William of Ockham, Dialogus,
pars 1, lib. 6, cap. 75-93

Uncorrected Text of Goldast's edition; not proofread.
(Version 1, September 1995)
Copyright (c) 1995, The British Academy


 

CAP. LXXV.

Discipulus Ex quo modum praedictum ponendi inteligo discurramus per poenas quibus papa haereticus est plectendus .

Magister Ut ordinatius procedatur duae distinctiones secundum primam opinionem dicuntur esse notandae. Quarum prima est quod poenarum haereticis debitarum quaedam taxantur et determinantur in iure divino vel naturali quaedam in iure humano. Secunda distinctio est quod haeretici aliquas poenas incurrunt ipso facto sed sunt eis etiam per catholicos vel per catholicum infligendae.

Discipulus Incipias ergo a poenis haereticorum quae taxantur in iure divino vel in iure naturali secundum primam opinionem.

Magister Poena haereticorum quam incurrit omnis haereticus sive papa sive alius est privatio omnis ecclesiasticae praelationis. Quia omnis haereticus licet non sit privatus charactere qui confertur in ordinibus est tamen omni ecclesiastica praelatione privatus. Si enim secundum iura humana in iure divino et naturali fundata qui praeest et alii quibus praeest debent esse eiusdem professionis spiritualis propter quod abbas Monachorum debet esse Monachus et Canonicorum Canonicus ut ex sacris Canonibus colligitur extra de elect. c. cum causam et c. cum in magistrum et 16. q. 7. et extra de insititutis in ecclesia: multo magis secundum ius dicinum qui praeest in spiritualibus et illi quibus praeest debent esse eiusdem professionis saltem generalis haereticus autem et catholicus non sunt eiusdem professionis etiam generalis haeretici enim et catholici in nulla una professione conveniunt sed discrepant et discordant ergo haereticus catholicis praeesse non potest. Quod etiam aperte in lege veteri figuratum est Deuter. 22. ubi dicitur: non arabis in bove et asino: non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est. In quibus verbis innuitur quod in una eademque congregatione non debet esse dispar professio quare haereticus praeesse catholicis non potest.

Discipulus Per istam rationem probaretur quod catholicus haereticis praeesse non potest cuius tamen videtur oppositum cum Iudaei sint servi Christianorum extra de Iudaeis. Et per eandem rationem infideles fidelibus in temporalibus praeesse non possent nec unquam poterunt: cum fideles et infideles diversae professionis existant.

Magister Ad primam instantiam respondetur quod catholicus praeesse non debet haereticis ad informandum et regendum in sua superstitione eosdem: licet possit eisdem praeesse ad puniendum eos si contra Deum vel bonos mores deliquerint ergo consimiliter haereticus praeesse non debet catholicis ipsos instruendo et regendo in observantia religionis Christianae. Cum ergo praelatus fidelium in religionis observantia Christianae fidem catholicam docere debeat et regere Christianos nullo modo secundum legem divinam et rationem naturalem in divina lege et in propositionibus naturaliter notis simul fundatam haereticus praeesse poterit catholicis orthodoxis: quia omnis haereticus etiam secundum legem divinam omni praelatione est privatus. Ad secundam instantiam respondetur quod licet fideles et infideles diversae professionis existerent et ideo nec fidelis infidelium nec infidelis fidelium debet esse doctor et rector quoad illa quae ad suam professionem spectare noscuntur: tamen in temporalibus quae omnia communia sunt Christianis fidelibus et infidelibus quod est ex lege divina praeesse valebit. Et ita per utramque instantiam tuam ut videtur potest patenter inferri quod quemadmodum legi divinae repugnat quod fidelis sit doctor et rector infidelium quantum ad illa quae ad professionem infidelium spectant tunc enim in talibus communicaret eisdem: Ita legi divinae repugnat quod fidelis sit doctor et rector infidelium quantum ad illa quae ad professionem infidelium spectant tunc enim in talibus communicaret eisdem: Ita legi divinae repugnat quod infidelis sit doctor et rector fidelium quantum ad illa quae ad religionem pertinent Christianam. Quare per legem divinam omnis haereticus omni praelatione ecclesiastica est privatus. Et est haec poena ad papam haereticum extendenda: tum quia maius periculum imminet fidei orthodoxae si esset verus papa quam si esset verus episcopus: tum quia si haereticus non potest esse in minori officio propter repugnantiam quam habet ad religionem Christianam multo magis non poterit fungi officio maiori. Et ita non poterit esse verus papa.

CAP. LXXVI.

Discipulus De ista poena satis dixisti: ideo dic aliam poenam quam iure divino vel iure naturali papa haereticus et generaliter omnes haeretici ipso facto incurrunt.

Magister Una assertio est quod omnes haeretici incurrunt poenam infamiae. Dicitur enim esse sciendum quod sicut notat Gloss. 3. quaest. 7. porro alia est infamia iuris alia facit. Infamia facti est quando quis infamatur apud bonos et graves viros. Infamia iuris est diminutio status alicuius. Primam infamiam haeretici praesertim occulti non semper incurrunt: quia nonnulli haeretici non semper apud bonos et graves diffamantur. Apud quos tamen interdum catholici gravissime infamantur. Secundam autem infamiam papa haereticus et generaliter omnes haeretici incurrunt. Ad evidentiam dicitur esse sciendum quod infamia iuris quandoque irrogatur dum per legem divinam de crimine maximo condemnatur et illaesae dignitatis statu privatur.

Discipulus Videtur secundum istos quod infamia iuris est duplex igitur ut intentionem eorum melius advertam expone istos duos modos infamiae iuris.

Magister Ut clarius eorum habeas intellectum scire debes quod infamia per sententiam irrogata duplex est quaedam est quae est irrogata per sententiam latam a iure quaedam per sententiam latam ab homine. Primam infamiam incurrunt semper haeretici. Secundam infamiam non incurrunt semper quam tamen non in quantum viri catholici et ab omni crimine innocentes non incurrunt: quia saepe catholici condemnantur ab homine et haeretici exaltantur et honorantur. Ex his enim dicunt quod infamia sit laesae dignitatis status moribus ac legibus comprobatus. Infamia iuris est duplex secundum quod status hominis dupliciter laedi potest: quia aut laeditur per actum infamiae committendo videlicet actum infamiae quemadmodum de iniquis dicunt Salomon Proverb. 2. Quorum viae perversae et infames gressus eorum. Et 8. et cap. dicit: Ambulans recto itinere et timens Deum respicitur ab eo qui infami graditur via patenter insinuans quod omnes gressus et viae pravorum sunt infames. Et haec est infamia quamvis non semper habeant annexam infamiam facti quia omnes actus malorum in quantum mali sunt iure divino aut iure naturali vel humano damnatur. Et haec infamia iuris potest vocari infamia irrogata per sententiam latam a iure. Aliter laeditur status hominis per superiorem suum ipsum de crimine condemnantem et dignitate famae illaesae privantem licet interdum nihil commiserit propter quod infamia laedi debeat. Et haec infamia potest vocari infamia iuris irrogata per sententiam iudicis.

Discipulus Intelligo distinctionem eorum de duplici infamia iuris per quam patenter adverto quod papa haereticus et omnes haeretici infamia iuris primo modo dicta sunt infames: quia eorum viae et pertinaciae sunt infames: sicut et alii actus pravi malorum sunt infames secundum sententiam Salomonis. Sed ex hoc non sequitur quod sint infames infamia iuris secundo modo dicta. Et ideo quomodo hoc probare nituntur ostende.

Magister Videris velle transire ad poenas quae irrogantur a iure humano.

Discipulus Quia aliquotiens eadem poena iure divino naturali et humano infertur: ideo undecunque infamia haereticis irrogetur dic qualiter probetur quod omnes haeretici sunt infames.

Magister Hoc multis auctoritatibus et rationibus videtur posse probari. Dyonysius enim papa ut legitur 2. q. 7. alieni hoc videtur asserere manifeste ait enim: infames esse omnes censemus qui suam fidem aut Christianam legem praevaricantur omnes autem haeretici legem Christanam praevaricantur ergo omnes sunt infames. His etiam concordat Stephanus papa qui ut habetur 9. q. 2. c. infames ait: infames omnes personas etiam dicimus quae pro aliqua culpa notantur infamia id est omnes qui Christianae legis normam abiiciunt. Omnes ergo haeretici sunt infames. Quod etiam rationibus videtur posse probari. Quarum prima est haec. Omnes iniqui qui regnum Dei minime possidebunt sunt infames teste Fabiano papa qui ut habetur 6. q. 1. c. illi ait: Illi qui illa peccata perpetrant de quibus Apostolus ait quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequuntur valde cavendi sunt et ad emendationem si venire noluerint compellendi sunt quia infamiae macula sunt aspersi et in baratrum dilabuntur. Sed haeretici sunt iniqui qui regnum Dei non consequentur ergo haeretici sunt infames. Secunda ratio est haec. Minoris culpae est peccatum luxuriae quam peccatum haeresis sed incontinenter viventes sunt infames quia non sunt bonae famae dicente Hely sacerdote ad filios suos qui dormiebant cum mulieribus quae observabant ad hostium tabernaculi ut legitur 1. Reg. 2. Et quare facitis res huiuscemodi quas ego audio pessimas ab omni populo nolite filii mei non enim est bona fama quam audio ergo multo magis haeretici sunt infames.

CAP. LXXVII.

Discipulus Dic si papa haereticus et alii haeretici alia poena plectuntur secundum ius divinum vel ius naturale vel etiam humanum.

Magister Sunt nonnulli dicentes quod papa haereticus et generaliter omnes haeretici hac poena plectuntur ipso iure quod sunt ab omni testimonio repellendi nec eis in quocunque negocio est credendum.

Discipulus Moliuntur ne hanc assertionem aliquibus rationibus vel auctoritatibus munire.

Magister Hanc assertionem pluribus rationibus in scripturis fundatis auctenticis et auctoritatibus multis probare nituntur. Est autem prima ratio talis. Nullus criminosus est ad testimonium admittendus nec ei in quocunque negocio est credendum omnes autem haeretici sunt et criminosi ergo nullus haereticus est ad testimonium admittendus: sed est ab omni testimonio repellendus: et ei in nullo negocio est credendum.

Discipulus Sola maior istius rationis probatione indigere videtur. Nam saepe in scripturis legi autenticis nec tamen unde habeat firmitatem inveni utrum scilicet ex iure divino vel naturali aut solummodo ex constitutione humana habeatur: quod tamen scire a multis temporibus affectavi. Et ideo circa istam maiorem primo eam auctoritatibus munire nitaris. Secundo an ex sola constitutione humana dependeat vel ex iure divino aut naturali capiat fulcimentum velis disserere. Sic enim fortassis ad veritatem perveniam.

Magister Fateor quod quia multos novi scelestos igne vel perpetuo carcere notorie dignos qui de personis innocentibus gravia confinxerunt et mendaciter imposuerunt ex odio vel rancore istam materiam libenter secundum opiniones hominum discutiam. Et quid ego sentiam toti mundo alias explicabo. De hac enim materia librum intendo facere specialem.

Discipulus Et ego huiusmodi criminatores et detractores agnovi. De quibus in tertia parte huius operis scilicet tractatu de gestis circa fidem altercantium orthodoxam in speciali tibi plures quaestiones proponam. Quia impositores et relatores falsorum criminum in tantum odio habeo quod mihi videtur eos esse dignos poena maiori quam illi qui essent impositis criminibus irretiti. Nunc vero circa maiorem praescriptam sicut dixi procede.

Magister Quod omnes criminosi sunt a testimonio repellendi multis auctoritatibus videtur posse probari. Ait enim Damasus Papa ut habetur 2. q. 7. cap. testes: Testes absque ulla infamiae aut suspitione vel manifesta macula cum vera fidei plenitudine instructi esse debent.

Item Caelestinus Papa tertius ut legitur extr. de exceptionibus c. 1. ait: Cum sicut canonica instituta declarant testes absque ulla infamia vel suspitione vel manifesta macula inferendo testimonium requirantur.

Item Pontianus Papa ut habetur 3. q. v. c. suspectos ait: suspectos aut inimicos aut facile litigantes et eos qui non sunt bonae conversationis aut quorum vita est accusabilis et qui rectam non tenent aut docent fidem accusatores esse et testes antecessores nostri apostoli prohibuerunt et nos eorum auctoritate submovemus atque temporibus futuris prohibemus. Ex quibus verbis patet aperte quod criminosi sunt a testimonio repellendi.

Discipulus Scio quod saepe invenitur in iure quod criminosi sunt a testimonio repellendi et quod etiam sunt ab accusatione penitus submovendi: ad quod tamen probandum alias auctoritates adducas. Et alias signa ubi debeant reperiri.

Magister Quod criminosi sunt ab accusatione penitus repellendi testatur Iulianus Papa qui ut legitur 3. q. v. c. similiter ait: Similiter in praefixa synodo est decretum ne suspecti aut infames aut criminosi aut gratiosi aut calumniatores vel assines aut scelerati aut facile litigantes suscipiantur accusatores: sed tales qui omni cavent vitio aut suspitione.

Item Eusebius Papa ut habetur eadem causa et q. c. constituimus ait: constituimus cum omnibus qui nobiscum sunt episcopis ut homicidae malefici et fures sacrilegi raptores adulteri incestuosi venefici suspecti criminosi domestici periuri et qui raptum fecerunt vel qui falsum testimonium dixerunt seu qui ad sortilegos divinosque concurrunt similesque eorum ad nullatenus accusandum vel ad testimonium sunt admittendi quia infames sunt et iuste repellendi quia funesta est in talibus vox eorum. Ex quibus patet expresse quod criminosi tam ab accusatione quam a testimonio sunt penitus repellendi. Quod etiam asseritur manifeste 3. q. 4. c. nulli et cap. si quis et c. sanguinei et 3. q. 4. canonica et 6. q. 1. omnes et c. quiescite et extr. de desponsatione impuberum cum in tua et 22. q. 1. prohibentur et extr. de accusationibus olim oporteat in textu et Gloss. et extr. de testibus veniens. Quod etiam criminosi non sunt in testimonium admittendi probatur ratione. Minus sunt admittendi crimine convicti quam quibus crimina opponuntur. Sed illi quibus crimina opponuntur sive in modum exceptionis sive in modum accusationis non sunt in testimonium admittendi extr. de testibus c. super eos et ca. testimonium et c. ultimo et extr. de exceptione c. denique. Ergo multo magis notorie criminosi et victi vel confessi de crimine non sunt in testimonium admittendi.

Discipulus Istae allegationes pro assertione sufficiant. Ideo ad secundum te converte. Et unde accipitur quod criminoso in nullo negocio fides debeat adhiberi secundum beatorum sententias manifesta.

Magister Circa hoc contigit diversimode opinari. Est enim una opinio quod non ex constitutione humana sed ex recta ratione et iure divino nulli criminoso est credendum. Quia de nullo criminoso est firmiter praesumendum quod sit verax et quod nolit mentiri vel etiam periurare. Illi autem in praeiudicium alterius nullatenus est credendum de quo non est praesumendum quod sit verax et quod nolit mentiri. Igitur nulli criminoso in quocunque negotio praecipue in alterius praeiudicium est credendum.

Discipulus Ista opinio duo probare debet: quorum primum est quod de nullo criminoso est firmiter credendum quod sit verax et quod nolit mentiri vel periurare. Secundum est quod illi non est credendum de quo non est firmiter praesumendum quod verax est et quod nolit mentiri.

Magister Primum declaratur sic. Ille de quo constat quod careat aliqua vera virtute non est praesumendum quod careat vitio opposito saltem secundum praeparationem cordis licet constare possit quod careat contrario vitio quantum ad opus exterius. Multi enim sunt de quibus constat quod non sunt vere iusti: quia constat quod exercent opera iusta ex timore vel cupiditate. De quibus tamen per consequens constat quod non sunt iniusti quo ad opus exterius quia nullum faciunt iniustum: sed non constat quod non sunt iniusti secundum praeparationem cordis. Criminosus autem caret illa virtute scil. veritate quae est vera virtus. Ergo de criminoso est nullatenus praesumendum quod non sit falsus et mendax et quod nolit mentiri.

Discipulus Ista ratio videtur mihi mirabilis. Nam sequitur ex ipsa quod nunquam de aliquo pagano vel infideli constat quod habuerit veram virtutem quae est veritas seu veracitas: quia nulla est virtus sine sana fide. Ideo sicut nec iustitia est sine sana fide teste Aug. ut habetur 3. q. 1. c. ubi ait: Ubi sana fides non est ibi non potest esse sana iustitia. Ergo consimiliter ubi sana fides non est veritas seu veracitas esse non potest. Constat autem quod pagani veram fidem minime habuerunt. Ergo de nullo illorum praesumendum fuit quod unquam esset ad testimonium admittendus quod constat esse falsum.

Magister Ad istam instantiam respondetur distinguendo de vera virtute. Ad cuius evidentiam dicitur esse sciendum quod bonum actum exteriorem sicut dicere veritatem recte iudicare pascere pauperem et actus alios bonos exercere contingit tripliciter vel propter Deum vel quia dictatur a ratione recta vel quia neque propter hoc quod Deo placet neque quia dictatur a ratione recta sed propter aliquod bonum utile aut delectabile consequendum vel propter aliuqod malum ac periculum evitandum. Actibus bonis primo modo elicitis correspondent virtutes perfectae. Qui enim ex habitu veritatem loquitur propter Deum habet veritatem seu veracitatem quae est virtus perfecta quam habent soli fideles quia illi soli propter Deum verum ex caritate veritatem loquuntur. Et ista virtus nullum vitium secum compatitur. Quia habens talem virtutem secundum praeparationem cordis habet omnes virtutes et actus eorum omni vitio caret. Quemadmodum habens charitatem secundum praeparationem cordis habet omnes virtutes et omni vitio caret. Actibus bonis secundo modo elicitis correspondent virtutes verae sed imperfectae respectu virtutum primarum. Qui enim ex habitu veritatem dicit propter hoc quod ratio recta dictat veritatem esse dicendam licet de Deo non cogitet habet veritatem seu veracitatem quae est vera virtus. Habens taliter veritatem secundum praeparationem cordis habet omnes virtutes morales et omni vitio caret. Et ideo talis veritas omne vitium excludit et potest vera virtus vocari sed est imperfecta sicut actus in tali dicente est imperfectus. Velle enim dicere veritatem propter Deum est multo perfectior actio quam tantummodo velle dicere quia recta ratio dictat veritatem esse dicendam: quemadmodum Deus est perfectior quam ratio recta et ideo ista veritas est imperfectior alia. Virtutes autem isto modo dictae fuerunt secundum alios in Philosophis multis et paganis quampluribus quia plures eorum ideo fecerunt actus bonos ex genere quia secundum rationem rectam vivere voluerunt. Actibus autem bonis exterioribus tertio modo elicitis correspondent verae virtutes neque perfectae neque imperfectae: quia nec virtutes generantur ex eis nec ipsi ex virtutibus generantur. Qui enim loquitur veritatem vel ut honoretur vel ditetur vel infamiam aut aliquod malum evitet non ideo verax et virtuosus est. Quemadmodum ambitiosi hypocritae avari et alii multis criminibus involuti veritatem dicunt et actus bonos aliquos operantur: non autem habent veritatem quae est virtus vera nec perfecta neque imperfecta. Tales enim non sunt virtuosi sed ambitiosi timidi vel avari. Omnia namque opera sua faciunt vel ut videantur ab hominibus et honorentur laudentur et exaltentur ab eis vel ut acquirant pecuniam aut ut infamiam et confusionem temporalem evadant.

Discipulus Antequam ista ad propositum applicentur ad istam instantiam respondeas: an scilicet sic dicentes teneant virtutes perfectas et imperfectas esse distinctas specie vel solo numero propter maiorem et minorem gradum eiusdem perfectionis secundum speciem.

Magister Circa istam opinionem habentur assertiones contrariae quibusdam asserentibus quod non distinguuntur specie: aliis opinantibus quod specie distinguuntur. Quemadmodum actus voluntatis quo elicitur vel imperatur bonus actus exterior quia a recta ratione dictatur. Illi enim ponunt omnes veras virtutes esse in voluntate: et quod quibuslibet distinctis actibus bonis voluntatis distincti habitus correspondent.

Discipulus Opiniones praedictas intelligo quarum discussionem curiosis reputo relinquendam: quia parum utilitatis habent. In hoc autem opere utilia tantum reputo pertractanda. Ideo dic quomodo per illa quae de virtute perfecta et imperfecta dicta sunt ad instantiam factam respondetur.

Magister Respondetur quod non solum qui habet virtutem perfectam quae sine fide et caritate minime reperitur sed etiam qui habet virtutem quamcunque moralem veram licet imperfectam respectu vurtutis quae est in fidem et caritatem habentibus habet secundum praeparationem cordis omnes virtutes morales et omni morali vitio caret. Et ideo talis virtuosus secundum praeparationem cordis est verax neque est falsus neque mendax. Tales autem virtutes morales ut quidam putant in multis fuere paganis. Multi enim eorum secundum rationem rectam vivere nitebantur et vixerunt. Quare veraces fuerunt: et ideo in testimonium admittendi fuerunt. Quia ergo quilibet etiam paganus praesumendus est virtuosus virtute morali imperfecta nisi constet contrarium Pagani qui non fuerunt aliquo crimine morali involuti ad testimonium admittendi fuerunt. Quando autem dicit Augustin. ubi fides sana non est non potest esse iustitia: ipse loquitur de iustitia perfecta cui correspondent actus iusti ex charitate Dei eliciti. Talis enim iustitia in paganis et in quibuscunque carentibus sana fide non fuit. Tamen iustitia quae vocatur iustitia politica vel civilis fuit in pluribus. Multi enim eorum multa fecerunt non propter aliquod lucrum vel commodum vel honorem vel propter aliquod exterius malum vel periculum evitandum sed quia rectam rationem sequi volebant.

Discipulus Licet praescripta apparentia et subtilia videantur contra ipsa tamen aliquae nihi obiectiones occurrunt. Quarum prima est haec: quod secundum assertiones sanctorum patrum pagani non sunt ad testimonium admittendi 2. q. 7. pagani. Secunda ratio est quia omnes pagani sunt et fuerunt criminosi: quia infidelitas species criminis dignoscitur esse. Et tamen secundum praedicta aliqui pagani fuerunt in testimonium admittendi. Ergo criminosus est ad testimonium admittendus. Tertia ratio est: quod si ideo pagani aliqui fuerunt reputandi veraces et non falsi neque mendaces quia secundum rationem rectam vivere nitebantur. Et constat quod multi criminosi secundum rationem vivere conari videntur. Multi autem criminosi ex sola ignorantia peccant. Ergo multi criminosi omnes scilicet ex ignorantia delinquentes sunt in testimonium admittendi.

Magister Ad primam istarum respondetur quod pagani quos a testimonio decreta sanctorum patrum excludunt fuerunt ex malitia Christianis infesti. Et ideo tanquam inimici suspecti non fuerunt contra Christianos in testimonium admittendi coram iudice Christiano. Ad secundam dicitur quod nonnulli fuerunt pagani qui nequaquam criminosi fuerunt. Nam et Iob paganus fuit: et multi alii boni qui ad legem Mosaicam nequaquam astricti fuerunt. Et ideo eis adhibenda fides fuit. Si etiam aliqui essent in puris naturalibus constituti secundum rationem vivere satagentes non essent criminosi censendi. Et ideo esset credendum eisdem: quia virtutes morales haberent imperfecte. Illi autem pagani qui crimine infidelitatis irretiti fuerunt de stricto iure non fuerunt in testimonium a fidelibus admittendi: sed tamen infideles qui infidelitatem crimen esse minime putaverunt eos recipere debuerunt.

Discipulus Nunquid secundum istam opinionem aliqui philosophi vel Imperatores et alii pagani qui idola coluerunt habuerunt aliquam virtutem licet imperfectam.

Magister Respondetur quod nullus idolatra sive paganus sive alius dum erat idolatra habuit veram virtutem etiam imperfectam. Nam omnes tales criminosi fuerunt et nullum damnabile vitium stat cum vera virtute. Quia sicut dictum est quicunque habet unam veram virtutem habet secundum praeparationem cordis omnem aliam virtutem. Et ideo omni vitio caret.

Discipulus Contra hoc est obiectio tertia quam feci: et ideo indica quomodo respondetur ad ipsam.

Magister Ad ipsam dicitur quod nulli criminoso vivere secundum rationem donatur. Cum vero dicitur quod qui ex sola ignorantia peccat secundum rationem vivere conari videtur: Respondetur quod quaedam ignorantia excusat ut actum qui communiter est peccatum reddat ab omni peccato immunem vel saltem faciat veniale peccatum. Et qui ex tali ignorantia peccat vel facit actum qui communiter est peccatum non est criminosus. Alia est ignorantia quae non excusat vel saltem non excusat a peccato mortali. Et ex tali ignorantia multi criminosi peccant. Sed nullus peccans ex ignorantia tali nititur vivere secundum rationem. Si enim secundum rationem vivere conaretur: quomodo esset vivendum inquireret diligenter. Si autem inquireret inveniret. Si invenire non posset ipsum ignorantia invincibilis excusaret. Et propter ea Philosophi et alii idolatrantes non fuerunt a crimine excusati. Quia aut sciverunt idola non esse colenda quemadmodum Philosophi plures docuerunt in scholis nihil divinitatis esse in Idolis et quod eis non esset honor divinus aliqualiter exhibendus et tamen cum aliis idola coluerunt. Et de illis constat quod criminosi fuerunt et secundum rationem vivere nullatenus conabantur. Aut huiusmodi idolatrantes ignoraverunt huiusmodi idola non esse colenda. Et constat quod ignorantia invincibili minime laborabant: quia per rationem naturalem poterant invenire quod nihil divinitatis erat in idolis manus factis: et quod eis honor divinus non debuit exhiberi. Ergo laborabant ignorantia affectata et crassa et supina. Talis autem ignorantia non excusat imo talis ignorantia est damnabilis. Et ideo criminosi fuerunt. Et ideo secundum rationem nullatenus vivere nitebantur. Quare nullam veram virtutem etiam imperfectam quae potest esse sine fide et charitate penitus habuerunt. Et ideo districto iure in nullo negotio debuerunt fideles et virtuosi eis indubitatam credulitatem aliqualiter adhibere.

Discipulus Ista ultima dicta prioribus repugnare videntur. Dictum est enim prius quod multi Philosophi habuerunt veras virtutes licet imperfectas. Nunc autem asseritur quod nullus Idolatra habuit veram virtutem. Constat autem quod omnes Philosophi fuerunt idolatrae. Ergo secundum ultimo dicta nullam habuerunt veram virtutem: et sic ultima prioribus contradicunt.

Magister Respondetur quod non constat omnes Philosophus fuisse Idolatras. Ideo probabile est quod aliqui non fuerunt Idolatrae. Quicunque enim secundum rationem vivere nitebantur idolatriam evitaverunt. Si ergo aliqui Philosophi vel alii secundum rationem vivere conabantur Idolatrae non fuerunt.

CAP. LXXVIII.

Discipulus Istam rationem per quam probatur quod de nullo criminoso est firmiter praesumendum quod sit verax intelligo. Quae in hoc mihi fundari videtur quod omnis criminosus secundum praeparationem cordis omnis crimine irretitur: quemadmodum habens charitatem vel quamcunque veram virtutem secundum praeparationem cordis habet omnem actum virtutis sibi possibilem. Hoc autem tam mirabile mihi apparet quod nullus intellectus hoc debeat opinari cum quaedam vitia sint omnino contraria. Qui autem habet unum contrariorum non habet etiam secundum praeparationem cordis reliquum contrariorum. Propterea quaedam sunt vitia penitus disparata. Qui autem habet unum disparatorum non propter hoc dignoscitur habere reliquum etiam secundum cordis praeparationem. Ergo non omnis criminosus habet secundum praeparationem cordis omnia vitia.

Item saepe videmus aliquod uno crimine irretitos qui alia crimina in se et in aliia detestantur in tantum quod ante se morti exponerent quam crimina talia committerent quoquo modo. Ergo sunt etiam secundum praeparationem cordis omni crimine irretiti. Ista sunt per quae patenter ostenditur ut videtur quod non omnis criminosus secundum praeparationem cordis omni crimine irretitur. Quae quamvis evidentia et insolubilia mihi appareant peto tamen ut gratia exercitii quomodo ad ipsa respondeatur enarres.

Magister Responsiones ad ista melius intelliges si tibi fuerit declaratum quid est secundum opinionem contrariam secundum praeparationem cordis aliquo vitio irretiri.

Discipulus Rogo quod declares.

Magister Dicunt quod irretiti aliquo vitio secundum praeparationem cordis non est aliud quam habere aliquam dispositionem vel principium inclinans naturaliter ad vitium et per nullam veram virtutem a tali vitio refrenari: sicut habere actus virtutum secundum praeparationem cordis non est aliud quam habere dispositionem vel principium inclinans ad actus virtutum. Propter quod qui habet charitatem habet secundum praeparationem cordis omnes actus virtutum sibi possibiles. Intantum quod qui habet charitatem exit in omnem actum virtutis quando tenetur. Quod si dimitteret quemcunque actum virtutis quando tenetur caritatem amittit. Sic homo iracundus habet secundum praeparationem cordis actus omnium vitiorum illorum licet per passionem aliquam parumper et pro tempore retrahatur.

Discipulus Intelligo quid isti vocant secundum praeparationem cordis aliquo vitio irretiri. Ideo quomodo ad praedictas instantias respondetur expone.

Magister Ad praedictas instantias repellendas dicunt isti esse notandum quod quemadmodum in speculabilibus quaedam sunt principia universalia ex quibus conclusiones plurimae demonstrantur propter quod dicitur quod principia sunt minima in quantitate et maxima in virtute: quia ex uno principio cum alius propositionibus assumptis immediate aut mediate conclusiones innumerabiles inferuntur. Et sicut in naturalibus quaedam sunt causae universales et quodammodo illimitatae ex quibus diversi et innumeri causantur effectus quandoque quidem ex illis solis quandoque ex illis et aliis particularibus causis concurrentibus: Ita ut eadem causa universalis vel propter diversitatem passivorum vel propter diversitatem particularium agentium sit causa contrariorum. Ita in moralibus sunt quaedam dispositiones ad plures actus virtutum vel vitiorum naturaliter inclinantes. Quemadmodum charitas imperat et inclinat ad omnes actus virtutum omnium et ira ad contumelias rixas contentiones detractiones percussiones homicidia et plures alios vitiosos actus inclinat. Et per hoc ad tuas instantias respondetur. Ad primam dicitur quod quamvis quaedam vitia sint contraria et ideo actus eorum simul esse non possunt: tamen habens unum vitium habet unam malam dispositionem inclinantem ad actum vitii contrarii nisi impediatur vel deficiat aliquid ad actum vitii contrarii requisitum. Verbi gratia: Prodigalitas et tenacitas sunt vitia contraria: et tunc tenax potest habere actum prodigalitatis secundum praeparationem cordis: quia in tenace propter ipsam tenacitatem est desiderium pecuniam acquirendi. Et ideo si tenax videt quod per actum prodigalitatis potest multa acquirere ex desiderio acquirendi plura exit in actum prodigalitatis. Sic etiam videmus quod vitia et virtutes contrariantur: et tamen saepe vitiosus habet actus virtutis secundum praeparationem cordis. Saepe enim mendax ut sibi credatur loquitur veritatem: et ambitiosus ut magnos honores acquirat parvos honores spernit et respuit.

Discipulus Clare video quod licet aliqua vitia sint contraria: tamen habens unum vitium potest omnes actus vitii contrarii habere secundum praeparationem cordis. Imo etiam videtur secundum praedicta quod qui habet unam virtutem habet actum vitii contrarii secundum praeparationem cordis sic habens vitium habet actum virtutis secundum praeparationem cordis.

Magister Respondetur quod quia non est simile de actibus vitiorum exterioribus et de actibus virtutum interioribus. Nam multi sunt actus vitiorum exteriores qui nullo modo bene fieri possunt. Sicut mentiri nullo modo potest fieri bene. Actus fornicandi et multi alii nequaquam bene fieri possunt. Nullus autem est actus virtutis exterior quin male fieri possit. Nam orationes ieiunia eleemosynae male fieri possunt imo actus martyrii male suscipi potest. Propter quod criminosus habet actus vurtutum exteriores sed non interiores secundum praeparationem cordis. Unde hypocritae ambitiosi avari superbi et alii criminosi nonnunquam mirabiles actus virtutum exteriores exercent. Unde de hypocritis dicit Christus Matth. 5. Exterminant enim facies suas ut appareant hominibus ieiunantes. Et de ambitioso dicit Innoc. tertius: Humanitatem simulat et honestatem mentitur affabilem se exhibet benignitatem ostendit. Ex quibus verbis patet quod vutiosi possunt actus virtutum exteriores secundum praeparationem cordis exercere. Sed virtuosus actus vitiorum non habet secundum praeparationem cordis quia illi a virtuoso nequaquam fieri possunt.

Discipulus Ista instantia non est ita fortis sicut ante putavi: ideo dic quomodo respondetur ad secundam.

Magister Respondetur ad secundam quod nulli actus vitiorum sunt taliter disparati quin quocunque crimine irretitus habeat aliquam dispositionem malam inclinantem naturaliter nisi impediatur saltem alia causa concurrente ad quemlibet actum vitiosum. Et ideo quilibet criminosus habet actus cuiuslibet vitii secundum praeparationem cordis.

Discipulus Quae est illa dispositio mala quae inclinat ad omnem actum vitiosum.

Magister Respondetur quod tales dispositiones malae sunt plures scilicet contemptus rationis amor sui aversio a Deo et huiusmodi quae a nullo vitio separantur quemadmodum plures conditiones bonae omni virtuti sunt annexae. Propter quas quicunque habet unam veram virtutem habet actum omnis virtutis sibi possibilis secundum praeparationem cordis. Qui enim est castus quia vult vivere secundum rectam rationem ipse etiam vult facere omnem actum virtutis cuiuslibet: quando recta ratio dictat quod actum virtutis facere debet. Et sine tali voluntate et dispositione inclinante ad omnem actum cuiuslibet virtutis vera quantumcunque ab omni actu venero impudico abstineat. Et ita qui habet veram castitatem quae est virtus quantumcunque non exerceat actum cuiuslibet virtutis tamen secundum praeparationem habet omnem actum cuiuslibet virtutis sibi possibilem.

Discipulus Dic quomodo respondetur ad instantiam tertiam quam feci.

Magister Respondetur quod non ideo dicitur quis habere actum vitiosum secundum praeparationem cordis quia semper est paratus in omnem eventum actum huiusmodi exercere. Sic enim mendax non haberet secundum Papam ratione cordis actum mendacii. Nequaquam enim vult semper mentiri. Neque aliquis criminosus haberet secundum propriam rationem cordis actus vitii quo noscitur irretiri. Neque enim luxuriosus neque gulosus neque iracundus neque invidus neque superbus semper vult actus vitiosos exteriores elicere: et tamen quilibet vitiosus habet secundum praeparationem cordis actus vitii quibus noscitur irretiri. Dicitur ergo sicut dictum est quis habere actus vitiosus secundum praeparationem cordis: quia habet dispositionem malam inclinantem naturaliter ad actus vitiosos exteriores: et per nullam veram virtutem ab actu huiusmodi cohibetur. Non tamen semper exercet huiusmodi actus: quia saepe ab actibus exercendis huiusmodi prohibetur vel propter absentiam causae particularis quae ad actum talem actum. Verbi gratia: Luxuriosus quaerens delectationem in actibus venereis in nullo propter rationem rectam a libidine se refrenans habet dispositionem malam ad omnes actus venereos inclinantem s. desiderium delectandi in actu venereo qui tamen saepe ab actu venero restringitur vel quia deficit sibi obiectum quod concupiscit vel quia timet confusionem. Propter timorem n. poenae vel confusionis aut in honorationis vel damni temporalis multi abstinent a peccato luxuriae qui alias nunquam abstinerent. Sicut etiam multi mendaces saepe minime mentiuntur vel non indignantur contra aliquem cui nocere desiderant vel quia timent in mendacio deprehendi. Sicut etiam fures saepe non furantur quia nihil inveniunt quod furentur vel quia poenam furti formidant. Omnes tamen praedicti habent actus huiusmodi vitiosos secundum praeparationem cordis. Sic est de multis criminosis qui antea morerentur quam crimina quaedam committerent non ex amore virtutis sed quia habent aliquas passiones vel dispositiones malas vel non cirtuosas ad actum contrarium inclinantes: ut pote vel quia timent in honorationem vel confusionem aut aliquid aliud quod antequam illud incurrerent mortem susciperent. Et tamen cum hoc stat quod habeant huiusmodi actus secundum praeparationem cordis modo praedicto quemadmodum hypocritae et occulte luxuriosi et mendaces antequam deprehenderentur in actu luxuriae vel mendacii morti se exponerent et tamen habent huiusmodi actus secundum praeparationem cordis a quibus saepe se strictissime restringunt quia timor confusionis et verecundiae in eis dominantur passioni et vitio ad actum luxuriae vel etiam mendacii inclinanti.

Discipulus Ista opinio intellecta modo praescripto maiorem apparentiam habere videtur quam antea arbitrabar. Ideo pro ipsa sic intellecta allegare coneris.

Magister Ista opinio multis rationibus munitur. Quarum prima est haec. Omnis superbus habet secundum praeparationem cordis omnes actus vitiosos. Sed omnis criminosus est superbus. Igitur omnis criminosus habet secundum praeparationem cordis actus omnium vitiorum. Maior probatur sic. Qui habet initium omnis peccati habet secundum praeparationem cordis actum vitiosum. Habere autem secundum praeparationem cordis actum vitiosum est habere dispositionem inclinantem ad omnia peccata et per nihil virtuosum retranitur a peccato. Igitur qui habet initium omnis peccati habet omnia peccata secundum praeparationem cordis. Omnis autem superbus ha#et initium omnis peccati teste Sapiente qui Eccles. 18. ait initium omnis peccati est superbia. Igitur omnis superbus habet omnem actum peccati secundum praeparationem cordis.

Item qui habet matrem omnium vitiorum habet omnem actum vitiosum secundum praeparationem cordis: quia ex matre omnium vitiorum omnes actus viciosi oriuntur vel oriri possunt. Omnis autem superbus habet matrem omnium vitiorum quia secundum beatum Greg. superbia est mater omnium vitiorum. Igitur omnis superbus habet omnem actum vitiosum secundum praeparationem cordis. Minor vero quod omnis criminosus est superbus. probatur primo sic ex praecedentibus. Quia omnis criminosus habet initium omnis peccati. Quia sine initio neque est medium neque finis superbia autem est initium omnis peccati. Igitur omnis criminosus habet superbiam. Secundo probatur auctoritate Innocenti qui loquens de superbia ait: Importabilis superbia omnibus odiosa inter alia vitia tu semper es prima tu semper es ultima. Nam omne peccatum te accedente committitur te recedente dimittitur. Scriptum est enim: initium omnis peccati superbia primogenita mors. Ex quibus verbis colligitur quod nullum peccatum absque superbia repolitur: et ita omnis criminosus est superbus. Quod etiam tertio sic probatur: Omnis criminosus avertitur a Deo. Quicunque autem a Deo avertitur eo quod Deum contemnit et contra Deum erigitur superbia elevatur. Igitur omnis criminosus est inter superbos verito computandus. Quod veritatem habet secundum quosdam prout omnis aversio a Deo vocatur superbia non prout solus appetitus propriae excellentiae superbia appellatur.

Discipulus Puto quod ad probandum tam maiorem quam minorem huius rationis multas scires tam rationes quam auctoritates adducere. Sed nolo eos pro nunc audire: cupio tamen scire an aliquis doctorum qui sequelam habuit et tamen a pluribus improbatur sentiat quod omnis superbus secundum praeparationem cordis omni crimine irretitur.

Magister Nonnullis apparet quod hoc est de intentione Thomae de Aquino. Nam secunda secundae q. 16. art. 2. 2. ait sic: Superbia potest considerari secundum redundantiam quemadmodum et alia peccata. Et secundum hoc habet quandam generalitatem in quantum scilicet ex superbia oriri possunt omnia alia peccata duplici ratione. Uno modo per se inquantum scilicet omnia alia peccata ordinantur ad finem superbiae quae est propria excellentia ad quam potest ordinari illud quod quis inordinate appetit. Alio modo indirecte et quasi per accidens scilicet removendo prohibens inquantum scilicet per superbiam homo contemnit divinam legem per quam prohibetur a peccando secundum illud. Confregisti iugum rupisti vincula dixisti non serviam. Ex quibus verbis colligitur quod ex superbia possunt oriri omnia peccata. Ex quo sequitur quod omnis superbus secundum praeparationem cordis omnibus criminibus irretitur licet a quibusdam criminibus aliquando per aliquas passiones non per virtutes veras prohibeatur.

Discipulus Sufficiant ista pro assertione praedicta et si aliae tibi rationes occurrunt de illis breviter te expedias.

Magister Secunda ratio ad probandum quod omnis criminosus secundum praeparationem cordis omni crimine irretitur talis est. Non est maior ratio de uno crimine quam de alio quod criminosus aliquo speciali crimine irretitus sit secundum praeparationem cordis omni alio crimine involutus. Sed criminosus cupiditate quae est speciale peccatum implicitus omni alio peccato involvitur secundum praeparationem cordis teste Apostolo qui ait ut legitur Thim. 6. Radix omnium malorum est cupiditas. Ubi Glossa obiiciens ait: alibi dicit sic scriptura: quod superbia est initium omnis peccati. Hic vero dicitur quod avaritia sive cupiditas radix est omnium malorum quae non videntur convenire. Et respondens ait: Sciendum nobis est utrumque vere dictum esse si peccatorum genera atte#dantur. Nullum enim genus peccati est quod aliquando non proventat ex cupiditate. Et est utique aliquis homo qui ex cupiditate sit superbus et aliquis est qui ex superbia sit cupidus. Est enim aliquis homo qui non esset amator pecuniae nisi per hoc putaret se excellentiorem esse. Et est qui non amaret excellentiam nisi puteret per hoc maiores divitias habere. Ex quibus verbis colligitur quod omnia peccata ex cupiditate seu avaritia oriri possunt. Quare omnis cupidus seu avarus secundum praeparationem cordis est omni crimine irretitus. Hoc est dictum nullum crimen est quod avarus seu cupidus propter habendam pecuniam committeret si nulla eum passio timoris seu erubescentiae aut aliqua alia nequaquam rationis iudicio regulata eum a committendo crimine prohiberet ita quod per nullam veram virtutem a quocunque committendo crimine retrahitur. Tertia ratio est haec. Homo iracundus secundum praeparationem cordis est omni crimine irretitus. Igitur per rationem consimilem omnis criminosus secundum praeparationem cordis est omni crimine irretitus. Antecedens probatur: quia qui est in ianua omnium vitiorum omnibus criminibus secundum praeparationem cordis involvitur. Homo autem iracundus est in ianua omnium vitiorum teste Glossa super illo verbo Proverb. 29. Vir iracundus provocat rixas. Ubi ait: Ianua omnium vitiorum iracundia qua clausa virtutibus intrinsecus dabitur quies qua aperta ad omne facinus armabitur animus. Igitur homo iracundus in ianua vitiorum existens ad omnis genera peccatorum armatur. Et per consequens secundum praeparationem cordis omni crimine irretitur.

Discipulus Mirum est quod dicit Glossa scilicet quod clausa iracundia intrinsecus virtutibus dabitur quies cum multos videamus mansuetos qui tamen multis aliis criminibus involvuntur.

Magister Respondetur quod nunquam iracundia quae est ianua omnium vitiorum vere est clausa nisi per mansuetudinem quae est vera virtus quae nullum vitium secum patitur quia nullus est vere mansuetus nisi mansuetudinem propter Deum vel propter rationem rectam conservet. Qui autem est mansuetus propter Deum omni vitio carnali caret: et secundus similiter scil. qui est mansuetus ut rationi rectae conformet nulli vitio subiacet criminali. Multi autem videntur mansueti qui ab omni iracundia exteriori se cohibent ut aliquod malum aut periculum evitent vel ut honorem aut aliquod bonum utile vel delectabile consequantur. Sermones tales non sunt mansueti mansuetudine quae est virtus vera. Quemadmodum multi actum fortitudinis exteriorem perficiunt vel quia magnitudinem periculi non perpendunt vel propter alicuius passionis impulsum vel propter aliquod temporale commodum acquirendum aut incommodum evitandum qui in rei veritate fortitudine quae est virtus carent licet fortes plerunque putentur.

Discipulus Per istam rationem de nullo potest sciri quod habeat virtutem et quod non sit criminosus. Itaque si nulli criminoso est credendum nulli hominum certa fides est adhibenda.

Magister Dicitur quod absque operatione miraculi facti in testimonium sanctitatis alicuius de nullo potest per certitudinem sciri quod non sit criminosus quia tamen ea quae fieri possunt bene et male in meliorem partem interpretari debemus extr. de re iu. estote: Ideo multi sunt virtuosi censendi quia omnes qui nullum actum faciunt qui non possit bono animo fieri et quo animo illos faciant ignoramus illos virtuosos censere debemus. Et ideo tales sunt ad testimonium admittendi.

Discipulus Compleas alias rationes.

Magister Quarta ratio pro praedicta assetione est haec. Ille qui in minori crimine involutus est eo ipso secundum praeparationem cordis maiori crimine irretitur. Igitur et omnibus criminibus secundum praeparationem noscitur irretitus: quia omnia crimina vel sunt maiora vel sunt minora vel sunt aequalia. Si igitur minori crimine involvitur criminibus maioribus secundum praeparationem cordis noscitur involutus: multo magis secundum praeparationem cordis minoribus et aequalibus esse involutus est putandus: et ita secundum praeparationem cordis omnibus criminbus irretitur secundum quod minori crimine irretitur eo ipso secundum praeparationem crodis maiori crimine irretitur ipsa veritate testante quae Luc. 18. ait: Qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est. Quae verba secundum actum nequaquam possunt intelligi: quia nulti crimina minora committunt qui tamen non faciunt actu maiora. Ergo illa verba quantum ad praeparationem cordis debent intelligi. Ut iste sit sensus: Qui in modico iniquus est secundum praeparationem cordis etiam in maiori iniquus est: hoc est per nullam veram virtutem a maiori crimine coercetur. Et quicunque minori crimine irretitur si possit et tentatus fuerit et non timeat confudni nec aliquod utile delectabile amittere a crimine maximo et enormissimo se nullatenus continebit. Quia si criminosus a crimine quocunque de quo tentatur se cohibet propter aliquem finem: vel aliquod motivum se cohibet ab eodem et non propter finem virtutis nec propter motivum dictatum ratione recta. Ergo propter aliquem alium finem vel aliud motivum se cohibet. Illo ergo fine vel motivo remoto se minime cohibebit. Et ita criminosus secundum praeparationem cordis omni crimine alio irretitur: licet quandoque ab actu pro tempore refrenetur. Quia tamen non refrenatur propter Deum nec propter bonum virtutis sive propter rationem rectam sive aliunde dicitur habere talem actum secundum praeparationem cordis. Quemadmodum sicut dictum est prius luxuriosus habet actum luxuriae secundum praeparationem cordis licet interdum ex aliqua alia causa quam ex ratione recta ab actu luxuriae se refrenet. Quinta ratio est haec: Qui habet radicem omnium criminum quia amorem sui non Dei qui est radix omnium criminum. Quod expresse insinuat Beatus Paulus 2. Thim. 3. dicens: Erunt homines seipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus non obedientes ingrati scelesti sine affectione sine pace criminatores incontinentes immites sine benignitate proditores protervi timidi caeci voluptatum amatores magis quam Dei. Ubi Gloss. Ex eo enim quod seipsos et non Deum amant ex qua radice haec quae sequuntur mala oriuntur. Ex quibus verbis colligitur quod omnia mala quae Apostolus enumerat ex amore sui oriuntur. Cum ergo omnia peccata spiritualia et corporalia valeant ad illam reduci sequitur quod ex amore sui omnia peccata oriri possunt. Ergo amans seipsum non Deum habet omnia peccata secundum praeparationem cordis licet aiquando ab aliquibus non propter bonum virtutis se abstineat. Sexta ratio est haec: Qui est reus omnium criminum habet omnia crimina secundum praeparationem cordis vel secundum actum. Sed omnis criminosus est reus omnium criminum teste Beato Iacobo qui ait: qui offenderit etiam in uno factus est omnium reus. Ergo omnis criminosus habet omnia crimina secundum actum. Ergo habet omnia crimina secundum cordis praeparationem.

Discipulus Cessa allegare pro ista assertione quae tenet quod omnis criminosus est secundum praeparationem cordis omni actu criminis irretitus. Ex quo sequitur primum quod assumptam est circa rationem quae probatur in principio huius capituli quod non ex consititutione sola humana sed ex ratione recta et iure Divino accipitur quod nulli criminoso in quocunque negotio est credendum. Quia ex illa assertione sequitur quod de nullo criminoso est firmiter praesumendum quod sit verax et quod nolit mentiri. Ideo nunc proba secundum istam opinionem scilicet quod illi non est credendum de quo non est firmiter praesumendum quod sit veras et quod nolit mentiri.

Magister Hoc probatur sic: nulli nisi qui reputatur verax est credendum. Illi ergo de quo non est firmiter praesumendum quod sit verax non est credendum.

CAP. LXXIX.

Discipulus Ista assertio evidens mihi videtur. Ideo pertractata assertione dicente quod ex ratione recta et iure Divino accipitur quod nulli criminoso est credendum dissere opinionem contrariam.

Magister Circa opinionem contrariam sunt duo modi ponendi. Unus modus ponendi est quod ex ratione recta et iure Divino absque omni constitutione humana accipitur quod aliquibus criminosis in nullo negotio est credendum. Ex constitutione autem humana soal habetur quod quibusdam criminosis non est credendum.

Discipulus Opinionem istam expone.

Magister Opinio ista ponit quod ex recta ratione acipitur absque omni constitutione humana quod illis criminosis qui involvuntur criminibus quae ad falsitatem vel mendacium quod commititur factis vel verbis pertinent quoquomodo non est credendum in quocunque negotio. Huiusmodi sunt periuri mendaces hypocritae simulatores ficti qui libellos famosos componunt retinent divulgant et qui falsum testimonium dixerunt vel ad dandum falsum testimonium alios induxerunt et qui sic aliis sunt subiecti ut probabile sit quod de facili possunt induci ut falsum testimonium dicant et omnes qui cupiunt placere hominibus quales sunt ambitiosi dolosi bilingues proditores criminatores diffamatores falsorum criminum impositores detractores libenter audientes susurratores murmuratores adulteri conspiratores contentiosi et contumeliosi suspitiosi temere iudicantes interpretantes in peiorem partem quae bono animo fieri possunt qui secreta revelant et consimiles. Isti sunt ab omni testimonio repellendi. Et quaecunque constitutio humana constitueret quod aliqui istorum essent ad testimonium admittendi esset constitutio iniqua nec esset servanda. Alii criminosi a ferendo testimonio per rationem rectam vel per ius divinum nullatenus prohibentur: licet prohibeantur per constitutionem humanam. Tales sunt gulosi et luxuriosi et alii pauci. Ista opinio fundatur in hoc quod propter illa crimina quae veritati repugnant et non propter alia est quod per ius naturale et divinum a testimonio repellendus. Sed sola crimina quae ad mendacium quod verbis vel factis committur spectant veritati repugnant. Ergo de iure naturae et Divino propter sola huiusmoi crimina est quis a testimonio repellendus.

Discipulus Ob prolixitatem vitandam dimitte opinionem istam et transi ad aliam.

Magister Alia opinio est quod propter nullum crimen ex iure naturae vel Divino est quis a testimonio repellendus. Sed quod aliquis criminosus repellitur est solummodo ex iure humano.

Discipulus Pro ista assertione nitere allegare.

Magister Pro ista assertione arguitur. Nihil a principe aut a praelato rite statui potest quod iuri naturali vel Divino repugnat. Sed in legibus civilibus et canonicis invenitur quod in aliquo casu quicunque criminosi etiam et haeretici et alii ad accusandum et testificandum debent admitti. Ergo non est contra ius naturale nec contra Divinum quod criminosi ad accusationem et testimonium admittantur. Maior videtur certa. Minor per plura iura probatur. Nam Papa ius dedit ut habetur extra de symonia c. tanta ait: Tanta est labes huius criminis scilicet symoniae quod etiam servi adversus Dominum et quilibet criminosi ad accusationem admittantur. Et infra: quem quilibet scilicet symoniacum ut ab ordine male accepto removeatur accusare potest vel etiam meretrix. Ex quibus colligitur quod interdum criminosi debent ad accusandum admitti.

Item Iulius Papa ut habetur 15. q. 3. c. nemini: Nemini praeterquam de crimine maiestatis laxae confesso super alienum crimen credi oportet. Ubi dicit Gloss. et praeterquam in crimine symoniae. Et infra:

Item falsarius auditur contra socium. Ex quibus verbis datur intelligi quod nonnunquam criminosis est credendum. Et per consequens sunt ad testimonium admittendi: quia illi recipiendi sunt quibus est credendum.

Item 2. q. 7. si haereticus sic legitur: Si haereticus contra haereticum litiget liceat cuicunque eorum haereticum testem adducere. Si autem orthodoxus litiget contra haereticum pro orthodoxo quidem haeretici valeat testimonium contra orthodoxum autem solius orthodoxi testimonium valeat. Ex quibus verbis habetur quod testimonium haeretici non solum valet pro haeretico contra haereticum: imo etiam pro orthodoxo valet. Ergo interdum admittendum est testimonium criminosi.

Item socii criminis quandoque ad testimonium admittuntur extra de testibus quoniam aliqua. et 6. q. 1. c. quaero scilicet si quis cum militibus et extra de testi cogendis. c. ulti. dicitur. Quod sicut notat Gloss. extra de actionibus c. cum quod in exceptis criminibus scilicet in crimine laesae maiestatis symoniae et haeresis viles personae recipiantur. Quod etiam extra de symonia c. licet haeresis et c. per tuas innuitur ut v. detur. Et ita habetur quod non est ex iure naturali vel Divino quod crimonosis fides non debet adhiberi.

Discipulus Quamvis ista appareant mihi consona veritati: peto tamen indices quomodo ad ista secundum opinionem contrariam respondetur.

Magister Ad intelligentiam praedictorum aliquae dicuntur distinctiones esse notandae. Quarum prima est quod aliqui admittuntur ad accusandum vel denunciandum aut ad inquisitionem aliquam prosequendum: aliqui autem tantum audiuntur ad testificandum. Secunda distinctio est quod criminosi aut emendati sunt a crimine aut non sunt emendati de crimine. Tertia est quod ille contra quem debet aliquis audiri aut est bonae famae aut est apud viros probos et honestos graviter diffamatus. Quarta est quod aliquid auditur vel de rigore iuris vel de temperantia aequitatis. Per praedictas distinctiones respondetur ad rationes pro ista secunda opinione adductas. Ad primam enim dicitur quod propter immanitatem quorundam criminum scilicet haeresis laesae maiestatis symoniae et etiam aliorum ex quibus periculum imminet congrue criminosi etiam de crimine minime emendati quantum est de iure naturali et Divino possunt audiri praecipue contra graviter infamatum ad accusandum et denunciandum et etiam inquisitionem prosequendum sed non ad testimonium. Et huius ratio assignatur: quia qui ad accusandum admittitur non ideo admittitur ut sibi credatur sed ut per informationem ipsius ad veritatem perveniatur. Saepe enim per informationes malorum veritatem invenire contingit. Et ideo nonnunquam sunt criminosi propter bonum commune et periculum et malum bonis communis vitandum ad accusandum admittendi. Sed aliter dicitur de teste: quia semper fides adhibetur testi admisso. Criminoso autem nunquam est credendum. Et ideo criminosus admitti non debet. Et huic concordare videtur Gloss. 6. q. 1. c. quare quae ait: Tota vis negotii pendet in testimonio sed non in accusatione: quia scilicet testi adhibetur fides. Fides autem accusatori minime adhibetur.

Discipulus Si accusatori fides nullatenus adhibetur quare non indifferenter criminosus accusator admittitur contra quemcunque de crimine qualicunque.

Magister Ideo non est criminosus ad accusandum admittendus quia omnis accusatus multipliciter fatigatur ac gravatur ac impeditur dum oportet ipsum coram iudice comparere et accusanti respondere. Non debet autem quis absque causa antequam de crimine convincatur propter verbum illius cui non est credendum taliter fatigari. Et ideo criminosus non est indifferenter ad accusandum admittendus.

Discipulus Per istam responsionem probaretur quod in nullo casu criminosus erit admittendus quoa nunquam debet aliquis puniri vel aliqualiter fatigari propter verbum illius cui non est credendum. Imo per istam rationem videtur posse probari quod nullus esset ad accusandum admittendus: quia nullus puniri debet aut gravari antequam constet ipsum esse dignum poena. Sed omnis accusatus punitur et gravatur multis laboribus eundo ad iudicem respondendo accusanti. Ergo secundum praedicta cum fides accusanti non adhibeatur non est propter verbum ipsius accusatus quoquo modo vexandus. Et ideo nullus esset ad accusandum admittendus.

Magister Ad ista respondetur quod saepe ex iusta causa et ratione recta: imo ex iure naturae et pro statu naturae corruptae aliqui fatigantur et vexantur absque omni culpa. Quia aliter respublica et bonum commune conservari non potest. Propter quod rationabile est quod interdum propter verbum illius cui non est credendum fatigetur aliquis ut per talem modum praecaveatur periculo communis boni. Propter hoc dicitur quod rationabile est quod propter solum verbum ipsius cui non est credendum aliquis qui nescitur esse innocens fatigetur. Et ille cui non est credendum ac accusandum debet admitti. Quia aliter pax communis conservari non posset.

Discipulus Istud ultimum videtur prioribus repugnare. Nam prius dictum est quod accusantibus minime fides adhibetur. Hic autem dicitur quod ille cui credendum non est ad accusandum debet admitti. Ergo aliquando accusatoribus est credendum.

Magister Respondetur quod multi sunt fide digni in quibus est credendum: quibus tamen non debet fides in omni casu maxime in praeiudicium alterius adhiberi. Nullus enim ad testimonium est admittendus nisi fuerit fide dignus. Et tamen si unus solus quantumcunque fuerit fide dignus contra aliquem testificetur non sibi credendum est in praeiudicium alterius ut propter testimonium eius reus culpabilis reputetur. Sicut quantumcunque accusator fuerit fide dignus non est sibi credendum ut propter accusationem ipsius accusatus culpabilis iudicetur.

Discipulus Dic quomodo ad secundam instantiam respondetur.

Magister Respondetur quod Iulius Papa in illo decreto non accipit stricte credi sed communiter pro audiri. Quia etiam in crimine laesae maiestatis quando accusatur socius a socio non est accusanti credendum ut propter accusationem talem debeat pro convicto haberi: cum tamen etiam quantumcunque accusans esset bonae famae et immunis crimine laesae maiestatis auditur: non ut sibi credatur sed ut vias ostendat per quas posset veritas inveniri. Socii enim criminis scientes secreta sociorum suorum saepe sciunt ostendere quomodo socii per evidentiam rei poterant deprehendi in facto: vel quomodo aliter eorum nequitiam possit probari legitimis documentis.

Discipulus Per hoc videtur quod quilibet criminosus esset audiendus contra quemcunque: quia crimina propter bonum commune sunt sollicite indaganda. Ergo quilibet ut corrigantur debet audiri.

Magister Respondetur quod dupliciter potest quis audiri. Uno modo in iudicio: et tali modo non est quilibet criminosus audiendus contra omnem quem accusare voluerit. Quia talis audientia nunquam est sine fatigatione ac gravatione ac aliquali infamia illius contra quem datur. Nunquam autem sine manifesta et patente causa est aliquis bonae famae gravandus propter verbum cuiuscunque cui non est credendum. Cuiusmodi est omnis criminosus. Aliter quis posset audiri extra iudicium in secreto. Et sic potest omnis criminosus audiri contra quemcunque: quia per talem auditionem nec opinio generatur nec infamia aggravatur ut in aliquo fatigetur: quia nec est citandus nec ad rationem ponendus: sed ideo praelatus audire potest tales ut sit magis sollicitus ad informandum illum et instruendum cuius crimen sibi refertur.

Discipulus Videtur quod si audiretur extra iudicium in secreto quod opinio alterius est gravata saltem apud illum qui audit.

Magister Respondetur quod sicut apud audientem alicuius confessionem non debet opinio eius esse gravata licet possit esse magis cautus observando secrete vias eius maxime si narrans sibi crimen aliquam apparentiam veritatis videatur habere.

Discipulus Nunquid debet scribere talem accusationem secretam.

Magister Dicitur quod non quia talis scriptura posset in alliquo casu ad aliorum notitiam etiam aemulorum et ad accusati infamiam de venire.

Discipulus Dic quomodo respondetur ad illa quae dicit Glos. super praeallegato capitulo Iulii Papae.

Magister Respondetur quod in crimine simoniae auditur socius criminis ad accusandum si socius fuerit diffamatus: sed non auditur ad testificandum. Similiter confessio unius latronis auditur contra alios non ut sibi credatur sicut testi sed ut detegatur quomodo possunt alii deprehendi. Similiter familiaris contra Dominum auditur non ad testificandum sed accusandum secrete vel publice. Similiter falsarius contra socium auditur non ad testificandum sed ad accusandum secrete vel publice. Cum autem dicitur quod illi recipiendi sunt quibus est credendum: verum est sed non illi soli sunt recipiendi ad accusandum. Quia in quibusdam criminibus recipi possunt ad accusandum illi quibus non est credendum. Quia interdum tales manifestant vias quibus veritas reperitur.

Discipulus Dic quomodo ad tertiam respondetur.

Magister Respondetur secundum Glos. ibidem quod illa auctoritas est falsa: quia haereticus nunquam admittitur ad accusandum. Aliter potest dici quod in casu criminosus potest admitti quando scilicet adversarius non potest eum repellere. Et ideo haereticus contra haereticum potest admitti: quia haereticus non potest contra ipsum excipere: sed contra orthodoxum nequaquam recipi debet. Quia orthodoxus propter crimen haeresis contra ipsum excipere potest. Aliter dicitur quod lex illa iniqua est simpliciter cum haeretici pro nullo testimonium ferre valeant in praeiudicium cuiuscunque licet posset valere pro aliquo liberando ubi nulli neque bono neque malo per testimonium eius posset poreiudicium generari. Ad quartam respondetur quod socii criminis qui non sunt de crimine emendati contra socium qui non est apus bonos et providos diffamatus non sunt unquam ad testimonium admittendi: licet in quibusdam criminibus debeant ad accusandum admitti. Socii autem criminis qui sunt de crimine emendati de rigore iuris non sunt ad testimonium recipiendi: licet de temperantia aequitatis possint admitti praesertim si accusatus per modum exceptionis contra eos nequaquam crimen opponit. Ad c. autem extra de testibus respondetur quod mulieres cum quibus dicitur quis peccasse non sunt ad testimonium admittendae: nec hoc in illo capitulo habetur: sed insinuatur quod mulieres tales sunt audiendae ut scilicet dicant aliqua indicia quibus possit veritas declarari. Et ideo assertionibus mulierum huiusmodi non est adhibenda fides: licet quandoque viam aperire valeant veritatis. Ad illud 6. q. 1. c. si quis commilitonibus: respondetur quod talis socius criminis audiri debet sed ad testificandum admitti non debet. Et per hoc respondetur ad capitulum ultimum extra de testibus cogendis.

Discipulus Si nec socii criminis nec quicunque alii criminosi essent ad testimonium admittendi nullus criminosus posset convinci de crimine. Hoc autem in communis boni periculum redundaret. Ergo et socii criminis et etiam criminosi sunt ad testimonium admittendi: aliter multi criminosi evaderent impuniti. Hoc etiam scilicet quod socii criminis et etiam criminosi in testimonium admittuntur quaedam religiones nunc observant nec est praesumendum quod religiones aliquid observent iniquum. Ergo et c.

Magister Ad primum eorum respondetur quod melius est multos criminosos occultos absque poena transire quam unum innocentim iniuste condemnari. Et ideo cum constet multos saepe dicere testimonium falsum cum magna deligentia examinari testes opoetet ut quantum possibile est sit omnino probabile quod nullomodi vellent asserere falsitatem. De criminoso autem talis probabilitas haberi non potest: quod videlicet nullo modo velit asserere falsitatem. Cuius ratio inter alias assignatur talis. Tanta est nequitia et superbia criminosi quod cum semel confusus fuerit et infamis omnes alios vellet in relelationem suae confusionis et infamiae similiter confusione et subiacere. Quare non solum propter hoc quod criminosus secundum praeparationem cordis est omnibus vitiis irretitus et per consequens pronus est ad testificandum falsum: sed etiam propter hoc quod ut communiter socios in confusione et infamia cupit habere: non est probabile quod criminosus nullo modo velit asserere falsitatem. Criminosus autem ad testimonium dicendum nullo modo debet admitti quod maxime veritatem habet: quando criminosus contra aliquem vel habet causam aliquam vel qualemcunque discordiam. Si enim ut communiter criminosus socios in confusione et infamia cupit habere non est dubium quin desideret illos quibus inimicatur socios habere. Aliquibus enim inimicatur in speculabilibus solis confusioni similiter subiacere. Quare contra tales ad testificandum nullo modo debet admitti.

Discipulus Non videtur quod criminosi communiter desiderent eos contra quos causam vel iniuriam habent notari de crimine: cum multos criminosos cernamus qui alios etiam quibus inimicantur non diffamant.

Magister Respondetur quod licet communiter criminosi vellent alios notari infamia tamen ab infamatione et detractione ac mendaciis saepe retrahuntur: vel quia timent in mendaciis deprehendi vel quia timent illos vel amicos eorum quod infamare desiderant vel quia dubitant quod eis non credatur vel propter aliam causam quae ad timorem vel amorem sui noscitur pertinere: qui etiam propter aliquam causam malam unum diffamant et de alio modo mala loquuntur: quare non est eis adhibenda fides. Nec posset quicunque Imperator vel rex aut Papa statuere quod criminosus ad testimonium praecipue contra illum cuius est amicus vel contra quem causam habet vel rancorem reciperetur quoquo modo. Quod adhuc tali ratione probatur. Maxime debet esse sollicitudo in superioribus ne succumbant per falsum testimonium innocentes. Cuius ratio est: quia nemo neque per testimonium multorum laudabile neque quocunque alio modo praeter Divinum miraculum potest contra infamationes criminationes criminum impositores et detractores mendacia et falsa testimonia se munire testante Sapiente qui ait: Non est arbitrari nostri quod quisque loquatur: Imo sanctitas bonitas sapientia iustitia et veritas sicut summae ad invidiam provocant criminosos ita ex eis scelerati viri ad mentiendum de virtuosis et innocentibus incitantur. Et ita sancti viri per virtutes contra criminosorum diffamationes et mendacia minime muniuntur. De quo tam in veteri lege quam in scripturis sanctorum autenticis manifesta habemus exempla.Ioseph enim sanctus ab infamia et a falso testimonio non potuit custodiri. Nec Susanna per castitatem contra infamiam et falsa testimonia valuit se munire. Sanctus etiam Athanasius neque per sanctitatem neque per fidei sinceritatem haereticos refrenavit ne mulierem inducerent quae eum de fornicatione publice accusaret et se ab eo praegnantem assereret. Nullo ergo modo humanae fragilitati possibile est ut possit se quis contra mendacia et falsa testimonia communire. Quia secundum iudicium sapientis: honor est in potestate honorantis et non in potestate honorati ita vituperium est in potestate vituperantis et non in potestate vituperati. Et ideo in nullius potestate est quod non crimine infametur vel contra ipsum falsum testimonium proferatur. Quare superiores qui debent innocentiam defendere et tueri summe cavere tenentur ne innocentia per infamiam aut falsum testimonium maculetur. Hoc autem non facerent nisi omnes criminosos et praecipue de iniuria aut discordia vel contrarietate suspectos repellerent. Igitur tales ad testimonium non debent afmittere. Quod adhuc auctoritate confirmatur. Constantinus Imperator ut legitur 2. q. 1. c. iudex ait: Iudex criminosum discutiens non ante sententiam diffinitivam proferat quam aut reum ipse confiteatur aut per innocentes testes convincatur. Ex quibus verbis patenter colligitur quod nunquam debet quis per criminosus testes convinci. Huic concordat Felix Papa: qui ut habetur causa et 1. et c. supradictis primates ait: Primates accusatum discutientes Episcopum non ante sententiam damnationis proferant quam aut reum ipse se confiteatur aut per innocentes canonice examinatos regulariter testes convincatur. Ex quibus aliisque quampluribus patet aperte quod testes debent esse innocentes omni infamia et suspitione carentes. Cum autem dicis quod nisi socii criminis aut alii criminosi essent ad testimonium admittendi raro possent convinci de crimine criminosi. Respondetur quod hoc non continet veritatem quid multi criminosi per evidentiam rei multi per testes idoneos multi etiam per indicia et documenta legitima convinci possunt de crimine. Nec aliter sunt quicunque de crimine publice accusandi secundum quod extra legitur l. 2. de probatio et recitatur 4. q. 8. c. sciant ubi sic dicitur: Sciant cuncti accusatores rem se debere deferre per publicam vocationem quae munita sit testibus idoneis vel instructa apertissima documentis vel indiciis ad probationem indubitatis et luce clarioribus expedita. Nullus ergo criminosus ad testificandum est idoneus reputandus. Quod etiam tali ratione probatur. Crimen magis repugnat idoneitati quam conditio consanguineitas et familiaritas quae possunt in viris optimis et verissimis inven##. Sed conditi puta servitus famulatio et consanguineitas obviant idoneitati testium et repugnant. Quia servi et consanguinei et familiares ac donestici accusantis ad testificandum contra accusatum admitti non debent 3. q. 2. c. 1. et c. de accusationibus. et c. nullus et c. accusatores. Ergo multo magis criminosi ad testificandum non debent admitti. Admittuntur tamen saepe quia de facto multotiens debitus ordo iuris contra innocentes et criminsosos non servatur. Cum vero dicis quod quaedam religiones criminosos et socios criminis ad testificandum admittunt. Respondetur a nonnullis quod tales consuetudines et statuta sunt iniqua ex zelo indiscreto vel hypocrisi ortum habentia. Multi enim religiosi scleleratissimi et alii criminosos non servato recto ordine iudiciario prosequuntur detestantur et execrantur ut sancti et zelatores sanctitatis et honestatis ab omnibus reputentur. Et ideo facta vel statuta eorum ad exemplum minime sunt trahenda: quia non exemplis sed legibus consonis rectae rationi iudicare oportet. Ratio enim recta maxime in scriptura Divina fundata omnibus exemplis legibus et statutis humanis omnimode est praeferenda. Cum igitur ratio dictet quod criminoso in nullo negotio est credendum propter nulla exempla debet quis in praeiudicium alterius credere criminoso: maxime periuro mendaci detractori falsorum criminum impositori calumniatori compositori falsorum libellorum et similibus qui factis vel verbis mentiri noscuntur. Novi enim nonnullos qui hac arte utuntur quod quando contra aliquem offenderunt statim ipsum de aliquo crimine per infamiam maculare nituuntur. Et si non audent in publice ad detractiones occultas se convertunt.

Discipulus Nunquid tales postquam de crimine sunt emendati ad testificandum debent admitti et eis in aliquo negotio est credendum.

Magister Una est assertio quod talibus et universaliter illis qui in quocunque periurio vel mendacio pernitioso semel fuerint legitime deprehensi nunquam in perpetuum est credendum nisi per apertam operationem miraculi facti vel testimonium sanctitatis eorum ostensi fuerint de tali crimine emendati. Cuius assertionis ratio tacta est supra quia scilicet nullus potest se contra adversarios custodire: maxime qui habet inimicos aemulos contrarios et adversarios etiam in opinionibus vel qui alios quomodocunque offendit. Et ideo vix aut nunquam potest sufficiens adhiberi cautela ne mendaciis occulte vel publice diffametur. Propter quod videmus quod fere omnes magnae personae et in quacunque gratia excellentes quae malos offendunt infamia facti de aliquo crimine infamantur: licet saepe talis infamia nihil aut parum nocere queat. Alia est assertio quod mendaces et periuri detractores falsorum criminum impositores libellorum famosorum compositores et alii qui factis vel verbis in mendaciis fuerint deprehensi postquam diu viis exquisitis fuerint de veritate probati possunt ad testimonium assumi. Alia assertio est quod omnes huiusmodi possunt ad famam et ad testimonium auctoritate principis admitti: et extunc eis sicut aliis est credendum.

CAP. LXXX.

Discipulus Aperte conspicio quod ista assertio criminoso in nullo negotio est credendum: difficultates habet quamplurimas quas nolo amplius pertractare: sed ad librum quem de hac materia et ei connexis es facturus censo differendas. Ideo praedictam assertionem aliis assertionibus et auctoritatibus fulcire nitaris non specificando an ex iure naturali et Divino aut humano procedant quod Papae haeretico in nullo negotio est credendum in praeiudicium catholici est. Inimico in nullo negotio est credendum contra aliquem. 3. q. 5. c. accusatores et c. suspectos. et c. canonica. et extra de accusationibus. c. cum pro. et c. meminimus. Papa autem haereticus omnium catholicurum est inimicus: quoniam haeretici catholicos graviter persequuntur. Ideo Papae haeretico in nullo negotio est credendum. Tertia ratio talis est: mendacibus in nullo est credendum negotio. Papa haereticus sicut quilibet alius haereticus periculo pessimo et pessimo genere mendacii noscitur laborare. Mendacio videlicet in doctrina religionis de quo August. in li. de mendac. et ponitur 22. quaest. 3. cap. primum ait: Primum capitale est mendacium et longe fugiendum quod sit in doctrina religionis et ad quod mendacium nulla conditione quis debeat adduci. Ergo Papae haeretico in nullo negotio est credendum. Quarta ratio est haec: Apostatis minime est credendum. 3. quaest. 4. c. beatus. Papa autem haereticus est apostata a fide. Igitur sibi minime est credendum. Quinta ratio est haec: Nulli excommunicato est credendum teste Stephano qui ut legitur 3. quaest. 4. c. nullus ait: nullus anathematisatorum suscipiatur nec a quocunque credantur quae ab eis dicuntur vel scribuntur. Papa autem haereticus est excommunicatus. Igitur ei in nullo negotio est credendum. Sexta ratio est haec: Nulli in nullo negotio est credendum qui non est ad accusandum admittendus quia minus est recipere aliquem ad accusandum quam credere ei. In plerique enim negotiis multi non fide digni accusare possunt: sed soli fide digno est credendum. Illi enim qui non est fide dignus credi non debet. Papa autem haereticus ad accusandum nullatenus debet admitti: quia nullus haereticus aut in fide suspectus debet ad accusandum admitti. 3. q. 4. c. si quis. et 2. q. 6. c. suspectos. et ca. nullus. Ergo Papae haeretico in nullo negotio est credendum. Septima ratio est haec: Non magis est credendum haereticus quam fautoribus et defensoribus haereticorum. Sed fautoribus et defensoribus eorum minime est credendum nec sunt ad testimonium admittendi. extra de haereticis. c. excommunicamus. Igitur multo fortius haereticis minime est credendum. Ex quo sequitur quod Papae haeretico fides nullatenus debet adhiberi. Quod etiam auctoritatibus videtur sic posse probari. Ait enim Papa Stephanus ut habetur extra de haereticis. c. 1. Nec eis omnino credendum est qui fidem veritatis ignorant. Papa autem haereticus fidem veritatis ignorat: imo fidem veritatis impugnat. Ergo ei in nullo negotio est credendum.

Item Aug. ad Bonifacium scribens ut habetur 23. q. 4. c. ipsa pietas ait: qui Divina testimonia non sequuntur pondus humani testimonii perdiderunt. Papa autem haereticus Divina testimonia non sequitur cum Divina testimonia destruere et impugnare nititur. Igitur ad testimonium perhibendum non debet admitti. Et per consequens sibi credi non debet.

Item in concilio Toletano ut habetur 2. q. 7. c. non potest sic legitur: non potest erga homines esse fidelis qui Deo extiterit infidelis. Sed Papa haereticus Deo infidelis extitit. Igitur erga homines fidelis este non potest. Illi autem non est credendum qui erga homines fidelis esse non potest. Igitur Papae haeretico in nullo negotio maxime contra catholicum est credendum.

Item ibidem subiungitur: sicut in fide suspecti Christi sunt ita in testimonia humano dubii habentur. Igitur multo magis de quibus certum est per experientiam quod contra fidem errant certi in humano testimonio non debent haberi. Et per consequens Papae haeretico minime est credendum.

Item ubi prius subditur: infirmari oportet testimonium qui in fide falsi habentur. Papa autem haereticus est falsus in fide. Igitur infirmari oportet testimonium eius. Et per consequens nullatenus ei est credendum.

Item ubi prius legitur: nec est eis credendum qui veritatis a se fidem abiecerint. Papa autem haereticus a se fidem abiecit. Igitur Papae haeretico nullo modo est credendum.

CAP. LXXXI.

Discipulus De ista materia quae allegasti ad praesens sufficiant. Ideo dic si Papa haereticus aliqua poena alia est puniendus.

Magister Una est assertio quod Papa haereticus de facto sententiam excommunicationis incurrat quemadmodum verberans clericum. Licet nequaquam nominatim excommunicetur de novo vel etiam denuncietur ipse de facto excommunicationis sententia est ligatus.

Discipulus Videtur secundum istam assertionem quod Papa haereticus sententia excommunicationis lata a iure involvitur: sed minime explicatur a quo iure scilicet Divino vel humano sit lata ista sententia. Ideo dic quo iure secundum istam assertionem Papa haereticus excommunicationis sententia innodatur.

Magister Respondetur distinguendo quod excommunicatio sit separatio ab actu legitimo. Quot sunt actus legitimi tot potuerunt esse excommunicationis. Est autem unus actus legitimus inter Christianos qui est participatio sacramentorum. Alius autem instructio seu informatio in fide et moribus publica vel occulta. alius est communio fidelium in comedendo et bibendo et convictu. Alius est testimonium perhibere. Plures sunt alii actus legitimi: sed de praedictis ad praesens loqui sufficiat. Dicitur ergo quod quaedam est separatio seu excommunicatio a participatione sacramentorum Ecclesiae. Quaedam ab instructione Christianorum in fide et in moribus publica vel occulta. Quaedam a testimonio perhibendo. Quaedam a communione fidelium. Primam et secundam incurrit excommunicationem Papam haereticus a iure Divino: quia Papa haereticus est extra Ecclesiam et a corpore Ecclesiae separatus tanquam destructor Ecclesiae et subversor. Et ideo nec suscipere nec administrare debet Ecclesiastica sacra nisi in necessitate sacramentum baptismi nec Christianos docere debet publice vel occulte. De tertia separatione sunt opiniones de quibus dictum est prius quibusdam dicentibus quod Papa haereticus ex iure Divino et naturali a testimonio perhibendo excluditur aliis asserentibus quod solummodo ex iure humano repellitur. Quartam separationem incurrit Papa haereticus solummodo ex iure humano quo omnes haeretici a communione fidelium separantur.

Discipulus Istam sententiam plane intelligo circa quam duo tantummodo probare nitaris. Primum quod excommunicatio quae est separatio a communione omnium fidelium iure Divino nequaquam infligitur. Secundo quod haereticus hanc excommunicationem de facto incurrit.

Magister Primum huius multis modis posset probari. Primo modo exemplis sanctorum qui infidelibus et haereticis in temporalibus communicaverunt: sicut multi viri sancti cum Iuliano haeretico postquam fuit Imperator communicaverunt.

Discipulus Istus exemplum sufficit mihi pro nunc: ideo pro secundo allegare coneris.

Magister Secundum probatur. Omnes haeretici qui sententiis generalium conciliorum et summorum pontificum sunt subiecti ipso facto sententiam talis excommunicationis incurrunt. Quia ipso facto incidunt in canonem latae sententiae contra omnes haereticos indistincte prolatae extra de haereticis. c. ad abolendam et c. excommunicamus. 1. et 2. et c. sicut et extra de sententia excom. c. noverit. Sed Papa haereticus est subiectus sententiis generalium conciliorum et summorum pontificum: quemadmodum ipso vivente si esset generale concilium aggregatum. Est si summus Pontifex novus erit creatus iurisdictioni tam concilii quam summi pontificis esset subiectus. Igitur Papa haereticus ipso facto sententiam excommunicationis incurrit. Quod Gloss. 24. q. 1. c. super illo verbo: quicunque in haeresim semel damnatam labitur eius damnatione seipsum involvit insinuare videtur dicens: hic est casus in quo Papa Papam ligare potest: et canonem latae sententiae incidit. Nec obviat regula illa quia par parem solvere aut ligare non potest: quia si Papa est haereticus in eo quod haereticus minor est quocunque catholico. Ex quibus colligitur quod Papa effectus haereticus sententia praedecessoris sui contra haereticos indistincte prolata ligatur. Et ideo non est maior ratio quod ligetur una sententia sui praedecessoris contra haereticos indistincte prolata quam alia. Ergo Papa haereticus omni sententia Romanorum Pontificum contra haereticos indistincte prolata subiacet ut probatum est supra. Igitur Papa haereticus ipso facto sententiam excommunicationis incurrit. Ex quo concluditur quod omnes qui scirent ipsum esse haereticum ipsum tanquam excommunicatum excommunicatione maiori vitare deberent nec licet sibi aliqualiter obedire.

CAP. LXXXII.

Discipulus Dic an secundum dicentes Papam haereticum ipso facto esse Papatu privatum Papa haereticus aliqua poena sit plectendus.

Magister Dicunt quod multiplici poena quam de facto incurrit per iudicem competentem puniri debet secundum canonicas sanctiones.

Discipulus Numera poenas aliquas graviores quibus est Papa haereticus seriendus assertores praedictos.

Magister Dicunt quod de Sede Apostolica est repellendus per potentiam temporalem: quia magis repugnat catholicae sedi et dignitati Papali labes haeretica quam intrusio cui haeretica pravitas minime est annexa: sed huiusmodi intrusus de eadem Sede Apostolica est pellendus dist. 79. si quis pecunia. Ergo multo magis Papa haereticus de Sede Apostolica per temporalem potentiam est repellendus. Secundo dicunt quod est ab omni ordine Ecclesiastico degradandus: et nisi ad fidei unitatem redierit tradendus est curiae seculari. Si autem redierit est perpetuo carceri mancipandus. Probantur haec extra de haereticis ad abolendam. et c. excommunicamus. Tertio dicunt quod bona eius si habuerit quaedam propria sunt penitus confiscanda extra de haereticis. Omnia ista una ratione quae tacta est prius fulcire nituntur: quae haec est. Papa haereticus non gaudet beneficio vel privilegio speciali ultra alios Episcopos labem haereticam incurrentes: Quia in nulla sententia canonis generalis concilii vel summi pontificis contra haereticos lata specialiter excipitur Papa haereticus magis quam alii Episcopi. Cum igitur Papa haereticus sit subiectus sententiis omnium generalium conciliorum ac summorum pontificum sequitur quod quaecunque poena Episcopos haereticis debet infligi . Igitur eisdem poenis est Papa haereticus seriendus. Et ita licet Papa haereticus ipso facto de Apostolica Sede non sit expulsus nec omni praerogativa ordinis Ecclesiastici degradatus nec sit traditus curiae seculari nec sit perpertuo carceri mancipatus nec bona ipsius propria confiscentur: tamen omnes poenae praedictae per iudicem competentem sibi debent infligi.

Discipulus Nunquid secundum istos Papa haereticus aliquas alias poenas praeter poenas haereticis infligendas debet sustinere.

Magister Respondetur quod si Papa de nullo alio crimine quam de crimine pravitatis haereticae potest convinci poenis est haereticorum solummodo compectendus. Si autem de aliquo alio crimine puta de homicidio facto consilio praecepto vel defensione commisso aut crimine laesae maiestatis aut simonis vel rapina aut depraedatione seu guerrarum concitatione aut innocentium damnatione vel persecutione vel quocunque alio crimine poterit legitime convinci poenis huiusmodi criminum est plectendus.

CAP. LXXXIII.

Discipulus Adverto quod isti assertores inter Papam haereticum puniendum et Episcopos haereticos puniendos parvam aut nullam differentiam arbitrantur quantum ad poenas haereticis et criminosis aliis infligendas. Ideo post praedicta ad interrogandum de iudice competenti Papae haeretici per quem scilicet poenae praedictae sibi imponi debeant me convertam. Quamvis in principio huius sexti multa disseruisti de iudice veri Papae super crimine haeresis mendaciter diffamati: et supra c. 72. 73. 74. et 75. aliqua dixeris de habente potestatem haereticum Papam deponendi: volo tamen nunc de iudice qui poenis haereticorum Papam haereticum debet exponere magis exquisite inquirere. Dic igitur in primis an ad unum vel plures iudices de iure pertineat Papae haeretico praedictas poenas scilicet expulsionem de Apostolica Sede degradationem incarcerationem vel traditionem curiae seculari et bonorum propriorum confiscationem infligere. Una opinio tenet quod praedictas poenas infligere Papae haeretico de iure spectat ad generale concilium su fuerit congregatum: et ad Papam catholicum si fuerit electus canonice. Si autem nec concilium generale fuerit congregatum nec electus fuerit Papa catholicus praefatis poenis ferire Papam haereticum spectat ad collegium cardinalium. Et si illi fuerint negligentes pertinet ad Episcopum in cuius dioecesi Papa haereticus commoratur. Si autem praelati et clerici damnabiliter Papam neglexer#it coercere per principes seculares et laicos est debite expellendus. Ista assertio habet multas particulas de quibus singulis te interrogare propono. Primo autem differamus de concilio generali ad quem scilicet si Papa fuerit effectus haereticus spectat generale concilium congregare.

Magister Quod Papa fiat haereticus multis modis potest contingere: quia aut est occultus haereticus aut manifestus et notorius. Si est occultus haereticus ita quod de haeresi convinci non potest dicunt quidam quod si Papa est de haeresi diffamatus exemplo Simachi Papae ipse et non alius debet concilium generale congregare ad semetipsum purgandum. Et si noluerit se purgare et de sua infamia intolerabile scandalum generatur per alios debet generale concilium congregari. si autem Papa est haereticus manifestus ita quod probari potest per testes idoneos et legitmia documenta non tamen est haereticus notorius quia Papa haereticus debet concilium convocare quod si noluerit est per alios congregandum. Si vero papa est notorius haereticus per evidentiam rei vel confessionem: puta quia publice aliquam assertionem quae est haeresis manifesta cuius contrarium tenetur credere explicite tenet vel tenere fatetur: ut puta si publice et notorie praedicaret Christum non fuisse natum de virgine aut legem Christianorum esse falsam vel fateretur publice se hoc tenere vel tenuisse vel etiam de tali aliquo dubitasse. Dicunt nonnulli quod Papa haereticus in hoc casu non debet concilium generale convocare: sed illi qui sciunt ipsum esse notorium haereticum debent aliis catholicis intimare ut ipsi ad concilium generale conveniant: nisi prius electores summi pontificis alium in Papam elegerint orthodoxum. Tunc enim ille electus in Papam debet generale concilium si necesse fuerit convocare. Si autem electores pravitate haeretica una cum Papa fuerint involuti vel sibi favorem praestiterint alii fideles debent ad generale concilium pro facienda iustitia convenire si propter maliciam hominum alio modo de ipso iustitia fieri nequit.

CAP. LXXXIV.

Discipulus Quia a manifestioribus expedit inchoare: ideo primo dicas de concilio quomodo Papa est notorie haereticus et electores summi pontificis in haeretica pravitate sibi consentiant vel eidem indebite favent: nec patet alia via per quam possit Papa haereticus coerceri per quem scilicet generale concilium debeat congregari.

Magister Dicunt quod hoc in casu quilibet catholicus qui scit Papam haereticum esse notorium vel audit publice divulgari quod Papa est notorie haereticus debet esse paratus si expedit ad generale concilium convenire debetque quilibet inquantum sibi competit pro gradu suo alios exhortari catholicos ut ad concilium generale conveniant. Veruntamen spectat principalius ad praelatos et in Divina lege peritos. Secundo spectat ad reges et principes et alias publicas potestates. Tertio autem spectat ad omnes catholicos viros et mulieres. Unde etiam mulieres catholicae scientes Papam esse haereticum et electores circa electionem summi pontificis negligentes debent si expedit catholicos exhortari ut ad generale concilium pro Ecclesia ordinanda concurrant: imo et ipsaemet ire debent si potuerint bono communi prodesse.

Discipulus Ista assertio mirabilis mihi videtur. Tria enim absurda continet ut apparet: quorum primum est quod generale concilium absque auctoritate Papae debeat congregari. Secundum est quod reges et principes et alii laici ad generale concilium debeant convenire. Tertium quod mulieres debeant ac valeant generali concilio interesse. Quod enim primum sit absurdum per sacros canones probatur aperte. Nam sicut habetur di. 17. per totum Concilium generale absque auctoritate summi pontificis congregari non potest. Ait enim Pelagius Papa: multis denuo Apostolicis et catholicis atque Ecclesiasticis instruimur regulis non debere absque licentia Romani pontificis concilia celebrari. In quibus verbis clare patet quod generale concilium absque Papa congregari non debet. Quare cum puto quod assertores praedicti sine motivo non dicunt contrarium dic motiva eorum. Ipsis namque argumentis intelligam clarius veritatem.

Magister Quod absque auctoritate Papae possit generale concilium congregari nonnullis rationibus videtur posse probari. Quarum prima est haec: concilium particulare potest licite congregari absque auctoritate Papae ad iudicandum de eodem vero Papa. Ergo multo magis generale concilium poterit congregari ad iudicandum de pseudo Papa haeretico absque eius auctoritate. Antecedens duobus manifestis exemplis videtur probari. Primum est de Episcopis qui convenerunt ad inquirendum de facto et idolatria beati Marcellini quorum congregatio fuit particulare concilium congregatum absque auctoritate eiusdem Papae Marcellini. Secundum est de illorum congregatione qui convenerunt ad iudicandum et deponendum Papam Iohannem 12. quae congregatio non fuit concilium generale sed particulare solummodo. Ergo multo magis posset fieri concilium generale ad iudicandum de Papa haeretico in haeresi notorie deprehenso.

Discipulus Ista ratio videtur aperte probare quod absque auctoritate pseudo Papae haeretici possit generale concilium congregari: sed non probat quod valeat congregari absque auctoritate veri Papae. Unde et videtur quod si Papa fuerit haereticus eligendus est Papa catholicus antequam generale concilium convocetur.

Magister Nonnullis apparet quod ratio secundum supra dicta ostendit patenter quod absque auctoritate cuiuscunque Papae veri et falsi potest generale concilium convocari. Nam si licitum est concilium particulare fieri absque auctoritate Papae ad inquirendum vel iudicandum de vero Papa: multo magis licitum est generale concilium celebrari tempore vacationis Apostolicae Sedis absque auctoritate Papae ad pseudo Papam debite coercendum: praesertim si pseudo Papa aliter coerceri non potest. Sed primum licitum est sicut per duo exempla probatum existit. Ergo et secundum licitum debet reputari. Secunda ratio est haec. Omnis populis et omnis communitas et omne corpus quae absque consensu vel auctoritate cuiuscunque quod non est de corpore potest sibi ius statuere potest aliquos eligere quod vicem gerant totius communitatis aut corporis absque alterius auctoritate. Sed omnes fideles sunt unum corpus Paulo dicente ad Ro. 12. Multi unum corpus sumus in Christo: et sunt unus populus et una communitas. Ergo possunt eligere aliquos qui vicem gerant totius corporis. Tales autem electi si simul convenerint concilium generale constituente: quia concilium generale non videtur esse aliud quam congregatio aliquorum qui vicem gerant totius Christianitatis. Potest ergo concilium generale congregari absque auctoritate cuiuslibet quod non est catholicus et fidelis. Et per consequens absque auctoritate Papae haeretici. Tertia ratio est haec: Universalis Ecclesia in unum conveniens ad aliquid ordinandum potest ad concilium generale convocari. Nam in tam parvo numero fuit aliquando post ascensionem Christi. Igitur non est impossibile quod ad talem numerum iterum perveniat. Et per consequens non est impossibile quod universalis Ecclesia ad concilum generale conveniat etiam si nullus esset verus Papa. Sicut non est impossibile quod sede vacante universalis Ecclesia simul conveniat. Non minoris autem potestatis seu auctoritatis universalis est Ecclesia quando non potest insimul convenire propter magnam multitudinem quam quando potest simul convenire. Igitur quicquid posset universalis Ecclesia per se si posset insimul convenire potest per aliquos electos a diversis partibus Ecclesiae. Igitur posito quod diversae partes universalis Ecclesiae eligerent aliquos qui convenirent in unum ad ordinandum de Ecclesia Dei: Illi sic electi convenientes in unum non obstaute quod nullus esset verus Papa possent concilium generale appellari. Et ita potest concilium generale quando non esset verus Papa absque auctoritate Papae congregari.

Discipulus Aliqualiter modum ponendi praedictum intelligo ut tamen eum magis intelligam et sic clarius perveniam ad veritatem declara per quem modum secundum assertionem praedictam debeat concilium generale convocari.

Magister Dicitur quod rationabile esset de qualibet parrochia vel aliqua communitate quae posset faciliter in unum convenire mitti aliquem vel aliquod ad concilium episcopale vel ad Parlamentum regis ac principis aut alterius publicae potestatis quae eligeret vel eligerent aliquos mittendos ac concilium generale: qui taliter electi a conciliis Episcopalibus vel Parlamentis secularium potestatum in unum locum convenientes possunt generale concilium appellari.

Discipulus Quid si aliqua parrochia vel etiam dioecesis nollet ailquod mittere ad concilium generale.

Magister Respondetur quod propter contradictionem ipsorum non esset communis utilitas omittenda: imo est assertio dicens quod si multae dioeceses vel regna contradicunt generali concilio congregando potestas congregandi concilium generale esset de iure ad alia regna vel dioeceses devoluta: quia impedientes communem utilitatem fidei Christianae potestatem conveniendi ad generale concilium merito privarentur.

Discipulus Istam opinionem intelligo licet eam non reputem consonam veritati. Tamen qualiter respondetur secundum eam ad auctoritates quibus asseritur manifeste quod absque auctoritate summi pontificis non debeat concilium generale congregari aperias.

Magister Respondetur quod regulariter concilium generale nequaquam congregari debet absque auctoritate summi pontificis. Fallit tamen in casu qui accidit quando scilicet Papa efficeretur haereticus et electores summi pontificis negligerent Papam eligere nec posset aliter quam per generale concilium Ecclesiae provideri. Propter quod ut dicitur auctoritates summorum pontificum asserentium quod concilium generale absque auctoritate Papae congregari non debet nequaquam sunt negandae: sed sunt sane intelligendae ut nullo modo interpretentur in praeiudicium fidei Christianae quae summo pontifici etiam catholico est modus omnibus praeferenda.

CAP. LXXXV.

Discipulus Adverto quomodo probari potest primum quod circa assertionem in praecedenti capitulo recitat irrationabile videbatur. Ideo dic an secundum hoc possit aliquo modo probari scilicet quod reges et principes et alii laici ad generale concilium debeant si voluerint convenire.

Magister Antequam motiva dictae assertionis adducam ostendam tibi quare secundum quosdam una congregatio dicatur et non alia concilium generale quo declarato motiva quae proferam magis intelliges. Dicitur autem quod congregatio quaecunque non ideo solum modo vocatur concilium generale quia auctoritate summi pontificis convocatur. Tunc enim omne consistorium cum Papa esset concilium generale. Illa igitur congregatio esset concilium generale reputanda in qua diversae personae gerentes auctoritatem et vicem universarum partium totius sanitatis ad tractandum de communi bono rite conveniunt nisi aliqui noluerint vel non potuerint convenire. Unde si aliquae provinciae nollent vel non possent personas habentes auctoritates et vicem earum transmittere non minus esset concilium generale censendum. Isto viso videtur posse probari quod reges et principes ac nonnulli laici possunt si voluerint ad generale concilium convenire: et eiusdem concilii tractatibus interesse. Quod probatur primo auctoritate Nicolai Papae quae ponitur di. 96. c. ubi nam qui ait: Ubi nam legistis Imperatores antecessores vestros synodalibus conventibus interfuisse nisi forsitan in quibus de fide tractatum est quae universalis est quae omnibus communis est quae non solum ad clericos verum etiam ad laicos et omnes pertinet Christianos. Ex quibus verbis datur intelligi quod conciliis in quibus de fide tractatur possunt laici interesse. Quod etiam auctoritatibus simul et exemplis ostenditur. Gelasius enim Papa ut habetur dist. 15. c. Sancta Romana Ecclesia post illas Novi et Veteris Testamenti scripturas quas regulariter suscipimus etiam has suscipi non prohibet: synodum sanctam Nicenam 118. patrum mediante maximo Constantino Augusto in qua Arrius haereticus condemnatus est sanctam synodum Constantinopolitanam mediante Theodosio seniore Augusto in qua Macedonius haereticus debitam damnationem excepit. Et infra: Sanctam synodum Chalcedonensem mediante Martino Augusto Anastasio Constantinopolitano Episcopo in qua Nestoriana et Euticiana haereses simul cum Dioscoro eiusque complicibus damnate sunt.

Item Isidorus 6. li. Ethimo. c. 19. et habetur dist. praedicta c.1. ait: Tertia synodus Ephesina 70. Episcoporum sub minore Theodosio Augusto edita est. Et infra: Quarta synodus Chalcedonensis 63. sacerdotum sub Martiano principes est habita.

Item ut habetur dist. 96. in alia actione chalcedonensis synodi Martianus Imperator dixit: nos ad confirmandam fidem non ad potentiam ostendendem exemplo religiosissimi principis Constantini synodo interesse volumus ut unitate inventa non ultra multitudo pravis attractata doctrinis discordet.

Item ut habetur 12. quaest. 1. cap. futuram de Constantino sic legitur: Idem vero praesidens sancta synodo quae apud Nicenam congregata est cum querelam quorundam conspiceret coram se deferendam ait: vos a nemine diiudicari potestis et c.

Item Nicolaus Papa ut habetur dist. vigesim. prim. ca. nunc autem ait: cum tempore quodam contra Sixtum Papam tentassent quaedam mali rumoris obiicere et in concilio cui Valentinianus intererat dictum fuisset non licere adversus pontificem dare sententiam surrexit protinus idem Imperator et in arbitrio praefati pontificis tribuit iudicare iudicium suum. Ex quibus omnibus tam auctoribus quam exemplis ostensum videtur quod Imperatores licite interfuerunt conciliis generalibus: et per consequens licite possunt laici si voluerint conciliis generalibus interesse. Quod etiam ratione videtur posse probari quae talis est. Quod omnes tangit ab omnibus tractari et approbari debet ut notatur in Gloss. di. 96. c. ubi nam. Et extra de maior et obedienta c. inter quatuor notat Gloss. quod omnes quos negotium tangit vocandi sunt. Sed ea quae tractantur in colcilio generali omnes tangunt: quia in concilio generali tractari debet de fide et de aliis quae ad omnes pertineant Christianos. Igitur laici quos tangunt generalia concilia licite si voluerint poterunt interesse.

Discipulus Per rationem istam quilibet laicus posset interesse concilio generali si vellet: si illa quae tractantur in generali concilio ab omnibus tractari debent.

Magister Ad istam instantiam respondetur quod haec regula quod omnes tangit ab omnibus tractari debet intelligenda est si ab omnibus potest et non apparet ratio manifesta quare aliquid debeat ab huiusmodi tractatu repelli. Nunc autem non possunt omnes neque laici neque clerici ad generale concilium convenire. Et ideo non omnes debent interesse per seipsos. Debent tamen omnes qui voluerunt nisi appareat ratio manifesta repellendi eos per procuratores et alios gerentes mediate vel immediate in speciali vel cum aliis vices eorum concilio interesse. Et ideo cum dicitur de regibus et principibus et aliis magnis personis laicis nisi appareat ratio quare debeant repelli poterint per seipsos si voluerint conciliis generalis interesse. Unde si reges voluerint poterunt per seipsos conciliis generalibus interesse nec est necesse quod procuratores vel alios habentes potestatem eorum mittant ad concilium generale. Regnum autem et aliae communitates quae regibus non subsunt quae interesse per se non possunt debent mittere si volunt procuratores aut subditos vel alios quocunque nomine censeantur qui eorum habeant potestatem quantum ad ea quae tractanda sunt in concilio generali.

Discipulus Ista opinio seipsam impugant. Nam si ipsi non debent concilio interesse de quibus apparet ratio manifesta quare debent repelli: sequitur quod laici interesse non debent. Nam de illis est ratio evidens quare sunt a concilio generali excludendi: quia videlicet causa Dei ad laicos nequaquam spectat. Unde Felix Papa ut legitur dist. 10. c. certum est ait: Certum est huiusmodi rebus nostris esse salubre ut cum de causis Dei agitur iuxta ipsius constitutum regiam voluntatem sacerdotibus Christi studeatis subdere non praeferre. Ex quibus verbis datur intelligi quod laici de causis Dei se intromittere non debent. Et per consequens a generali concilio tenentur excludi.

Item ex consuetudine hactenus observata hoc constat aperte. Nam ad generalia concilia soli clerici consueverunt venire: et soli clerici sola concilia celebraverunt sicut et ipsi soli vocantur.

Magister Ad primam istarum respondent quod causae fidei non solum ad clericos sed etiam spectant ad laicos. Sicut etiam Deus non solum est Deus clericorum: sed etiam et laicorum. Veruntamen causae Dei principalius spectant ad clericos quam ad laicos si clerici in causis Dei non errent pro eo quod clerici Divinis sint specialiter deputati. Et sic intelligenda sunt verba Felicis Papae. Si autem clerici in causis Dei et praecipue contra fidem errent catholicam: causa Dei etiam spectat ad laicos et non ad clericos contra fidem errantes.

Discipulus De hoc postea interrogabo per plura. Ideo dic quomodo ad secundam rationem respondere contingat.

Magister Dicitur quod circa celebrationem generalium conciliorum multa fuerunt servanda temporibus retroactis quae non sunt nunc de necessitate servanda quamvis antea rationabiliter fuerint observata: et adhuc talia poterunt venire tempora quod congruum essent quod serventur. Et ideo conceditur quod temporibus praeteritis quibus praelati et clerici sanctitate vitae doctrinae et zelo boni communis et etiam circa temporalia magna industria et experientia claruerunt: congruum fuit ut ipsi soli generalia concilia celebrarent et ut laici nisi in casibus specialibus subtraherentur a tractoribus concilii generalis. Et tamen in potestate extitit laicorum generalibus conciliis interesse. Sed si vices suas tacite vel expresse clericis commiserunt arctari minime debuerunt. Et ideo quantumcunque placeret rectoribus et communitatibus laicorum ganeralibus conciliis interesse clerici eos excludere de iure non possunt.

Discipulus Quomodo potest ostendi quod laici unquam commiserunt potestatem et vices suas clericis ad generale concilium convocatis.

Magister Videtur quod ex hoc clare potest ostendi quod in multis conciliis generalibus ordinata fuerint quae absque consensu laicorum tacito vel expresso non poterant ordinari. Cum igitur non sit aliqualiter praesumendum quod generalia concilia praesumpserint ordinare ea quae potestatem exercebant eorum: videtur dicendum quod in generalibus conciliis congregati commissionem aliquam et potestatem a laicis habuerint.

Discipulus Pone aliqua exempla de ordinatis in conciliis generalibus quae absque consensu expresso vel tacito laicorum minime statui debuerunt.

Magister Ponitur exemplum de pluribus libertatibus Ecclesiasticis quibus clerici absque consensu laicorum gaudere non debent: cum sit in manifestum praeiudicium laicorum. Clerici autem absque consensu laicorum nihil in praeiudicium eorum possunt statuere: quia teste Innocentio tertio ut habetur extra de iudiciis c. novit sicut laici iurisdictionem clericorum perturbare ita clerici iurisdictionem laicorum non debent minuere. Quare clerici in praeiudicium laicorum absque eorum consensu nihil possunt de rebus temporalibus et libertatibus eorum disponere.

Discipulus Quo iure clerici gaudeant libertatibus Ecclesiasticis an scilicet iure Divino vel humano et an iure solummodo canonico vel iure regum et principum secularium secundo tractatu istius operum diligenter inquiram. Ideo materiam istam dimitte. Et dic breviter quare dicitur quod mulieres non sunt simpliciter contra voluntatem eorum a generalibus conciliis excludendae.

Magister Dicitur quod hoc est propter unitatem fidei virorum et mulierum quae omnes tangit: et in qua non masculus nec foemina secundum Apostolum ad Collo. 3. In novo homine non est maculus et foemina. Et ideo ubi sapientia bonitas vel potentia mulierum esset tractatui fidei de qua potissime est tractandum in concilio generali necessaria non est mulier a generali concilio excludenda.

CAP. LXXXVI.

Discipulus Istam assertionem de mulieribus quae secundum Apostolum docere non debent tam irrationabilem aestimo quod nolo eam amplius pertractati. Ideo ipsa dimissa: dic quam potestatem habeat concilium generale super Papam in haeresi deprehensum.

Magister Ad hoc responsum est prius quod concilium generale debet Papam haereticum de Apostolica Sede expellere si aliter non poterit per potentiam temporalem. Et illam poenam sibi non potest remittere licet secundum quosdam si Papa haereticus rediret ad catholicam unitatem concilium generale si non esset Papa ipsum de facto noviter in Papam eligere et in Sedem Apostolicam collocare posset. Aliis dicentibus quod ad concilium generale electio summi pontificis minime spectat sed specialiter ad Romanos. Secundo potest concilium generale Papam haereticum expulsum de Apostolica Sede ab omni Ecclesiastico ordine degradare sed istam poenam potest absolute sibi retinere. Sicut et potest ipsum curiae tradere seculari vel perpetuo carceri mancipare et omnia boni eius propria confiscare. Quibus tamen poenis non de necessitate tenetur haereticum Papam percellere: quia istae sunt poenae non a iure Divino sed a iure positivo taxatae. Istud autem continet veritatem si Papa interfuerit generali concilio sed si sede vacante fuerit celebratum concilium generale videtur quod concilium generale praedictas poenas Papae haeretico non potest remittere. Quia in huiusmodi poenis haereticis infligendis concilium generale minime Papam comprehendere est inferius et minoris iurisdictionis quam sit Papa. Et ideo cum huiusmodi poenae a Papa vel a conciliis generalibus praesente Papa sint taxatae per generale concilium sede vacante remitti non possunt.

Discipulus Secundum ista unum concilium generale maiorem potestatem haberet quam aliud. Et per consequens aliud non esset generale.

Magister Respondetur quod non est inconveniens unum concilium habere maiorem potestatem quam aliud: et tamen utrumque esse generale. Quemadmodum vique ad finem seculi Ecclesia universalis uno tempore habet maiorem potestatem et maiorem auctoritatem quam in alio. Nam Ecclesia universalis maiorem potestatem habet et auctoritatem Apostolica Sede vacante quam quando non vacat.

CAP. LXXXVII.

Discipulus Dic de summo pontifice si fuit noviter electus quam poenam potest Papae haeretco infligere.

Magister Tenent nonnulli pro certissimo quod Papa electus canonice quamvis in Sede Apostolica intronisatus non fuerit potest Papa haeretico omnes poenas praedictas et aliad imponere quas tamen omnes praeter primam scilicet expulsionem de Sede Apostolico valet sibi remittere de plenitudine potestatis. Quomodo etiam Papam haereticum se ad fidei unitatem redierit absque degradatione licet non absque poenitentia et abnegatione pravitatis absque incarnatione et bonorum suorum confiscatione imo etiam absque abiuratione pravitatis haereticae potest recipere.

Discipulus De summo pontifice si esset electus canonice dubium non videtur quin posset Papam haereticum debita poena punire: sed non videtur quod ante iustitiam factam de Papa haeretico vel ante mortem eius potest alius Papa rite substitui.

Magister Nonnulli habent quod non est dubitatio apud intelligentes quin posset eligi verus Papa pro haeretico Sedem Apostolicam occupanti: quia sede vacante notorie potest eligi verus Papa. Sed quam cito Papa sit notorie haereticus Sedes Apostolica notorie vacat. Igitur quantumcunque haereticus Papa de facto occuparet Sedem Apostolicam est Papa catholicus eligendus.

CAP. LXXXVIII.

Discipulus Haec materia locum habet in tractatu De Gestis circa fidem altercantium orthodoxam. Ideo ad collegium carhinalium te converte: et quam potestatem habeat super Papaem haereticum manifestum expone.

Magister De hoc sunt assertiones contrariae. Una est quod collegium cardinalium super Papam haereticum nullam potestatem habet specialem nisi sicut caeteri Episcopi Presbyteri et Diaconi. Cuius ratio assignatur talis. Collegium cardinalium nullam potestatem aut iurisdictionem habet ex ordinatione Divina vel ex iure Divino: cum ex iure Divino sit nullatenus institutum: imo nec in toto iure Divino de ipso sit mentio. Omnem igitur potestatem aut iurisdictionem habet collegium cardinalium a summo pontifice. Sed non legitur quod summus pontifex aliquam potestatem vel iurisdictionem specialem dederit collegio cardinalium super Papam haereticum. Igitur nullam iurisdictionem habet super Papam haereticum.

Item consiliarii alicuius praelati vel principis ex hoc quod consiliarii sunt non habent iurisdictionem specialem super praelatum vel principem delinquentem. Sed cardinales sunt tantummodo consiliarii Papae: et in hoc solummodo praecellunt alios clericos et praelatos saltem Romanos. Igitur collegium cardinalium non habet specialiter corrigere vel punire Papam si haereticam incurrerit pravitatem.

Discipulus Ista ratio accipit manifeste falsum scilicet quod cardinales solummodo praecellunt alios clericos in hoc quod sunt consiliarii Papae: quia constat quod in hoc praecellunt quod habent ius eligendi summum pontificem. Multa etiam alia privilegia habent ultra clericos alios et praelatos.

Magister Respondetur quod per accidens est quod collegium cardinalium habet ius eligendi summum pontificem. Unde et aliquando ius illud nequaquam habuit: et adhuc posset illo iure privari. Posset enim ius eligendi summum pontificem. Et sic est per accidens quod cardinales multa privilegia habent quibus alii praelati et clerici minime gaudent. Quare per hoc quod cardinales habent ius eligendi summum pontificem et alia privilegia multa concludi non potest quod habent iurisdictionem specialem super Papam haereticum. Et ideo cum non habeatur in iure quod cardinales super Papam haere#cum specialem obtineant iurisdictionem non est eis talis iurisdictio tribuenda.

Discipulus Prima ratio fortis mihi videtur: nec scio respondere ad ipsam. Quid autem sentis de ipsa post hoc opus inquiram. Nunc autem dic quod haberet facere collegium cardinalium secundum istam assertionem si Papa efficeretur haereticus.

Magister Secundum istam assertionem si Papa efficeretur haereticus ultra illa quae alii clerici et praelati corundem ordinum et graduum deberent facere circa Papam haereticum cardinales nihil haberent facere nisi ea quae eis competunt quando Sedes Apostolica vacat per mortem naturalem summi pontificis. Et ideo sicut moriente Papa cardinales habent eligere summum pontificem ita si constiterit collegio cardinalium Papam esse haereticum manifestum ad electionem veri summi pontificis deberent procedere.

Discipulus Ista opinio apparentiam videtur habere. Et prima ratio est tam fortis quod ad ipsam nescio respondere. De qua quod sentias post completionem huius operis indagabo. Nunc autem enarra assertionem contrariam.

Magister Alia assertio est quod si Papa efficeretur haereticus collegium cardinalium deberet specialiter ipsum debita poena punire. Cuius ratio assignatur talis. Ad quem spectat institutio alicuius ad eundem pertinet destitutio eiusdem si ille non habeat superiorem. Primas enim habet instituere Episcopum quem tamen non potest destituere: quia tam primas quam constitutus abeo habent instituere Episcopum quem tamen non potest destituere: quid tam primas quam constitutus abeo habent superiorem quod reservat sibi destitutionem taliter instituti. Sed si primas non haberet superiorem qui instituit Episcopum posset ex causa destituere. Institutio autem summi pontificis spectat ad collegium cardinalium quod non habet superiorem qui sibi reservet destitutionem summi pontificis si efficeretur haereticus. Igitur ad collegium cardinalium specialiter spectat destitutio si haereticam incurrat pravitatem. Et per consequens punitio Papae haeretici ad collegium cardinalium spectat.

Item non minoris iurisdictionis est capitulum cardinalium quam capitulum alicuius Ecclesiae cathedralis. Sed capitulum sede vacante potest punire haereticos qui in eadem dioecesi sunt reperti extra de haereticis. c. ab abolendam: ubi habetur quod clerici sede vacante possunt haereticos iudicare. Ergo multo magis collegium cardinalium sede vacante potest Papam haereticum iudicare.

Discipulus Per istem rationem probaretur sede vacante per hoc quod Episcopus haereticam incurreret pravitatem posset capitulum suum Episcopum iudicare.

Magister Respondetur quod Episcopi habent privilegium speciale quod scilicet non possunt iudicari nisi per Episcopos vel Papam: cum inquisitores haereticae pravitatis non habeant potestatem inquirendi de episcopis. Et ideo capitulum non habet potestatem iudicandi episcopum suum haereticum sed in collegio cardinalium sunt plures episcopi. Et ideo poterit Papam haereticum iudicare.

Discipulus Nunquid capitulum si episcopus efficeretur haereticus obediet ei ex quo eum iudicare non potest.

Magister Respondetur quod capitulum si constet ei episcopum in labem haereticam incidisse ei obedire non debet: nec tamen iudicabit ipsum sed insinuabit et accusabit eum superiori qui habet potestatem iudicandi ipsum.

CAP. LXXXIX.

Discipulus Nunquid Romani si Papa fiat haereticus possunt eum poenis praedictis punire.

Magister De hoc possunt esse diversi modi dicendi. Unus quod si Papa efficitur haereticus Romani possunt et debent Papam haereticum expellere de apostolica sede eumque vitare tenentur et alium Papam sibi possunt eligere illi scilicet Romani quibus ius competit eligendi. Sed alias poenas scilicet degradationem incarcerationem et bonorum suorum confiscationem sibi non possunt infligere. Alius modus dicendi potest esse quod Romani omnibus praedictis modis et poenis possunt Papam haereticum coercere. Isti modi dicendi fulciuntur similibus rationibus quibus assertiones contrariae de collegio cardinalium recitatae in priori cap.

CAP. XC.

Discipulus Istam materiam duxi ad alia tempora reservandam. Ideo tracta de Dioecesano in cuius Dioecesi haereticus Papa moraretur scilicet si Papa haereticus de facto teneret curiam in Parisiis vel in Florentia vel alia civitate episcopum habent: an episcopus civitatis posset de iure Papam haereticum coercere poenis praefatis.

Magister Sunt nonnulli dicentes quod Dioecesanus episcopus in cuius Dioecesi Papa haereticus notorie moraretur de iure valeret et deberet invocato auxilio brachii secularis si tantam posset habere potentiam Papam haereticum captivare ipsumque denunciare ab omnibus catholicis devitandum. Probatur hoc primo sic: Haereticus qui nullo modo gaudet privilegio speciali ultra haereticos episcopos quantum ad praedicta est subiectus Dioecesani. Sed Papa haereticus nullo modo gaudet privilegio speciali ultra alios episcopos sicut ostensum est supra c. 71. Igitur Papa haereticus quantum ad praedicta subditur iudicio Dioecesani. Item quantum ad praedicta est Papa subiectus iudicio illius qui tenetur terram ad sui iurisdictionem spectantem de omni pravitate haeretica expulgare: quia sine praedictis terra de haeretica pravitate purgari non potest. Ad episcopum autem spectat totam suam dioecesim de omni haeretica pravitate expurgare extr. de haereticis cap. excommunicamus. in fine ubi sic legitur: si quis autem episcopus super expurgando de sua dioecesi haereticae pravitatis fermento negligens fuerit vel remissus cum id certis indiciis apparuerit et ab episcopali officio deponatur: et in locum ipsius alter substituatur qui velit et possit haereticam confundere pravitatem. Igitur Papa haereticus quantum ad praedicta iudicio episcopi est subiectus. Tertio probatur idem sic: Ratione delicti sit aliquis de foro alterius extr. de raptoribus c. 1. et 13. q. 6. c. 1. et extr. de foro competenti postulasti et 6. q. 3#c. placuit. Igitur si Papa haereticus in Dioecesi alicuius episcopi male docendo vel Patrochianos episcopi ad pravitatem inducendo delinquit sit de foro eiusdem episcopi et eidem est subiectus. Episcopus autem potest sibi subiectos haereticos captivare. Igitur de iure potest episcopus captivare Papam haereticum in sua dioecesi commorantem.

Discipulus Licet sit regula generalis quod ratione delictis sit quis de foro alterius: tamen sicut dicit Gloss. extr. de raptoribus cap. 1. ab generalite excipitur quilibet superior qui ubicunque crimen committat non potest iudicari nisi a Papa si agatur ad depositionem. Cum ergo nullus sit superior Papa nullus inferior poterit iudicare ipsum quantumcunque in dioecesi delinquat alterius.

Magister Ad hoc respondetur quod licet de intellectu Glossae quantum prima facie sonat inter Iuristas fuerint opiniones diversae secundum quod innuit Gloss. 3. q. 3. cap. 1. Unde et Gloss. ubi prius scil. extr. de raptoribus c. 1. dicit opinionem huiusmodi fuisse quod si archiepiscopus committit crimen aliquod in parochia alterius archiepiscopi vel episcopi suffragenei alterius archiepiscopi iudicari potest ab alio archiepiscopo vel episcopo archieposcopi. Ad hoc enim 96. dist. cap. duo ubi Ambrosius ratione criminis commissi in sua patrochia excommunicavit Imperatorem: quod alias non auderet. Tamen de illos qui non est maior imo minor omni episcopo videtur tenendum quod ratione delicti sit de foro episcopi illius in cuius dioecesi probatur delinquere. Cum igitur Papa haereticus non sit maior sed minor omni episcopo quia omnis haereticus minor est omni catholico 24. quaest. 1. cap. Si autem sequitur quod Papa haereticus ratione delicti sit de foro dioecesani in cuius dioecesi commoratur. Glossa igitur quae dicit quod a generalitate istium regulae excipitur quilibet superior et c. intelligenda est de superiori qui non obstante delicto permanet superior. De illo autem qui fuit superior et per consequens delictum ipso facto sit inferior et omni superioritate spirituali privatur ipso iure: non debet intelligi ut videtur. Quare cum Papa haereticus ipso facto factus est inferior omni catholico in Papa haeretico non habet dictum Glossae locum. Et ideo episcopus in cuius dioecesi Papa haereticus moraretur posset ipsum ditinere non tamen solenniter degradare sicut nec eum deponere posset. Quod ex hoc probatur quod depositiones episcoporum solummodo pontifici reservantur: extra de transactionibus 23. q. 7. c. quamvis et c. dudum et c. discutere. Et propter hoc etiam episcopus non posset Papam haereticum seculari curiae tradere: quia nullus episcopus antequam fuerit ab omni ordine ecclesiastico degradatus curiae seculari est tradendus.

Discipulus Narra assertionem contrariam.

Magister Assertio contraria tenet quod nullus potest Papam haereticum detinere nec aliquam in eum doctare sententiam. Quae tali ratione probatur. Ille non est iudex alterius nec aliquam potestatem habet super ipsum cuius sententia lata contra ipsum sine examinatione utrum sit iusta vel iniusta est penitus reprobanda et nullo modo servanda. Sed sententia cuius libet episcopi lata contra ipsum qui habetur pro Papa sive sit haereticus sive catholicus absque examinatione utrum sit iusta est penitus reprobanda. Igitur nullus episcopus est iudex Papae haeretici. Maior videtur esse manifesta: quia de sententia illius qui se asserit iudicem alicuius alterius et allegat causam possibilem ex qua esset iudex eius est inquisitio facienda an causa quam allegat sit vera. Et per consequens est inquisitio facienda an sententia eius sit iusta vel iniusta. Minor vero exemplo probatur. Nam Dioscorus sententiam excommunicationis in Papam Leonem dictavit: et videtur probabile quod contra eum allegavit haereticam pravitatem: et tamen absque omni examinatione vel inquisitione an sententia Dioscori esset iusta vel iniusta fuit eadem sententia reprobanda teste Nicolao Papa qui ut habetur dist. 21. c. in tantum referens verba concilii Chalcedonensis ait: quoniam secundis excessibus priorem iniquitatem valde transcendat praesumpsit enim excommunicationem dictare etiam adversus archiepiscopum magna Romae Leonem et c. Nunquam ibi legis inquisitionem fuisse factam utrum iuste vel iniuste Dioscorus ipsam excommunicationem dictasset: non plane sed absque controversia hoc in eo ulti sunt quia cum esset inferior potiorem quibuslibet conatus est lacessere iniuriis. Ex quibus verbos datur intelligi quod si aliquis episcopus ex quacunque causa Papam praesumpserit captivare vel excommunicare vel lacessere qualicunque iniuria non est inquirendum an Papa sit catholicus vel haereticus: quia de sententia talis episcopi vel alia iniuria seu molestia illata Papae nulla est inquisitio certe penitus facienda. Ergo sive Papa sit haereticus sive catholicus nullus episcopus debet ei molestiam inferre qualemcunque. Et per consequens eum detinere non debet.

Discipulus Ista ratio non videtur concludere. Et tamen dic quomodo respondetur ad ipsam.

Magister Respondetur quod notorium fuit Dioscorum esse haereticum. Et ideo nullam penitus habuit iurisdictionem super Papam etiam si fuisset haereticus. Quare de sententia eius non fuit inquisitio facienda an esset iniusta hoc est an esset ex causa iusta quamvis notorium fuerit quod non fuit iusta ex origine. Secus autem esset de episcopo catholico: quia si esset episcopus catholicus vel episcopus de quo non esset manifestum quod esset haereticus: si Papam captivaret vel denunciaret tanquam haereticum excommunicatum et excommunicationis sententia incurrisse esset inquisitio facienda an iuste vel indebit processisset. Et si inveniretur quod Papa esset manifeste haereticus factum episcopi esset a catholicis approbandum.

Discipulus Nunquid Papa haereticus posset appellare ab episcopo taliter ipsum detinere.

Magister Respondetur quod de iure non posset nisi allegaret causam probabilem quae si esset probata deberet sufficiens reputari.

CAP. XCI.

Discipulus Haec de potestate Dioecesani super Papam haereticum manifestum ad praesens sufficiant. Et ideo ad principes seculares et laicos me converto: de quibus festina disserere an potestatem habeant Papam coercendi.

Magister De hoc opiniones reperintur contrariae. Una est quod coertio papae haeretici ad principes seculares et laicos minime spectat. Quod multis modis ostenditur. Primo sic: Coertio Papae haeretici non spectat ad illos de quorum foro non est Papa haereticus. Sed Papa haereticus non est de foro secularium potestatum. Ergo coertio eius ad principes seculares et laicos minime spectat. Maior videtur nota. Minor probatur. Clerici non sunt de foro iudicis secularis 2. q. 1. fere per totum. Et Coelestinus Papa ut habetur extr. de iudiciis c. cum non ab homine ait: Si clericus in quocunque ordine constitutus in furto vel homicidio vel periurio seu aliquo crimine fuerit deprehensus legitime et convictus ab ecclesiastico iudice deponendus est. Et per consequens clericus pro nullo crimine apud secularem iudicem est iudicandus. Papa autem haereticus est clericus. Ergo non est de foro iudicis secularis. Secundo: Papa haereticus non est de foro illius iudicis ad quem non spectat de causa pravitatis haereticae cognoscere. Sed ad iudicem secularem non spectat cognoscere de causa haereticae pravitatis: sicut ad ipsum non pertinet causa fidei. Ergo Papa haereticus non est de foro iudicis secularis. Maior est nota. Minor auctoritatibus sanctorum patrum probatur aperte. Ait enim Felix Papa ut allegatum est supra prout legitur distinct. 10. certum est ait: Certum est hoc nostris rebus esse salutare ut cum de causis Dei agitur iuxta ipsius constitutum regiam voluntatem sacerdotibus Christi studeatis subdere non praeferre. Et Nicolaus Papa ut legitur distinct. 96. cap. denique ait: hi quibus tantum humanis rebus et non divinis praeesse permissum est quo modo de his per quod divina ministrantur iudicare praesumant penitus ignoramus.

Item distinct. 96. cap. satis evidenter sic legitur: Deputatus est Candidianus magnificentissimus Comes strenuorum domesticorum transire usque ad sanctissimam synodum nostram et in nullo quidem quae facienda sunt de piis dogmatibus quaestiones seu potius expositiones communicare. Illicitum namque est eum qui non sit ordine sanctissimorum episcoporum ecclesiasticis intermisceri tractibus.

Item Nicolaus Papa ut habetur distinct. 10. imperium ait: Imperium nostrum suis publice rei quotidianis administrationibus debet esse contentum non usurpare quae sacerdotibus Domini solummodo conveniant.

Item Iohannes Papa ut legitur distinctione 96. cap. si Imperator ait: Si Imperator catholicus est quod salva pace ipsius dicimus filius est non praesul ecclesiae. Quod ad religionem competit discere ei convenit non docere. Habet privilegia potestatis suae quae administrandis legibus publicis divinitus est confectus ut eius beneficiis non ingratus circa dispositionem coelestis ordinis nihil usurpet. Ad sacerdotes enim Deus voluit quae ecclesiae disponenda sunt pertinere non ad seculi potestates. Et infra: non a legibus publicis non a potestatibus seculi sed a pontificibus et sacerdotibus omnipotens Deus religionis Christianae clericos et sacerdotes voluit ordinari et discuti et recipi de errore remeantes.

Item beatus Cyprianus ut legitur dist. 10. cap. quoniam scribens Iuliano sic ait: quoniam idem mediator Dei et hominum homo Christus Iesus sic actibus propriis et dignitatibus distinctis officia potestatis utriusque discrevit propria volens medicinali humilitate corda sursum efferri non humana superbia rursus in inferna demergi ut etiam Christiani Imperatores pro aeterna vita pontificibus indigerent et pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum imperialibus legibus uterentur quatenus spiritualis actio a carnalibus incursibus distaret et Deo militans minime se negociis secularibus implicaret: ac vicissim non ille rebus divinis praeesse videretur qui esset secularibus negotiis implicitus. Ex quibus aliisque pluribus videtur aperte probari quod principes seculares et laici de causis Dei rebus divinis piis dogmatibus et religione Christiana se intromittere minime debent. Ex quibus verbis patenter infertur quod causa fidei et haereticae pravitatis ad ipsos non spectat. Quare Papa haereticus nec alius haereticus est de foro iudicis secularis. Tertio sic: crimen ecclesiasticum non pertinet ad iudicem secularem. Sed pravitas haeretica est crimen ecclesiasticum. Et per consequens nec Papa haereticus est de foro iudicis secularis. Minor huius rationis est tam nota quod probatione non indiget. Maior auctoritate et ratione probatur. Auctoritate quidem patet quia 11. quaest. 1. cap. si quis cum clerico sic legitur: si autem crimen ecclesiasticum est secundum canones ab episcopo suae causa examinatio et poena procedat nullam communionem aliis iudicibus in huiusmodi causis habentibus. Ex quibus verbis colligitur evidenter quod crimen ecclesiasticum ad iudicem secularem non spectat. quod etiam ratione probatur. Quia causa quaecunque solummodo ad iudicem peritum et exercitatum in ea pertinere dignoscitur. Unde secundum Alexandrum tertium ut habetur extr. de conson. cap. 1. non sunt causae matrimonii tractandae per quoslibet sed per iudices discretos. Ubi Gloss. notat quod duo exiguntur ad cognoscendum et videndum de causa matrimoniali scilicet scientia canonum et quod habeat iuris dictionem. Et infra dicitur quod causa non est delegandae nisi perito et exercitato ut habetur 2. quaest. 2. cap. ultim. de poenitentia distinct. 6. cap. 1. Ex quibus verbis colligitur quod causa non debet committi nisi perito. Unde et Gloss. distinct. 20. cap. 1. notat quod nullus potest esse iudex maxime ecclesiasticus nisi sit peritus. Sed iudex secularis in causa criminis ecclesiastici minime est peritus cum noticiam scripturarum per quam convincitur crimen ecclesiasticum constet eum non habere. Igitur crimen ecclesiasticum ad iudicem secularem minime spectat. Et per consequens crimen haeresis quod per solam divinam scripturarum cognoscitur cuius non habet notitiam secularis iudex ad ipsum non spectat. Quarto sic: Maiores causae sunt ad maius iudicium deferendae: quod tam ex scripturis divinis quam ex sacris canonibus colligitur evidenter.

Nam ut legitur Exod. 18. Ietro cognatus Moysi dedit eidem consilium dicens: esto tu populo in his quae ad Deum pertinent ut referas quae dicuntur ad eum. Et post: provideas de omni plebe viros potentes ac timentes Deum in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos. Et post: quicquid autem maius fuerit referant ad te et ipsi minora tantummodo iudicent: Cuius consilio Moyses acquievit dum sic legitur ibidem: quibus auditis fecit Moyses omnia quae ille suggesserat et electis viris strenuis de cuncto Israel constituit eos principes populi tribunos centuriones quinquagenarios et decanos qui iudicabant plebem omni tempore. Quicquid autem gravius erat referebant ad eum faciliora tantummodo iudicantes et Deuter. 1. dixit Moyses iudicibus constitutis ab ipso ita parvum audietis secut magnum: nec accipientes cuiusquam personam: quia Dei iudicium est. Quod si difficile vobis aliquid fuerit visum referte ad me et ego audiam. Et cap. 17. sic scribitur: si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus: veniesque ad sacerdotes Levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui iudicabunt tibi iudicii veritatem. Ex quibus aliisque auctoritatibus scriptruae divinae patenter colligitur quod maiores causae sunt ad superiores iudices deferendae. Quod etiam sacri canones protestantur. Anacletus enim Papa ut legitur 2. q. 6. c. omnis oppressus ait: Si autem difficiles causae aut maiora negotia orta fuerint ad maiorem sedem referantur.

Item Pelagius Papa ut habetur dist. 17. c. multis ait: si vero in qualibet provincia ortae fuerint quaestiones et ipsius intra provinciae episcopos discrepare coeperit ratio atque intra ipsos dissidentes non conveniant ad maiorem sedem referantur. Et infra: maiores vero et difficiliores quaestiones ut sancta synodus statuit et ut beata consuetudo exigit ad sedem Apostolicam semper referantur. Ex quibus aliisque quam pluribus patet aperte quod maiores causae sunt ad maior iudicium deferendae. Sed causa haeresis est inter maximas computanda. Ergo causa haeresis est ad maius iudicius deferenda. Iudicium autem ecclesiasticum est maius iudicio seculari teste Gregorio Nazianzeno qui ut habetur extr. dist. c. suscipitis scribens Imperatoribus Constantinopolitanis ait: Libenter accipitis quod lex Christi sacerdotali vos subiecit potestati atque istis tribunalibus subdit. Dedit enim nobis potestatem dedit principatum multo perfectiorum principatibus vestris. Ex quibus verbis datur intelligi quod iudicium ecclesiasticum est maius iudicio seculari. Ergo causa haeresis non ad iudicem secularem sed ad iudicem ecclesiasticum debet deferri. Quinto sic: Potestas iudiciaria seu secularis et potestas iudiciaria sacerdotalis sunt potestates distinctae secundum quod testatur beatus Cyprianus ut habetur dist. 10. c. quoniam prout allegatum extitit. Ad potestates autem iudiciarias distinctas spectant causae distinctae. Ad iudiciariam autem potestatem sacerdotalem pertinet causa haeresis. Ergo causa haeresis non pertinet ad potestatem iudiciariam secularem. Et per consequens Papa haereticus non est de foro iudicis secularis. Sexto sic: non aliam potestatem iudiciariam habent seculares iudices Christiani quam habent seculares iudices pagant. Nam Imperatores Christiani successerunt paganis et reges Christiani successerunt regibus paganis. Successores autem eodem iure et potestate gaudent qua praedecessores. Ergo iudices seculares Christiani non habent aliam iudiciariam potestatem quam pagani habuerunt. Cum igitur causa haeresis ad iudices paganos minime pertineat: Igitur nec causa haeresis spectat ad seculares Christianos. Et per consequens Papa haereticus non est de foro iudicis secularis. Septimo sic: In illa causa quae spectat ad Imperatores reges et iudices Imperialibus et secularibus legibus est utendum. Quia unaquaeque causa terminanda est per leges huiusmodi fori ad quod dicitur pertinere. Sed in causa haeresis non est Imperialibus seu secularibus utendum legibus teste Nicolao Papa qui ut habetur dist. 10. c. 1. ait: Lege Imperatoris non in omnibus ecclesiasticis controversis utendum est. Et infra: Imperiali iudicio non possunt iura ecclesiastica dissolvi. Ergo causa haeresis ad iudicem secularem minime spectat. Et per consequens Papa haereticus non est de foro iudicis secularis. Octavo sic: Ad eundem spectat causa haeresis ad quem pertinet causa fidei quemadmodum eadem scientia est contrariorum. Sed causa fidei ad iudicem secularem minime spectat cum videatur ad solum summum pontificem pertinere 34. q. 1. quotiens. Et extr. de baptismo et eius effectu c. maiores. Ergo ad iudicem secularem causa haeresis minime spectat. Et per consequens Papa haereticus non est de foro iudicis secularis.

CAP. XCII.

Discipulus Dixisti quod de potestate principum secularium et aliorum laicorum super Papam sunt opiniones contrariae. Recisti autem unam: ideo recita aliam contrariam.

Magister Circa opinionem contrariam sunt modi ponendi contrarii: quibusdam dicentibus quod coertio principaliter spectat ad laicos qui communitatum causas gerunt cuiusmodi sunt principes seculares et publicae potestates. Aliis dicentibus quod coertio Papae haeretici et aliorum haereticorum principaliter spectat ad summum pontificem et praelatos: secundario autem spectat ad seculares principes et laicos. Et hoc in duobus casibus. Uno quidem si principes seculares et laici super hoc a praelatis ecclesiae fuerint requisiti. Et etiam in alio casu si videlicet fuerint haeretica pravitate maculati vel haereticorum fautores aut in corrigendo Papam haereticum damnabiliter negligentes.

Discipulus Secundus modus videtur apparens. Primum autem haereticalem aestimo: et tamen motiva illius modi dicendi audire desidero.

Magister Motiva huius modi dicendi virtualiter continentur supra in rationibus in principio huius sexti c. 3. 4. et 5. contentis quibus ostenditur quod Imperator est iudex ordinarius Papae. Et quod Papa ex ordinatione Christi nullam iurisdictionem coactivam habet. Ad hoc etiam posset adduci ratio fundamentalis quorundam quae tacta est supra lib. quinto cap. 15. per quam probantur quod ecclesia Romana non habet ex institutione Christi super alias ecclesias principatum.

Discipulus Ex quo illa ratio fundamentalis quorundam est plana applica eam ad quaestionem hic propositam.

Magister Ratio illa ad conclusionem propositam taliter applicatur. In tota scriptura non invenitur aliquid ordinatum de potestate coercendi delinquentes nisi Matt. 18. cum Christus dicit: si peccaverit in te frater tuus vade et corripe ipsum inter te et ipsum solum. Si te audierit lucratus es fratrem tuum: si autem non audierit accipe adhuc unum tecum vel duos: quia in ore duorum vel trium testium stat omne verbum. Quod si non audierit eos dic ecclesiae. Si autem non audierit ecclesiam sit tibu sicut ethnicus et publicanus. In quibus verbis Christus potestatem coercendi delinquentes commisit ecclesiae. In ecclasia autem in scriptura divina ubique comprehenduntur clerici et laici nec unquam in scriptura laici a nomine ecclesiae excluduntur. Si ergo potestas coercendi haereticos commissa est ecclesiae: nec est commissa clericis in speciali: ergo communitas fidelium habet primo et principaliter potestatem coercendi haereticos sicut et alios delinquentes. Illa autem quae competunt communitati principaliter et primo non derivantur nisi in eum qui gerit vicem et causam communitatis. Talis autem est princeps secularis. Ergo principi seculari non clericis competit principaliter potestas coercendi haereticos. Et ad ipsum pertinet principaliter potestas coercendi haereticos: et ita ad ipsum pertinet principaliter Papam haereticum coercere.

Discipulus Ista ratio est omnino irrationabilis et militat contra seipsam: quia si potestas coercendi haereticos et alios delinquentes tradita est primo a Christo communitati ecclesiae et communitas potest transferre potestatem suam in quem voluerit: ergo communitas ecclesiae ita poterit transferre illam potestatem in clericum vel clericos sicut in laicum vel laicos. Cum ergo non legatur quod communitas fidelium talem potestatem coercendi haereticos transtulit in laicos non est dicendum quod talem potestatem habeant laici a communitate fidelium tum quia per Christi verba praedicta non est commissa ecclesiae potestas coercendi delinquentes sed tantummodo videtur iniungi quod delinquentes qui incorrigibiles apparuerint evitentur. Quod patet per illud quod ultimo dicitur: Si autem ecclesiam non audierit sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Per quae verba intelligitur quod delinquentes incorrigibiles sicut ethnici et publicani sunt habendi. Communitas autem fidelium per verba praefata non recipit potestatem coercendi ethnicos et publicanos a Christo. Igitur per eadem verba non recipit potestatem coercendi delinquentes credentes. Sed videtur per illa imponi fidelibus quod sicut ethnici et publicani sunt ab eis vitandi quantum ad hoc quod non sunt eis secreta fidei communicanda iuxta illud Matt. 7. Nolite sanctum dare canibus: ita etiam credulis incorrigibilibus secreta fidei communicari non debent.

Magister Istis non obstantibus nonnulli putant quod ratio praedicta concludat si perficiatur. Nam sicut percipimus secundum eos sic perfici debet: contra rationem et veritatem rei publicae est quod diversae personae habentes potestates omnino distinctas quae nec integrant unam potestatem nec una dependet ab alia habeant iurisdictionem coactivam super eandem communitatem etiam pro diversis criminibus. Quia posset concurrere quod se mutuo impedirent et quod pax et concordia communitatis per tales distinctas potestates solveretur. Posset enim accidere quod eadem persona esset involuta criminibus ita diversis quorum unum pertineret ad unam potestatem et aliud ad aliam. Quo posito si utraque potestas vellet exercere iustitiam circa delinquentem eandem personam oporteret quod una potestas raperet vel defenderet delinquentem contra aliam potestatem: et ita pax et concordia in communitate dissiparetur. Si enim idem sit fur et haereticus et ratione haeresis pertinet ad iudicem ecclesiasticum et ratione furti ad iudicem secularem: si neuter iudex voluerit alteri deferre sed uterque vult trahere reum ad ius suum: unus propter haeresim alius propter furtum: inter ipsos orietur seditio. Cum ergo communitas seditionum occasiones et scissionum et schismatum tollere teneatur non licet eidem comunitati concedere taliter clericis potestatem coercendi haereticos et in principem secularem transferre potestatem malefactores alios castigandi. Sed constat quod principes seculares habent iurisdictionem coactivam super eosdem. Et ita si subditi alicuius regis vel principis fiant haeretici ab eodem rege vel principe puniri debent pro haeresi sicut pro criminibus aliis.

Discipulus Per plures leges habetur quod haeretici non per reges et principes sed per clericos iudicare debent.

Magister Dicunt quidam quod tales leges sunt iniquae iuri naturali et recto dictamini rationis obviantes manifeste: et ideo pro legibus non sunt habendae.

CAP. XCIII.

Discipulus Quia de isto modo ponendi quem puto omnino erroneum in aliis tractatibus saepe occasionem habeo loquendi et ideo isto modo dimisso nitere declarare secundum modum ponendi qui minus veritati repugnare videtur.

Magister Dicunt quidam quod si Papa manifeste et publice incurreret in haereticam pravitatem puta si publice praedicaret et doceret contra veritatem catholicam apud catholicos divulgatam ut pote determinaret aut praedicaret vel teneret verum corpus Christi in sacramento altaris minime contineri aut resurrectionem non esse futuram vel animas reproborum non affligi aut cruciati vel non esse in inferno aut aliquid huiusmodi cuius contrarium tenetur explicite credere vel quia apud catholicos publice tanquam catholicum divulgaret vel diffinitive terminaret quemcunque errorem quantumcunque parcum divinae scripturae ac doctrinae universalis ecclesiae obviantem: si clerici crederent vel faverent eidem ac circa correctionem aut cohibitionem ipsius essent damnabiliter negligentes principes seculares in quorum dominio moratur et etiam populus qui sciret ipsum haereticum coercere debent si possent invocato auxilio si oportet vicinarum regionum. Si autem princeps in cuius dominio Papa moraretur crederet vel faveret eidem aut ipsum damnabiliter negligeret coercere alii principes et laici qui scirent Papam esse haereticum in quantum eis potentia et vires suppeterent ad coercendum ipsum essent astricti. Unde circa istum modum tria probare et declarare nituntur. Primo enim nituntur ostendere quod causa fidei aliquo modo spectat ad laicos. Secundo satagunt explanare quomodo causa fidei spectat ad laicos. Tertio moliuntur ostendere quod coertio pape heretici in aliquo casu spectat ad laicos etiam a praelatis ecclesiae minime requisitos. Primum probatur primo sic: Ad illum quodammodo spectat quaestio fidei vel causa qui potest concilio generali in quo tractatur de fide interesse. Imperatores autem et per rationem consimilem reges et laici aliquo modo possunt generali concilio in quo tractatur de fide interesse sicut ostensum est prius c. 85. Ergo ad imperatores reges et laicos aliquo modo causa fidei noscitur pertinere. Secundo ad illum aliquo modo pertinet quaestio causae fidei qui fidem defendere tenetur. Quia nullus rem ad ipsum impertinentem omnino tenetur defendere teste Sapiente qui Eccles. 2. ait: De ea re quae te non molestat ne certaveris: qualis est omnis res quae ad te omnino non pertinet. Sed laici fidem suam defendere tenentur: alioquin proditores veritatis et haeretici sunt censendi 1. q. 3. c. nolite ubi Iohannes Chrysostomus ait: sicut sacerdos debitor est ut veritatem quam audivit a Deo legitime praedicet: sic laicus debitor est ut veritatem quam audivit a sacerdotibus probatam quidem scriptura defendat. Quod si non fecerit prodidit veritatem. Ergo quaestio fidei quandoque spectat ad laico. Tertio sic: ad ipsum spectat aliquo modo quaestio fidei qui pro veritate fidei defendenda leges potest statuere. Sed Imperator et laici possunt statuere leges pro veritate fidei defendenda. E# ad populum et laicos aliquo modo quaestio fidei noscitur pertinere. Maior videtur evidens s. quod nemo de re quae ad cum omnino non pertinet valet legem statuere. Maior auctoritatibus et exemplis et rationibus videtur posse probari. August. enim ut habetur 11. q. c. cap. Imperatores ait Imperatores si in errore essent quod absit et pro errore suo contra veritatem legem darent per quam iusti probarentur et coronarentur: non tamen faciendum est quod illi iubent. Et infra: quando autem Imperatores veritatem tenent et pro ea contra errorem iubent quod quisquis contemserit ipse sibi iudicium acquirit.

Item Idem ad Vincen. ait ut habetur 23. q. 4. cap. non invenitur ait: Quis enim vestrum non laudat leges Imperatorum datas ab eis adversus sacrificia paganorum quae per convenientiam pro fide datae videntur.

Item Idem ad Bonifacium ut habetur dist. 9. c. 1. loquens de Imperatoribus ait: quando autem pro veritate contra falsitatem constituunt bonas leges terrentur servi #tes et corriguntur intelligentes. Et alibi: quicunque vero legibus Imperatorum quae pro veritate sercuntur obtemperare non vult grande acquirit supplicium. Et ut habetur 23. q. 4. c. si ecclesia ait: quod autem dicunt scilicet haeretici qui contra suas impietates leges iustas institui nolunt non petisse a regibus terrae Apostolos talia non considerant alius fuisse tunc temporis et omnis suis temporibus convenire. Quis enim in Christum crediderat tunc Imperator. quis enim pro pietate contra impietatem leges ferendo saeviret. tunc enim adhuc propheticum complebatur: quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania. Astiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum. Et nondum illud agebatur quod paulo post in eodem Psalmo dicebatur: et nunc reges intelligite: erudimini qui iudicatis terram: servite Domino in timore et exultate ei cum tremore: quomodo ergo reges Domino serviant in timore nisi ea quae contra Deum iussa sunt religiosa severitate prohibendo atque plectendo. Aliter n. servit quia est rex et aliter quia est homo. Quia est homo servit Deo fidel#ter vivendo: Quia est rex servit leges iusta praecipientes et contraria prohibentes convenienti vigore sanciendo. Ex quibus patet aperte quod Imperatores et publicae potestates licite pro fide possunt leges statuere. Quod etiam exemplis ostenditur. Nam tam reges infideles quam fideles leges pro fide laudabiliter ediderunt. Nam Nabuchodonosor legem edidit pro fidei veritate qui ut legitur Danielis 3. ait A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus et lingua quicunque locutus fuerit blasphemiam contra Deum Sydrach, Mysach et Abednago, dispereat et domus eius vastetur. Neque enim est alius qui possit ita saluare. Rex etiam magnus Artaxerxes, ut legitur Hester ultimam legem edidit dicens: Hoc autem est edictum, quod emittimus in cunctu urbibus, ut liceat Iudaeis uti legibus suis. Reges etiam fideles leges pro fidei veritate condiderunt. Quod testatur Augustino aperte in Epistola ad Vincentium, videlicet habetur 23 quaestione 6 capitulo vides, ait: Civitas mea, quae cum tota esset in partes Donati, ad unitatem catholicam legum imperialium timore conversa est. Igitur Imperatores leges pro fide catholica ediderunt. Quod etiam ratione videtur posse probari. Nam ille potest leges pro fide constituere, qui non solum contemplatione hominum, sed contemplatione Dei potest iura statuere. Sed Imperator et populus contemplatione Dei possunt leges statuere, distinctione 1 capitulo ius civile, ubi sic dicitur: Ius civile est quod quicunque populus vel quaecunque civitas sibi proprium humana divinaque causa constituit, id est, contemplatione Dei et hominum, secundum Glossam ibidem. Ergo laici in favorem fidei leges condere valent.

Discipulus Ista sententia, quod laici possunt aliquas leges pro fide statuere, quae aliquam habeant firmitatem (nisi a summo pontifice vel praelatis ecclesiae fuerint confirmatae) sacris canonibus obviare videtur. Quia Innocentius tertius, ut habetur extra de constitutionibus capitulo ecclesia, ait: nos attendentes quod laicis et religiosis super ecclesiis et personis ecclesiasticis nulla est attributa facultas, apud quos obsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi: a quibus si quid motu proprio statutum# fuerit, quod ecclesiarum respiciat commodum et favorem, nullius firmitatis esse constat, nisi ab ecclesia fuerit approbatum. Ex quibus verbis datur intelligi, quod super his, quae ad ecclesiasm spectant statutum laicorum nullam obtinet firmitatem, nisi ab ecclesia fuerit approbatum, quaestio autem fidei ad ecclesiam spectat, ergo statutum laicorum in favorem etiam Dei editum nullius est momenti, nisi ab ecclesia fuerit confirmatum.

Item in synodo Siniachi Papae, ut habetur 16 quaestione ultimo capitulo non placuit, sic legitur: non placuit laicum statuendi in ecclesia habere aliquam potestatem, cui obsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi. Ex quibus verbis potest intelligi, quod laicus nihil potest statuere de his, quae ad ecclesiam spectant, quaestio autem fidei ad ecclesiam spectat, ergo laicus in favorem fidei nihil potest statuere.

Item in synodo Eugenii Papae, ut legitur extra de iudiciis, capitulo decrevimus, sic habetur: Decrevimus ut clerici tractare ecclesiastica negocia non praesumant, et ut episcopi, abbates, et archiepiscopi et alii ecclesiarum praelati de negociis ecclesiasticis, maxime de illis quae spiritualia esse noscuntur, laicorum iudicio non disponant. Ex quibus colligitur, quod nec etiam laicorum iudicio sunt spiritualia disponenda, ergo cum inter negocia spiritualia sit quaestio fidei potissime computanda, videtur quod laici de his, quae ad fidem spectant, se intromittere minime debent, et per consequens pro fide nihil statuere possunt.

Item minus est disponere de ecclesiasticis dignitatibus, et rebus ecclesiarum, quam de fide, qui autem non potest minus, neque maius potest. Quod autem laici de dignitatibus ecclesiasticis et rebus ecclesiarum nihil disponere valeant, sacris canonibus affirmatur. Nam 16 quaestione ultimo capitulo laici, sic legitur: Laicis quamvis religiosis nulla de dignitatibus ecclesiasticis aliquid disponendi legitur attributa facultas.

Item Innocentius Tertius, ut habetur extra, de arbitris capitulo decimo ait: Adhuc generaliter prohibemus, ne super rebus spiritualibus compromittatur in laicum: quia non decet, ut laicus in talibus arbitretur, ergo multo magis non decet, ut laicus de fide et dignitatibus ecclesiasticis et rebus ecclesiarum aliquid legem statuendo decernat.

Item sexta distinctione de statuto Basilii in favorem ecclesiae edito sic legitur: Scripturam, quae in sacerdotali concilio recitata est, evidentissimis documentis constat esse invalidam, primum quidem, quia contra patrum regulas a laicis quamvis religiosis, quibus nulla de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur unquam attributa facultas, facta videatur.

Item Innocentius Tertius, ut legitur extra de rebus ecclesiae non alienandis, ait: Nulla fuit laicis attributa potestas de rebus ecclesiasticis disponendi, apud quos subsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi. Ex quibus aliisque quampluribus colligitur evidenter, quod non solum de fide, sed etiam de dignitate et rebus ecclesiae laici leges condendi nullam habent penitus potestatem. Et quamvis haec conclusio mihi videtur certa secundum canonicas sanctiones, tamen quomodo ad allegationes praescriptas respondere contingat, non differas recitare.

Magister Allegationes tuae praedictae a nonnullis pueriles et frivolae reputantur, quia videtur eis, quod sacrorum canonum non habeas intellectum. Ad cuius evidentiam est sciendum, quod rem aliquam ad alium pertinere dupliciter potest contingere, res enim aliqua ad aliquem pertinet tanquam in potestate illius aliquo modo existens, ut scilicet de ea sicut sibi placuerit, dum modo non contra Deum vel rationem rectam, aut leges iustas seu consuetudines rationales valeat ordinare, et isto modo dignitates ecclesiasticae, et res ecclesiarum pertinent ad praelatos ecclesiae.

Alio modo pertinet res aliqua ad alium tanquam ab eo defendenda, et sic res ecclesiarum pertinent ad laicos: quia laici debent defendere res ecclesiarum, sic fides pertinet ad laicos: quia eam diligenter et potenter defendere astringuntur. Ex his respondetur ad omnes allegationes tuas, quod laici possunt statuere leges suos subditos artius obligando, ne personas ecclesiasticas, vel res earum offendant, vel molestent iniuste: quos in contrarium facientes poenis possunt debitis coercere: quamvis huiusmodi poenis personas ab eorum exceptas potestate nequeant castigare, sic principes et reges, ac publicae potestates et communitates leges possunt statuere pro fide salubrius defendenda: possuntque punire suos subditos fidem nequiter impugnantes, quamvis punire non valeant eos, qui a sua iurisdictione sunt exempti.

Return to Table of Contents