Incipit
prologus in libros dialogorum qui versantur inter magistrum et
discipulum suum.
Incipit
liber primus prime partis c i dialogorum et ostendit quod
diffinire in materia
fidei per modum auctoritatis pertinet ad summum pontificem sed
si per modum
doctrine arguit quod spectat ad canonistas.
Capitulum
ii quod in materia fidei diffinire per modum doctrine spectat ad
theologos per viii
raciones.
Capitulum
iii respondetur ad primam racionem primi capituli et ostenditur
quod quia
assercio veritatis est eius approbacio et in canonica sciencia
veritates domini
pertractantur ad ipsam pertinet approbacio et reprobacio
huiusmodi.
Capitulum
iiii respondetur ad secundam racionem quodque ecclesia summitur
vi modis et quomodo
intelligitur dictum augustini evangelio non crederem et cetera.
Capitulum
v respondetur ad terciam racionem quodque summus pontifex cum
consensu concilii
debet procedere ad diffinicionem fidei et theologie inniti quia
canoniste nec
veritates fidei in libris suis contentas nequeunt profunde
considerare.
Capitulum
vi allegatur quod ad canonistas pertinet quia ad eos pertinet
scire ordinem iudicii
sed econtra probatur exemplariter et deducendum ad notoriam
absurditatem quia
sic sequeretur eos esse in omni arte scientificos.
Capitulum
vii allegatur quod ad canonistas pertinet diffinire de
veritatibus contentis in
suis libris duplici racione.
Capitulum
viii declaratur in quibus theologi profundius intelligunt aut
canoniste
exemplificando quod est ius canonicum et distinguendo quedam
esse pure
theologica aut pure naturalia alia pure positiva.
Capitulum
viiii ostenditur duplici racione quod quantum ad pure moralia
contenta in iure
canonice cercius habet iudicare theologiam aut philosophiam quam
canonista purus.
Capitulum
x quemadmodum sciencie subalternantis theologi et philosophi
verius iudicant de
contentis in sciencia canonica exemplificatur in frenefactiva et
militari ac in
aliis artibus.
Capitulum
xi utrum ad canonistas vel theologos pertinet discernere qui
sunt heretici vel
theologi et arguitur pro utraque parte.
Capitulum
xii allegantur tres cause quare pocius ad canonistam quam ad
theologum spectat
cognoscere de pertinacia heresis.
Capitulum
xiii probatur tripliciter quod ad theologos pocius spectat
cognoscere de heresi.
Capitulum
xiiii respondetur ad raciones pro canonistis dicente quod
simpliciter ad
theologos spectat sed quantum ad aliquas circumstancias ad
canonistas quodque
non omnis contumacia dicitur pertinacia nec cognoscere semper
pertinet ad iudicem
qui punit.
Capitulum
xv declarat que sunt illa que de hereticis pertinet cognoscere
ad canonistas et
secundum literam de aliquibus non autem secundum profundum
intellectum.
.
Incipit liber 2us de assertionibus catholicis et hereticis.
Que sunt veritates theologice reputande et sic ab omnibus fidelibus tenenda et quod sit solum ille que ponuntur in canone bibile vel necessario eliciuntur probatur multiplici auctoritate et 3a ratione.
Capitulum ponitur 2a sententia de veritatibus catholicis que sint dicende et ponuntur vi gradus recitatndo solummodo.
Capitulum 3m ponitur 2a sententia de vi gradibus veritatum catholicarum [b] iiii auctoriatibus [/b] v rationibus.
Capitulum iiii allegatur quibus auctoritatibus preterquam scriptoribus biblie est credendum necessario et quo ad doctrinam sanctorum ponitur due conclusiones fundamentales declarantur et quare opera sanctorum approbata et hereitcorum reprobata dicuntur.
Capitulum v ponuntur v genera virtutum catholicarum quibus non licet christianis contrario dissentire.
Capitulum vi diffinitur quid sit hoc heresis et quomodo a scismate distinguitur.
Capitulum vii quod sufficit dicere secundum ieronimum heresim esse dogma perversum si per perversum intelligatur pernitiosum.
Capitulum viii arguitur contra diffinitionem heresis ex pluribus capitulis decreti.
Capitulum viiii declaratur quomodo heresis est ab antiquo dogma falsum et tamen dicitur novum.
Capitulum x arguitur contra diffinitionem heresis si dicatur ab electione quia etiam eligitur veritas catholice fidei.
Capitulum xim respondetur quia heresis dicitur ab electione doctrine contrarie distinctione ecclesie.
Capitulum xii utrum papa possit facere novum articulum fidei vel novam assertionem hereticalem et arguitur quod sic.
Capitulum xiii. Quod veritas catholica dicitur uno ex v modis nec acceptatio ecclesie facit veritatem catholicam sed declarat quia veritates fidei non dependent ex hominum voluntate.
Capitulum xiiii respondetur ad rationes ostendendo quod sententia non facit hereticum sed declarat quodque diffinitio auctoritiva ecclesie operatur duos effectus supra sanctorum determinationem.
Capitulum xv. Quomodo intelligitur per papam facere novum articulum quodque multe veritates latent ecclesiam priusquam determinatio fiat.
Capitulum xvi utrum heresis habet sub se plures species et explicatur tres adduntur et alii duo ex sententia secunda.
Capitulum xvii explicantur iuxta secundam sententiam v modi heresum et errori et declaratur differentia inter heresim esse et sapere.
Capitulum xviii utrum omnis heresis sit dampnata per ecclesiam et quod sic allegatur c excommunicamus.
Capitulum xix quod heresis iam dampnata dicitur iiii modis et declaratur que dicitur dampnata explicite vel implicite.
Capitulum xx quod inquisitores possunt cognoscere solum de heresibus explicite condempnatis quia ad ipsos non spectat diffinire quid sit hereticum vel catholicum.
Capitulum xxi arguitur tripliciter quod non solum ad concilium vel summum pontificem spectat errores dampnare.
Capitulum xxii utrum parisius fuerunt alioquomodo veritates dampnate et secundum hoc cogitandum de excommunicatione.
Capitulum xxiii resolvitur de excommunicatione quod oportet presciri an sint prime assertores dampnate.
Capitulum xxiiii respondetur ad secundam instantiam de archiepiscopis quod pro potestatis defectu temere dampnaverunt.
Capitulum xxv multiplex opinio circa doctrinam pet. Io. Quam dampnavit ordo minorum.
Capitulum xxvi quod per inferiores summos pontifices possunt interdici assertiones sed non condempnari.
Capitulum xxvii quod triplici fundamento debent initi concilium et summus pontifex circa diffiniones fidei et ponitur opinio quod papa sit indampnabilis nec tenetur credere concilio generali vel quibuslibet aliis.
Capitulum xxviii ponuntur due sententie an in diffinitionibus fidei requiratur verbum approbationis vel reprobationis.
Capitulum xxviiii an papa teneatur vacare circa reprobationem vel approbationem opinionum contrariarum in theologia fundantium se in sacra scriptura et ponuntur due sententie.
Capitulum xxx quod summi pontifices excusantur et si non intenunt ad determinandum super opinionibus contrariis theologie.
Capitulum xxxi utrum summus pontifex in dampnatione errorum aut diffinitione veritatum teneatur sequi consilio iurisperitorum ponuntur due sententie.
Capitulum xxxi utrum summus pontifex in dampnatione errorum aut diffinitione veritatum teneatur sequi consilio iurisperitorum ponuntur due sententie.
Capitulum xxxii probatur tripliciter papam absque [q] miraculo [/q] vel revelatione non teneri credere [b] consilio [/b] vel aliis circa diffinitionem fidei nisi ipse primo intelligat sic verum esse.
Capitulum xxxiii utrum liceat papa alias errores quam hereses condempnare et distinguitur error tripliciter.
Capitulum xxxiiii utrum liceat huiusmodi errores inferioribus condempnare et ponitur due sententia.
Explicit liber secundus prime partis dyalogorum qui sunt assertiones catholice et que heretice declarans et cetera.
Incipit liber 3us prime partis dyalogorum per qui sunt catholici et qui heretici pertractans.
C
i quis est catholicus reputandus et quid est credere implicite.
C
ii quod hereticus dicitur quinque modis.
C
iii quid est hereticus ponitur diffinicio magistralis.
C
iv arguitur contra diffinicionem heretici et dicunt quod esse
foris ecclesiam est
tripliciter.
C
v heretici manifesti dicuntur uni ex sex modis [m]et arguitur
multipliciter
quod pertinacia non est de racione heretici[/m].
Capitulum
vi in errante requiruntur quatuor ut non reputatur hereticus. Et
quis proprie
dicitur pertinax vel incorrigibilis.
Capitulum
vii probatur ex auctoritate augustini quod nullus errans dicitur
hereticus nisi
qui pertinaciter adheret errori.
Capitulum
viii inducuntur quatuor raciones probantes quod nullus est
habendus hereticus
nisi pertinax.
Capitulum
viiii declarantur sex illa superius posita que faciunt hominem
manifestum
hereticum. Et distinguitur quod predicare contra fidem est
tripliciter qua [q]
distinccione [/q] similiter de profitentibus et defendentibus
etc.
Capitulum
x intellectus illius descripcionis hereticus est qui alicuius
temporalis
commodi.
Explicit tertius liber.
Incipit liber quartus prime partis dialogorum docens qualiter debeat de pertinacia pravitatis heretice quis convinci.
Descriptio de pertinace qudque pertinacia opponitur perseverantie virtuti.
Capitulum 2m duplex pertinacia mentalis et alius quodque pertinaciter errare mente contingit tripliciter et quomodo intelligitur quod quis est nescienter aut scienter pertinax vel hereticus.
Capitulum 3m. Quod nescienter hereticus potest quis esse tripliciter.
Capitulum 4m quod fides implicita aliquando est vera aliquando falsa quodque non sufficit credere fidem catholicam esse veram.
Capitulum 5m. Tractatur quomodo quis possit de pertinacia exteriora convinci et ponuntur xx modi primus [q] quomodo [/q] quis dicit fidem christianam non veram.
Capitulum vi. Secundus modus pertinacie si quis dicit aliquem partem novi aut veteris testamenti non veram aut non recipienda a catholicis.
Capitulum
vii dubitatur quod sicut impenitens ita incorrigibilis dicitur
qui habet
propositum numquam se corrigi.
Capitulum
viii tercius modus pertinacie si quis dicit ecclesiam
universalem errare aut
aliquando errasse.
Capitulum
viiii an aliquando erret universalis ecclesia arguitur pro et
contra et quodque
divulgata est causa quare tenetur quis explicite credere
conclusionem et non
antecedens.
Capitulum
x quod non tenetur quis credere maiorem partem christianorum non
errare quia
fides potest in paucis conservari.
Capitulum
xi quartus modus pertinacie si negat quis assercionem que ab
omnibus in
christiana religione reputatur catholica probatur tripliciter.
Capitulum
xii quod non licet christiano negare veritatem fides que
communiter divulgata
est in christiana religione eciam si dicat se paratum credere
quomodo eidem
ostendetur in sacra scriptura contineri.
Capitulum
xiii quintus modus pertinacie si quis negat veritatem quam scit
in scriptura
contineri aut ipse docuit vel asseruit publice vel occulte.
Capitulum
xiiii sextus modus cum quis scienter negat doctrinam sanctorum
sed in hoc
oportet attendere ad dicta secundi libri c iiii.
Capitulum
xv septimus cum quis correctus legitime non revocat suam heresim
et dicitur
legitima correccio quando iudicio intelligencium asseritur
factam eidem fuisse
sufficientem instruccionem.
Capitulum
xvi utrum ad solam admonicionem prelati tenetur quis errorem
suum revocare et
probatur quod requiritur ostendi aperte errorem per doctores.
Capitulum
xvii continuatur probacio dicti superioris per quatuor raciones.
Capitulum
xviii respondetur ad questionem distinguendo de heresi explicite
condempnata
vel implicite quia in prima sufficit ostendi errorem a prelato
inferiori.
Capitulum
xix probatur superius dictum per quatuor raciones.
Capitulum
xx arguitur quod non omnis tenens heresim dampnatam explicite
est statim
hereticus reputandus quia et sancti doctores dixerunt aliquando
contra sacram
scripturam.
Capitulum
xxi respondetur ad raciones capitulo viiii et dicitur quod non
omnes tenentes
hereses dampnatas explicite sunt reputandi heretici nisi teneant
pertinaciter
et teneantur contrarias veritates credere explicite.
Capitulum
xxii tenens hersim dampnatam habentem ambiguum sensum non est
hereticus nisi
teneatur scire sensum hereticum quia et contradictorie
asserciones in eisdem
terminis reperiuntur per ecclesiam condempnate.
Capitulum
xxiii quod sicut coram ordinariis ita nec coram papa tenetur
quis revocare
errorem nisi aperte ostenso quod repugnat catholice veritati et
in hoc quomodo
intelligitur esse aperte ostensum statur iudicio sapientum.
Capitulum
xxiiii quod correctus a socio legitime hoc est patenter et
ostenso errorem suum
repugnare catholice veritati tenetur statim dimittere et
explicatur differencia
in correccione a papa vel ordinario vel socio item circa
heresim.
Capitulum
xv unius modus pertinacie si quis alios artare molitur preceptis
aut
minacionibus promissionibus iuramentis vel aliis ad tenendum vel
defendendum
errorem secundum et probatur [q] tercii [/q] [com] illegible
[/com].
Capitulum
xxvi nonus modus si cogit veritatem catholicam abiurare vel
negare.
Capitulum
xxvii decimus si quis abiurat catholicam veritatem et iurat
quamcumque
assercionem hereticam se in perpetuum servaturum nec excusat
ignorancia vel
metus.
Capitulum
xxvii ximus modus pertinencie si errans contra fidem persequitur
vel molestat
veritatem catholicam defendentes et probatur quod nec est
petendum quod
huiusmodi faciant miracula.
Capitulum
xxix si errans contra fidem recusat se subicere iudicio illorum
quorum interest
et sic papa impediens generale concilium pertinax et hereticus
est censendus.
Capitulum
xxx xiiimus si errans contra fidem de veritate renuit
dampnabiliter
informari et ponitur circa hoc distinccio si verum sit vel non
scandalum.
Capitulum
xxxi explicatur modi pertinacie 14us 15us
etc.
Capitulum
xxxii 17us modus pertinacie si papa errorem contra
fidem defendit
sollempniter et a christianis asserit tenendum tamquam
catholicum.
Capitulum
xxxiii 18us cum quis erronee diffinicioni pape
assentit consulendum
et cetera 19us cum inferior summo pontifici
sentencialiter diffinit
assercionem hereticam esse tenendam.
Capitulum
xxxiiii vicesimus modus pertinacie si potestatem habens
pravitati heretice non
resistit.
.
Incipit
liber quintus prime partis dialogorum docens qui possunt
pravitate heretica
maculari.
Cap
iii. Probatur per xv raciones papam infici posse heretica
pravitate.
Cap
iiii inducuntur viii raciones quod papa non possit hereticari
vel errare in
fide.
Capitulum
v respondetur ad raciones precedentis capituli tenendo quod papa
errare in fide
et potest hereticus esse.
Cap
vi utrum collegium cardinalium possit hereticari et allegatur
quod non per x
raciones. Quod collegium cardinalium possit pravitate heretica
maculari
probatur per xii raciones.
Cap
vii quod collegium cardinalium possit pravitate heretica
maculari probatur per
xii raciones.
Capitulum
viii respondetur ad raciones probantes collegium cardinalium non
posse
hereticari.
Capitulum
viiii respondetur ad raciones quod cardinalium collegium potest
errare in fide
pertinaciter.
Capitulum
xm utrum papa cum cardinalibus possint simul esse
heretici et arguitur
utrumque et affirmative probatur per quattuor raciones.
Capitulum
xim an ecclesia romana valeat infici heretica
pravitate et distinguitur
contra.
Capitulum
xii quod tota congregacio fidelium dicatur ecclesia romana [d]
propter [/d] [b]
probatur [/b] summarie.
Capitulum
xiii quod romana ecclesia distincta a multitudine fidelium sicut
pars a toto
non possit errare circa fidem probatur viii racionibus item
auctoritatibus
decretorum.
Capitulum
xiiii utrum romana ecclesia habuit principatum super alias
ecclesias a deo vel
a homine ponuntur vi asserciones.
Capitulum
xv quod beatus petrus ex ordinacione christi non habuit
principatum super alios
apostolos probatur multiplicter et respondetur ad obiecciones.
Capitulum
xvi quod petrus habuit principatum super alios probatur vr.
Cap
xvii probatur secunda tercia et quarta asserciones [q] posita
[/q] in c viiii.
Cap
xviii utrum romana ecclesia ante tempora constantini habuit
primatum
respondetur tripliciter.
Cap
xix quod romana ecclesia dum caput corporis fidelium possit
contra fidem errare
probatur ad contraria quedam respondent.
Cap
xx adduntur raciones usque iii x quod romana ecclesia potest
contra fidem
errare.
Cap
xxi respondetur ad viii raciones et auctoritates xiii c quod
ecclesia romana
potest contra fidem errare.
Cap
xxii utrum possit herticari generale concilium arguitur quod sic
per v raciones
et a sufficienti dicione.
Cap
xxiii probatur quattuor exemplis generale concilium posse errare
contra fidem.
Cap
xxiv non posse contra fidem errare generale concilium probatur
viii racionibus.
Cap
xxv respondetur ad viii proximas responsiones et similiter
quilibet suo
episcopo in hiis que certitudinaliter sunt de fide quamdiu papa.
Cap
xxvi utrum totus clerus possit infici heretica pravitate
arguitur quod sic per
x raciones.
Cap
xxvii quod tota multitudo clericorum non possit a fide errare
inducuntur
raciones viii.
Cap
xxviii respondetur ad inductas proxime raciones et distinguitur
ecclesia
multipliciter.
Cap
xxix probatur quod tota multitudo virorum tam ecclesiasticorum
quam laicorum
potest errare.
Cap
xxx quod non possit contra fidem errare tota multitudo virorum
ostenditur.
Cap
xxxi respondetur ad raciones duas proxime dictas.
Cap
xxxii probatur vel apparenter quod tota multitudo christianorum
possit fedari
heretica pravitate.