William of Ockham, Dialogus,
part 3, tract 2, book 3, chapters 5-7

Collation by John Kilcullen and John Scott.

Copyright © 1999, The British Academy

Conventions used in collation files .

CAP. V.

Discipulus Si imperatori potest competere ius eligendi summum Pontificem primo dic quid sit {*primo ... sit: dic &ReNaMzAu[1]} secundum opinionem illam {*istam &NaRe} {*trs. &NaRe} unde hoc habet.

Magister Dupliciter potest tota dubitatio intelligi {*dupliciter ... intelligi: questio tua potest duplicter intelligi &ReNa[2]} {questio modo tota potest dupliciter intelligi &Mz[3]} uno modo ut sit capax {*ut sit capax: ut sit sensus unde habet imperator ut sit capax huius &ReNaMzAu[4]} potestatis sive iuris alio modo ut sit sensus unde habet hoc ius scilicet {*ius add. &ReNaMz[5]} eligendi summum pontificem. si intelligitur {*intelligatur &ReNaAu[6]} primo modo {*scilicet add. &ReNaMzAu[7]} unde habet imperator quod sit capax huius {huiusmodi &Na} potestatis sive iuris. Respondetur quod talem capacitatem habet ex hoc ipso quod est Christianus catholicus et discretus et Romanus si enim esset imperator et non esset Christianus non esset capax huius {huiusmodi &Na} iuris quia nullus praeterquam {praeter &NaRe} Christianus {christianos &Na} potest habere ius eligendi summum pontificem {*per add. &ReNaMzAu[8]} illos enim qui foris sunt illa quae religionis Christianae sunt {*trs.312 &NaRe} tractare {*tractari &ReNa[9]} non decet {*debent &ReNaMzAuLy[10]} hoc excepto quod in casu necessitatis possit {*posset etiam &ReNaAuDi[11]} {posset et &Mz[12]} alius quam Christianus baptizare si etiam esset imperator et Christianus sed non catholicus sed haereticus quamdiu talis existeret potestatem seu ius eligendi summum pontificem non haberet {habet &NaRe} quia nullus haereticus manens haereticus est capax huius iuris. Si enim {*etiam &ReNaDiAu[13]} esset imperator Christianus et catholicus sed non discretus hoc est non habens usum rationis sed in furorem versus quam diu talis existeret non esset capax huiusmodi iuris vel potestatis {*trs.321 &NaRe} saltem ut posset in actum exire quamvis enim si prius {primo &Re} haberet huiusmodi potestatem sive ius et {om. &Na} in furorem postea verteretur non ex {*om. &ReNaMzAu[14]} eo ipso huiusmodi potestatem vel {*sive &NaRe} ius amitteret tamen si primo esset alienatus a sensu sibi non deberet huiusmodi potestas sive ius conferri nec etiam posset sibi conferre {*conferri &ReNaMzAu[15]} sic ut possit {*posset &ReNaMzAu[16]} stante alienatione actum potestatis huiusmodi exercere. Si autem interrogatio tua intelligitur {*intelligatur &ReNaMzAu[17]} secundo modo a quo scilicet imperator habet vel habere potest huiusmodi potestatem sive ius. Respondetur dupliciter uno modo quod imperator huiusmodi potestatem seu {*sive &NaRe} ius potest habere a summo pontifice quia summus pontifex ius eligendi papam posset {potest &NaRe} concedere clerico vel clericis laico vel laicis prout sibi placuerit. Quod probatur tripliciter. Primo sic quia {*om. &ReNaMz[18]} qui est caput in spiritualibus omnium Christianorum habet disponere et constituere {*statuere &ReNaMz[19]} a quo sit caput {*omnium add. &ReNa[20]} eligendum praesertim cum Christus {*non add. &ReNaMz[21]} ordinavit specialiter {*trs.312 &NaRe} et explicite a quo debeat eligi idem caput sed papa est caput omnium Christianorum {*in spiritualibus add. &ReNa[22]} igitur {*ergo &NaRe} ad ipsum pertinet ordinare quis debeat {*debet &ReNaMzAu[23]} eligere summum pontificem et per consequens a solo papa potest habere imperator {*trs. &NaRe} ius eligendi papam vel {*papam vel: om. &ReNaMzAu[24]} summum pontificem. Secundo sic qui potest summum pontificem sibi successorem ordinare potest cui vult summum pontificem et eius successorem eligendi committere et eius successor cui vult potest concedere ius eligendi successorem {*qui potest ... eligendi successorem: qui potest summum pontificem ordinare potest committere cui vult potestatem eligendi summum pontificem et /etiam Re\ eius successor potest concedere cui voluerit /vult Mz\ ius eligendi successorem &ReNaMzAu[25]}. Sed beatus Petrus ordinavit summum pontificem sibi successorem {*successurum &ReNaMz[26]} scilicet beatum Clementum igitur {*ergo &NaRe} et successor eius potest {*potuit &ReNa[27]} concedere cui vult {*voluerit &ReNaMz[28]} potestatem eligendi summum pontificem. Tertio sic per sacros canones quorum plures allegati sunt {*superius add. &ReNaMz[29]} c. 3. huius tertii papa concessit aliquando {*trs. &NaRe} regibus aut {*aliquando &ReNaAu[30]} aliis ius eligendi et non illicite ergo nullus potest habere ius eligendi summum pontificem nisi a papa. Aliter dicitur quod imperator {om. &NaRe} eo ipso quod est Christianus catholicus discretus et Romanus habet ius {*et potestatem add. &ReNa[31]} eligendi summum pontificem nisi {*ipse add. &ReNaMz[32]} eidem iuri tacite vel exprese renunciet vel electio summi pontificis vel potestas et {*vel potestas et: vel potestas concedendi &ReNa[33]} {concedendi vel potestas et Mz; concedendi vel possibilitas et &AuToDi[34]} ius eligendi de consensu Romanorum alicui {*om. &ReNa[35]} personae vel personis determinatae vel determinatis concessa extiterit ita ut {*quod &NaRe} Romani non habeant {haberent &Na} {habent &Re} a papa potestatem {*sive add. &ReNaMzAu[36]} ius eligendi summum pontificem. Quod tali ratione probatur Christus taliter ordinavit ecclesiam ut ei in necessariis nequaquam non {*om. &ReNaMz[37]} deficeret vel defecerit {*vel defecerit: om. &ReNaMzAu[38]} vel {*et &ReNa[39]} ut nullus homo per suam negligentiam {*trs. &NaRe} vel malitiam quocunque necessario privare possit {*posset &ReNaMzAu[40]} eandem. Sed inter alia necessaria ecclesiae {*hoc add. &ReNaMzAu[41]} non est minimum ut sint aliqui qui decedente summo pontifice ius habeant eligendi summum pontificem {om. &Re} successurum in hoc ergo {*trs.312 &NaRe} Christus non defecit ecclesiae nec posuit in potestate cuiuslibet {*cuiuscumque &NaRe} ut possit {*posset &ReNaMzAu[42]} per negligentiam suam {om. &Re} aut malitiam hoc necessario {*totam add. &ReNaMzAu[43]} ecclesiam Dei privare sed si {quia &NaRe} nullus haberet ius eligendi summum pontificem nisi {om. &ReNa[44]} a papa posset papa per negligentiam suam vel malitiam privare totam ecclesiam {*dei add. &ReNaMzAu[45]} potestate vel {*sive &NaRe} iure eligendi summum pontificem posset enim primo sive {*vel &NaRe} ex causa rationabili vel irrationabili privare illos qui non {*modo &ReNaMz[46]} habent ius eligendi summum pontificem eodem iure et {om. &Na} antequam idem ius aliis {*trs.312 &NaRe} concederet posset praeveniri morte vel per negligentiam vel {*aut &NaRe} per {*om. &NaRe} malitiam collationem eiusdem iuris usque ad finem vitae suae differre et ita penes nullos remaneret ius eligendi summum pontificem quare hoc necesse est {*necesse est: necessario &ReNaDi[47]} ecclesiae ne {*om. &ReNaMz[48]} ipsa ecclesia per praeventionem mortis papae vel per negligentiam aut malitiam {*eius add. &ReNa[49]} privata maneret ita quod {*ut &NaRe} absque miraculo speciali {*nequaquam add. &ReNa[50]} {numquam &MzAuFr[51]} posset ecclesia nec universalis nec particularis papam habere. Ex quo infertur quod ius eligendi summum pontificem non est et papa et ideo ius habent eligendi {*trs. &NaRe} Romani non a papa sed eo ipso quod sunt Christiani et catholici.

Discipulus Per rationem illam {*istam &NaRe} probatur quod Romani non habent ius eligendi summum pontificem quia si sic {*Romani add. &NaRe} per negligentiam aut {*vel &NaRe} malitiam possent Romani {*om. &NaRe} privare totam ecclesiam iure {iuris &Na} eligendi summum pontificem possent enim renunciare eidem iuri absque hoc quod ius eligendi summum pontificem aliis quibuscunque concederent igitur {*ergo &NaRe} tunc remaneret ecclesia absque iure eligendi summum pontificem.

Item omnes Romani habentes ius eligendi {ius eligendi: om. &Re} {papam add. &Na} summum pontificem possent fieri haeretici vel se convertere ad aliam sectam quo facto ius eligendi papam amitterent igitur {*ergo &NaRe} tota ecclesia Dei remaneret sine iure et potestate eligendi summum pontificem.

Amplius si Romani non habent ius eligendi summum pontificem {*summum pontificem: om. &ReNaMzAu[52]} a papa {*quero add. &ReNaMzAu[53]} quo iure habent ius eligendi summum pontificem aut divino aut humano non divino quia non legitur in scripturis divinis quod Deus dederit eis {*trs. &NaRe} tale ius nec iure {om. &NaRe} humano quia ius humanum aut est civile aut canonicum iura civilia sunt iura imperatorum et regum et {om. &NaRe} iura canonica sunt iura summorum pontificum igitur {*ergo &NaRe} Romani haberent ius eligendi ab imperatoribus vel regibus vel a summis pontificibus sed non habent huiusmodi {*om. &ReMzAu[54]} ius eligendi ab imperatoribus {vel regibus ... imperatoribus: om. &Na} ergo a solis summis pontificibus habent huiusmodi ius eligendi. Et ita eligendi ius est a solo papa. Ista sunt propter quae apparet quod opinio ista et allegata ratio {*trs. &NaRe} pro ipsa probabilitatem habere non videntur sed {et &Re} tamen narra quomodo respondetur ad ipsa.

Magister Ad primum istorum respondetur quod opinio illa {*ista &NaRe} {*trs. &NaRe} non dicit quod soli Romani in omni casu habeant {*habent &ReNaMzAu[55]} ius eligendi summum pontificem. Ad cuius evidentiam dicitur esse sciendum quod summus pontifex non solum est praelatus et episcopus Romanorum sed etiam aliorum {*est prelatus et episcopus omnium Christianorum &ReNaMzAu[56]} et ideo in casu electio summi pontificis potest {*posset &ReNaMzAu[57]} spectare ad quoscunque catholicos quorum est praelatus et episcopus. Cum igitur {*ergo &NaRe} dicitur quod si Romani haberent ius eligendi summum pontificem possent per negligentiam aut {*vel &NaRe} malitiam privare totam ecclesiam Dei iure eligendi summum pontificem. Respondetur quod haec ratio {responsio &Mz[58]} concluderet si nulli alii a Romanis in casu nullo {*trs. &NaRe} haberent ius eligendi summum pontificem nunc autem licet Romani eo quod {*eo quod: quando &ReNaMzAu[59]} sunt Christiani et catholici habent {*habeant &ReNa[60]} ius eligendi summum pontificem tamen si renunciarent iuri illi vel efficerentur haeretici eo ipso alii catholici quorum etiam papa est episcopus et etiam {*om. &ReNaMz[61]} praelatus possent eligere summum pontificem.

Discipulus Si alii catholici habent ius eligendi summum pontificem eo {*propter hoc &ReNaMzAu[62]} quod summus pontifex est episcopus et praelatus omnium catholicorum quare non eligunt semper cum Romanis summum pontificem {*trs.3412 &NaRe} cum omnes illi debeant praelatum eligere {*trs. &NaRe} qui habent ius eligendi et quare plus eligunt Romani quam alii si ita habent alii {*trs. &NaRe} ius {*eligendi add. &ReNaMzAu[63]} sicut Romani.

Magister Id {*responsio ad secundum &ReNaMz[64]} {per responsionem ad secundum &AuBa[65]} quod quaeris secundum istam opinionem aperit viam respondendi ad secundum {*primum &ReNaMzAuBa[66]} quod quaeris ideo secundum opinionem illam {*istam &NaRe} {*trs. &NaRe} {*primo add. &ReNaMzAu[67]} recitabo qualiter respondetur ad secundum ad quod dicitur quod summus pontifex est quodammodo proprius episcopus Romanorum in quantum videlicet Romani non habent alium in {*om. &ReNa[68]} episcopum et alii omnes {*trs. &NaRe} praeter ipsos habent proprios episcopos et ideo rationabiliter ad solos Romanos pertinet summi pontificis electio {*trs.312 &NaRe} quando sunt catholici quia tamen eo ipso quod quis est episcopus Romanorum est episcopus omnium Christianorum {*catholicorum &ReNaMzAu[69]} et {*om. &ReNa[70]} ideo alii licet pro casu aliquo habent {*habeant &ReNa[71]} ius eligendi non tamen {*habent ius eligendi add. &ReNaMzAu[72]} cum Romanis quia licet semper habeant {*trs. &NaRe} ius eligendi summum pontificem non tamen ius eligendi habent nisi pro casu quando electio non spectaret ad Romanos.

Discipulus: Hoc videtur falsum; imo videtur ita facile ad alios pertinere sicut ad Romanos {*Discipulus ... Romanos: Discipulus: Adhuc questioni mee non videtur satisfactum. Hoc enim queritur quare alii a Romanis non habent ius eligendi nisi pro casu quando electio non spectaret ad Romanos &ReNa[73]} cum summus pontifex aeque bene {*aeque bene: ita &ReNaMz[74]} sit praelatus immediatus aliorum sicut Romanorum.

Magister Ad hoc respondetur quod secundum rectam rationem {*trs. &NaRe} electio praeficiendi semper debet concedi {*trs. &NaRe} si fieri potest paucis qui faciliter possunt {*trs. &NaRe} convenire ne si concederetur multis qui non possent faciliter convenire propter difficultatem conveniendi differretur electio in notabile detrimentum boni communis et eorum quibus est rex {*quibus est rex: quos habet regere &MzAu[75]} {quos habet &ReNa[76]} praeficiendus. Quia igitur Romani respectu aliorum catholicorum sunt pauci et summus pontifex nihilominus sicut dictum est est quodammodo {*trs. &NaRe} proprius episcopus eorum quia non habent alium episcopum sicut alii catholici ideo rationabiliter {*non irrationabiliter &ReNaMz[77]} alii catholici non habent ius eligendi summum pontificem nisi quando electio non spectaret ad Romanos quando {*quia scilicet &ReNaMz[78]} Romani vel ex renunciatione iuris {*sui add. &ReNaMz[79]} vel {*ex add. &NaRe} apostasia vel {*aut &NaRe} haeretica pravitate carerent iure eligendi. Per hoc patet responsio ad id {*primum &ReNaMzAu[80]} quod quaesisti {*quaesivisti &NaRe} nam ideo {*alii add. &ReNa[81]} catholici non eligunt semper cum Romanis quia licet habeant ius eligendi non tamen habent ius eligendi pro omni casu sed solummodo pro casu quando ius eligendi ad Romanos minime pertineret. Ex his concluditur quod Romani si possint {*si possint: sive possent &ReNaMz[82]} cedere iuri eligendi summum pontificem sive omnes efficerentur haeretici sive a fide apostatae non possunt {*possent &ReNaMz[83]} privare ecclesiam {*dei add. &ReNaMz[84]} iure eligendi summum pontificem quin in {*quin in: quia pro &ReNaMzAu[85]} tali casu haberent alii catholici ius eligendi summum pontificem {*summum pontificem: om. &NaRdRe[86]}.

CAP. VI.

Discipulus Dic qualiter respondetur ad hoc quod excepi {*accepi &NaMzAuRd[87]} quod Romani nec iure divino nec iure humano habent ius eligendi summum pontificem.

Magister Ad hoc respondetur quod extendendo ius divinum ad omne ius {om. &NaRe} naturale Romani ex iure divino habent ius eligendi summum pontificem.

Discipulus Ista responsio obscura mihi videtur ideo ipsam secundum istam opinionem cupio declarari primo autem declara secundum eam {ea &Re} quare dicitur extendendo ius divinum ad omne ius naturale secundo {queritur add. &Na} quare omne ius naturale potest vocari ius divinum.

Magister Primum distinguitur {*dicitur &ReNaMzAu[88]} propter tres modos iuris naturalis. Uno enim modo dicitur ius naturale illud quod est conforme rationi naturali quae in nullo {illo &Re} casu fallit sicut est non moechaberis non mentieris et huiusmodi. Aliter dicitur ius naturale quod servandum est ab illis qui sola aequitate naturali absque omni consuetudine et constitutione humana utuntur quod ideo dicitur naturale quia contrarium est contra statum {statutum &NaRe} naturae institutae et si homines {*omnes add. &NaMzAu[89]} viverent secundum rationem naturalem aut legem divinam non esset servandum nec faciendum. Isto modo et non primo {*modo add. NaRe} ex iure naturali omnia sunt communia quia in statu naturae institutae omnia fuissent communia et si post lapsum omnes homines secundum rationem viverent omnia deberent esse communia et nihil proprium; proprietas enim propter iniquitatem est inducta 12. q. 1. c. dilectissimis. Isto modo loquitur Isidorus 5. libro Ethimolo. et ponitur in decretis dist. 1. {c. add. &NaRe} ius naturale cum dicit quod secundum ius naturale est "communis omnium possessio et omnium una libertas {*trs. &NaRe}". Non enim communis omnium possessio et omnium una libertas est de iure naturali primo modo. Tunc enim nullus posset sibi licite aliquid appropriare, nec aliquo iure gentium vel civili posset aliquis fieri servus, quia ius naturale primo modo est immutabile {*trs.3412 &NaRe} et invariabile ac indispensabile dist. 5. para. nunc autem et dist. 6. para. his itaque respondetur. Constat autem quod aliqui iure gentium licite fiunt servi, teste beato Gregorio, qui, ut legitur 12. q. 2. c. cum redemptor, ait: "Salubriter agitur, si homines, quos ab initio natura liberos protulit, et ius gentium iugo substituit {subsistit &Re} servitutis, ut {om. &Na} in ea natura, qua nati fuerant manumittentis beneficio liberati {libertati &Na} reddantur". Ex quibus verbis colligitur quod iure naturali omnes homines sunt liberi et tamen aliqui iure gentium fiunt servi. Ex quo concluditur quod ius naturale uno modo accepto vocabulo non est immutabile, imo licet contrarium statuere, ut iure {iuris &Na} fiat contrarium. Tertio modo dicitur ius naturale illud quod ex iure gentium vel alio aut ex aliquo facto divino vel humano evidenti ratione colligitur, nisi de consensu illorum, quorum interest, contrarium statuatur {*trs. &NaRe}. Quod poterit {*potest &Na[90]} vocari ius naturale ex suppositione sicut secundum Isidorum ubi prius. Ius naturale est deposite {depositione &Na} rei vel commodatae pecuniae restitutio, violentiae per vim repulsio. Ista enim non sunt iura naturalia primo modo. Nec etiam secundo modo; quia nec fuissent in statu naturae institutae nec essent inter illos, qui secundum rationem viventes sola aequitate naturali absque omni consuetudine et constitutione humana essent contenti; quia inter illos nulla res esset deposita vel commodata nec aliquis alteri vim inferret. Sunt ergo iura naturalia ex suppositione. Quia, supposito quod res et pecuniae sint appropriatae iure gentium vel aliquo iure humano, evidenti ratione colligitur quod res deposita et pecunia commodata debent restitui, nisi ex causa per illum vel per illos, cuius vel quorum interest, contrarium ordinetur. Similiter, supposito quod aliquis --- violentiam de facto iniuriose inferat alteri -- quod non est de iure naturali, sed contra ius naturale evidenti ratione colligitur quod licet per vim violentiam talem repellere.

Propter istos itaque tres modos iuris naturalis dicunt quod Romani ex iure divino habent ius eligendi summum pontificem extendendo ius divinum ad omne ius naturale. Quia si extenderetur solummodo ad ius naturale primo modo dictum, qualiter accipitur ius naturale dist. 5. para. 1. et dist. 6. para. his itaque respondetur et dist. 8, para Dignitate {Significate &Na} vero et dist. 9 para 1 et in multis aliis locis Romani non haberent ex solo iure divino eligendi ius {*trs. &NaRe} summum pontificem.

Discipulus Quia istam distinctionem iuris naturalis alias non audivi, volo obiicere contra eam, ut ex solutione obiectionum secundum opinonem istam magis intelligam an contineat aliquid veritatis. Videtur itaque ista distinctio verbis Isidori in praeallegato capitulo ius naturale apertissime obviare. Tum quia dicit Isidorus: "Ius naturale est commune omnium nationum, eo quod ubique instinctu naturae, non {cum &Na} constitutione aliqua habetur". Ista non possunt competere secundo membro praedictae distinctionis; quia illa, quorum contraria possunt esse licita secundum ius gentium, non sunt communia omnium nationum nec ubique habentur instinctu naturae, quia non habentur ibi, ubi contraria secundum ius gentium {non sunt communia ... ius gentium: om &Re} observantur. Tum quia ibidem dicit Isidorus, "Hoc, aut {autem &Re} si quid {quis &Na} huic simile est, nunquam iniustum {*trs. &NaRe}, sed naturale aequumque habetur". Hoc nec de secundo membro nec de tertio potest veritatem habere. Nam illud, quod dicitur ius naturale secundo modo, potest esse iniustum, ex quo contrarium potest esse de iure gentium; quod enim contrariatur iuri gentium est censendum iniustum. Illud etiam, quod dicitur ius naturale tertio modo, potest esse iniustum, ex quo contrarium est de iure naturae secundo modo {*quod enim non fiat restitutio commodatae pecuniae nec depositae rei est de iure nature secundo modo add. &Na[91]}. Cum de iure nature illo secundo {*om. &NaRe[92]} modo sit, quod nulla pecunia commodetur et nulla res deponatur, quia secundum ius nature sic accepto vocabulo omnia sunt communia; et ita secundum illud ius nulla pecunia potest commodari nec aliqua res deponi. Ista sunt, quae movent me contra distinctionem premissam. Tu vero dic qualiter respondetur ad ipsa.

Magister Ad ista dupliciter respondetur. Uno modo quod quaedam verba in praedicto capitulo ius naturale intelligi debent {*trs. &NaRe} solummodo de iure naturali primo modo dicto {*et quaedam de aliis, et ideo verba illa quae accipis obiciendo de iure naturali primo modo dicto tantummodo debent intelligi add. &NaMzAu[93]} et sic contra praedicta non videntur concludere. Aliter dicitur quod illa verba, quae obiiciendo accipis, de omni iure naturali dicuntur, sed sane debent intelligi. Cum ergo dicit Isidorus: ius naturale est commune omnium nationum etc., intelligitur {*intelligit &ReNaMzAu[94]} quod ius naturale primo modo dictum sic {nec &NaRe} est commune omnium nationum quod omnes nationes indispensabiliter obligantur ad ipsum; et ideo instinctu naturae, hoc est naturalis rationis, quae nunquam fallit, habetur. Ius autem naturale secundo modo dictum sic est commune omnium nationum quod omnes nationes, nisi ex causa rationali {*ratonabili &ReNaMzAu[95]} ordinent contrarium tenentur ad ipsum; et ideo est ex instinctu naturae, hoc est rationis naturalis antequam contrarium statuatur per ordinationem humanam. Ratio enim dictat quod omnia sunt communia antequam de consensu hominum appropriarentur {approprientur &Re}. Ius vero naturale tertio modo est commune omnium nationum ex suppositione si scilicet omnes nationes statuerint vel fecerint illud, ex quo ius illo modo dictum evidenti ratione colligitur; et ideo instinctu naturae hoc est naturalis {om. &NaRe} rationis habetur illo supposito ex quo tali modo colligitur. Consimiliter dicitur de illis verbis, quae secundo allegas: hoc aut {autem &NaRe} si quid huic simile etc. quod possunt de secundo membro intelligi quia tale ius naturale nunquam iniustum est, sed naturale equumque habetur nisi contrarium aliquo iure humano ex causa rationabili {rationali &Na} statuatur. Ius etiam naturale tertio modo dictum aliquo modo nunquam iniustum sed semper naturale aequumque habetur quia illo supposito, ex quo evidenti ratione colligitur nunquam iniustum sed semper naturale aequumque habetur nisi per illum vel illos, cuius vel quorum interest, contrarium ordinetur.

Discipulus Videtur quod ista sint inconvenienter dicta, quia {quod &Re} secundum ista idem verbum semel positum in verbis praemissis Isidori acciperetur {accipetur &Na} aequivoce.

Magister Hoc non reputatur inconveniens, quia hoc notat Glosa dist. 63. c. nosse dicens nota verbum semel positum hic {*trs. &NaRe} aequivoce ponitur sic 28. dist. presbyterum.

Discipulus Declarasti secundum opinionem praescriptam quare dixit {*dicit &Na[96]} Romanos habere ius eligendi summum pontificem ex iure divino extendendo, ius divinum ad omne ius naturale. Nunc dic secundum eandem opinionem {om. &Na}, quare dicit omne ius naturale posse vocari ius divinum.

Magister Hoc ideo dicunt tum quia omne ius, quod est a Deo, qui est conditor naturae, potest vocari ius divinum; omne autem ius naturale est a Deo, qui est conditor naturae; ideo etc {sicut &Na}. Tum quia omne ius, quod explicite vel implicite continetur in scripturis divinis, potest vocari ius divinum {*trs. &NaRe}. Quia ius divinum {*trs. &NaRe} in scripturis divinis habetur dist. 8. quo iure; omne autem ius naturale in scripturis divinis explicite vel implicite continetur, quia in scripturis divinis sunt quaedam regulae generales, ex quibus vel solis vel cum aliis colligi potest quod {*om. &Re[97]} omne ius naturale et primo et secundo et tertio modo dictum, licet in eis non inveniatur explicite.

Discipulus Declarasti secundum opinionem praescriptam duo, quae mihi videbantur obscura. Nunc dic qualiter secundum eandem Romani ex iure divino habent ius eligendi summum pontificem.

Magister Ad hoc dicitur {dicit &Na} quod {quia &Re} Romani ex iure naturali tertio modo dicto habent ius eligendi summum pontificem. Supposito enim quod aliquibus sit aliquis praelatus vel princeps aut rector praeficiendus, evidenti ratione colligitur quod nisi per illum vel illos, cuius vel quorum interest, ordinetur {*contrarium add. &ReNaMz[98]}, illi, quibus est praeficiendus, habent ius eligendi praeficiendium eis, unde {*ut &ReNa[99]} nullus debeat dari ipsis invitis. Hoc innumeris rationibus et exemplis videtur posse probari, sed adducam pauca. Exemplum est ad hoc quod {quia &Na} universitati mortalium nullus praefici debet, nisi per electionem et consensum ipsorum.

Amplius, quod omnes tangit, ab omnibus tractari debet; aliquem praefici omnibus omnes tangit; ergo per omnes tractari debet.

Rursus, quorum interest sibi facere iura, illorum est, si {sibi add. &Na} voluerint, caput eligere. Sed populus quisque et civitas potest sibi proprium ius facere, quod civile vocatur, distinct. 1. ius civile. Ergo et populus et civitas potest sibi caput eligere. Et ita semper spectat ad illos, quibus est aliquis praeficiendus, praeficiendum eligere, nisi per illum vel illos, cuius vel {et &Na} quorum interest, contrarium ordinetur. Quod ideo dicitur, quia illi possunt saltem in multis casibus cedere {eodem &Na} {eidem &Re} iuri suo et transferre ius suum in alium vel alios; per quem modum, licet populus ex iure naturali tertio {*modo add. &ReNa[100]} dicto vel secundo modo habuerit ius condendi leges, illam tamen potestatem transtulit in imperatorem, et ita fuit in potestate eius transferre in aliquem vel aliquos ius eligendi imperatorem. Similiter si illi, quibus est aliquis praeficiendus, sunt {sicut &Re} in huiusmodi {huius &NaRe} subiecti alicui superiori, ille superior potest ordinare quod illi non habeant ius eligendi, licet haberent {om. &Na} ius eligendi ex iure nature illo modo dicto, si scilicet nec per ipsos nec per superiorem esset contrarium ordinatum. Et ita videtur istis quod propositio praeaccepta est evidens reputanda.

Sed summus pontifex est specialiter quodammodo praeficiendus Romanis, quia non habent episcopum alium. Ergo ipsi ex iure natura tertio {*illo &ReNa[101]} modo dicto, scilicet ex iure naturali ex suppositione, ex hoc scilicet supposito quod debent habere episcopum, habent ius eligendi ipsum, nisi per ipsos Romanos vel alium superiorem Romanis, qui habeat {habeant &Re} in huiusmodi potestatem, contrarium statuatur vel ordinetur. Ipsi enim Romani poterunt cedere iuri suo vel {*et &ReNaMz[102]} transferre ius eligendi summum pontificem in alium; poterant etiam transferre in alium ius instituendi electores {electiones &Re} summi pontificis. Superior etiam Romanis, qui in huiusmodi habuerit potestatem, poterat concedere ius eligendi aliis quam Romanis. Sed ille superior fuit Christus, et non papa. Et ideo Christus et non papa, poterat privare Romanos iure eligendi summum pontificem {in alium add. &Na}. Sed Christus non privavit Romanos iure eligendi episcopum suum. Quando enim Christus praefecit beatum Petrum omnibus Christianis, dans sibi potestatem ut ubi vellet sedem eligeret ita ut ibi esset quodammodo proprius illorum episcopus, non privavit illos iure illo, quod omnibus competit, quibus est aliqua praeficienda potestas sive secularis sive ecclesiastica, nisi per illos, quibus est praeficienda potestas secularis sive ecclesiastica {nisi per illos ... ecclesiastica: om. &NaRe}, vel per superiorem contrarium ordinetur. Ergo, cum beatus Petrus elegerit sedem Romae, sequitur quod Romani habent ius eligendi successorem beati Petri, qui eis scilicet praeficiendus est in spiritualibus et ita Romani ex iure divino, extendendo ius divinum ad quodcunque ius naturale, habent ius eligendi summum pontificem.

Discipulus Videtur quod secundum istam opinionem melius diceretur quod ex iure gentium Romani habent ius eligendi suum episcopum {*trs. &NaRe}. Quia hoc est de iure gentium quod omnes, quibus est aliquis praeficiendus, habeant {habent &NaRe} ius eligendi praeficiendum, nisi cedant iuri suo vel superior eis ordinet contrarium.

Magister Quamvis multa, quae spectant ad ius gentium, sint iura naturalia tertio modo sumpto iure naturali, tamen secundum istam opinionem magis proprie dicitur quod Romani habent ius eligendi episcopum suum ex iure divino sive ex iure naturali tertio modo dicto quam ex iure gentium, pro eo quod ad ius gentium non spectat habere episcopum catholicum, sed hoc spectat ad ius divinum. Praeficiendum etiam eligi ab illis, quibus est praeficiendus, licet spectet ad ius gentium, spectat nihilominus ad ius divinum, pro eo quod concludi potest ex illis, quae {quo &Re} in scripturis sacris {sanctis &Re} habentur, una cum aliis. Et ita illa duo supposita, ex quibus colligitur quod Romani habent ius eligendi episcopum suum, spectant {spectat &Na} ad ius divinum, quamvis diversimode; unum autem solum spectat ad ius gentium. Et propter hoc magis proprie dicitur quod Romani habent ius eligendi episcopum suum ex iure divino sive ex iure naturali tertio modo dicto quam ex iure gentium. Isti tamen, quia de verbis non curant contendere, dicunt quod sufficit eis quod Romani habent ius eligendi episcopum suum ex hoc ipso quod debent habere episcopum et quod illi, quibus est aliquis praeficiendus, ab illis eligi debet, nisi cedant iuri suo vel per {om. &Re} superiorem contrarium ordinetur. Utrum autem debeat dici proprie loquendo {*trs.231 &NaRe} quod Romani habent {habeant &Na} ius eligendi ex iure divino vel ex iure naturali tertio modo dicto vel ex iure gentium vel simul ex iure divino et iure gentium, magnam vim non faciunt. Apparet tamen nonnullis quod proprie dicitur quod habent ius eligendi simul ex iure divino et iure gentium. Et ideo, cum quaeris an habeant ius eligendi ex iure divino vel ex iure humano, dicunt quod nec ex solo iure divino {vel ex iure ... divino: om. &Na} nec ex solo iure humano, sed ex utroque simul et hoc extendendo ius humanum ad ius gentium et non solum ad ius civile et canonicum.

CAP. VII.

Discipulus Ista opinione diffuse aliquantulum declarata videamus qualiter secundum eam ad allegationes in contrarium inductas {*adductas &ReNaMzAu[103]} superius 5. ca. respondetur.

Magister Ad primum respondetur quod quo ad ea in quibus sufficienter et utiliter iure divino et iure naturali catholicis est provisum non habet papa potestatem aliquam {*aliquod &ReNa[104]} {om. &MzAuDi[105]} immutandi in praeiudicium quorumcunque catholicorum et in detrimentum seu periculum boni communis et ideo caput in spiritualibus omnium Christianorum non habet plenam potestatem ordinandi et statuendi in {*a &ReNaMzAu[106]} quibus debet {*debeat &ReNaMz[107]} eligi caput cum ius eligendi ex iure divino et naturali competat Romanis praesertim cum si haberent {*haberet &ReNaMz[108]} plenam potestatem hoc posset redundare in detrimentum et periculum boni communis sicut ostensum est prius.

Discipulus Quare dicunt isti quod {quia &Re} papa non habet in hoc {*trs.3412 &NaRe} plenam potestatem cum secundum eos nullam habet {*habeat &ReNa[109]} potestatem in hoc ex quo Romani habent ius eligendi ex iure divino.

Magister Non dicunt quod papa in nullo casu habeat potestatem quo ad hoc imo volunt etiam quod papa {*etiam quod papa: quod papa etiam &ReNaMzAu[110]} ex ordinatione Christi et ex potestate collata sibi a Christo in aliquo casu habeat potestatem ordinandi illos {*om. &ReNaDiAu[111]} qui debeant {debent &Na} eligere suum successorem {*suum successorem: successurum sibi &NaRe}. Ad cuius evidentiam dicunt esse sciendum quod Christus sufficienter providit ecclesiae suae {*om. &ReNaDiAu[112]} in omnibus necessariis {*et add. &ReNa[113]} ideo committendo ecclesiam suam {*om. &ReNa[114]} beato Petro dedit beato Petro et successoribus eius plenitudinem potestatis in spiritualibus quo ad omnia necessaria ecclesiae suae salvo iure aliorum quando debite {*debito modo &ReNa[115]} volunt et possunt uti iure suo ita ut papa in omnibus necessariis spiritualibus possit supplere {*spiritualibus possit supplere: possit supplere in spiritualibus &ReNaMzAu[116]} defectum illorum {*aliorum &ReNaMz[117]} qui nolunt vel non possunt uti iure suo et ideo quia ex iure divino Romani habent ius eligendi episcopum suum papa non habet potestatem ordinandi de electione eadem in praeiudicium Romanorum quando Romani vellent et possent ad bonum commune uti iure eodem. Similiter quia in {pro &ReNaMzAu[118]} casu catholici alii {*trs. &NaRe} habent ius eligendi summum pontificem ideo {*etiam add. &ReNaAuDi[119]} papa non habet {*haberet &ReNaMzAu[120]} potestatem ordinandi de eadem electione quando in tali casu alii catholici vellent optime et {*optime et: om. &ReNa[121]} opportune uti eodem iure sed si Romani et alii catholici nollent aut non possent uti iure eodem {*trs. &NaRe} tunc papa non habet {*papa non habet: haberet papa &ReNaMz[122]} potestatem ordinandi de electione successoris {successuri &Na} sui {*sibi &NaRe}.

Discipulus Quare isti {*om. &NaRe} dicunt quod papa habet in {*om. &ReNaMz[123]} huiusmodi plenitudinem potestatis quo ad necessaria et non dicunt absolute quod habet plenitudinem potestatis in omnibus.

Magister Hoc dicunt quia ipsi putant quod Christus dedit legem tam perfectae libertatis quod revocatis ceremonialibus {*et legalibus add. &ReNaMz[124]} veteris legis papa super Christianos nullam habet {om. &NaRe} potestatem nisi quo ad illa quae praecepta sunt {om. &NaRe} vel prohibita a Deo et quo ad illa quae de necessitate sunt facienda {*et quo ... facienda: et quo ad illa quae de necessitate sunt facienda non ad illa quae non sunt de necessitate facienda /om. Di\ &AuDiToFr[125]} {et [[non add. Re in margin]] quo ad illa que non /om. Mz\ sunt de necessitate facienda &ReNaMz[126]} unde quod aliquis faciat aliquid quod est supererogationis nulli potest praecipere nisi in casu quando esset de necessitate faciendum et tunc non debet {*deberet &ReNaAu[127]} reputari supererogationis sed necessarium sicut propter culpam posset alicui praecipere {*imponere &ReNaMz[128]} ieiunare in pane et {*in add. &NaRe} aqua vel intrare monasterium vel {*aut &NaRe} aliquid hiuusmodi sed in tali casu non esset illi supererogationis sed necessarium quia impletio debitae promissionis {*punitionis &ReNaMzAu[129]} est inter necessaria computanda.

Discipulus Quid dicunt ad {*hoc add. &ReNaMz[130]} quod accepi {*accepisti &?? (cf. 931.20)&[131]} quod Christus non ordinavit explicite a quo debeat eligi caput Christianorum igitur {*ergo &NaRe} hoc relinquitur {*reliquit &ReNa[132]} papae.

Magister Dicitur quod {*quia add. &ReNaMz[133]} Christus de hoc nihil ordinavit specialiter et {*vel &ReNaMz[134]} explicite ideo voluit quod quo ad hoc cuilibet {*quibuslibet &ReNa[135]} conservarentur {servarentur &Na} iura sua si {*quae &ReNaMzAu[136]} ex iure gentium quo scilicet gentes rationabiliter utuntur habent et ideo quo ad hoc nullam potestatem commisit papae in praeiudicium Romanorum.

Discipulus Dic qualiter respondetur ad secundam allegationem adductam {*inductam &ReNaMzAu[137]} superius eodem capitulo quinto {*trs. &NaRe}.

Magister Respondetur quod gesta sanctorum non semper ad communia {*consequentiam &ReNaAu[138]} sunt trahenda et ideo saepe ex illis {*exemplis &ReNa[139]} quid debeat fieri de huiusmodi {*communi &ReNa[140]} lege probari non potest licet frequenter ex eis quid in casu valeat fieri posset {*possit &MzAu[141]} ostendi. Ex hoc igitur {*ergo &NaRe} quod beatus Petrus sibi successorem instituit quid papa valeat facere ex ordinatione speciali {*trs. &NaRe} Christi probare {*probari &ReNaMzAu[142]} nequit ex hoc tamen elici posset {*potest &ReNaDi[143]} quid papa posset {*trs. &NaRe} qui esset talis in omnibus qualis fuit beatus Petrus. Hoc autem {*hoc autem: hinc &ReNzMz[144]} dicit Gratianus ut habetur dist. {*om. &ReNa[145]} 8. q. 1. {*para add. &NaRe} his omnibus. Illud autem beati Petri quod scilicet dignitatem pontificalem tradidit beato Clementi ab illis valet in argumentum assumi quid tales sustinuerunt qualem sibi beatus Petrus successorem {*quid tales ... successorem: qui tales sibi substituunt qualem successorem beatus Petrus &ReNaMzAu[146]} quaesivit.

Discipulus Si papa habet {haberet &MzDi[147]} potestatem eandem {*trs. &NaRe} quam habuit beatus Petrus quare non potest sibi substituere successorem sicut beatus Petrus substituit.

Magister Ad hoc respondet Glo. dupliciter uno modo {*ad hoc ... modo: ad hoc dupliciter respondetur uno modo respondet glosa &ReNaDiAu[148]} ubi prius super verbo beatus ubi quaerit nunquid papa adhuc posset {*trs. &Na} {adhuc posset: posset ad hoc &Re} facere sibi {*trs. &NaRe} successorem. Et respondet dicens non quia hoc esset immutare statum {statutum &ReMz[149]} ecclesiae ut patet {*om. &ReNaMzAu[150]} 25. q. 1. quae ad perpetuam et quia statutum facit in illud tempus quo non est futurus iudex.

Discipulus Nunquid ista in nullo placent {*ista ... placent: ista responsio placet &ReNaMzAu[151]} aliis.

Magister Dicitur quod non scilicet {*dicitur ... scilicet: non &ReNaAu[152]} quia neutra ratio {responsio &Re} responsionis valet ut videtur eis prima non quia papa potest immutare statutum {*statum &NaMzAu[153]} ecclesiae quo ad ea super quae {quem &Na} habet potestatem a Christo. Sicut enim rex potest iubere aliquid quod neque ante ipsum quisquam nec ipse unquam {nec ipse umquam add. &Na} iusserat 8. dist. {*trs. &NaRe} quae contra ita etiam papa aliquid novi potest {*trs.312 &NaRe} iubere et multa quae consueverunt {*consueverant &ReNaMzAu[154]} fieri ex causa rationabili revocare. Secunda etiam ratio non placet eis quia per illam rationem probatur {*probaretur &ReNa[155]} quod nullus episcopus etiam de licentia papae posset sibi eligere successorem cuius contrarium habetur 7. q. 1. petisti.

Discipulus Dic aliam responsionem.

Magister Aliter respondetur {*dicitur &ReNa[156]} quod si {*om. &ReNaMzAu[157]} beatus Petrus fecit sibi successorem ex speciali revelatione vel inspiratione Christi {*vel add. &ReNaMz[158]} hoc fecit de voluntate et consensu {*trs.321 &NaRe} Romanorum catholicorum qui habebant ius eligendi.

Discipulus Utrumque istorum ex quo non habetur per scripturas ea {*non ... ea: per scripturas non ostenditur eadem &ReNa[159]} facilitate contemnitur quam probari nititur {*quam probari nititur: qua probatur &ReNaMzAu[160]}.

Magister Dicitur {*ad hoc respondetur quod /per &Re[161]\ illud quod in scripturis nec explicite nec implicite reperitur, nec etiam patenti ratione convincitur, eadem facilitate contemnitur qua probatur sed &ReNa[162]} quod alterum istorum fuisse {*istorum fuisse: praedictorum fuerit &ReNaMz[163]} patenti ratione convincitur et {*om. &ReNaMzAu[164]} ideo non utrumque debet contemni.

Discipulus Dic quomodo {*qualiter &ReNaMzAu[165]} respondetur ad tertiam allegationem capitulo quinto adductam.

Magister Ad hoc respondetur quod quamvis ius eligendi Romanum episcopum habuerunt {*habuerint &ReNa[166]} Romani ex iure naturali tertio modo dicto istud tamen ius et {*etiam add. &ReNa[167]} potestatem instituendi electores poterant in alium vel in {om. &Re} alios multipliciter transferre quemadmodum canonici omnes ecclesiarum cathedralium habent ius eligendi episcopum et tamen possunt alteri id {*illud &ReNaMz[168]} concedere quia variis modis possunt concedere potestatem illam uni vel duobus aut pluribus de seipsis possunt etiam concedere potestatem eligendi {*alicui /om. MzAu\ extra idem collegium add. &ReNaMzAu[169]} extra de electione causamque Romani igitur potestatem instituendi electores poterant concedere summo pontifici poterant etiam ius eligendi concedere aliquibus paucis de seipsis. Summus etiam pontifex sicut dictum est prius in casu habet potestatem ordinandi de electione successoris ipse etiam papa quamvis vocem in {etiam &Na} electione papae habere non possit in quantum tamen Romanus est potest simul cum aliis Romanis tractare et ordinare quibus committi debeat ius eligendi qui etiam in quantum catholicus in concilio generali quod gerit vicem omnium Christianorum catholicorum potest cum Romanis et aliis catholicis tractare et ordinare quibus vel cui sit potestas eligendi summum pontificem {*concedenda et ita multis modis potest papa habere potestatem concedendi alii vel aliis ius eligendi summum pontificem add. &ReNa[170]} non obstante quod ius eligendi pertinuerit ad Romanos. Concedendum est igitur {*ergo &NaRe} quod papa concessit aliquando quibusdam regibus ius eligendi summum pontificem vel {*et &ReNa[171]} aliquando aliis sed hoc non fecit quod {*quia &ReMzAu[172]} ipse solus semper habuit potestatem huiusmodi ius concedendi {*trs.312 &NaRe} sed quia Romani vel in eum solum vel in eum et alios simul {*aliquos Romanos scilicet add. &ReNa[173]} qui gesserunt vicem Romanorum et aliis {*alios &ReNaMzAu[174]} transtulerunt illud ius eligendi {illud ius eligendi: om. &NaRe}. Unde etiam {*et &Re[175]} Adrianus papa sicut habetur distinct. 63. c. Adrianus non solus sed ipse et Synodus celebrata Romae in qua plures fuere {*fuerunt &ReNaDi[176]} Romani tradiderunt Carolo regi Francorum {*om. &ReNaMzAu[177]} ius et potestatem eligendi summum {*om. &ReNaMz[178]} pontificem et ordinandi Apostolicam sedem. Leo etiam papa ut habetur {*legitur &ReNaMz[179]} dist. 7. {*e &ReNa[180]} c. in Synodo non solus sed cum toto {*cuncto &ReNaMzAu[181]} clero et populo Romano concessit Ottoni primo regi Theutonicorum {*potestatem add. &ReNa[182]} summae sedis Apostolicae pontificem ordinandi et ita Romani tali concessione concesserunt {*concessione concesserunt: concessioni consenserunt &ReNaDiAu[183]} quod facere potuerunt sicut dictum est prius. Et ideo licet imperator ex eo {*hoc &ReMzAu[184]} quod est catholicus et Romanus habuit {*habuerit &ReNaMz[185]} potestatem et {*potestatem et: om. &ReNaMz[186]} ius eligendi cum Romanis aliis tamen quod solus habuit {*habuerit &ReNaMz[187]} ius eligendi absque aliis Romanis hoc aliquando habuit a papa et aliis Romanis quia {*quod &ReNaMzAu[188]} etiam posset habere a solo papa si Romani transtulerunt ius suum in papam vel etiam si Romani in ordinando de electione {*electoribus &ReNaMzAu[189]} summi pontificis invenirentur in detrimentum ecclesiae negligentes et satis probabile est quod Romani tale ius et potestatem transtulerunt in papam et ideo ex tunc potuit papa solus concedere ius {*potestatem &ReNaMzAu[190]} eligendi summum pontificem vel imperatoribus vel vicinis episcopis vel Cardinalibus vel Romano clero {*trs. &NaRe} vel Canonicis alicuius ecclesiae Romanae {*Romae &ReNa[191]} vel aliis prout {*sicut &NaRe} vidisset utilitati ecclesiae convenire {*expedire &ReNaMz[192]}.

Discipulus Si Romani ex iure divino habent ius eligendi Romanum episcopum quomodo possunt {potest &Re} transferre {*illlud add. &Re} {istud add. &Na} ius in papam cum nulli liceat venire contra ius divinum.

Magister Respondetur quod contra illud quod est sic de iure divino quod explicite prohibetur vel praecipitur {*trs.321 &NaRe} in iure divino vel ex solis contentis explicite in iure divino colligitur nulli licet venire {*trs. &NaRe} sed contra illud quod est de iure divino quod {quia &Re} colligitur ex aliquo contento in iure divino implicite {*trs.4123 &NaRe} et ex iure naturali secundo modo dicto licet venire ex causa rationabili sicut etiam {*om. &ReNaDiAu[193]} ex causa rationabili {*om. &ReNaDiAu[194]} licet venire contra ius naturale secundo modo dictum quia quamvis testantibus sanctis patribus de iure naturae omnia sunt communia tamen licet res temporales appropriare. Isto modo {*secundo add. &ReNaBaTo[195]} Romani habent secundo modo {*secundo modo: om. &ReNaAu[196]} ius eligendi Romanum episcopum et non primo modo ideo licet eis ex causa contra hoc ius venire.

Return to Table of Contents