William of Ockham, Dialogus,
part 3, tract 2, book 1, chapters 6-17

Corrected text by John Kilcullen and John Scott.

Copyright (c) 1999, The British Academy

CAP. VI

Discipulus Ista opinio cum aliis opinionibus contrariis quantum ad aliqua concordare dignoscitur, a quibus etiam in nonnullis discrepare videtur: vel forte a prima secundum intellectum aliquorum in nullo discordat, licet quantum ad verba ei obviare videatur. Proinde, sive omnino sit eadem cum prima opinione intellecta ut quidam eam intelligunt, sive in aliquo repugnet eidem, cupio scire qualiter tenentes istam opinionem ultimam respondere nituntur ad allegationes adductas pro aliis opinionibus in quantum sunt vel videntur esse contra istam. Primam itaque allegationem pro prima opinione, quae in hoc consistit, quod si unus princeps secularis dominaretur cunctis mundi provinciis, et mali severius arcerentur et boni quietius viverent, pertractemus. Dic igitur quomodo respondetur ad eam.

Magister Respondetur ad ipsam quod quamvis regulare sit et ut frequentius accidat quod uno principe seculari dominante cunctis mortalibus et mali districtius coercentur et boni quietius vivunt inter malos, hoc tamen in casibus specialibus fallit.

Discipulus Explica aliquos casus, paucos tamen, in quibus dicunt hoc fallere; quia forte explicatis paucis potero alios cogitare per memetipsum.

Magister Unus casus in quo dicunt sub uno principe mundi nec malos strictius coerceri nec bonos quietius vivere inter malos est quando aliqua multitudo ex malitia recusantium obedire uni est tam magna et tam fortis quod seditiones et guerras periculosas, in notabile dispendium reipublicae et bonorum, contra mundi monarcham concitare praesumerent, a quibus cessarent si diversi principes seculares superiorem non habentes diversas mundi provincias gubernarent. Alius est quando princeps totius mundi per potentiam temporalem crudelitate tyrannica saeviret contra bonos et malis inique faveret. In istis casibus sub uno mundi monarcha insolescerent mali, et boni quamplurimum turbarentur. Propter quod, si mundus nec de iure nec de facto esset uni principe seculari subiectus, et ex assumptione alicuius ad monarchiam mundi, sive propter malitiam multitudinis nolentium obedire uni sive propter malitiam assumendi, probabiliter timeretur quod insolescerent mali et boni turbarentur, non esset aliquis pro tempore illo ad totius mundi dominium assumendus.

Discipulus Modum ponendi opinionem istam ex his quae nunc recitasti magis adverto, ex quibus etiam conicio quod omnes casus in quibus isti dicunt malos insolescere posse et bonos turbari sub uno totius mundi monarcha ad duos praemissos casus possunt reduci: quia secundum eos, ut aestimo, nunquam minus arcerentur mali et boni minus quiete viverent sub uno principe quam sub pluribus nisi propter periculosam rebellionem aut malitiam singularem alicuius multitudinis potentis et magnae valentis concitare periculosas guerras, vel propter malitiam vel ignorantiam vel negligentiam principantis, in quibus casibus secundum eos si nunquam fuisset de iure aliquis princeps totius mundi, non esset aliquis ad totius mundi dominium assumendus. Quamobrem noli explicare plures casus in quibus secundum eos minus arcerentur mali et minus quiete boni viverent sub uno Domino totius mundi quam sub pluribus, sed cupio scire an, secundum eos, non obstante malitia cuiuscunque multitudinis nolentium obedire uni, et non obstante quod probabiliter appareret quod nullus esset de illis qui possent assumi ad mundi imperium qui vellet et sciret uti iuste et legitime huiusmodi dignitate, esset aliquis assumendus ad imperatoriam maiestatem postquam de iure aliquis fuisset Dominus totius mundi, sive per electionem sive per successionem.

Magister De hoc si volueris postea habebis occasionem quaerendi cum investigabimus an Romanum imperium possit destrui vel cassari seu cessare.

Discipulus Hoc non obstante dic breviter quid ad hoc isti respondeant.

Magister Quidam eorum dicunt quod in praedictis casibus esset assumptio cuiuscunque ad mundi imperium differenda, quia nihil quod est in rei publicae detrimentum est agendum, praesertim si ex ordinatione humana et non ex divina lege nec ex lege naturae processit; et ideo, quamdiu assumptio alicuius ad mundi imperium esset in detrimentum reipublicae, sive propter malitiam subditorum sive propter insufficientiam assumendi, non esset talis assumptio attentanda, quia "quod provisum est ad concordiam" non debet tendere "ad noxam", dist. 95, Licet.

CAP. VII

Discipulus Intelligo quomodo isti dicunt malos posse insolescere et bonos turbari magis sub uno principe omnium quam sub pluribus. Ideo dic quomodo ad probationes quae adducuntur in contrarium respondetur.

Magister Ad primam, quae in hoc consistit, quod si unus esset princeps et dominus universitatis viventium, ille esset maximae potentiae ad arcendum malos et tuendum bonos, respondetur quod quia nonnunquam aliquis est dominus totius mundi de iure non de facto, quia multi sibi sunt rebelles, ideo potest accidere quod dominus et princeps totius mundi sit minoris potentiae ad coercendum malos et tuendum bonos quam multi quibus nulli vel non tot rebellare nituntur.

Ad secundam autem probationem et tertiam, quae in hoc consistunt, quod si universitas mortalium uni esset subiecta pauciores essent oppressores bonorum minusque essent homines proni ad guerras et ad bella quam si essent plures superiorem non habentes in diversis regionibus dominantes, respondetur quod haec possent contingere et acciderent si unus sapiens et iustus potenter de facto omnibus principaretur, sed non est necesse quod semper ex unius dominio de iure minuatur multitudo opprimentium bonos et refrenetur audacia concitandi guerras et bella, quia uno de iure omnibus dominante, tam ex singulari malitia alicuius magnae multitudinis hominum iniquorum quaerentium bonum proprium et non commune quam ex malitia ignorantia et negligentia unius omnibus imperantis, potest augeri tam multitudo opprimentium bonos quam audacia concitandi guerras et bella et modis aliis turbandi bonos, a quibus quandoque etiam cessarent si plures non habentes superiorem praeessent. Possibile est enim interdum etiam paucos moleste ferentes aliquem eis esse praepositum plures populos provocare ut una cum eis suo superiori rebellent et bonos opprimant, guerras et prelia faciendo; etiam potest evenire ut simul uno existente domino totius mundi stulto vel deside aut contra bonos tyrannice saeviente mali sint audaciores ad opprimendum bonos et concitandum guerras quam si plures sapientes et iusti diversis regionibus praesiderent. Quare contingere potest quod magis insolescent mali et minus quiete vivent boni si unus universitati mortalium dominetur quam si plures superiorem non habentes diversas regerent regiones.

CAP. VIII

Discipulus Dic quomodo, secundum istos, valeat sustineri quod non semper expediat universitati viventium unum principem secularem praeesse, non obstante quod sicut spiritualia per clericos ita temporalia per laicos disponuntur, ex quo secunda allegatio supra c. 1 adducta nititur concludere quod, sicut unus princeps ecclesiasticus praeest omnibus aliis in spiritualibus, ita semper expedit unum principem secularem in temporalibus omnibus praesidere.

Magister Ad hoc dupliciter respondetur, uno modo quod non est omnino simile de praesidente in spiritualibus et de praesidente in temporalibus. Quia quod in spiritualibus unus praesideat universis fidelibus, etiam si totus mundus esset conversus ad fidem, est immediate ex speciali ordinatione divina et non ex ordinatione humana, ut ex sacris canonibus qui ponuntur in Decretis, dist. 21, c. Quamvis, et dist. 22, c. Omnes et c. Sacrosancta, et in aliis locis quamplurimis, colligi potest, et ideo, nisi Deus aliter ordinaret et hoc fidelibus revelaret, omnes fideles, etiam si universi mortales suscepissent fidem, debent uni summo pontifici in spiritualibus obedire, quia non est in potestate hominum divinam ordinationem aliqualiter immutare; sed quod unus princeps secularis in temporalibus toti mundo praesideat est ex ordinatione humana, quae, quia non est de iure divino nec de iure naturae, potest licite per homines mutari, quia omnis res per quascunque causas nascitur per easdem dissolvitur, Extra, De regulis iuris, Omnis. Quamobrem, antequam unus princeps secularis cunctis mortalibus praesideret, poterant licite qui volebant ex causa iusta et rationabili non consentire quod aliquis assumeretur ad imperium totius mundi; quia quando libertati sive potestati sive iuri aliquorum detrahitur, "omnium consensus est requirendus" et habendus, dist. 54, c. 1. Similiter, si ex causa aliqua unum principem ad monarchiam mundi assumi esset in detrimentum notabile boni communis, non esset pro tunc ad imperium aliquis promovendus.

Aliter posset dici quod, quamvis Christus ordinaverit quod omnes fideles debeant uni summo pontifici obedire, quia tamen ista ordinatio Christi fuit affirmativa et non negativa, et ideo obligat semper non tamen pro semper, non est necesse quod omnes fideles omni tempore uni papae obediant; cum etiam hoc non sit possibile, eo quod necesse est sedem illam saepe vacare. Et ideo, quamvis omnes fideles debeant esse semper parati pro loco et tempore et modo debito uni summo pontifici obedire, electio tamen summi pontificis, quando sedes vacat, ex rationabili causa et manifesta potest deferri ad tempus, et non solum ad parvum sed etiam ad magnum tempus, ut sicut ex causa aliquando dilata est huiusmodi electio per plures dies, interdum per plures menses, nonnunquam vero per plures annos (unde et aliquando sedes illa per sex annos vacabat), ita ex causa licite posset deferri per centum annos vel ducentos vel plures; et consimiliter de assumendo ad mundi imperium posset dici.

Discipulus Adverto quod ista ultima responsio quantum ad aliqua proportionabiliter dicit de assumendo ad summum sacerdotium et ad imperium promovendo, quia ita ex causa potest deferri sublimatio unius sicut alterius. Sed vellem scire an sicut fideles non possunt statuere quod nunquam aliquis in summum pontificem eligatur, ita mortales non valeant ordinare quod nunquam aliquis ad mundi imperium exaltetur.

Magister Respondetur quod nec possunt, nec unquam licite poterunt, mortales statuere quod nunquam aliquis ad totius mundi imperium sublimetur, quia nihil statui licite potest in perpetuum duraturum quod adversatur illi quod est regulariter expediens bono communi, licet in casu possit bono communi nocere. Sed unum principem cunctis mortalibus praesidere est regulariter expediens bono communi cunctorum mortalium, licet possit in casu nocere. Igitur absolute quod nunquam aliquis ad imperium provehatur statui minime potest, licet cum aliquibus modificationibus aut specificationibus seu conditionibus hoc licite posset ordinari quod ad tempus nullus promoveretur ad huiusmodi dignitatem.

CAP. IX

Discipulus Narra quomodo regulariter, licet non in omni casu, sit expediens cunctos mortales uni principi seculari subesse, non obstante quod expediens sit uni regno partiali habere unum regem, et idem sit habendum de toto et de parte iudicium sicut idem iudicium est habendum in magnis et in parvis, super quibus ratio tertia fundatur supra pro prima opinione in primo capitulo recitata.

Magister Dupliciter respondetur, uno modo quod non est semper simile iudicium habendum de toto et de parte, sicut nec semper idem iuris est in magnis et in parvis. Quia saepe quantitas rei diversitatem iuris inducit, Extra, De symonia, Etsi quaestiones, et 12, q. 2, c. Terrulas et c. Bonae rei, et 1, q. 1, Iudices. Unde et nonnunquam magna nocent et non parva; nam et "modicum quid non nocet", ut notatur in Glossa prologi Decretalium et Extra, De rescriptis, Si proponente. Sed quando est eadem ratio de toto et de parte et de magnis et de parvis, tunc simile iudicium de eis est habendum et idem iuris est in eis, quia "ubi est eadem ratio, ibi debet esse idem ius", Extra, De consitutionibus, Translato. Nunc autem non est semper eadem ratio de toto mundo et de uno regno partiali, quia, sicut insinuatum est prius, potest contingere, propter singularem et insolitam iniquitatem alicuius multitudinis praepotentis vel insufficientiam assumendi, quod unum praeficere omnibus erit in detrimentum boni communis, et unum praeficere uni regno partiali erit ad utilitatem incolarum eiusdem regni; et ideo in tali casu non est similiter iudicandum de toto mundo et de uno regno partiali.

Aliter dicitur quod etiam saepe non expedit quod uni regno unus rex praeficiatur, imo sicut quandoque diversi episcopatus sunt uniendi 16, q. 1, Et temporis qualitas, ita expediret interdum reipublicae diversa regna uniri et unum super plura regna regnare; et quando non esset unus princeps mundi, quanto plura regna unirentur tanto utilius regerentur, si aliquis iustus ipsa ad utilitatem communem non ad commodum proprium gubernaret.

CAP. X

Discipulus Prolixe tractare residuas rationes pro prima opinione supra 1 c. allegatas fastidium forte legentibus generaret. Ideo si ad ipsas una possit dari responsio, libenter audirem.

Magister Nonnullis apparet quod responsione unica dissolvuntur, eo quod omnes concludunt regulare esse quod esset expediens totum mundum uni principi seculari subesse, quod tamen fallit in casibus; de quibus casibus istae rationes non concludunt.

Discipulus Ista responsio mihi nimis generalis videtur, et ideo nullo modo rationabilis apparebit nisi ad rationes illas applicetur specialiter. Illam igitur breviter ad rationes illas nitere applicare.

Magister Quarta ratio supra c. 1 adducta, quae fundatur in hoc, quod cum universi mortales possint communionem in temporalibus habere adinvicem, non optime gubernabuntur nisi uni principi seculari sint subiecti, et ideo expedit omnes uni imperio subiacere, per hoc excludi videtur, quod nequaquam omnes valentes communionem adinvicem habere non optime gubernabuntur nisi uni principi sint subiecti. Ideo in casu non expedit omnes uni imperio subiacere, quia in casu optimus modus gubernandi mortales perperam impeditur; et ideo, quia interdum, propter singularem malitiam subditorum vel propter iniquitatem aut insufficientiam ad imperium assumendi, universitas mortalium optime gubernari non valet. Ideo in aliquibus casibus melius est, relicto optimo regimine, pro eo quod haberi non potest, diversas provincias diversis principibus subiacere quam in multorum perniciem unum principem sibi mundi dominium vendicare, etiam eligentibus illis qui, si communitas mortalium esset bene disposita, et de iure et de facto dignum et idoneum ad mundi imperium promovere deberent.

Quinta vero ratio, quae in hoc constitit, quod si universitas mortalium uni fuerit principi seculari subiecta, efficacius tolleretur inter mortales discordia quam si fuerint plures principes superiorem non habentes, per hoc eliditur, quod quamvis regulare sit efficacius tolli discordias per principatum unius quam per plures, hoc tamen fallit in casibus de quibus dictum est prius.

Sexta ratio, quae ex hoc virtutem habere videtur, quod iurgia et litigia aequius deciduntur si omnes mortales habuerint unum iudicem supremum quam si fuerint plures iudices supremi, evacuatur per hoc, quod hoc habet regulariter veritatem quando omnes obedirent uni et de iure et de facto, fallit tamen in casibus de quibus saepe facta est mentio superius.

Ad septimam rationem, quae fundatur in hoc, quod si universitas mortalium esset uni subiecta non solum inferiores sed etiam superiores, etiam reges, si delinqueant poterunt legitime castigari, quod non contingeret si essent plures principes superiorem non habentes, respondetur per hoc, quod hoc regulariter verum est, quando nulla multitudo potenter rebellaret contra principem mundi qui potenter et iuste regnaret; fallit tamen quando dominus mundi de iure taliter non regnaret.

Octava ratio, quae fundatur in hoc, quod inter universos mortales talis debet esse connexio quod quilibet respectu alterius sit superior vel inferior, ut colligitur ex auctoritate Gregorii et Bonifacii papae, per hoc dissolvitur, quod absque tali connexione cunctorum mortalium universitas mortalium non erit optimo regimine gubernata, et ideo inter omnes mortales talis debet esse connexio, et per consequens omnes mortales, si optime (quantum permittit conditio mortalium) essent dispositi, uni principi deberent esse subiecti; sed quia talis connexio de facto per malitiam impeditur, ideo potest in casu contingere quod etiam talis connexio cunctorum mortalium, etiam de iure, non existat.

Nona ratio, quae consistit in hoc, quod plures principes dominari mortalibus ordinavit Deus propter peccata hominum punienda, et per consequens tale dominium plurium principum non est optimum, bene concludit quod dominium unius principis super totum mundum est melius plurium principum dominio superiorem non habentium; quia tamen, propter indignitatem hominum et iusto Dei iudicio, tale dominium de facto haberi non potest, ideo in casu expediens est quod etiam de iure cesset ad tempus tale dominium, ut nullus de facto ad tale dominium sublimetur.

Decima ratio, quae consistit in hoc, quod si non expedit universitati mortalium uni imperatori subesse, aut hoc esset propter insufficientiam humanam aut propter nimiam potentiam temporalem talis imperatoris, ex insufficienti divisione procedit, quia propter neutrum illorum accideret, sed propter insolitam et singularem malitiam subditorum, vel quia pro aliquo tempore determinato non constat quod posset inveniri aliquis idoneus pro huiusmodi dignitatem.

Ad undecimam rationem, quae consistit in hoc, quod si non semper esset expediens unum imperatorem cunctis mortalibus dominari, hoc esset quia contra ius naturale aut contra ius positivum, respondetur quod cum ius naturale sit naturale praeceptum (sicut colligi potest ex Glossa quae ponitur dist. 1, Ius naturale), sicut naturalis praecepti potest esse differentia duplex, ita iuris naturalis differentia duplex potest inveniri. Praeceptum autem naturale quoddam est absolutum, absque omni conditione, modificatione. specificatione seu determinatione, sicut "Non coles deos alienos", "non moechaberis", "Non falsum testimonium dices", "Non mentieris", et huiusmodi. Quoddam autem non est absolutum, sed cum aliqua conditione, modificatione, specificatione seu determinatione, sicut "Uti alieno etiam invito domino, si fueris in extrema necessitate constitutus", "Abscinde unum membrorum tuorum pro sanitate corporis conservanda", et consimilia. Sic est duplex ius naturale, quoddam absolutum, quoddam cum aliqua conditione, modificatione vel specificatione seu determinatione. Contra ius naturale primo modo dictum non potest esse unum imperatorum cunctis mortalibus praesidere, quia tunc in nullo casu unquam posset imperator aliquis licite universis mortalibus praesidere. Sed unum imperatorem cunctis mortalibus praesidere potest esse contra ius naturale secundo modo dictum, quia ratio naturalis dictat quod non debet unus imperator dominari cunctis mortalibus quando huiusmodi dominium esset in detrimentum et perniciem reipublicae et boni communis. Et ideo huiusmodi dominium regulariter est iustum et expediens et consonum iuri naturali, sed in casu potest esse iniquum et iuri naturali secundo modo dicto contrarium.

CAP. XI

Discipulus Audivi quomodo respondetur ad rationes quibus videtur posse probari quod semper et in omni casu sit expediens unum principem secularem cunctis mortalibus dominari in temporalibus. Nunc audire desidero quomodo dissolvuntur rationes supra 2 c. adductae, quibus videtur posse ostendi quod nunquam expediat universitati mortalium in temporalibus uni principi seculari subesse.

Magister Ad primam illarum rationum, quae in hoc consistit, quod divisio regnorum a Deo, qui optime omnia regit, processit, respondetur quod Deus aliqua facit propter peccata malorum plectenda, et illa expediunt quando puniendi sunt mali; sed saepe, quando non sunt puniendi mali, non expediunt sed contraria. Divisio autem regnorum fuit a Deo in poenam peccati malorum, et ideo, quando non essent sublimandi reges ad puniendum peccata quae impii commiserunt sed ad utilitatem bonorum et ad praeservandum a malis committendis, esset expediens quod omnia regna essent uni principi supremo subiecta.

Ad secundam rationem, quae fundatur in hoc, quod Deo displicebat petitio populi Israelitici, qui iustissimis legibus utebatur, quando petebat regem sibi dari, multipliciter respondetur. Uno modo quod non ideo illa petitio populi displicebat Deo quia petebant malum, sed quia mala voluntate et mala intentione petebant. Mala quidem intentione petebant, quia ideo petierunt regem supra se ut in hoc essent similes infidelibus. Unde et dixerunt, ut legitur 1 Reg. 8, "Constitue nobis regem ut iudicet nos, sicut et universae habent nationes". Et post, eodem capitulo, sic legitur: "Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt, 'Nequaquam, rex enim super nos erit, et erimus nos quoque sicut omnes gentes'". Mala etiam voluntate petebant regem, quia tanquam ignari et stulti petierunt regem ut hac occasione regimen Samuelis, qui eos iustissime rexerat, declinarent; quod Deus ipse, qui corda intuebatur eorum, testatus fuit, ut videtur, cum dixit Samueli, "Iuxta omnia opera sua quae fecerunt, a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc, sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis, sic etiam faciunt tibi". Ex quibus verbis colligitur quod voluerunt inique declinare regimen Samuelis.

Discipulus Non videtur quod ipsi desiderabant abiicere regimen Samuelis sed filiorum suorum, qui iniusti et iniqui fuerunt, et ideo merito fuerunt repellendi. Nam ibidem sic legitur: "Factum est autem, cum senuisset Samuel, posuit filios suos iudices Israel." Et post: "Et non ambulaverunt filii eius in viis eius, et declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera et perverterunt iudicium. Congregati ergo universi maiores natu Israel, venerunt ad Samuelem in Ramatha, dixeruntque ei: 'Ecce, tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis. Constitue nobis regem, ut iudicet nos'". Ex quibus verbis colligitur quod contentabantur de regimine Samuelis, sed displicebat eis regimen filiorum eius.

Magister Respondetur quod quamvis noluerunt expresse dicere sibi displicere regimen Samuelis, tamen innuebant quod displicebat eis cum dixerunt, "Ecce, tu senuisti", quasi dicerent, "Amodo non es aptus ad regendum"; quod autem allegaverunt malitiam filiorum eius non fuit nisi ad palliandum suam malam voluntatem, quia principaliter intendebant abiicere Samuelem, quod ex verbis Dei superius allegatis datur intelligi.

Discipulus Ad istam rationem unam responsionem audivi. Nunc dic aliam.

Magister Aliter respondetur quod, quamvis, ut saepe dictum est prius, regulariter expediat ut rex in temporalibus dominetur, tamen in casu non expedit. Quando autem expedit, et quando non expedit, licet saepe lateat homines, et praecipue imperitos et malos, hoc tamen Deum (cui nuda sunt et aperta omnia) nunquam latet. Et ideo, cum lateret illos petitores quod non expediret eis regem habere, petitio eorum Deo displicuit, quia absque hoc quod interrogarent eum qui ordinaverat eos aliter regi quam per regem, sciens quod non expediret eis regem habere, indiscrete et impudenter ac importune petebant regem: non enim debebant petere mutationem modi regendi ordinati a Deo antequam os domini interrogassent -- quamvis habere regem non sit regulariter malum; imo regulariter est bonum et in casu malum.

Tertia ratio, quae in hoc fundatur, quod illud regimen est melius quod magis assimilatur regimini quod fuisset si homines in statu innocentiae permansissent, qui unum imperatorem omnium minime habuissent, per hoc excluditur, quod propter diversitatem inter statum innocentiae et statum naturae lapsae, non semper illud regimen est melius in statu naturae lapsae quod magis assimilatur illi regimini quod fuisset in statu innocentiae, sicut nec regimen illud est melius in statu naturae lapsae quod magis assimilatur regimini quod erit in statu gloriae, quia tunc melius esset quod quilibet regeret seipsum et quod nullus regimen super alios seu praelationem haberet, quia regimen seu praelatio non erit in statu gloriae.

Quarta ratio, quae consistit in hoc, quod unum imperatorem cunctis mortalibus dominari est contra ius gentium, quod est ius naturale, et per consequens nunquam est expediens sive licitum, per illa quae dicta sunt in praecedenti c. videtur posse refelli. Nam illud quod est contra ius gentium, licet quandoque sit iniquum, non tamen semper est iniquum, imo quandoque est regulariter aequum et in casu iniquum, pro eo quod ius gentium, saltem quo ad multa, non est ius naturale absolutum, absque omni conditione, modificatione, determinatione vel specificatione, sed est ius naturale conditionatum, modificatum vel cum specificatione aliqua seu determinatione. Nam sicut habetur in Decretis, dist. 1, Ius gentium, "Ad ius gentium spectant bella, captivitates, servitutes", quae tamen non sunt de iure naturali absolute, absque omni conditione, modificatione, specificatione seu determinatione, quia tunc contraria nunquam essent licita, quia illa quae sunt contra ius naturale absolutum nunquam sunt licita, sed semper sunt illicita et indispensabilia, Extra, De consuetudine, c. Cum tanto, et dist. 9, para. 1. Licet itaque unum imperatorem omnibus dominetur, bella, captivitates atque coniugia inter alienigenas sint interdum de iure gentium, et ideo valeant pertinere ad ius naturale conditionale seu modificatum seu cum aliqua specificatione seu determinatione. Non tamen sunt semper iniqua, quia non spectant ad ius naturale absolutum, quod non variatur sed immutabile et immobile perseverat, dist. 5, para. 1, et dist. 6, para. His itaque.

Quinta ratio, fundata in hoc, quod mortalium quidam sunt fideles, quidam infideles, qui non debent idem iugum ducere nec adinvicem communionem seu pacificam societatem habere nec ad eundem iudicem pro iudicio suscipiendo recurrere, et per consequens non debent uni imperatori subesse, multipliciter videtur posse elidi. Primo quia, licet fideles non deberent ducere iugum infidelium cum infidelibus, nec deberent cum infidelibus communionem seu societatem pacificam habere quando infideles impugnarent fideles vel aliquid facerent in contumeliam creatoris aut niterentur fideles trahere ad peccatum mortale, nec fideles deberent recurrere ad iudicem infidelem pro iudicio subeundo, esset tamen licitum fidelibus ducere iugum fidelium cum infidelibus et cum eis communionem seu pacificam societatem habere quando nihil mali molirentur, et cum eis ad iudicem fidelem pro iudicio suscipiendo recurrere; et ideo, licet non esset licitum fidelibus uni imperatori omnium mortalium infideli subesse, esset tamen tam infidelibus quam fidelibus licitum uni imperatori fideli subesse. Secundo quia, licet fideles non debeant idem iugum spirituale ducere cum infidelibus, possunt tamen licite cum eis ducere idem iugum temporale. Unde et multi fuerunt fideles, tam in novo quam in veteri testamento, idem iugum temporale ducentes cum infidelibus, principi infideli oboedientes. Fideles etiam licite communionem et pacificam societatem possunt habere cum infidelibus, sicut et multi sancti habuerunt, licet non in peccato et contra honorem Dei. Licet etiam in casu fidelibus ad iudicem infidelem pro iudicio suscipiendo recurrere, exemplo multorum sanctorum qui hoc fecerunt. Et ita posset esse expediens in casu quod etiam unus imperator infidelis cunctis mortalibus praesideret. Tertio quia accidit quod quidam sunt fideles et quidam infideles; aliquando enim omnes mortales fuere fideles, et adhuc posset contingere.

Sexta ratio, in hoc consistens, quod nullus est sufficiens ad gerendam curam cunctorum mortalium, per hoc refellitur, quod, licet nullus sit sufficiens ad gerendam curam cunctorum absque omni periculo, dispendio et incommodo omnium subditorum, multi tamen ad hoc habent sufficientiam quantum conditio naturae lapsae permittit; propter quam utilius est universitati mortalium uni subesse quam pluribus. Sic etiam, licet nullus sit sufficiens sine omni defectu ad regendum unum regnum, etiam parvum, utilius est tamen uni regno partiali uni Domino quam pluribus subiacere. Unde et Salomon, licet adverteret quod nullus populum Israeliticum posset digne et absque omni defectu, in nullo deficiens, iudicare, regimen tamen non renuit, sed sapientiam ad regendum perfectius et dignius postulavit.

CAP. XII

Discipulus Ad motivum pro tertia opinione supra c. 3 recitata, quod scilicet expediret mundo unum principem scilicet ecclesiasticum non secularem praesidere, responde.

Magister Motivum illud consistit in hoc, quod sapientia, quae maxime est necessaria praesidenti sive in temporalibus sive in spiritualibus, magis in ecclesiasticis quam in secularibus invenitur; ad quod respondisti quod in ecclesiasticis invenitur maior sapientia de divinis, non de humanis. Quam responsionem aliqui improbare nituntur per hoc, quod secundum legem divinam rex debet esse aliis peritior, etiam in his quae ad legem divinam spectant, in qua debet continue meditari. Sed alii hanc obiectionem conantur excludere, asserentes quod, quamvis ex praecepto quod habetur Deuteron. 17, ut allegatum est, debeat rex legere legem Dei omnibus diebus vitae suae (congruis videlicet horis), magis tamen ad lectionem huiusmodi sacerdotes ex Dei praecepto tenebantur; et ideo, quamvis rex non debuerit totaliter sapientiae divinae esse ignarus, non tamen tenebatur sacerdotes in sapientia divina praecellere, praesertim cum sapientiam divinam publice docere non debeat, quia nullus rex debet usurpare sibi officium praedicationis, quod tamen officium ad sacerdotes spectat.

Discipulus Adhuc videtur ista responsio posse impediri et quod principale motivum concludat. Nam ille est magis idoneus in temporalibus praesidere qui non solum in sapientia divina sed etiam in sapientia humana et peritia negotiorum secularium alios debet praecellere, quia maxime ad sapientem pertinet praesidere, teste Salomo., Proverbior. 1, qui ait, "Intelligens gubernacula possidebit", qui etiam, 17 c., ait, "Servus sapiens dominabitur filiis stultis". Sed praelati ecclesiastici non solum in sapientia divina sed etiam in sapientia humana et peritia negotiorum secularium alios debent praecellere, dist. 39, para. 1, et c. 1, ubi Gregorius, loquens de episcopo constituendo, ait: "Hoc tempore talis in regiminis arce debet constitui qui non solum de salute animarum, verum etiam de extrinseca utilitate et cautela, sciat esse sollicitus". Et 16, q. 1, c. Nulli episcoporum, sic legitur de episcopo: "Cum sit optimus prospector, ita prospiciat ut universae sibi commissae oves a se maxime alantur atque in necessitatibus adiuventur". Ex quibus colligitur quod praelati ecclesiastici debent alios in peritia negotiorum secularium praecellere. Quare non princeps secularis, sed ecclesisticus, debet, non immerito, propter maximam peritiam etiam in temporalibus, cunctis mortalibus praesidere.

Magister Respondetur tibi quod, quamvis propter malitiam aut negligentiam laicorum saepe fuerit opportunum ut praelati ecclesiastici dispensationem quarundam temporalium rerum susciperent, et ideo tunc negotiorum secularium debebant habere notitiam, non tamen excellentissimam huiusmodi negotiorum peritiam debent habere, sed eis sufficit mediocris. Propter quod, ut lex testatur, et notatur in Glos., dist. 37, c. 1, "opprobrium est" praelatis ecclesiasticis "si velint esse periti disciplinarum forensium"; unde et leges civiles prohibentur audire, Extra, Ne clerici vel monachi secularibus se negotiis immisceant, Super specula. Cum enim nemo perfectissimam notitiam civilium legum et secularium negotiorum una cum perfectisssima notitia sacrarum literarum possit acquirere, et ideo prohibeantur monachi et clerici leges audire ut plenius sacrae paginae insistatur, restat quod praelati ecclesiastici non debent in peritia negotiorum secularium alios superare, cum in notitia sacrarum scripturarum praecellere debeant universos. Quare regulariter praelatus ecclesiasticus non debet in temporalibus mortalibus praefici universis, "ne", ut testatur beatus Petrus, secundum quod legitur in Decretis, 11, q. 1, c. Te quidem, "praefocatus praesentibus hominum curis", non possit "verbo Dei vacare". Licet igitur, in aliquo casu, in temporalibus quando non inveniretur aliquis laicus idoneus, posset ad tempus aliquis ecclesiasticus curam omnium gerere, hoc tamen regulariter sustineri non debet, eo quod iuxta apostolicam sententiam ecclesiastici tali curae et sollicitudini circa temporalia, nisi ex singulari causa et quantum minus possunt, se implicare non debent. Cui concordat beatus Petrus, qui, ut legitur in Decretis, 11, q. 1, c. Te quidem, in ordinatione Clement. ait, "Te quidem oportet irreprehensibiliter vivere et summo studio niti ut omnes vitae huius occupationes abiicias: ne fideiussor existas, ne advocatus litium fias, ne in aliqua occupatione inveniaris mundani negotii occasione perplexus".

CAP. XIII

Discipulus De ista materia plurima poterunt legentes in tractatu de potestate papae et cleri invenire. Ideo ad motivum adductum supra cap. 4 pro quarta opinione te converte, et recita quomodo respondetur ad ipsam.

Magister Motivum illud, ad probandum quod illud regimen mundi est optimum quod est plurium sapientum simul, in hoc consistit, quod quando plures regunt simul, pauciores errores accidunt et peccata. Ad quod respondetur quod illud motivum videretur probabilitatem habere si errores et peccata in regendo ex sola imperitia vel defectu consilii sani contingerent, et si unus princeps secularis absque consilio sapientum sibi subditos gubernare deberet. Sed quia errores et peccata in regendo non ex sola imperitia, sed etiam ex mala voluntate et negligentia, eveniunt, et princeps sibi subditos debet regere de consilio sapientum, nec est aliquis promovendus ad principatum nisi qui est melior et prudentior aliis et de quo probabiliter aestimetur quod (quando oportet et expedit) velit requirere consilium sapientum, ideo regulariter principatus unius virtuosi et prudentis praevalet principatui plurium virtuosorum et sapientum. Quia enim mortales proni sunt ad discordiam et ad quaerendum quae sua sunt, non quae sunt boni communis, ex quibus turbatio tranquillitatis et pacis, corruptio iusititiae et alia mala infinita proveniunt, ab his maxime qui super alios potestatem habent; quando autem essent plures rectores quorum nullus alio esset superior, facilius accideret discordia quam si unus esset superior aliis (eo quod nullus discordat a seipso); facilius etiam plures qui a superiori refrenari non possent quaererent propriam utilitatem quam si unus dominaretur aliis; ideo regulariter minus timendum esset de turbatione pacis et corruptione iustitiae et aliis malis quae ex defectu boni regiminis pervenire noscuntur si unus esset rector quam si plures essent simul rectores quorum nullus esset superior alio, praesertim cum facilius sit populo emendare unum rectorem si taliter exorbitaverit ut sit corrigendus, vel etiam amovendus, quam plures.

Nec obstat quod veritas iustitiae quae a multis quaeritur facilius invenitur, et quod "salus est ubi multa sunt consilia", quia, sicut dictum est, princeps virtuosus et sapiens, quando expedit, requirit consilia sapientum et facit veritatem quaeri a pluribus: qui multo melius potest regere consiliarios quaerentes veritatem, et modum debitum quaerendi et pandendi pro loco et tempore quod unicuique videtur eis imponere, quam possent ipsimet consulentes si nullus haberet potestatem super alium, praesertim cum unus rector habens super omnes consiliarios potestatem de modo regendi consiliarios possit unumquemque eorum requirere et cuius consilium viderit sanius acceptare. Et ideo quantumcunque expediat veritatem in causis arduis quaeri a pluribus, utile est ut unus super omnes alios consulentes quaerentes veritatem habeat potestatem. Hinc est quod quamvis, ut allegatum est supra c. 4, Romani fecerint sibi curiam et quotidie consulerent 320 consilium agentes de multitudine, ut habetur 1, Macchabeorum 8, tamen, ut ibidem legitur, commiserunt uni homini magistratum suum, et omnes obediebant uni. Regulariter igitur melius est quod unus virtuosus et prudens habeat mundi imperium quam plures.

CAP. XIV

Discipulus Hactenus inquisivimus an toti generi humano expediat unum imperatorem seu principem secularem universo orbi praeesse, et aliqualiter exquisite pertractavimus opinionem dicentem quod regulariter est expediens ut omnes mortales uni seculari principi in temporalibus sint subiecti. Nunc autem intendo tecum investigare (quamvis breviter) quibus excellentiis seu gratiis, virtutibus et moribus imperator mundi debeat praefulgere. Aestimo autem quod fides, peritia, iustitia, veritas, potentia, divitiae, liberalitas, et fortitudo in imperatore mundi maxime requiruntur. Ideo de istis aliqua breviter interrogare propono. Quero igitur primo an imperator mundi veram fidem et catholicam teneatur habere?

Magister Nonnullis apparet quod interrogatio tua dubitationem non habet, cum quilibet mortalis adultus habens usum rationis teneatur esse fidelis, praesertim si de fide potuerit informari. Sed forsan quaerere intendebas an aliquis possit esse verus imperator qui non habeat veram et catholicm fidem; de quo sunt opiniones diversae et adversae.

CAP. XV

Discipulus De isto secundo inquiram aliqualiter postea exquisite, ideo transeo ad peritiam necessariam imperatori. Et primo cupio scire an imperator mundi, si fuerit catholicus, teneatur habere peritiam scripturae divinae.

Magister Circa hoc sunt diversae opiniones, una quod imperator mundi catholicus peritiam legis divinae et sacrarum literarum debet habere. Quia non minoris perfectionis debet esse imperator catholicus in novo testamento quam fuerit rex in veteri testamento. Sed rex in veteri testamento debuit habere peritiam literarum sacrarum, et in lege divina continue meditari. Igitur imperator catholicus perfectius debet ista habere.

Item, ad imperatorem catholicum spectat fidem Christianam, quae in sacris literis continetur, defendere et impugnatores ipsius ultione debita castigare. Nullus autem defendere debet quod ignorat. Igitur imperator catholicus debet habere literarum sacrarum peritiam.

Alia est opinio quod, quamvis deceat imperatorem catholicum aliquarum literarum sacrarum habere peritiam, ut saltem sciat legere et legendo intelligere literaliter scripturas sacras, non tamen est simpliciter sibi necessarium peritiam talem habere, pro eo quod absque tali peritia potest temporalia utiliter et iuste disponere, quod solummodo ad imperatorem dignoscitur pertinere.

Discipulus Nunquid imperator debet peritiam legum civilium habere?

Magister Una est opinio quod sic, quia cum imperator sit summus iudex in temporalibus, non minorem peritiam legum secundum quas est ferenda sententia debet ipse habere quam iudices inferiores. Sed iudices inferiores tenentur habere notitiam legum civilium, secundum quas iudicare tenentur. Igitur multo magis debet imperator legum civilium habere peritiam.

Alia est opinio quod imperator non tenetur de necessitate legum civilium habere peritiam, licet valde conveniens sit et utile ut peritia tali non careat. Multi enim fuerunt imperatores et reges iusti, imo sancti, qui legum civilium peritiam minime habuerunt, qui tamen omnino didicissent leges, si de necessitate ad earum notitiam obligati fuissent. Nec est simile de imperatore aut rege et aliis iudicibus inferioribus; quia enim imperator in imperio mundi et rex in regno suo solutus est legibus, nec tenetur de necessitate iudicare secundum leges (quemadmodum iudices inferiores iuxta leges de necessitate iudicare tenentur), ideo non requiritur tanta notitia legum in imperatore aut rege sicut in inferioribus iudicibus.

Discipulus Ex praedictis mihi probabile videtur quod decet promovendum in imperatorem et regem tam sanctarum scipturarum quam legum civilium profundam habere notitiam, et quod talis, si inveniretur, ante omnes alios, ceteris paribus, esset promovendus in imperatorem, et etiam in regem (quando per electionem, non per successionem, debet quis regni gubernacula suscipere). Sed nunquid si promotus in imperatorem vel regem non esset profundus in notitia sacrarum scripturarum et legum civilium, deceret eum insistere studio pro huiusmodi excellenti notitia acquirenda, vel etiam, si esset excellens in tali notitia, deceret eum circa meditationem huiusmodi assidue occupari?

Magister Respondetur quod laudabile esset in imperatore et rege vacare cum discretione huiusmodi studio quantum posset, ita tamen quod per tale studium non impediretur a cura sibi commissa. Negligere autem sibi subiectos vel regimen imperii, aut regni alii committere, ut tali studio insistatur, in imperatore et rege est reprehensibile et damnabile reputandum, quia talis curam debitam subditis non impendunt, et de eis verificatur illud Apostoli, "Qui suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior". Si enim praelatus ecclesiasticus propter utilitatem subditorum vitam contemplativam debet nonnunquam praetermittere et activae intendere, ut ex sacris canonibus colligitur, 8, q. 1, c. Olim, et c. In scripturis, et c. Qui episcopatum, multo fortius imperator aut rex debet omittere tale studium ut regimen debitum, non solum per alios sed etiam per seipsum, subditis impendat.

Discipulus Nunquid imperator debet habere excellentem notitiam secularium negotiorum?

Magister Respondetur quod ille qui caeteros antecellit in peritia secularium negotiorum et qui alios in sensu naturali et discretione ac industria naturali et iudicio rationis excedit caeteris paribus debet ante alios in imperatorem aut regem (qui per electionem ad regni gubernacula assumitur) promoveri. Sensus enim naturalis et excellens rationis iudicium in taliter promovendo omni literature, facundie, eloquentie, experientie et memorie, quantumlibet excellenti, videtur praeferri debere, licet in promovendo ad officium temporale, presertim brevi tempore duraturum, excellenti iudicio rationis interdum tam litteratura quam experientia debeant anteferri. Postquam autem ad imperium aut ad regni gubernacula fuerit quis assumptus, peritiae secularium negotiorum et notitiae iuris naturalis, et praecipue illius circa quod contingit errare vel dubitare etiam eruditum et cuius notitia ad suum spectat officium, principaliter debet insistere ac magis quam notitiae scripturarum sacrarum vel secularium scientiarum vel legum quarumcunque, nisi magis quam per eas quam per alium modum valeat peritiam secularium negotiorum acquirere.

Discipulus Quare dicitur quod insistendum est notitiae iuris naturalis "circa quod contingit errare aut dubitare etiam eruditum"? Videtur enim quod nullum est tale ius naturale. Omnis enim ignorantia iuris circa quod contingit errare peritos videtur excusare contra facientem; ideo enim ignorantia facti excusat quia etiam peritos fallit, ut notat Glossa, dist. 38, c. 1. Igitur si circa ius naturale contingit errare peritos, ignorantia talis iuris excusare valeret.

Rursus, omnis ignorantia probabilis excusat, sed ignorantia quae potest inveniri in peritis potest esse probabilis, ideo aliqua ignorantia iuris naturalis excusaret: cuius contrarium notat Glossa, dist. 38, c. 1, et Gratianus 1, q. 4, para. Notandum, dicit quod ignorantia iuris naturalis "omnibus adultis damnabilis est". Ex quibus videtur colligi posse quod nullum est ius naturale circa quod contingit errare, aut etiam dubitare, peritos.

Magister Respondetur quod iura naturalia reperiuntur in triplici differentia. Quaedam enim sunt principia per se nota, vel a talibus principiis in moralibus per se notis sequuntur vel sumuntur; et circa talia iura naturalia nemo potest errare vel etiam dubitare. Ipsa tamen ignorare potest, quia potest de ipsis non cogitare et nunquam cogitasse; et talis ignorantia neminem excusat, quia talia iura naturalia, licet quis antea nunquam cogitaverit ea, statim occurrunt quando secundum ea aliquis tenetur facere aliquid vel omittere, nisi absque omni deliberatione et regula rationis velit quis ad actum procedere vel actum talem omittere; quare ignorantia talis iuris in tali casu ex damnabili negligentia vel contemptu procedit, et ideo non excusat. Si enim quis ex aliqua occasione temptatur occidere aliquem innocentem qui nunquam nocuit, statim, si deliberare velit, etiam breviter, an debeat ipsum occidere, occurret quod non debet ipsum occidere; et ideo, si absque omni deliberatione ipsum occidit, talis ignorantia ipsum non excusat.

Alia sunt iura naturalia quae ex primis principiis iuris patenter et absque magna consideratione eliciuntur, quemadmodum in scibilibus quaedam conclusiones ex primis principiis patenter et absque magna consideratione concluduntur, etiam a minus eruditis; et talis ignorantia iuris naturalis non excusat, quia potest quilibet absque magno studio statim illa iura naturalia scire. Et de tali ignorantia iuris naturalis intelliguntur dicta maiorum.

Alia sunt iura naturalia quae a paucis, etiam peritis, et cum magna attentione et studio et per multa media colliguntur ex primis iuribus naturalibus, circa quae etiam periti interdum habent opiniones contrarias, quibusdam putantibus ea esse iusta et quibusdam iniusta; et ignorantia talis iuris naturalis excusat, praecipue in omittendo aliquid facere quod tamen faciendum esset si non ignoraretur ius, nisi sit ignorantia affectata vel crassa et supina. Talium igitur iurium naturalium notitiae acquirendae debet imperator insistere diligenter, quia alia iura naturalia (scilicet, primo modo et secundo modo dicta) leviter quando erit necesse sibi occurrent. Ut autem huiusmodi iurium et secularium negociorum peritiam perfectam acquirat, expedit ut quamplures consiliarios secum habeat sapientes, exemplo Romanorum, qui, ut est allegatum prius, constituerunt 320 qui quotidie consulebant, consilium agentes de multitudine. Quia teste Salomone, Proverbiorum 15, "Dissipantur cogitationes ubi non est consilium, ubi vero plures consiliarii sunt, confirmantur"; et Proverbiorum 11 ait quod est "salus ubi multa sunt consilia".

Discipulus Doctrinae sapientis obviare videtur imperatorem debere habere multos consiliarios, quia Ecclesiastic. 6 habetur, "Multi pacifici sint tibi, et consiliarius tibi sit unus de mille".

Magister Respondetur quod consilium de diversis et ex diversis causis requiritur. Aliquando enim requiritur consilium de secretis que periculosum est revelare nisi fidelibus et amicis ac discretis. Interdum autem requiritur consilium de publicis et de illis quae absque periculo revelari possunt infidelibus, inimicis et fatuis. Iterum, quandoque requiritur consilium aliorum ut consiliariorum habeatur consensus, quo habito illud quod deliberatum est efficitur magis autenticum, et cum maiori veneratione et amore, reverentia vel timore ab aliis suscipitur. Quandoque autem requiritur consilium ut quaerens consilum illud quod deliberatum est per consiliarios exequatur. Nonnunquam requiritur aliquorum consilium ut quaerens consilium notitiam iuris vel facti quod ignorat per eorum responsionem acquirat, qua habita quid agere debeat animadvertat. Aliquotiens vero requiritur consilium aliquorum ut quaerens consilium probet et experiatur ipsorum consiliariorum discretionem vel prudentiam aut fidelitatem vel affectionem seu voluntatem vel erga se vel erga alios.

Quando igitur requiritur consilium de secretis quae periculosum est revelare, pauci debent esse consiliarii, quia solummodo probati, fideles, amici et discreti. Quando etiam requiritur consilium ut deliberatum per consiliarios executioni mandetur, requirendi sunt pauci, quia solummodo fideles, sapientes et amici. Et in his duobus casibus intelligenda est auctoritas Ecclesiastici superius allegata. Quando autem requiritur consilium de publicis vel de his quae possunt sine periculo revelari, et requiritur consilium solummodo ut habeatur consiliariorum consensus, quo habito illud quod deliberatum fuerit efficiatur magis autenticum, vel ut quaerens consilium per responsionem consiliraiorum notitiam iuris vel facti quod ignorat acquirat, vel ut ipsorum experiatur et probet discretionem seu prudentiam vel fidelitatem aut affectionem vel voluntatem, multi debent esse consiliarii. Imo in tali casu quandoque non erit absurdum etiam consilium imperitorum vel malevolorum requirere, quia quandoque sapiens ex eorum responsione (etiam ipsis nolentibus et decipere intendentibus) quid sibi erit agendum prospiciet, quemadmodum non solum ex bonis operibus sapientum, sed etiam ex malis operibus fatuorum, sapiens accipit disciplinam, teste Salomone, Proverbiorum 24, qui ait: "Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverant urtice, operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat; quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam".

CAP. XVI

Discipulus Licet de peritia vel prudentia necessaria imperatori possemus, ut arbitror, magnum volumen efficere, tamen ad praesens praedicta sufficiant. Ideo ad iustitiam, quae necessaria est imperatori, ut aestimo, me converto. Cupio autem scire an imperator debeat semper et in omni casu rigorem iustitiae exercere.

Magister Respondetur quod imperator debet quandoque iustitiam totaliter praetermittere vel differre ad tempus, interdum vero decet eum, imo de necessitate tenetur, rigorem iustitiae temperare mansuetudine; quandoque autem de necessitate salutis tenetur rigorem iustitiae exercere.

Discipulus Ista possent ut puto innnumeris rationibus et auctoritatibus demonstrari, sed eas abbreviationis causa dimittamus. De uno tantummodo cupio ad praesens sententias diversas audire, an videlicet apud imperatorem in exercendo iustitiam omnes poenae pro quocunque crimine sint arbitrariae, ut liceat ei pecuniariam poenam vel aliam pro quocunque crimine infligere.

Magister Circa hoc diversae reperiuntur sententiae. Una est quod apud imperatorem omnes poenae sunt arbitrariae, ut liceat ei in quocunque casu pro quocunque crimine quodcunque genus poenarum infligere. Quae videtur hac ratione posse fulciri. Ubi poena non est taxata in iure, quae poena sit infligenda arbitrio iudicis inferioris committitur: nec irrationabiliter, quia ex quo non est ius expressum secundum quod debeat punire, relinquitur quod secundum suum arbitrium punire debeat. Sed imperator est super omnia iura positiva. Igitur secundum nullum ius positivum tenetur punire, et per consequens, quandocumque tenetur punire crimen alicuius, pro suo arbitrio poterit quodcunque genus poenarum infligere. Alia est sententia quod non semper imperator exercendo iustitiam potest quodcunque genus poenarum pro suo arbitrio pro omni crimine infligere: poena enim pecuniaria non debet imperator semper esse contentus sed aliam tenetur infligere; similiter etiam non semper debet sufficere sibi infligere poenam verberum vel deportationis vel proscriptionis vel exilii, sed tenetur poenam mortis vel mutilationis vel incarcerationis vel detentionis perpetuae imponere. Et saepe huiusmodi poenam nec ratione amicitiae nec ratione consanguinitatis nec ratione nobilitatis nec aliqua alia occasione licet sibi remittere. Cuius ratio assignatur, quia sicut ubi certa poena non est statuta in iure iudex inferior debet procedere "aequitate servata", Extra, De transactionibus, cap. ultimo, ita imperator, quia est supra positiva iura et non est super aequitatem naturalem, si in exercendo iustitiam non vult ex causa infligere poenam statutam in iure, tenetur de necessitate infligere poenam "aequitate servata", secundum quod bonum commune et salutem subditorum viderit postulare, et maxime bonorum. Saepe autem, absque dispendio communis boni et periculo obedientium et bonorum, poena pecunaria vel deportationis aut proscriptionis vel exilii malefactorem minime castigaret, teste Ambrosio, qui in libro De officiis (et ponitur in Decretis, 23, q. 4, c. Est iniusta) ait: "Si quis latronem, filiis deprecantibus motus et lachrymis coniugis eius inflexus, absolvendum putat cui adhuc latrocinandi aspiret affectus, nonne innocentes tradet exitio, qui liberat multorum exitia cogitantem?" Hinc etiam Hieronymus, ut legitur dist. 45, loquens de istis qui parcunt malis, ait, "Dum parcunt uni, universae ecclesiae moliuntur interitum. Quae ista bonitas est? Quae ista misericordia est uni parcere et omnes in discrimen adducere?" Ex quibus colligitur quod si imperator infligendo regi vel principi malefactori consanguineo vel aliter sibi coniuncto, aut alii, cui aspiret affectus turbandi imperium aut bonum commune vel innocentes, solum modo poenam pecuniariam, vel aliam quamcunque per quam a prosecutione malae voluntatis minime perfectae reprimatur, peccat mortaliter et damnabiliter transgreditur aequitatem quam sequi tenetur. Tenetur in huiusmodi casu huiusmodi malefactori, sive fuerit rex sive princeps consanguineus vel alius, poenam mortis corporalis aut incarcerationis perpetuae, aut aliquam aliam poenam per quam a malis operibus et potentia malefaciendi penitus reprimatur, infligere.

Discipulus Videtur quod imperator valeat licite tam gravem poenam, etiam ei qui incidisset in crimen laesae maiestatis vel aliud quodcunque flagitium commississet, remittere, quia iudex in puniendo debet "in humaniorem partem declinare", Extra, De transactionibus, cap. ultim., et sententia "quae misericordiam vetat" fugienda est, dist. 50, Ponderet. Potest igitur imperator licite cuicunque flagitioso misericordiam facere, ei poenam mortis vel quamcunque aliam remittendo.

Magister Respondetur quod si imperator quemcunque criminosum cognoverit perfecte emendatum ita ut deserverit omnem voluntatem malefaciendi, nec aliquis prosequitur contra eum iniuriam suam, potest ei imperator omnem poenam remittere. Si autem non fuerit emendatus perfecte, sed probabiliter timetur quod habita facultate intendit iterare vias suas malas et se consuetis criminibus, vel aliis, implicare, non licet imperatori ei omnem poenam corporalem remittere, nec ei licet talem misericordiam facere, quia talem misericordiam faciendo non declinaret in humaniorem partem nec esset misericors sed esset crudelissimus et inhumanissimus atque impiissimus reputandus, teste beato Augustino, qui Ad Lotharium, ut habetur 23, q. 5, c. Qui vitiis, ait: "Qui vitiis nutriendis parcit et favet ne contristet peccantium voluntatem, tam non est misericors, quam qui non vult rapere cultrum puero ne audiat plorantem". Cui etiam concordat Hieronymus, qui Super Isayam (et legitur eisdem causa et q. 1, c. Non est, ait, "Non est crudelis qui crudeles iugulat". Talis igitur misericordia est iniusta misericordia, ut ait Ambrosius; imo est impiissima misericordia, et deterior adulterio et rapina, furto et aliis criminibus quam plurimis quae apud omnes enormia reputantur.

Discipulus Ista sententia videtur mihi aliqualem habere apparentiam. Ideo recita quomodo ad motivum alterius sententiae respondetur, quod etiam non omni apparentia caret.

Magister Respondetur quod iudices inferiores ubi non est ius expressum non possunt nec debent pro libito suo punire secundum suum arbitrium, sed in tali casu poene sunt taliter arbitarie ut aequitas servetur, ut scilicet iudex puniat tali poena quae magis expedit rei publicae et conservationi iustitiae et qua delinquens efficacius corrigatur; quia secundum Augustinum, ut habetur in Decretis, 23, q. 5, Prodest, "et plectendo et ignoscendo hoc solum bene agitur, ut vita hominum corrigatur".

CAP. XVII

Discipulus Si de aliis virtutibus et moribus quibus decet imperatorem ornari tractaremus diffuse, opus nimis prolixum faceremus. Ideoque, cum, ut arbitror, ista duo, scilicet peritia seu discretio sive prudentia et iustitia, sunt maxime necessaria imperatori ad regendum utiliter sibi subiectos -- imo quasi videntur sufficere, cum ista ab aliis quando erunt opportuna separari non possunt, brevissime de aliis transeamus, ut ad latentiora et quae minus discussa sunt ab aliis citius veniamus, praesertim cum in opere De optimo genere addiscendi, tractatu De modo addiscendi moralem philosophiam et tractatu De modo addiscendi legalia, qui habuerint eos, potuerint quamplurima de virtutibus necessariis rectoribus invenire. Primo itaque de veritate quam decet imperatorem tenere breviter videamus. Dic igitur, secundum aliquam sententiam, an imperator tanta debeat veritate fulgere ut, sicut non licet ei aliquod falsum asserere vel aliquid dolose vel fraudulenter promittere quod non intendit solvere, sic non liceat ei promissum aliqualiter revocare vel non complere seu differre.

Magister Putant quidam quod, quamvis imperator nec male promissa, nec illa quae promisit licite et postea perpenderit incipere esse nociva, debeat solvere sed teneatur rescindere (sicut et erubescere minime debet si aliquid illis melius quam quae prius dixit invenerit ipsis competentem correctionem imponere, nec debet expectare ut ab aliis corrigatur), tamen alia promissa non debet aliqualiter revocare nec absque causa manifesta differre. Cavere etiam debet ne cito vel leviter aliquid asserat vel promittat nisi certus sit quod sit asserendum vel promittendum.

Discipulus De potentia divitiis et liberalitate simul videamus, an sint imperatori opportunae. Videntur enim divitiae repugnare liberalitati, quia ad liberalem spectat effundere divitias, per quod divitiae evacuantur.

Magister Nonnulli aestimant quod sine istis non potest bene administrari imperiale officium. Si enim "iurisdictio sine coertione nulla est censenda" Extra, De officio iudicis delegati, c. Pastoralis, et c. Ex literis, multo magis imperialis auctoritas absque coertione nulla est; coertio autem sine potentia exerceri non potest; igitur potentia in imperatore requiritur. Potentia autem maxime roborari videtur per divitias, eo quod potentia absque amicis, aut saltem obedientibus, non videtur posse persistere. Amici autem et obedientes divitiis acquiruntur, teste Salomone, qui Proverbior. 19 ait, "Divitiae addunt amicos plurimos, a paupere autem et ii quos habuit separantur"; et eodem capitulo ait, "Multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuentis; fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici procul recesserunt ab eo"; et Eccl. 6 sic legitur, "Utilior est sapientia cum divitiis; sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia", et c. 10 dicitur quod pecuniae obediunt omnia divitiae; igitur sunt imperiali excellentiae opportune propter amicos et obedientes acquirendos. Sed amici et obedientes nequaquam divitiis acquiruntur et tenentur nisi liberaliter effundantur; si enim divitiae non effundantur, non addunt amicos. Si autem per prodigalitatem irrationabiliter consumantur, amici cito perduntur. Igitur liberalitas pro amicis et obedientibus acquirendis et tenendis maiestati imperiali opportuna videtur.

Discipulus Est ne fortitudo necessaria imperatori?

Magister Fortitudo quae est virtus animae debet in imperatore praecellere, sed fortitudo corporalis quae est corporis robur non est ita necessaria in imperatore; quamvis enim valde deceat imperatorem fortitudine corporali et arte praeliandi praecellere, non est tamen simpliciter necessaria, nec aliis excellentiis praeferenda, sed sapientiae iustitiae et aliis virtutibus postponenda, teste Sapiente, qui Sapient. 7 ait, "Melior est sapientia quam vires, et vir prudens magis quam fortis"; et Eccl. 9 ait Salomon, "Dicebam ego sapientiam esse meliorem fortitudine", et post, eodem capitulo, "Melior est sapientia quam arma bellica"; et Proverbior. 16 ait, "Melior est patiens viro forti, et qui dominatur animo suo expugnatore urbium".

Return to Table of Contents