet crimen mendacii in mentiente huiusmodi sit gravius, quam error mentalis in illo qui loquitur falsum quod putat esse verum, quam tamen quaestionem ad praesens noli tractare: quia eam ad aliud opus censeo differendam, nunc autem dicas, qua poena feriendus est uterque praedictorum, scilicet ille qui mentiendo dicit se assertionibus alicuius haeretici adhaerere: et ille qui mente huiusmodi credit erroribus.

Magister Respondetur quod uterque puniendus est poena haereticorum, quia unus est haereticus apud Deum et ecclesiam, alius autem licet non sit haereticus coram Deo: est tamen apud catholicos haereticus reputandus: et ideo sicut haereticus condemnandus.

Discipulus Nunquid sunt aequaliter puniendi: vel unus est gravius feriendus quam alius?

Magister Respondetur quod si ille qui non credit erroribus alicuius haeretici, et tamen (ut eius gratiam consequatur vel indignationem evitet) dicit se tenere assertiones easdem, postea resiliit volens se forsitan excusare, quod non credidit erroribus eisdem, gravius est plectendus quam ille qui credit et fatetur se eisdem erroribus credidisse, si uterque redit ad fidei veritatem.

Cuius ratio assignatur, quia qui fatetur se non credere erroribus, nec credidisse, si utique cedit erroribus, quibus prius se dixerat adhaerere: puniendus est tam pro peccato in fide, quam pro peccato in moribus, quia prius exterius tenebat pertinaciter haereticam pravitatem,et ideo catholici, qui de manifestis et non de occultis iudicare debent: ipsum punient pro haeretica pravitate, est etiam puniendus pro crimine in moribus: quia pro crimine mendacii, alius autem crimine mendacii non irretitur asserens se tenuisse mente quod corde dedebat, primus autem mentiebatur aperte de seipso dicens se tenere quod nequaquam corde credebat, et ideo non solum tanquam haereticus: sed tanquam falsus et mendax, bilinguis et duplex, est gravius puniendus, putandusque est omni dolositate, proditione, falsitate, periurio et similibus (saltem secundum praeparationem cordis) iniquitatibus involutus, quare nunquam in quocunque negotio est sibi credendum: sed pro infami et ignominioso est in perpetuum habendus.

CAP. VII

Discipulus Audivi diversas sententias de credentibus haereticorum erroribus, quos sciunt ab ecclesia condemnatos, nunc autem discutias de credentibus, qui non sciunt haereticorum errores esse damnatos, nec pertinaciter adhaerent eisdem: an scilicet tales haeretici sint censendi, cum Gregorio# 9 ubi prius de credentibus haereticorum erroribus non distinguit.

Magister Si loquaris de erroribus, qui obviant veritatibus catholicis, quas credens non tenetur explicite credere, sed solum implicite. Dicunt quidam quod credentes huiusmodi erroribus non sunt haeretici reputandi, tales enim credentes videntur esse illi, de quibus loquitur Augustinus ut habetur 24 quaestione 3 capitulo haereticus: ille autem, qui huiusmodi hominibus credit, imaginatione quadam veritatis est illusus, et ideo deceptus, non haereticus videtur esse putandus. Si autem loquaris de erroribus, qui opponuntur catholicis veritatibus, quas quis tenetur explicite credere, videtur quibusdam quod tales credentes quamvis non pertinaciter adhaereant, sunt haeretici reputandi, aliis dicentibus quod nullus potest credere errori contrario veritati catholicae, quam tenetur explicite credere, nisi pertinaciter eidem errori adhaereat, quia eo ipso quod quis credit errori contrario veritati catholicae, quam tenetur explicite credere, non est paratus corrigi, et per consequens pertinax est censendus.

Discipulus Sunt ne credentes eisdem erroribus reputandi haeretici: vel omnes pro haereticis nequaquam habendi?

Magister Respondetur quod non: quia aliqui credentes aliquibus erroribus sunt haeretici reputandi, et alii credentes eisdem erroribus non sunt haeretici reputandi, et hoc potest contingere dupliciter, primo quia aliqui tenentur credere explicite veritates contrarias illis erroribus: alii non tenentur explicite credere veritates illas. Secundo potest hoc contingere, quod aliqui pertinaciter adhaerent, aliqui non pertinaciter adhaerent.

Discipulus Quia, ut aestimo, ad sciendum quis credens haereticorum erroribus censendus haereticus: et quis non est censendus: oportet scire, quis credens est pertinax: et quis credens non est pertinax, eo quod pertinax credens est haereticus. Ille autem qui non credit pertinaciter credens non est haereticus reputandus, quis autem sit pertinax: et quomodo de pertinacia debeat quis convinci, tractatum superius est libro quarto ideo circa hanc materiam hic nolo insistere, propter quod dic breviter, quomodo debet intelligi auctoritas Gregorii 9 capitulo 1 huius libri allegata.

Magister Breviter respondetur, quod debet intelligi de credentibus haereticorum erroribus, quos sciunt esse damnatos, vel quibus pertinaciter credunt, quo etiam modo dicitur, quod debet intelligi auctoritas Gelasii papae posita 24 quaestione 1 capitulo 1 quicunque in haeresim damnatam semel labitur, eius damnatione seipsum involuit.

CAP. VIII

Discipulus Postquam vidimus de credentibus explicite haereticorum erroribus: consideremus de credentibus ipsis haereticis, qui scilicet reputarent ipsos catholicos: licet ignorarent, in quo discrepant a doctrina catholica atque sana, an scilicet tales sint haeretici reputandi: et qua poena debeant plecti.

Magister Circa hoc possunt esse diversi modi dicendi, unus est, quod tales, si nullum errorem haereticorum explicite credunt, qui nesciunt in speciali, qui sint errores eorum, non sunt inter haereticos computandi stricte loquendo de haereticis: large tamen accipiendo haereticos pro implicite pertinaciter tenentibus errores, qui sapiunt haeresim manifestam, haeretici sunt censendi. Primum istorum declaratur sic, sicut ille, qui nullam veritatem catholicam explicite credit, quamvis credat in genere fidem catholicam esse veram, non est catholicus reputandus: sic ille, qui nullum errorem contrarium veritati catholicae explicite credit, non est inter haereticos computandus, sed ille, qui credit aliquos catholicos, qui tamen suunt haeretici: et nescit in speciali aliquem errorem eorum nulli errori contrario fidei explicite credit, ergo talis non est inter haereticos computandus nomine haereticorum stricte sumpto.

Secundum, scilicet quod large accipiendo nomen haereticorum pertinaciter credentes haereticis, licet nullum errorem ipsorum in speciali et explicite credant, sunt haeretici iudicandi, sic videtur posse probari, tenentes pertinaciter errorem, ex quo et quibusdam veris, quae negari non possunt, sequitur haeresis manifesta, possunt haeretici nuncupari large accipiendo vocabulum, sed tales credunt errorem, ex quo et quibusdam veris sequitur haeresis manifesta, verbi gratia: si aliquis haereticus teneret pertinaciter animas reproborum in inferno minime cruciari, et quod animae sanctae non vident Deum in coelo, et quod omnia de necessitate eveniunt, credentes pertinaciter talem esse catholicum tenerent errorem: ex quo et quodam vero (quod negari non potest) sequitur haeresis manifesta.

Sequitur enim: talis, puta Martinus vel Iacobus, est catholicus: et Martinus vel Iacobus tenent irrevocabiliter, quod animae reproborum non cruciantur in inferno: et quod animae sanctorum in coelo non vident Deum: et quod omnia de necessitate eveniunt, ergo animae reproborum non cruciantur in inferno: nec animae sanctorum in coelo vident Deum: et omnia de necessitate eveniunt. Conclusio ista concludit haereses manifestas: et isti credentes (de quibus est sermo) pertinaciter explicite tenent maiorem, et minor potest aperte probari, ergo isit credentes large sumpto vocabulo sunt haeretici iudicandi.

Alius modus ponendi potest esse, quod tales credentes nec uno modo nec alio modo sunt haeretici reputandi: quia sicut nullus est reputandus catholicus, nisi habeat fidem de veritate incommutabili, quae falsificari non potest: ita nullus est hareticus reputandus, nisi adhaereat errori, qui verificari non potest, tales autem credentes non adhaerent nisi erroribus, qui verificari non possunt, si enim Iacobus vel Iohannes hodie est haereticus: cras posset esse catholicus, ergo tales non sunt haeretici reputandi.

CAP. IX

Discipulus Ista difficultas, an scilicet tales credentes sint censendi haeretici, videtur mihi magis esse de nomine, quam de re, ideo ipsa dimissa dic, an omnes credentes haereticis modo praedicto (licet in speciali nullum sciant errorem ipsorum) graviter peccent: et an sint acriter puniendi.

Magister Respondetur, quod si tales credentes sciant haereticos esse damnatos, graviter et mortaliter peccant, si autem nesciant eos esse damnatos, nec sciunt quod sunt haeretici, et non laborant ignorantia crassa et supina, non peccant mortaliter, si vero laborant ignorantia crassa et supina, peccant mortaliter.

Discipulus Quomodo scietur, qui credentes haereticis, quos nesciunt esse haereticos, laborant ignorantia crassa et supina et qui non?

Magister Respondetur, quod illi dicuntur esse credentes haereticis ignorantia crassa et supina sive damnabili laborantes, qui nolunt scire vel non curant, quos putant catholicos esse, et quos haereticos.

Discipulus Et quomodo scietur, quod aliqui credentes haereticis nolunt scire ipsos esse haereticos?

Magister Respondetur quod illi nolunt scire esse aliquos haereticos, qui veram informationem de haereticorum perfidia nolunt audire, unde si sint aliqui scientes haereticorum perfidiam, qui laborant, et parati sunt ostendere, quod sunt pravitate infecti haeretica, qui nolunt eos audire: et multo magis qui tales volentes eos de haereticorum perfidia informare, repellunt, persequuntur et molestant, ignorantia damnabili et affectata laborant.

Discipulus Videtur quod tales repellentes, persequentes, et molestantes eos, qui cupiunt eos informare de illis, quos putant catholicos esse, et ostendere quod sunt haeretici, non peccant: imo faciunt quod debent, nam ex quo putant tales catholicos esse, reputare debent illos esse detractores: qui eos cupiunt de pravitate haeretica diffamare. Detractores autem repellere, molestare, et persequi non est peccatum, sed virtus, teste Psalmista: Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. Cui Salomon concordare videtur, qui Proverbio 25 ait: Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. Et Proverbio 4 capitulo Labia detrahentium sint procul a te. Et capitulo 3 dicit: Cum detractoribus non miscearis. Quibus consonat illud Ecclesiastico# 20 Sepi aures spinis, et noli audire linguam nequam. Ex quibus aliisque quamplurimis testimoniis scripturarum sacrarum patenter colligitur: quod detractores non sunt audiendi, sed compellendi et molestandi, quod Anteros papa (ut habetur 6 quaestione 1 capitulo ex merito) aperte insinuat dicens: caveat itaque unusquisque ne aut linguam, aut aures habeat prurientes: id est, ne aut aliis ipse detrahat, aut alios detrahentes audiat.

Hoc etiam ex octava Synodo probatur, prout legitur 11 quaestione 3 capitulo non solum, colligitur evidenter, quod non solum ille reus est, qui falsum de aliquo profert, sed etiam is qui aurem criminibus cito praebet. Qualae# etiam Augustinus sentire videtur, ut habetur eisdem capitulo et quaestione capitulo in cunctis, scribens archiepiscopo Mediolanensi in haec verba: sanctitas vestra debet mentem suam a maledicorum hominum rumoribus atque obtrectationibus disiungere. Ex quibus aliisque quamplurimis patenter infertur, quod detractores, calumniatores, diffamatores, et criminum impositores non sunt aliqualiter audiendi, sed omnimode repellendi.

Igitur si apparent aliqui, qui volunt alios informare de papa, quod sit pravitate haeretica irretitus, quantumcunque papa esset haereticus: illi, qui nescirent papam esse haereticum, non debent tales informatores audire. Ex quo sequitur, quod tales propter quod nolunt de perfidia papae haeretici informari: non essent dicendi ignorantia damnabili ignorantes. Haec inter alia movent me ad tenendum, quod volentes ignorantes papam vel alios pravitatem haereticam incurrisse de veritate informare, non sunt aliquo modo audiendi: sed tanquam detractores repellendi, qualiter tamen contingat ad ista responderi, explana.

Magister Ad omnes auctoritates, quibus suadetur, dectractores esse minime audiendos: respondetur unico verbo, quod omnes debent intelligi, quando sciuntur esse detractores, quia illi de quibus scitut quod detractionis vitio sunt infecti, absque magna causa audiri non debent, cum volunt de aliis aliquid narrare sinistrum, illi autem de quibus ignoratur an sint detractores, sunt omnino audiendi: praecipue cum aliquid, quod in dispendium potest vergere boni communis, cupiunt enarrare, et multo magis sunt audiendi illi, qui hactenus discreti et bonae famae reputati fuerunt, si intendunt aliquid sinistrum de aliquo reserare, quare si tales laborant ostendere, quod papa est haeretica pravitate maculatus, sunt audiendi omnino.

Discipulus Non obstante ista responsione generali dic quomodo ad auctoritates singulariter respondetur.

Magister Respondetur, ad primam dicitur, quod Psalmista loquebatur de illo, quem sciebat esse detrahentem, et ideo tanquam malum iuste persequebatur eundem. Ad secundam dicitur, quod auditor per faciem tristem debet repellere illum, quem esse trahentem agnoscit. Ad tertiam per idem respondetur, quod labia detrahentium, quos scit esse detrahentes, debent esse procul a quolibet bono viro. Ad quartam respondetur, quod nullus debet scienter cum detractoribus commisceri. Ad quintam, quod non est audienda lingua nequam, quae scitur esse nequam. Ad sextam de Antero papa respondetur, quod nemo debet scienter audire aliis detrahentes.

Ad aliam respondetur, quod aurem cito praebere criminibus contingit dupliciter: vel absque credulitate solummodo audiendo; vel adhibendo fidem et credendo, primo modo nemo debet cito aurem praebere criminibus, quando narrantur ab illis, quos scit mendosos, falsos, detractores, vel in quocunque crimine irretitos: quia omnes tales debet habere suspectos, ne falso vel mendaciter vel mala intentione crimina referre nitantur, et ideo illos debet repellere, et quantum sibi competit pro gradu suo et officio ad correctionem et punitionem eorum tenetur fideliter laborare. Si vero criminum relatores non fuerint antea aliquo crimine, puta nec detractione, nec mendacio, nec aliquo alio irretiti, cito eis auris est praebenda, solummodo audiendo et ad cautelam in memoria retinendo. Sed secundo modo, scilicet fidem adhibendo et credendo nullus debet aurem cito praebere criminibus, hoc enim vitio criminali minime caret.

Ad ultimam auctoritatem respondetur, quod vir sanctus mentem suam ab obtrectationibus et rumoribus illorum hominum, quos scivit esse maledicos, debet disiungere, non solummodo eis fidem minime adhibendo, sed nec eos absque causa magna aliqualiter audiendo.

Discipulus Quare dicitur, quod tales absque causa magna audiri non debent: cum per hoc innuatur, quod ex causa magna detractores et maledici debeant audiri?

Magister Respondetur quod quemadmodum nullus criminosus est regulariter ad accusandum et testificandum in iudicio admittendus, tamen in quibusdam criminibus enormibus ad accusandum et denunciandum deberet admitti, licet nunquam fides ei debeat adhiberi, nisi per legitima documenta suae assertionis probaverit veritatem, ita detractores regulariter audiri non debent; in casu tamen magno pro magno periculo evitando, praesertim si aliqua indicia veritatis praecederent, deberent audiri ad aperiendum vias investigandi citius veritatem, nullus tamen debet credere eis.

Go to cap. 10
Return to Table of Contents