William of Ockham, Dialogus,
part 3, tract 1, book 2

Corrected text by John Kilcullen.

Copyright © 1999, The British Academy

 

Capitulum 1

Discipulus: Quoniam ista quinta assertio, [quinta: 3.1 Dial, 1.16.] via media inter alias quatuor incedendo, cum qualibet illarum in quibusdam concordat et in aliquibus discrepare dignoscitur, ipsamque quo ad singulas partes eius exquisite discutere est, etiam alias quodammodo pertractare, ideo de ipsa diffuse aliquantulum inquiramus, incipientes a prima eius particula: an scilicet Christus constituerit beatum Petrum caput, principem et prelatum aliorum apostolorum et universorum fidelium. Ad cuius intelligentiam pleniorem ante omnia conferendo scrutemur an expediat toti communitati fidelium uni capiti, principi et prelato fideli sub Christo subiici et subesse. Primo autem pro parte affirmativa nitere allegare.

Magister: Quod toti congregationi fidelium expediat uni capiti fideli sub Christo subesse videtur multis modis posse probari. Nam uni corpori expedit unum caput habere. Corpus enim sine capite imperfectum esse dignoscitur, cum principaliori membro sit orbatum; corpus vero habens capita duo vel plura monstruosum esse videtur. Omnes autem fideles sunt unum corpus, teste Apostolo ad Romanos 12: "Multi, inquam, unum corpus sumus in Christo". [Romans 12:5.] Ergo cunctis fidelibus expedit uni capiti subesse. Illud autem caput non debet esse infidele, quia omnia alia membra, precipue in hiis que spectant ad salutem anime, conaretur inficere. Ergo debet esse fidele.

Discipulus: Ista allegatio videtur deficere, eo quod non probat quod illud caput debeat esse sub Christo. Immo per ipsam ostendi videtur quod universi fideles non debent uni capiti sub Christo subesse, cum Christus sit caput totius ecclesie, ut Apostolus ait ad Ephesios 1[Ephesians 1:22.] et in pluribus aliis locis asserit manifeste; ex quo sequitur, cum corpus habens duo vel plura capita monstruosum debeat reputari (ut innuit allegatio supradicta), quod tota congregatio fidelium non debet uni capiti sub Christo subesse, sed oportet ipsam solum Christum pro capite venerari.

Magister: Nonnullis apparet quod ista obiectio faciliter potest excludi. Quia, quamvis Christus sit caput ecclesie, tamen sub Christo oportet quod sit aliud caput eiusdem ecclesie, quod sub Christo curam eius gerat, eo quod ecclesie esse debet vicarius rector, qui corporaliter sit presens eidem, qui eam visibiliter regat, ad quem fideles, cum necesse fuerit, pro variis necessitatibus corporaliter possint accedere. Per quem modum Christus ecclesiam minime regit, quia solummodo invisibiliter regit, nisi aliquando in casu. Licet ergo Christus sit caput, tamen homo mortalis fidelis debet esse caput, quamvis sub capite. Nec tamen propter hoc monstruosum est putandum corpus. Constat enim quod episcopus est caput respectu sibi subiectorum et rex est caput sibi subditorum, et tamen omnes habent unum caput, Deum. Quamvis ergo corpus naturale esset monstruosum si haberet duo capita corporalia vel plura, quia unum non est caput alterius, tamen unum corpus mysticum potest habere plura capita spiritualia quorum unum sit sub alio, nec hoc est monstruosum sed naturale, etiam multis expediens et decorum.

Discipulus: Alias allegationes ad eandem conclusionem adducas.

Magister: Idem sic probatur. Expedit uni ovili ut ab uno pastore regatur et pascatur; quod salvator ipse insinuare videtur cum dicit, ut habetur Ioannis 10, "Fiet unum ovile et unus pastor". [John 10:16.] Tota autem congregatio fidelium est unum ovile, ipso pastore supremo testante, qui (ubi prius) dicit, "Alias oves habeo que non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile", [Ibid..] etc. Ergo expedit quod tota congregatio fidelium uni subsit pastori: non solummodo Christo, qui invisibiliter pascit ecclesiam, sed etiam fideli---et non infideli, quia ille foret lupus et fur in dispergendo, mactando et perdendo oves Christi---qui sensibiliter pascat et gubernet universitatem fidelium.

Amplius, omni populo expedit uni rectori subesse, teste Salomone, qui Proverbiorum 11 ait, "Ubi non est gubernator populus corruet". [Proverbs 11:14.] Dicens "ubi non est gubernator", non "ubi non sunt gubernatores", videtur etiam innuere manifeste quod ubi non est unus gubernator populus corruet. Tota autem congregatio fidelium est unus populus, licet plures populos partiales includat, teste beato Iohanne, qui Apocalypsis 21 c. ait, "Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis, et ipsi populus eius erunt". [Apocalypse 21:3.] Ergo expedit toti universitati fidelium uni capiti et gubernatori subesse.

Rursus, communitati illi que optime regi non potest absque multitudine iudicum, qui possunt inter se circa causas et negotia variari et etiam in totius communitatis periculum discordare, expedit ut uno supremo rectori et capiti subsit, qui possit omnibus indicare veritatem iudicii. Quod Deus ipse in populo suo ordinasse videtur, qui precepit, ut legitur Deuteronomii 17, dicens: "Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse prospexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et non lepram, et iudicum intra portas tuas videris verba variari, surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus. Veniesque ad sacerdotes Levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore, queresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicii veritatem". [Deuteronomy 17:8.] Sed communitas fidelium etiam, ad ea que sunt propria religioni Christiane et que ad infideles iudices et rectores minime spectant, absque multitudine iudicum, qui possunt circa causas et negotia huiusmodi in communitatis periculum discrepare, convenienter regi non potest, cum in diversis provinciis, diocesibus et civitatibus necesse sit distinctos constituere iudices et doctores. Ergo expedit toti communitati fidelium ut pro huiusmodi casibus subsit uni capiti et rectori fideli--et non infideli, qui in talibus iudicium omnino subverteret et nequaquam veritatem iudicii indicaret.

Discipulus: Videtur quod auctoritas in hac allegatione adducta contra opinionem militet, quia ex ipsa colligitur quod in tali casu non est recurrendum ad unum caput vel iudicem sed ad plures, cum dicat expresse, "Veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem"; ergo in veteri lege fuit recurrendum ad plures in huiusmodi casu. Quod ex verbis que sequuntur probari videtur, cum dicitur, "Facies quodcumque dixerint qui presunt loco quem elegerit Dominus", et post, "Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino tuo et decreto iudicis, morte morietur homo ille". [Deuteronomy 17:10-12.] Ex quibus verbis, ut videtur, datur intelligi quod in huiusmodi casu ultima decisio cause pertinebat ad plures.

Magister: Respondetur tibi quod de precepto Dei unus debuit esse in populo Iudaico iudex supremus, caput omnium atque rector, sive sacerdos sive alius, qui tamen de consilio sacerdotum decidere debuit maiores causas; et ita recurrendum fuit tunc ad unum tanquam ad caput et iudicem supremum et ad plures tanquam ad consiliarios capitis et iudicis.

Discipulus: Adhuc alias allegationes ad idem adducas.

Magister: Alia allegatio potest esse talis. Illis qui in una fide et quibusdam eisdem ritibus et observantiis concordare tenentur expedit unum habere caput quod, salvo aliorum iure, ad huiusmodi veritatem transgressores cogat, vel saltem inducat; quia absque tali capite faciliter dividerentur in diversas sectas et hereses atque in observantias et ritus illicitos. Sed tota communitas Christianorum in una fide ac quibusdam eisdem ritibus et observantiis concordare tenetur, quia, ut testatur Apostolus ad Ephesios 4, "Una fides, unum baptisma". [Ephesians 4:5.] Ergo toti communitati fidelium expedit unum caput habere fidele--non infidele, quod ad fidem contrariam ac observantias et ritus illicitos fideles induceret universos.

Adhuc, illis qui subsunt diversis iudicibus potentibus errare circa maiora negotia expedit unum caput habere, ad quod eadem maiora negotia referantur, per quod iudicentur iuste et rite. Quod Moyses de consilio Ietro cognati sui ex recta ratione moti sapienter fecisse in populo sibi commisso videtur, de quo Exodi 18 sic legitur: "Quibus auditis Moyses fecit omnia que ille", scilicet Ietro, "suggesserat, et electis viris strenuis de cuncto Isrelitico, constituit eos principes populi, tribunos et centuriones et quadragenarios et decanos, qui iudicabant populum omni tempore; quicquid autem gravius erat referebant ad eum, faciliora tantummodo iudicantes". [Exodus 18:24-6.] Qui etiam, ut habetur Deuteronomii 1, dixit inferioribus iudicibus, "Si difficile aliquid vobis visum fuerit, referte ad me et ego audiam". [Deuteronomy 1:17.] Fideles autem per latitudinem orbis dispersi subsunt in hiis que ad religionem pertinent Christianam diversis iudicibus et prelatis, quorum multi sepe sufficientem non habent maiorum negotiorum peritiam. Ergo expedit toti communitati fidelium unum caput habere ad quod huiusmodi maiora negotia referantur.

Discipulus: Ad istas duas rationes simul potest dupliciter responderi: uno modo quod, tam pro transgressoribus seu nolentibus compellendis ad unitatem fidei et observantiarum ac rituum ecclesiasticorum quam pro maioribus negotiis, recurrendum est ad concilium generale, non ad aliquam unam personam; aliter quod recurrendum est ad iudicem supremum secularem, qui habet tam de spiritualibus quam de temporalibus iudicare.

Magister: Primam istarum responsionum quidam impugnant per hoc, quod, cum fideles per provinciarum quamplurium latitudinem sint divisi, difficiliter et in longo tempore generale concilium congregatur et non absque gravissimis laboribus et expensis; quare, cum tales casus omni anno etiam pluries possunt contingere, non expedit communitati fidelium pro omni tali casu generale concilium congregari. Quare, ad levius in huiusmodi casibus precavendum periculis, expedit ut communitas fidelium habeat unum caput et prelatum qui in huiusmodi habeat potestatem, ad quem, pro supremis prelatis (cum excesserint) puniendis et aliis maioribus negotiis ad que sufficit unius hominis peritia et potentia terminandis, recurratur.

Secunda responsio per hoc repellitur, quod sicut ante ascensionem Christi, et etiam aliquo tempore post, nullus erat fidelis, secularis et laicus qui potestatem vel iurisdictionem secularem haberet, ita etiam posset adhuc contingere; et tamen pro huiusmodi casibus expediret communitati fidelium provideri. Ergo expedit communitati fidelium ut habeat unum caput, preter potestates et iudices laicos, quod in huiusmodi habeat potestatem; quia imperator aut rex aut alius princeps secularis non habet ex officio suo super fideles huiusmodi potestatem, cum aliquando imperator ac omnes reges et principes seculares fuerunt infideles, et adhuc possent esse. Aliter autem infidelis in talibus posset habere potestatem super fideles, qui in omnibus talibus perperam iudicaret.

Discipulus: Adhuc alias allegationes adducas.

Magister: Alia allegatio potest esse talis. Non expedit communitati fidelium ut multi inter eos, et precipue super alios potestatem habentes, absque omni timore correctionis et poene temporalis delinquere valeant insolentes. Quia, ut habetur 6, q. 1, Ex merito, "Capite languescente cetera membra inficiuntur". [col. 557.] Quare, cum prelati fidelium, sicut et ceteri, proni sunt ad malum, pro eo quod, ut ait concilium Tolletanum, ut habetur 12, q. 1, c. 1, "Omnis etas ab adolescentia in malum prona est", [col. 676.] summe expediens est fidelibus ut prelatos "quos divinus timor a malo non revocat, temporalis saltem poena cohibeat a peccato" (Extra, De vita et honestate clericorum, c. Ut clericorum). [col. 452.] Ergo expedit congregationi fidelium ut habeat unum caput quod etiam universos prelatos valeat corrigere si in periculum religionis Christiane deliquerint. Nec valet dicere, ut quibusdam apparet, quod talis correctio spectat ad iudicem laicum, quia, sicut tactum est prius, ante ascensionem Domini non fuit laicus fidelis qui aliquam iurisdictionem haberet super quoscumque, et adhuc esset possibile quod omnes laici fideles potestati infidelium subderentur. Ergo preter iudicem laicum expedit ut aliquis fidelis prelatus super alios prelatos habeat in huiusmodi potestatem.

Item, idem est expediens toti et parti, parvis et magnis, sicut idem iuris est in toto et in parte, parvis et magnis (Extra, De appellationibus, c. De appellationibus; [col. 413.] Extra, De prebendis, c. Maioribus; [col. 466.] 14, q. ultima, c. ultimo). [col. 744.] Sed cuilibet populo fideli partiali expedit ut habeat unum episcopum qui sit caput omnium in spiritualibus et non plures---7, q. 1, In apibus, ubi dicit Hieronymus: "Ecclesiarum singuli episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi, et omnis ordo ecclesiasticus suis rectoribus nititur". [col. 582.] Ergo toti communitati fidelium expedit unum caput habere.

Preterea, expedit communitati fidelium ut in hiis que ad religionem pertinent Christianam illo regimine gubernetur quod politie optime seculari maxime assimilatur. Politia autem optima secularis est regnum, teste Aristotele, qui 8 Ethicorum ait: "Politie autem sunt species tres, equales autem transgressiones, puta corruptiones harum. Sunt autem politie quidem regnum, et aristocratia, tertia autem que a preciis, quam timocratiam dicere conveniens videtur (politiam autem consueverunt ipsam plures vocare). Harum autem optima quidem regnum". [Nicomachean Ethics, VIII.10, 1160a 31-7; Grosseteste, p. 533.] Et post, loquens de tyrannide, ait: "Manifestius in hac quoniam pessima; pessimum autem contrarium optimo". [Ibid., 1160b 8-10.] Ex quibus verbis patenter habetur quod regnum inter omnes politias est optima. Unius autem regni est unus rex, qui omnibus preest. Ergo et toti multitudini fidelium expedit ut unus omnibus presit.

Adhuc, non minor unitas capitis requiritur in tota communitate fidelium quam in tota universitate mortalium. Sed expedit toti universitati mortalium ut unus omnibus principetur. Ergo etiam expedit toti communitati fidelium ut habeat unum caput quod presit fidelibus universis.

Capitulum 2

Discipulus: Ex ista ratione coniicio quod ex hiis que potero invenire in secundo tractatu istius tertie partis Dyalogi libri primi, ubi tractatur an expediat toti mundo uni principi seculari subesse, potest perpendi faciliter qualiter pro utraque parte hoc valeat allegari; omnia enim illa vel plura possunt ad istam materiam applicari. Ideo pro assertione prescripta noli amplius allegare, sed levius ad assertionem contrariam studeas pertransire, pro ipsa paucas allegationes, et breves, inducendo.

Magister: Quod communitati fidelium non expediat uni capiti sub Christo subesse videtur sic posse probari. Nullum iniustum est expediens communitati fidelium. Sed unum esse caput et principari universis fidelibus est iniustum. Multi enim inter fideles sunt equales, vel nesciuntur esse inequales, in prudentia et virtute et in omnibus conditionibus que ad bonum caput et principem requiruntur. Sed iniustum est ut aliquis sibi similibus et equalibus principetur. Quod Aristoteles 3 Politice, c. 15, testari videtur cum dicit: "Similibus enim natura idem iustum necessarium et eandem dignitatem secundum naturam esse; quare siquidem inequales equale alimentum habere vel vestimentum nocivum corporibus, sic habent et que circa honores; similiter et inequale equales; propter quod quidem nichil magis principari quam subiici iustum". [Politics III.16, 1287a 12-17; Susemihl, p. 227-8.] Ex quibus verbis colligitur quod iniustum est ut aliquis sibi similibus et equalibus principetur. Quorum enim est eadem virtus et sufficientia eorum debet esse equalis honor et dignitas, quemadmodum in naturalibus que non habent virtutem digestivam equalem non debent recipere alimentum equale. Ergo non expedit ut unus sit caput totius communitatis fidelium.

Amplius, id quod est inutile non expedit congregationi fidelium; sed unum caput preesse congregationi fidelium est inutile. Quia caput quod non potest in operationem debitam est inutile reputandum; operatio autem debita capitis quod membris ceteris principatur est in iniquitates irrumpere, delinquentes poenis congruis coercendo; igitur qui non potest impios coercere inutiliter principatur. Quod sapiens Ecclesiastici 7 videtur innuere dicens: "Noli querere fieri iudex nisi virtute valeas irrumpere iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis et ponas scandalum in agilitate tua". [Ecclesiasticus 7:6.] Qui autem preesset congregationi fidelium non posset delinquentes debite castigare, cum talis castigatio seu punitio, precipue multitudinis et potentum, absque potentia temporali, que communiter sine divitiis copiosis non habetur, exerceri non possit. Hinc rex, ad quem spectat cohibere crimina (secundum quod testatur beatus Cyprianus, ut habetur 23, q. 5, c. Rex debet), [col. 941.] potentia debet et divitiis abundare, teste Aristotele, qui 8 Ethicorum ait: "Non enim est rex qui non per se sufficiens et omnibus bonis superexcellens est; talis autem nullo indiget". [Nicomachean Ethics, VIII.10, 1160b 3-5.] Qui autem preesset congregationi fidelium non propter hoc divitiis abundaret. Tum quia tempore apostolorum, quando fuit congregatio fidelium optime gubernata, nullus fidelis prepositus aliis divitiis abundabat. Tum quia Christus nullas divitias pro quocumque prelato fidelium ordinavit, sed magis consuluisse videtur ut inter fideles precipui victu et vestitu essent contenti; hinc Apostolus, 1 ad Timotheum, pro se et aliis qui fidelibus preerant, ait, "Habentes alimenta et quibus tegamur, hiis contenti sumus ".[1 Timothy 6:8.] Tum quia si caput fidelium divitiis abundaret, cum imperatores et reges ac principes seculares divitiis affluant, inter ipsos et caput fidelium, cum invicem in multis communicent et insimul habitent, dissensiones et guerre periculosissime faciliter orirentur, quia inter divites qui insimul commorantur leviter nascuntur lites et iurgia ex quibus ad pugnas et guerras proceditur. Cuius exemplum habemus Genesis 13 ubi propter divitias facta est rixa inter pastores Abraham et Loth, et Abraham timuit ne inter se et Loth, quamvis essent sancti et propinqui, propter copiam facultatum, si manerent simul, periculosa dissensio oriretur. Ibidem enim sic legitur: "Erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter; unde et facta est rixa inter pastores gregum Abraham et Loth"; [Genesis 13:6-7.] et postea: "Dixit ergo Abraham ad Loth, 'Ne, queso, sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos; fratres enim sumus. Ecce, universa terra coram te est; recede a me obsecro'". [Ibid., 8-9.] Inter divites igitur de facili discordie suscitantur. Unde et nonnulli existimant omnes dissensiones, et guerras, et pugnas et prelia, ac civitatum et regionum destructiones et vastationes, innumeraque alia mala, que in Italia multis retroactis temporibus, et adhuc non desinunt, acciderunt ex divitiis Romane ecclesie processisse; fuissetque expediens toti ecclesie Dei ut eadem Romana ecclesia paupertatem apostolorum et modum eorum vivendi (omnibus pompis quo ad vasa, vestes et supellectilem universam, ac scutiferos et alios quomodolibet servientes, atque quecumque alia procul motis) facto et opere imitata fuisset. [Cf. Brev. 2.19.80-4, p. 153; OQ 2.9.49-52, p. 85-6; IPP 7.1-23, pp. 292-3; Marsilius 1.1.2, 2.26.19..] Nullatenus igitur, ut nonnullis apparet, expedit communitati fidelium unum caput habere.

Rursus, expedit communitati fidelium ut regatur a pluribus; ergo non expedit sibi ut subsit uni capiti et prelato. Antecedens videtur posse probari per rationes consimiles illis quas Aristoteles 3 Politice allegat ad ostendendum quod melius est civitatem regi optimis legibus quam optimis hominibus et pluribus optimis quam uno optimo viro. Quarum alique ad propositum possunt taliter applicari. Per illum vel illos expedit regi totam congregationem fidelium cuius vel quorum iudicium est certius et melius in iudicando et discernendo que sunt procuranda tanquam utilia toti communitati fidelium et que tanquam inutilia et nociva sunt penitus repellenda, et cuius vel quorum est plura talia perpendere et videre. Absque enim plena talium certaque peritia nulla communitas potest commode gubernari, quia ut ipse salvator testatur Matthei 15, si cecus cecum ducat, ambo in foveam cadunt. [Matthew 15:14.] Sed plures melius et certius in talibus iudicant et discernunt ac plura talia perpendunt et vident quam unus solus. Unde et Aristoteles 3 Politice, c. 13, ait: "Convenientes disceptant et consiliantur et iudicant; hec autem sunt iudicia omnia de singularibus. Secundum unum quidem igitur comparatus, quicumque forte deterior, sed est civitas ex multis, sicut concenatio comportata pulchrior una et simplici; propter hoc et iudicat melius turba multa quam unus quicumque". [Politics III.15, 1286a 26-31; Susemihl, p. 222.] Et capitulo 14 ait: "Inconveniensque forte utique esse videbitur si melius percipiat quis duobus oculis et duabus auribus, iudicans et agens duobus pedibus et manibus, quam multi multis". [Politics III.16, 1287b 26-29; Susemihl, p. 232.] Hoc enim inconveniens est dicere quod unus duobus oculis et duabus auribus melius aut plura percipiat quam multi multis oculis et multis auribus; similiter inconveniens est quod unus melius aut plura operetur duobus pedibus et duabus manibus quam multi multis pedibus et multis manibus. Multi ergo certius et plura vident quam unus. Unde et Actuum 15 legitur quod "convenerunt apostoli et seniores videre de verbo hoc", [Acts 15:6.] scilicet de questione que super circumcisione servanda inter beatos Paulum et Barnabam ac quosdam Christianos alios vertebatur. Apostolus etiam Paulus, ut ipse testatur ad Galatas, contulit cum aliis apostolis evangelium, ne forte in vacuum curreret ac cucurrisset. [Galatians 2:2.] Ex quibus colligitur quod plura et certius vident plures quam unus etiam optimus, teste Innocentio papa, qui, ut habetur dist. 20, c. De quibus, ait: "Facilius", et eadem ratione certius, "invenitur quod a pluribus senioribus queritur". [col. 66.] Hinc est quod pro difficilioribus et maioribus negotiis ecclesiasticis, quando imminent, generale concilium congregatur. Ergo expedit toti congregationi fidelium ut a pluribus quam ab uno regatur.

Amplius, ab illo vel illis expedit regi communitatem fidelium cuius vel quorum appetitus sive voluntas est minus pervertibilis et corruptibilis a malitia, concupiscentiis, affectionibus et passionibus pravis; oportet enim principem esse virtuosum et bonum, ac passionum minime sectatorem. Impii enim et qui sequuntur passiones et affectiones pravas non sunt digni aliqualiter principari, teste Salomone, qui Proverbiorum 28 ait, "Regnantibus impiis, ruine hominum", [Proverbs 28:12.] et 29 ait, "Cum impii sumpserint principatum, gemet populus". [Ibid., 29:2.] Hinc sapiens ille Ietro, rationi recte assentiens, dedit consilium Moysi ut solummodo bonos viros preficeret populo, dicens, "Provide autem de omni plebe viros potentes et timentes Deum, in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam; et constitue ex eis tribunos", [Exodus 18:21.] etc. Et Aristoteles, 3 Politice c. 2, ait: "Epiices", id est virtuosos, "principari oportet". [Politics, III.10, 1281a 28-9; Susemihl, p. 190.] Plures autem sunt minus pervertibiles et corruptibles a malitia, concupiscentiis, affectionibus et passionibus pravis quam unus. Igitur magis expedit communitatem fidelium regi a pluribus quam ab uno. Maior istius rationis etiam innumeris auctoritatibus tam philosophorum quam fidelium posset ostendi, sed videtur tam nota quod non oportet eam plus probare. Minor videtur posse probari multis modis. Ait enim Aristoteles, 3 Politicorum, c. 8, "Multos enim quorum unusquisque est non studiosus vir tamen contingit, cum convenerint, esse meliores illis", scilicet paucis, et per consequens multo magis uno, "non ut singulum sed ut simul omnes, veluti comportate coene hiis que ex una expensa elargite sunt; multis enim existentibus unumquemque partem habere virtutis et prudentie, et fieri congregatorum quasi unum hominem multitudinem multorum pedum et multarum manuum et multos sensus habentem; sic et que circa mores et circa intellectum". [Politics III.11, 1281a 43-b 7; Susemihl, pp. 191-2.] Ex quibus verbis colligitur quod melius est totam multitudinem principari quam paucos etiam virtuosos. Ex quo infertur quod melius est plures regere quam unum solum. Item, capitulo 14, querit utrum unus princeps difficilius poterit perverti et corrumpi quam plures etiam boni viri, dicens, "Si plures sint boni viri et cives, utrum unus magis incorruptibilis princeps?", et respondet dicens, "Sed magis plures quidem numero, boni autem viri". [Politics III.15, 1286a 38-b 1; Susemihl, p. 223.] Ex quibus verbis datur intelligi quod plures sunt magis incorruptibiles et impervertibiles a passionibus pravis quam unus. Unde et videtur concludere quod melius est civitatem regi a pluribus quam ab uno, dicens, "Aut palam quod plures?", [Ibid., 1286b 1.] scilicet melius regent quam unus. Unde et ibidem videtur concludere Aristoteles quod aristocratia, que est principatus plurium bonorum, est eligibilior et melior quam regnum, quod est unius, dicens: "Si itaque plurium principatum bonorum autem virorum omnium aristocratiam ponendum, eum autem qui unius regnum, eligibilior utique erit civitatibus aristocratia quam regnum, et cum potentia et sine potentia existente principatu, si sit accipere plures". [Politics III.15, 1286b 4-7; Susemihl, p. 223.] Ex predictis omnibus concluditur quod melius est communitatem fidelium regi a pluribus, quam ab uno qui sit omnium aliorum caput et princeps et prelatus.

Capitulum 3

Discipulus: Quia superius Aristotelem in politicis et ethicis allegasti, et es inferius forsitan allegaturus quampluries, qui pluribus vocabulis utitur grecis quorum significationes puris iuristis et aliis qui in philosophia morali minime studuerunt sunt ignote, ideo, ut tractanda melius intelligantur ab illis, significationes aliquorum huiusmodi vocabulorum studeas explicare, una cum hoc sub brevi compendio quis et qualiter secundum intentionem Aristotelis in politicis et ethicis debeat aliis principari, prout aliqui ipsum intelligunt, exponendo. Cum enim ipse de hac materia diffuse tractaverit et in multis rationabiliter processisse putetur, non modica occasio tribuetur studiosis intelligendi quis et qualiter inter catholicos debeat alios tam in spiritualibus quam in temporalibus gubernare.

Magister: Quamvis quod petis non reputem facile, tamen satisfacere voluntati tue conabor, et tibi intentionem Aristotelis in hoc secundum opinionem quorundam, cum quibus tamen non omnes concordant in omnibus, recitabo. Dicitur igitur quod Aristoteles 1 Politicorum ponit tres communitates in quibus aliquis vel aliqui debet vel debent aliis principari. Quarum prima secundum eum est domus, que tres combinationes, communitates seu coniugationes complectitur: [Politics I.12, 1259a 37-39.] scilicet eam que est viri ad uxorem, et illam que est patris ad filium, et illam que est domini ad servos. Prima autem combinatio vocatur ab Aristotele nuptialis. Secunda potest vocari paterna, et eam Aristoteles vocat celmostinam, id est facturam filiorum. Tertiam vero Aristoteles vocat despoticam, id est dominativam; despotes enim est idem quod dominus, et principatus despoticus est principatus dominativus.

Ut tamen hoc melius intelligatur, dicitur esse sciendum quod huiusmodi vocabula "dominus", "dominans", "dominari " et consimilia in significatione in diversis scripturis et scientiis accipiuntur equivoce; propter cuius equivocationis ignorantiam sepe ignoratur intellectus auctorum utentium huiusmodi vocabulis secundum sensus contrarios. Omissis autem variis significationibus huiusmodi vocabulorum "dominus", "dominans", "predominans", "dominium", "dominantium" et consimilium, quibus diversimode utuntur interdum philosophia naturalis et moralis et legales scientie ac vulgaris locutio, quibus sepe utuntur scripture divine, due sunt tantummodo que videntur ad propositum exponende. Est ergo sciendum, secundum istos, quod "dominus" uno modo dicitur respectu subiectorum liberorum quidem, quibus scilicet dominatur quis non principaliter propter utilitatem propriam sed principaliter propter utilitatem subditorum; et talis dominus non vocatur ab Aristotele despotes, nec principatus quo talis principatur vocatur ab eo despoticus. Aliter dicitur dominus respectu subiectorum non liberorum sed servorum, qui sunt possessio domini quemadmodum alie res temporales dicuntur possessio alicuius; et talis dominus vocatur ab Aristotele despotes, et principatus eius vocatur despoticus. Qui despotes, sicut possidet res alias temporales propter utilitatem propriam et non propter utilitatem earum, sic principatur servis principaliter propter utilitatem propriam et non principaliter propter utilitatem servorum (licet sepe, secundum Aristotelem, idem sit expediens servis et domino). Quare, licet inveniatur ab Aristotele in politicis quod rex sit dominus sibi subiectorum, tamen nusquam invenitur quod debet dici despotes, vel quod principatus regalis debeat despoticus appellari, licet quandoque principatus tyrannicus despoticus nominetur propter similitudinem magnam inter despoticum et tyrannicum principatum (quia proprie loquendo principatus despoticus non est tyrannicus). Sicut enim aliqui iuste sunt servi secundum Aristotelem--tam illi scilicet qui a ratione deficiunt ut nesciant regere seipsos, licet corpore sint robusti ut aliis valeant deservire (qui secundum Aristototelem dicuntur naturaliter servi), quam illi qui sunt servi secundum legem iustam, quia in bello iusto capiuntur vel aliter fiunt servi aliorum--sic principatus despoticus, qui est solummodo respectu talium servorum, est iustus et licitus atque bonus; principatus autem tyrannicus est iniustus, illicitus atque malus; unde et secundum Aristototelem tyrannis est pessima politia.

Preter principatum despoticum quo paterfamilias principatur servis in domo est principatus paternus quo filiis tanquam liberis principatur, quibus secundum Aristotelem regaliter et non despotice principatur: non quod principatus paternus sit principatus regalis, quia principatus regalis, non est nisi respectu civitatis vel regni (quod maius est civitate et ut plurimum plures civitates complectitur); sed pater dicitur filiis regaliter principari, non quidem quando domus in qua principatur est pars vici vel civitatis aut regni, sed quando principatur in domo que non est pars communitatis perfectioris, qualiter Adam principabatur filiis suis et Noe filiis suis antequam filii illi diversas domos haberent. Talis autem principatus paternus, licet non dicatur regalis stricte loquendo, potest tamen dici regalis propter magnam similitudinem ad principatum regalem stricte sumptum. Sicut enim in regno habente regem qui propriissime et autentice dicitur rex unus existens principatur omnibus liberis principaliter propter utilitatem subiectorum secundum voluntatem suam, non secundum legem, secundum Aristotelem, 3 Politicorum, c. 15 (quod qualiter debeat intelligi postea exponitur), sic in domo que non est pars communitatis perfectioris, quandocumque est talis pater, principatur filiis principaliter propter utilitatem ipsorum secundum voluntatem suam, non secundum legem, ita ut filios delinquentes omni poena qua expedit valeat castigare, possitque de ipsis et ipsis facere quecumque redundant in utilitatem ipsorum, quibus, quia non principatur principaliter propter utilitatem propriam, non despotice sed quodammodo potest dici regaliter principari. In domo autem que est pars vici vel civitatis pater non principatur filiis regaliter, quia non habet tantam potestatem super filios ut principetur eis secundum voluntatem suam, non secundum legem, etiam in multis que essent ad utilitatem ipsorum, nec pro multis delictis potest eos poena qua expedit coercere sed talis vindicta est illi qui principatur in vico vel in civitate aut in regno servanda.

Paterfamilias autem in domo principatur uxori neque despotice neque regaliter: non despotice, quia non est serva; nec regaliter, quia non debet principari ei secundum voluntatem suam sed secundum legem matrimonii. Neque enim tantam potestatem habet vir super uxorem quantam habet pater super filios. Quando domus eius non est pars perfectioris communitatis, principatur ergo vir uxori principatu politico. Hic enim principatus viri super uxorem assimilatur principatui politico, in hoc scilicet quod sicut in principatu politico principantes secundum virtutem et sapientiam antecellunt sibi subiectos, sic naturaliter vir excedit uxorem secundum sapientiam et virtutem--nisi aliquid accidat preter naturam, secundum Aristotelem, 1 Politicorum, c. 4, [Politics, I.12, 1259b 1-3.] sicut contingit in masculis effoeminatis. (Per quem modum intelligenda sunt que dicta sunt superius de principatu despotico et paterno: quando scilicet natura non deficit in despote vel patre. Si enim natura ex aliqua causa deficeret in patre vel despote non esset iustum naturale despotem aut patrem servis vel filiis principari, quorum tamen principatus sunt naturales, id est ex ratione naturali, non ex institutione humana, provenientes, quando natura non deficit in patre vel despote.)

Tres autem predicti principatus ad oeconomiam, id est ad gubernationem domus, spectant; et sic accipitur oeconomia ab Aristotele in philosophia morali, licet "oeconomus" in iure vocetur ille cui res ecclesiastica gubernanda mandatur, ut qui administrat res canonicorum, qui in quibusdam ecclesiis appellatur prepositus.

Capitulum 4

Secunda communitas, que est perfectior domo, vocatur vicus; quia ex multis domibus constat tanquam ex partibus, nec tamen ad tantam perfectionem attingit ut civitas sit et debeat appellari. Ista autem communitas, si non sit pars perfectioris communitatis (scilicet civitatis aut alterius comprehendentis multos vicos seu vicinias aut civitates) et in ipsa multitudo domorum processit ex uno parente superstite, rationabile est ut ab illo regatur secundum voluntatem, non secundum legem, quantum ad illos qui processerunt ab ipso, si in eo natura non deficit, quemadmodum filii reguntur a patre. Quantum ad uxores autem quarum non est parens, rationabile est ut politice principetur, quia ratio exigit ut legem matrimonii conservet, secundum quam vir et uxor in multis ad paria iudicantur. Si autem multitudo domorum vici non processit ab uno parente superstite, rationabile est ut aliquo regimine simili regimini quo regitur civitas gubernetur.

Capitulum 5

Tertia communitas, que ex pluribus vicis componitur, vocatur civitas, quam dicit Aristoteles, 1 Politicorum, [Politics I.1, 1252a 5.] esse principalissimam omnium communitatum. (Quod dicitur veritatem habere de communitatibus simul habitantium, non de communitate habitantium in distantibus locis et in pluribus civitatibus; qualis communitas est regnum vel ducatus, quod et qui potest communitas appellari, quia est illorum qui simul in multis communicant et ab uno principante reguntur; et multa que dicuntur de civitate proportionaliter intelligenda sunt de regno et quacumque communitate que plures complectitur civitates.) Civitas autem est multitudo civium habitantium civitatem, quorum ordo vocatur politia. Sine ordine enim nulla est civitas; nisi enim habeat principantem vel principantes et subiectos, non est civitas appellanda, in qua diversi et diversimode sunt subiecti, saltem sepe et in perfectissima civitate. Quidam enim reperiuntur subiecti tanquam servi vel mercenarii aut bannausi.(Dicuntur autem bannausi qui manualiter seu corporaliter operantes opere suo maculant corpus, et isti in civitate que temperata et rationabili utitur politia non sunt proprie cives.) Alii autem in civitate sic sunt subiecti quod aliquo modo participant principatu, quia quamvis non principentur tamen aliquo modo ad principatum attingunt, quia ad iudicium vocantur et consilium vel eligunt principantem aut electores principantis. Principans autem in civitate aliquando vocatur ab Aristotele policernia. Policernia autem secundum quosdam tres habet significationes: primo enim significat impositionem ordinis politie; secundo impositorem ipsius; tertio significat ipsum ordinem impositum, qui est politia. Et ita policernia in una significatione idem est quod dominus et principans in civitate.

Capitulum 6

Politiarium autem due sunt species prime, sicut et due sunt species prime principatuum sive prelationum et principantium sive prelatorum seu rectorum. Omnis enim principatus aut ordinatur principaliter ad bonum seu conferens commune, bonum scilicet principantis vel principantium et etiam subiectorum, aut non ordinatur ad bonum commune. Si ordinetur ad bonum commune, sic est principatus temperatus et rectus. Si non ordinetur ad bonum commune est principatus vitiatus et transgressus, quia est corruptio et transgressio principatus temperati et recti atque iusti. Politia ergo omnis aut est temperata et recta, vel est vitiata et transgressa.

Politie autem temperate et recte tres sunt species principales et impermixte. Prima est quando principans est unus, et vocatur regalis monarchia, in qua dominatur unus solus propter commune bonum et non principaliter propter propriam voluntatem et conferens. Et huiusmodi politia, secundum Aristotelem, 8 Ethicorum, [Nicomachean Ethics, VIII.10, 1160a 35-6.] est optima, secundum optimum modum ipsius. Sunt enim ipsius plures modi secundum ipsum, 3 Politicorum, c. 16, [Politics, III.14, 1285 a1.] sed potissimus modus ipsius videtur quando aliquis regnat et principatur in regno non secundum legem sed secundum voluntatem suam. Quod quidam sic intelligunt. Ille dicitur principari et regnare secundum voluntatem suam et non secundum legem qui regnat propter commune bonum omnium et nullis legibus humanis pure positivis vel consuetudinibus alligatur sed est supra omnes huiusmodi leges, licet legibus naturalibus astringatur. Et ideo talis rex non habet iurare nec etiam promittere se servaturum quascumque leges vel consuetudines humanas introductas, licet expediens sit ipsum iurare quod leges naturales pro utilitate communi servabit et quod in omnibus que spectant ad principatum assumptum commune bonum intendet, non privatum. Talis rex potest dici habere plenitudinem potestatis, respectu scilicet eorum que bonum commune respiciunt non privatum. Talis autem principatus differt a principatu tyrannico, quia ille est propter bonum commune; principatus autem tyrannicus non est propter bonum commune. Differt etiam a principatu despotico, quia principatus despoticus est principaliter propter bonum proprium principantis, quemadmodum dominium bestiarum et aliarum rerum temporalium est propter bonum possidentis; principatus autem regalis est propter bonum commune, et ideo non nominatur proprie principatus despoticus. Et tamen rex talis est quodammodo dominus omnium, sed aliter quam in principatu despotico. Quia in principatu despotico principans habet tantum dominium quod potest uti servis suis, et bonis aliis quibuscumque que ad suum pertinent principatum talem, non solum propter bonum commune sed etiam propter bonum proprium, dummodo contra legem divinam vel naturalem nichil attentet; sed principans in principatu regali predicto potest uti subiectis et bonis eorum qualitercumque sibi placet propter bonum commune sed non potest uti eis ut sibi placet propter bonum proprium, et ideo sibi non sunt servi sed naturali libertate gaudent: quia ad naturalem libertatem spectat ut nullus possit uti liberis propter utilitatem utentis, sed non est contra naturalem libertatem ut quis rationabiliter utatur liberis ad bonum commune, cum quilibet teneatur bonum commune preferre privato.

Discipulus: Secundum ista, principatus despoticus esset maior et perfectior tali principatu regali, quia maiorem potestatem includeret. Principans enim despotice potest uti servis et bonis eorum propter utilitatem tam communem quam privatam, rex autem nonnisi propter utilitatem communem; ergo est maior et perfectior.

Magister: Respondetur quod principatus despoticus est quodammodo maior, quia ad plura quodammodo se extendit; sed ex hoc ipso est imperfectior, seu quia bonum multorum est melius quam bonum unius, seu quia detrimentum boni multorum nullam perfectionem sed imperfectionem importat. In principatu autem despotico est detrimentum multorum ex hoc ipso, quod despotes potest uti sibi subiectis et bonis eorum ad propriam utilitatem, et ideo talis potestas maior imperfectionem boni melioris, scilicet boni multorum, includit. Propter quod principatus despoticus, non solum qui est unius patrisfamilias in una domo sed qui esset unius regis in uno regno, et per consequens qui est unius imperatoris in toto orbe, esset simpliciter imperfectior principatu tali regali.

Preter istum principatum regalem sunt alii principatus regales diversimode deficientes ab isto, convenientes tamen in hoc quod sunt monarchie quedam. Quidam enim principatus unius monarche deficit ab isto quantum ad intentionem boni communis, quia scilicet non est institutus totaliter propter bonum commune sed etiam propter bonum proprium. Et talis principatus regalis aliquid habet de principatu tyrannico vel despotico, et est quodammodo mixtus ex principatu despotico tyrannico et regali. In quantum enim quo ad aliqua intendit bonum proprium et non commune habet aliquid de tyrannide vel despotico principatu, in quantum autem in multis intendit bonum commune habet aliquid de principatu temperato et recto; et ideo, cum unus solus principetur, habet aliquid de principatu regali et ideo est quodammodo mixtus ex principatibus illis. Unde et aliquis principatus regalis tyrannicus vocatur ab Aristotele. Principatus autem unius interdum deficit a sepedicto principatu regali quantum ad potestatem, quia scilicet non habet illam plenitudinem potestatis quam habet principatus regalis prefatus. Et talis principatus regalis dicitur "secundum legem", quia, licet unus principetur, non tamen principatur secundum voluntatem suam, sed quibusdam legibus et consuetudinibus humanitus introductis astringitur, quas tenetur servare et ipsas se servaturum iurare vel promittere obligatur; et quanto plures tales leges et consuetudines servare tenetur tanto magis recedit a memorato principatu regali--et ideo forte hiis diebus non est in universo orbe talis principatus regalis.

Secundum Aristotelem nullus est dignus tali regno nisi sapientia et virtute et bonis omnibus tam corporis quam anime quam etiam exterioribus bonis, scilicet amicis et divitiis, superexcellat. Aliter enim timendum est ne ad tyrannidem se convertat. Unde et propria bona debet habere, vel ex se vel ex assignatione illorum quibus preest, ut bona liberorum nequaquam sibi appropriet nec etiam quoquomodo accipiat, nisi evidens utilitas vel manifesta necessitas hoc exposcat.

Isti principatui regali, directe et summe, opponitur tyrannis, que est transgressio et corruptio eius, que est prima species et pessima politie vitiate, quia tyrannus non intendit bonum subiectorum, nisi per accidens, sed principaliter intendit bonum proprium, sive bonum proprium sit bonum etiam aliorum sive sit malum ipsorum. Fiunt autem tyranni, secundum Aristotelem, 5 Politicorum, c. 8, [Politics, V.5, 1305a 9 and V.10, 1310b 15.] sepe ex demagogis. (Sunt autem demagogi ducentes populum secundum voluntatem suam de beneplacito populi, non tanquam reges aut domini vel tyranni seu ius regendi populum aut imperandi ipsis habentes sed quasi procuratores et concionatores seu monitores instigant populum ad illa que populo placent, id est quibus populus credit; et ideo Aristoteles vocat eos, 4 Politicorum, c. 3, adulatores.) [Politics IV.4, 1292a 17-21.] Tales enim sepe, postquam sibi unierint populum, incipiunt propter potentiam tyrannizare et etiam involuntariis dominari. Fiunt etiam tyranni nonnumquam ex regibus, quia, ut dicit Aristoteles, 8 Ethicorum, [Nicomachean Ethics, VIII.10, 1160 b12.] malus rex tyrannus fit. Sive enim aliquis sit primo rex secundum voluntatem suam sive secundum legem, si incipiat principari involuntariis propter bonum proprium fit tyrannus, si incipiat principari voluntariis propter bonum proprium fit proprie despotes, cuius principatus nonnumquam tyrannis ab Aristotele nuncupatur propter similitudinem magnam ad despoticam; non tamen tyrannis proprie est despotia, sicut ex supradictis patere potest.

Ex predictis colligi potest quod principatui regali, presertim potissimo, non solum tyrannis proprie dicta sed etiam principatus despoticus aliquo modo opponitur; vel est principatus ita disparatus ut nullus unus principatus possit esse regalis et despoticus respectu eorundem. Quod tamen aliquibus dominetur regaliter et aliquibus despotice inconveniens non videtur.

Capitulum 7

Secunda species politie temperate et recte atque iuste vocatur aristocratia, in qua scilicet aliqui pauci viri et optimi principantur propter bonum commune multitudinis et non propter bonum proprium. Quia licet habeat plures species, ut docet Aristoteles, 4 Politicorum, c. 5, [Politics IV.7, 1293b 14-21.] tamen prima et optima species eius est quando in sublimando aliquos ad principatum aristocraticum potest haberi, et habetur, respectus solummodo ad virtutes, scilicet intellectuales et morales, non ad divitias nec ad potentiam nec ad amicos nec ad quecumque que possent absque bonitate et sapientia reperiri. Politia autem intemperata et vitiata atque transgressa que aristocratie directe opponitur vocatur oligarchia, quando scilicet aliqui divites vel potentes vel qualitercumque insignes propter bonum proprium principantur, in tantum quod si etiam optimi viri principarentur propter bonum proprium et non principarentur propter bonum multitudinis, dicendi essent oligarchice principari, et principatus eorum esset oligarchicus reputandus. Et ideo quicquid fit in electione vel sublimatione principantium habendo respectum ad aliquam aliam prerogativam quam ad sapientiam et virtutem (puta ad divitias vel potentiam vel genus vel amicos vel dignitatem vel superioritatem seu maioritatem vel sequelam aut quamcumque aliam excellentiam) oligarchicum est habendum. Nec tamen est hoc semper reprehensibile reputandum, quia ex causa, propter bonum finem, licet in huiusmodi ad aliquam aliam prerogativam vel excellentiam habere respectum. Tam aristocratie quam oligarchie sunt diverse species de quibus non est tractandum ad presens.

Capitulum 8

Tertia species politie temperate et recte atque iuste diversis nominibus appellatur. Uno nomine vocatur communi nomine politia. Politia enim in una significatione est commune ad omnem politiam, rectam et non rectam. In alia significatione signat solummodo quandam speciem politie, que alio nomine[alio nomine: cf. Nicomachean Ethics, VIII.10, 1160a 34-6.] timocratia nominatur, de qua sunt diverse opiniones. Una est quod timocratia, sive politia communi nomine dicta, est illa in qua principantur multi propter bonum commune, sive sint optimi sive non optimi, sive sint divites sive pauperes, ita quod politia per se per multitudinem distinguitur ab aristocratia. Alia est quod politia est illa in qua principantur aliqui egeni virtuosi propter bonum commune. Alia est quod politia est illa in qua principantur aliqui neque optimi neque mali sed mediocres propter virtutem et bonum commune, ita quod per defectum virtutis et bonitatis distinguitur ab aristocratia. Sed quecumque politia debeat appellari timocratia, vel politia tanquam nomine communi, politia vitiata et transgressa vocatur democratia, quando scilicet populus principatur vel ordinat et constituit principantem non propter bonum commune; que species diversas complectitur. Sicut autem omnium politiarum temperatarum optima est regnum, et post eam aristocratia, et ultimo timocratia, sic politiarum intemperatarum sive vitiatarum pessima est tyrannis, et post ipsam oligarchia; sed in democratia minima perversitas reperitur, secundum Aristotelem, 8 Ethicorum. [Nicomachean Ethics, VIII.10, 1160b 20.] Capitulum 9

Discipulus: Exposuisti, ut estimo, significationes vocabulorum extraneorum, secundum quorundam opinionem, que frequentius in auctoritatibus Aristotelis allegatis et allegandis ponuntur. Ideo noli plura exponere, sed ad quesitum principale revertere, et qualiter ad allegationes supra primo et secundo capitulo huius secundi pro opinionibus diversis et adversis inductas secundum ipsas respondere contingat studeas recitare. Veruntamen antequam ad ipsas responsiones enarres, peto ut aliquas allegationes adducas ad probandum quod magis expediat toti communitati fidelium regi ab uno quam a pluribus.

Magister: Quod petis dupliciter intelligi potest, quia dupliciter contingit plures regere sibi subiectos: uno modo ut plures diversos habeant sibi subiectos, ita quod regimen plurium ad eosdem minime se extendat, quemadmodum plures archiepiscopi regunt omnes in aliqua regione diffusa existentes, et diversa regna a diversis regibus quorum nullus est sub alio (et quandoque ipsis nullus imperator preest) reguntur. Aliter plures regunt sibi subiectos sic, scilicet, quod omnes eosdem habent subiectos, quibus communi consilio principantur, quemadmodum in aristocratia et politia stricte sumpta ac in politiis vitiatis et transgressis eisdem oppositis, scilicet in oligarchia et democratia, reperitur. Sive primo modo sive secundo modo intelligas, potes superius primo capitulo huius secundi ad id quod petis allegationes aliquas invenire. Quia alique earum non solum probant quod expedit communitati fidelium regi ab uno et non a pluribus primo modo, sed etiam videntur ostendere quod expedit ei gubernari ab uno et non a pluribus secundo modo. Quare non videtur necesse ad id quod petis plures allegationes adducere.

Discipulus: Quamvis ad id quod peto possint allegationes alique supra adducte allegari, et etiam plura circa consimilem materiam ex quibus potero plura advertere circa hoc petitum dicantur in secundo tractatu huius Dyalogi libri 3, [cf. 3.2 Dial., 1.1.] tamen volo ut aliquas speciales allegationes inducas ad probandum quod magis expedit communitatem fidelium regi ab uno quam a pluribus secundo modo.

Magister: Hoc videtur posse sic probari. Illo regimine expedit magis regi communitatem fidelium quod magis assimilatur regimini et principatui naturali; quia sicut ars, si est recta, imitatur naturam, ita principatus, si est rectus, imitatur et assimilatur principatui naturali; et per consequens principatus qui magis assimilatur principatui naturali est rectior et perfectior, et per consequens magis expediens. Sed regimen sive principatus unius, quando scilicet unus solus regit multos et presidet eis, magis assimilatur principatui naturali quam regimen seu principatus plurium, quia tale regimen assimilatur principatui regali, qui est unius. Principatus autem regalis magis assimilatur principatui naturali quam principatus aristocraticus vel politicus stricte sumptus; magis autem assimilatur communitati que est domus, in qua principatur unus paterfamilias. Unde et principatus patrisfamilias regalis quodammodo esse videtur, teste Aristotele, qui 1 Politicorum, c. 10, [Politics, I.12, 1259b 1.] ait patremfamilias principari natis regaliter, et eodem capitulo dicit: "Puerorum autem principatus regalis: quod enim genuit, et secundum amorem principans et secundum senectutem est, quod quidem est regalis species principatus". [Ibid., 1259b 10-12; Susemihl, p. 50.] Ex quibus verbis colligitur quod principatus regalis assimilatur communitati que est domus, in qua principatur unus et non plures neque primo modo neque secundo modo. Communitas autem domus est naturalis, secundum Aristotelem, qui 1 Politicorum in prologo ait: "In omnem quidem igitur diem communitas constituta secundum naturam domus est". [Politics I.1, 1252b 12-14; Susemihl, p. 5.] Quibus verbis habetur quod communitas illa que est domus est secundum naturam et naturalis. Principatus ergo regalis magis assimilatur principatui naturali quam aristocraticus et politicus stricte sumptus, et per consequens principatus ille qui magis assimilatur regali, scilicet in quo regit unus et non plures, magis assimilatur principatui naturali, et per consequens est perfectior et melior atque magis expediens. Ex quo infertur quod magis expedit communitatem fidelium ab uno regi quam a pluribus etiam secundo modo.

Discipulus: Videtur quod ista allegatio non concludit, quia principatus regalis non magis assimilatur communitati illi que est domus quam principatus politicus in quo principantur plures. Quia secundum Aristotelem, 1 Politicorum, c. 2 et 10, [Politics, I.2, 1253b 7, I.10, 1259a 37.] communitatis illius que domus est, que est communitas oeconomica, sunt tres partes, quarum una est despotica, alia nuptialis, et tertia paterna; et ideo sunt ibi tres principatus specie differentes, scilicet despoticus, quo paterfamilias principatur servis, politicus, quo paterfamilias principatur uxori, et regalis, quo paterfamilias principatur liberis sive natis. Ait enim Aristoteles: "Quoniam autem tres partes oeconomice erant, una quidem despotica, de qua dictum est prius, una autem paterna, tertia autem nuptialis. Et enim mulieri preesse et natis tanquam liberis quidem ambobus, non eodem autem modo principatus sed mulieri quidem politice, natis autem regaliter". [Politics, I.12, 1259a 37-b 1.] Ex quibus verbis colligitur que dicta sunt, et infertur quod non magis assimilatur communitati domus principatus regalis quam politicus, quia sicut uni parti assimilatur principatus regalis, ita alteri parti assimilatur principatus politicus. Quare, ut videtur, non magis assimilatur principatus regalis principatui naturali quam principatus politicus, cum principatus quo paterfamilias in domo principatur uxori, cui assimilatur principatus politicus, sit naturalis, sicut principatus quo principatur natis, cui assimilatur principatus regalis. Quia teste Aristotele, eodem capitulo, dicente: "Masculus natura foemella principalior, nisi aliqualiter constet preter naturam, et senius et perfectum est", scilicet principalius, "iuniore et imperfecto". [Ibid., 1259b 1-4.] Ex quo concluditur quod masculus naturaliter principatur uxori et pater natis. Quod de masculo respectu uxoris patenter dicit Aristoteles, 1 Politicorum c. 3: "Adhuc autem masculinum ad femininum, natura hoc quidem melius, hoc autem deterius, et hoc quidem principans, hoc autem principatum ".[Politics I.5, 1254b 13-14; Susemihl, p. 19.] Ex istis infertur quod ex hoc quod principatus regalis assimilatur principatui naturali probari non potest quod sit melior et perfectior principatu aristocratico et politico stricte sumpto.

Magister: Istam responsionem quidam evacuare nituntur, dicentes quod licet tam principatus regalis quam politicus, et etiam aristocraticus, ymmo omnis principatus rectus, assimiletur aliquo modo principatui naturali, tamen principatus regalis magis assimilatur principatui naturali perfectiori et meliori quam principatus politicus stricte sumptus. Principatus enim patrisfamilias respectu natorum principalior est et perfectior atque melior quam principatus quo principatur uxori: Tum quia principatus respectu liberorum est melior quam principatus respectu uxoris, quia inter liberos sunt masculi, qui meliores sunt foeminis, sicut supra per Aristotelem est probatum; principatus autem meliorum subiectorum semper est melior, secundum eundem, 1 Politicorum, c. 3. [Politics, I.5, 1254a 25-6.] Tum quia principatus quo paterfamilias principatur uxori est propter principatum quo principatur natis, quia propter prolem procreandam uxor principaliter est ducenda. Tum quia pater naturaliter plus diligit filios quam uxorem, quia naturali coniunctione et perfectiori sunt sibi coniuncti quam uxor. Et ita in communitate domus principalissimus et aptissimus et naturalissimus principatus est ille quo paterfamilias principatur natis, cui assimilatur principatus regalis; ergo principatus regalis est perfectior aliis principatibus in communitate domus.

Adhuc, principatus regalis similior est principatui naturali quo paterfamilias principatur natis quam principatus politicus principatui quo paterfamilias principatur uxori. Nam regalis principatus assimilatur principatui paterno tam quo ad unitatem principantis quam quo ad plenitudinem potestatis, quia in utroque principatu est unus principans et uterque habet plenitudinem potestatis super sibi subiectos. Principatus autem politicus, licet assimiletur principatui quo paterfamilias principatur uxori in hoc, quod neuter principans habet plenitudinem potestatis, tamen in hoc differt, quod in principatu politico principans non est unus sed plures. In principatu autem naturali quo paterfamilias principatur uxori principans est unus, sive habeat plures uxores sive unam. Et ita principatus regalis magis assimilatur principatui naturali quam principatus patrisfamilias respectu uxoris. Ex quo concluditur quod magis expedit communitatem fidelium regi ab uno quam a pluribus.

Capitulum 10

Discipulus: Hic possemus multa scrutari de principatu regali et plenitudine potestatis, tam patris respectu natorum quam regis respectu sibi subiectorum. Sed quia hec postea WHERE? forte habebunt locum, ideo ipsis pertransitis aliam allegationem adducas ad probandum quod magis expedit communitati fidelium regi ab uno quam a pluribus.

Magister: Hoc iterum quidam sic probant. Illud regimen est maxime expediens communitati fidelium quo amicitia et concordia maxime conservatur et seditio, que est cuiuslibet communitatis corruptio, devitatur, teste Aristotele, qui, 2 Politicorum c. 3, ait: "Amicitiam putamus maximum esse bonorum communitatibus; sic enim utique minime seditiones faciunt ";[Politics II.4, 1262b 7-9; Susemihl, p. 69.] et 8 Ethicorum c. 1 ait: "Videtur autem et civitates continere amicitiam, et legis positores magis circa ipsam student quam iustitiam. Concordia enim simile aliquid amicitie videtur esse; hanc autem maxime appetunt". [Nicomachean Ethics, VIII.1, 1155a 22-6.] Hoc etiam ipsa veritas Matthei 12 insinuare videtur, cum dicit: "Omne regnum divisum contra se desolabitur, et omnis civitas aut domus divisa per discordiam et odium contra se non stabit ",[Matthew 12:25.] etc.

Hic multa deficiunt

Capitulum 11

[This chapter is probably not authentic]

<[Times m m n 9.0 pt 11.0 pt]>

Discipulus: Satis quidem modo allegationibus plurimis, quanquam multo plures adducere posses, probasti quod unus in principatu ecclesie esse debeat, quia maius bonum et maior unitas et concordia ex hoc generatur et nutritur. Qualis tamen ille debeat esse libenter scire vellem.

Magister: Circa id quod petis tibi explanari duo sunt modi dicendi. Quidam enim dicunt quod nullus debet ceteris omnibus principari nisi reliquos omnes sapientia et virtute precellat. Alii vero dicunt quod aliquis potest reliquis omnibus principari quamvis non prestet omnibus sapientia et virtute; et iste modus iterum diversificatur, quoniam quidam dicunt quod si in populo Christiano nullus invenitur excellentior ceteris, si tamen aliquis bonus inveniatur, talis erit eligendus in papam, sed si nullus inveniatur bonus et idoneus, nullus est ad tantum beneficium sublimandus; secundum alios vero, sive inveniatur aliquis bonus sive non, tamen aliquis est in summum pontificem eligendus, et ad hoc probandum tali innituntur rationi, quoniam melius est qualecumque caput habere quam capite omnino carere.

<[Times m m n 12.0 pt 12.0 pt]>

Capitulum 12

[This chapter is probably not authentic]

<[Times m m n 9.0 pt 11.0 pt]>

Discipulus: Quoniam secundum modum dicentium quod aliquando ecclesia deberet esse sine principe et pastore satis irrationabilem reputem cum hoc totam politiam destruat et hierarchicum, quare ut pro ipso aliquas alleges rationes non curo; ipsum tanquam vanum relinquamus. Alius vero modus eiusdem secundi modi dicentium, quod qualitercumque aliquis sit, si alius non invenitur melior et dignior, in summum pontificem possit eligi, primo modo dicendi omnino repugnat. Quare aliquas rationes et auctoritates in contrarium adducas, nam per eas primus modus magis confirmabitur.

Magister: Contra illum modum dicendi et pro primi confirmatione arguitur primo ab aliis sic. Ille debet eligi in pastorem respectu cuius ceteri possunt dici et appellari grex; [cf. dist. 25, dictum post c. 3, para. 2, col. 92; cf. OQ 3.6, p. 108.] sed respectu nullius dicuntur grex nisi eius qui singulos precellit scientia et sanctitate; igitur nullus talis debet eligi in summum pontificem qui sit equalis ceteris. Maior videtur probatione non indigere.

Minor vero probatur: quoniam pastor debet singulis prestare ducatum scientia, ut habetur dist. 63, Ephesios, [Perhaps dist. 43, Ephesiis, col. 156..] et 8, q. 1, Audacter in fine, [col. 596.] similiter et vite sanctitate, ut scribitur 11, q. 3, Precipue, [col. 642.] et per consequens in huiusmodi precellere singulos debet.

Item, idem patet auctoritate Simachi pape, que scribitur 1, q. 1, Ubi sit, inquit: "Vilissimus computandus est nisi pracellat scientia et sanctitate qui est honore prestantior". [Rather, Vilissimus, col. 376.]

Preterea, "Prestantior" "sanctior" est ad sacerdotium eligendus et singulis preferendus, ut inquit Hieronymus. [cf. 8, q. 1, c. 15, col. 594. For discussion of the question whether the best should be elected, see gloss, s.v. qui praestantior, col. 855. See also dist. 23, c. 1, s.v. gremio, col. 105..]

Et Leo papa, qui, ut habetur dist. 63, Si forte, sic inquit: "Is metropolitani iudicio preferatur qui maioribus iuvatur studiis et meritis". [col. 247.]

Et Ambrosius: "Diaconi et presbyteri cunctum populum vitam secularem in omnibus ducentem debent conversatione et sermone preire". [Not found. Cf. Jerome, 8, q. 1, c. 21, col. 597.] Igitur et quantumcumque sanctos debet vita et conversatione preire qui singulis debet preesse. Plures alie possent adduci rationes et auctoritates quas gratia brevitatis transire oportet.

<[Times m m n 12.0 pt 12.0 pt]>

Capitulum 13

Discipulus: Si alique alie allegationes tibi occurrunt ad probandum quod nullus debet preesse cunctis fidelibus nisi omnes superet in sapientia et virtute, adducas.

Magister: Hoc adhuc probatur sic. Non minor sapientia neque virtus requiritur ad principantem in spiritualibus toti congregationi fidelium quam ad regem qui in temporalibus presidet sibi subiectis, ut Aristoteles, 7 Politicorum, c. 13, velle videtur, cum secundum ipsum ibidem, non est iustum aliquos semper principari (qualiter principantur reges et etiam summi pontifices) et alios semper subiici nisi differant a subiectis sibi quantum dii et heroes differunt ab hominibus, qui sunt simpliciter, secundum ipsum, omnibus hominibus excellentes. Ait enim sic: "Si igitur fuerint tantum differentes alteri ab alteris quantum deos et heroes estimamus ab hominibus differre, confestim primo secundum corpus multam habentes excellentiam, demum secundum animam, ut indubitata sit et manifesta excellentia principantium respectu subiectorum, palam quia melius semper" vitam suam. [Politics VII.14, 1332b 16-22; Susemihl, p. 302.] Illud enim quod est excellentius et perfectius, quamdiu manet tale, natum est principari illis qui ab excellentia tanta deficiunt. Si autem non inveniuntur tales qui differant ab aliis quemadmodum differunt dii et heroes ab hominibus, tunc non est iustum ut aliqui eorum principentur aliis secundum totam vitam suam, sed iustum est ut omnes quodammodo communicent principatu, ut scilicet omnes qui sunt equales in sapientia et virtute vicissim principentur, primo aliqui et postea alii, ut Aristoteles ibidem velle videtur, dicens: "Quoniam autem hoc non facile accipere, neque est, sicut apud Indos ait Silax esse, reges tantum differentes a subiectis, manifestum quod propter multas causas necessarium omnes communicare eo quod est secundum partem principari et subiici", [Politics VII.14, 1332b 23-27; Susemihl, p. 302 .] ut scilicet nullus principetur toto tempore vite sue, sed illi qui aliquando principantur aliquando subiiciuntur. Cuius rationem assignat dicens, "Quod enim equale idem similibus ".[Politics VII.14, 1332b 27; Susemihl, p. 302-3.] Ex quibus verbis ratio talis elicitur. Iniustum est ut aliquis semper principetur sibi equalibus et similibus; ergo quando aliqui sunt similes iniustum est ut aliqui eorum semper principentur et alii semper subiiciantur. Quare concluditur quod, si inter fideles sint multi similes inter se in sapientia et virtute, iniustum est ut unus eorum semper toto tempore vite sue principetur et alii semper subiiciantur. Quare, cum papa toto tempore vite sue debeat preesse fidelibus universis, iniustum est ut aliquis efficiatur papa si alii inveniuntur sibi similes in sapientia et virtute. Iniustum est ergo ut aliquis fiat papa nisi sapientia et virtute fideles superet universos.

Amplius, principatus papalis est perfectior principatu regali, teste Gregorio Nazianzeno, qui, ut legitur dist. 10, c. Suscipitis, ait, scribens Imperatoribus Constantinopolitanis: "Dedit et nobis potestatem; dedit principatum multo perfectiorem principatibus vestris". [col. 20.] Nullus autem est dignus principatu regali nisi superet alios sapientia et virtute---ymmo omnibus bonis, ut Aristoteles videtur asserere, 8 Ethicorum, sicut allegatum est supra, capitulo 2 huius secundi. Quod etiam probatur ex hoc, quod regnum est secundum aristocratiam institutum, secundum Aristotelem, 5 Politicorum, c. 8. [Politics V.10, 1310b 32; Susemihl, p. 557.] In aristocratia autem principantur illi qui sunt ceteris meliores, secundum eundem, 4 Politicorum, c. 5. [Politics IV.7, 1293b 3-5.] Ergo et in regno nullus debet principari regaliter nisi ceteros antecellat. Unde et Deus, quando primo regem populo suo pretulit, optimum totius populi elegit, teste Samuele, qui de ipso, scilicet Saule, pro tempore illo, dixit, 1 Regum 10: "Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis ei in omni populo". [1 Kings 10:24.] Ergo multo fortius nullus est dignus principatu papali nisi omnes precellat sapientia et virtute. Ergo quando non invenitur aliquis cuius excellentia tanta sit indubitata et manifesta (cum excellentia principantium debeat esse indubitata et manifesta, secundum Aristotelem, ut dictum est prius in principio huius capituli), tunc nullus est ad summum pontificem eligendus, sed assumendi sunt plures excellentiores aliis, qui aristocratice vel politice omnes alios regant.

Capitulum 14

Discipulus: Ex rationibus istis michi dedisti occasionem cogitandi quamplura tam pro conclusione ad quam inducuntur quam contra, necnon etiam circa totam materiam quam in principio huius secundi coepimus pertractare, an scilicet expediat congregationi fidelium uni prelato subesse. Ideo exquisitius quam proposuerim ipsam et que prius tacta sunt intendo discutere, et quantam virtutem rationes pro una parte et pro alia allegate obtineant investigare. In primis autem aliquas allegationes inducas ad probandum quod quamvis in toto populo Christiano nullus esset qui omnes alios virtute et sapientia superaret, melius esset populum Christianum regi ab uno quam a pluribus, secundum quod tenet secundus modus ponendi qui recitatus est superius, [superius: 11; note that cap. 11 may not be authentic..] undecimo capitulo huius secundi.

Magister: Hoc videtur sic posse probari. Tale regimen maxime expedit toti congregationi fidelium quali Deus tam in Veteri Testamento quam in Novo voluit populum suum gubernari, cum ipse omnis regiminis virtuosi et utilis sit optimus et sapientissimus institutor. Sed Deus tam in Veteri quam in Novo Testamento voluit totum populum suum gubernari ab uno qui per totam vitam suam esset omnium gubernator, quamvis non esset omnes alios in sapientia et virtute precellens. Nec enim invenitur quod aliquis iudex vel rex in Veteri Testamento omnes alios excelleret sapientia et virtute. Sanctus etiam Petrus non videtur fuisse sanctior et sapientior universis apostolis et aliis orthodoxis; sanctus enim Iohannes apostolus in amore Christi, et per consequens in sanctitate et virtute, ipsum precessisse videtur; sancto etiam Paulo sapientia videtur fuisse inferior. Ergo, non obstante quod non inveniatur aliquis Christianus qui excellat omnes alios sapientia et virtute, est aliquis ad summum pontificium eligendus qui Christianorum omnium sit prelatus.

Capitulum 15

Discipulus: Ut michi et aliis detur occasio inveniendi circa predicta clarius veritatem, ad omnia que pro assertionibus contrariis sunt adducta responsiones aliquas studeas recitare. Primo autem narra quomodo respondetur ad illa que supra c. 2 recitantur, que contra secundum modum ponendi qui supra c. 11 recitatur, et pro quo nunc ultimo allegasti, militare videntur; ille enim modus ponendi aliquam apparentiam habere michi videtur.

Magister: Ille modus ponendi est bipartitus. Dicitur enim uno modo quod si nullus in populo Christiano invenitur excellentior omnibus aliis, et tamen invenitur idoneus atque bonus aliquis, talis est eligendus in papam, sed si nullus invenitur bonus et idoneus, nullus est ad tantum officium sublimandus. Aliter dicitur quod, sive inveniatur idoneus sive non, aliquis est ad summum pontificium eligendus, quia melius est qualemcumque in caput habere quam capite omnino carere.

Discipulus: Primo narra quomodo secundum primum istorum modorum respondetur.

Magister: Ad primam allegationem que inducitur supra capitulo 2 huius secundi, que in auctoritate Aristotelis fundari videtur, qui videtur asserere iniustum esse ut aliquis principetur sibi similibus et equalibus, respondetur quod si in aliqua communitate omnes essent boni et nullatenus pervertibles per malitiam in actu vel potentia, iniustum esset ut aliquis principaretur sibi similibus et equalibus in sapientia et virtute, quia tunc nulla ratio appareret quare plus deberet unus quam alius principari; sed quando in aliqua communitate sunt multi aut plures perversi, vel qui perverti possunt, et cum maior pars et potentior voluntarie sustinet principatum unius ut a tali voluntate averti non possit, tunc expedit ut unus super omnes recipiat principatum, dummodo inveniatur talis qui sit dignus principari deterioribus (eo quod aliter non esset bonus vel idoneus reputandus). Si autem est aliqua pars tam potens quod possit seditionem periculosam toti communitati suscitare que compesci non posset, et principatum unius vellet nullatenus sustinere, tunc non esset aliquis omnibus sibi similibus et aliis preferendus, sed esset talis principantis institutio ad tempus aliud differenda. Quemadmodum enim interdum propter malitiam subditorum episcopus licite deserit ipsos etiam penitus renunciando regimini (Extra, De renunciatione, Nisi cum pridem; [col. 108.] 7, q. 1, Hoc tamen servandum), [c. Adversitas, para. Hoc tunc observandum, col. 586.] sic propter malitiam aliquorum quandoque licet institutionem principantis differre. Et ideo, quamvis regulariter expediat toti communitati fidelium ut aliquis unus qui omnibus aliis presit ad summum sacerdotium eligatur, tamen, si esset tanta malitia alicuius partis Christianorum que posset exponere totam Christianitatem periculo et nullo modo vellet uni summo sacerdoti obedire, non esset tunc aliquis ad tale officium eligendus, sed esset eius electio differenda. Sicut enim sepe permittuntur minora mala ut maiora vitentur (dist. 3, c. Omnis), [col. 154.] sic nonnumquam omittuntur bona quedam, etiam magna, ut maxima pericula declinentur. Aristoteles igitur intelligit quod iniustum est quod aliquis aliquibus sibi similibus in virtute et equalibus principetur, nisi ex aliqua utilitate vel necessitate expediat ordinare ut aliquis etiam sibi similibus et equalibus, et non solum inequalibus et dissimilibus, principetur.

Ad rationem vero Aristotelis, qua absolute et sine distinctione vel modificatione probare videtur quod iniustum est quod aliquis sibi similibus et equalibus principetur, quia equalibus secundum virtutem debetur equalis honor et dignitas, respondetur quod quando convenienter et utiliter fieri potest ut equalibus equalis honor et dignitas tribuatur, hoc faciendum est, in quo casu loquitur Aristoteles; tamen quando non est possibile aut non est utile vel est minus utile, presertim communi bono, quod equalis honor et dignitas equalibus conferatur, tunc absque omni iniustitia, ymmo iuste, electione vel sorte aut quovis alio licito modo aliquis quo ad dignitatem et honores potest similibus et equalibus sibi preferri. Et si alii in hoc turbarentur et ad seditionem faciendam provocarentur, efficerentur dissimiles et inequales secundum virtutem alteri cui prius equales et similes extiterant, tanquam ambitiosi et invidi, preferentes honorem proprium bono communi: cum magis periclitari vellent bonum commune vel minime procurari quam aliquem eis cum utilitate communi preferri.

Exemplum autem Aristotelis de habentibus equalem vel inequalem virtutem digestivam, et de habentibus equale vel inequale corpus (quia equalibus secundum virtutem digestivam vel corpus expedit habere equale alimentum vel vestitum, quod nocet inequalibus secundum virtutem digestivam et corpus), non concludit quod universaliter absque omni exceptione equalibus et similibus secundum virtutem debeat dari idem honor et dignitas: quia in ministrando alimentum et vestitum equalibus vel inequalibus secundum virtutem digestivam vel corpus, solummodo attenditur propria virtus et proprium corpus uniuscuiusque ipsorum, quid scilicet expediat vel noceat unicuique ipsorum divisim. In distribuendo autem honores et dignitates quandoque solum attenditur meritum et dignitas illorum quibus debent distribui, quia tunc iniustum est ut equalibus inequalis honor seu dignitas tribuatur, et tunc locum habet exemplum Aristotelis; quandoque autem non solum attenditur meritum et dignitas honorandorum, sed etiam attenditur utilitas publica, que melius procuratur principaliter per unum quam per plures, et tunc, quia maior respectus habendus est ad bonum commune quam ad meritum et dignitatem honorandorum, iustum est ut equalibus et similibus secundum virtutem non equalis honor et dignitas tribuatur.

Capitulum 16

Discipulus: Quia contra istum modum videntur specialiter militare ea que allegata sunt prius, capitulis 12 et 13 (ibi enim ostenditur quod nullus debet preferri cunctis fidelibus nisi precellat virtute et sapientia universos, cuius contrarium tenet predictus modus ponendi), ideo narra qualiter respondetur ad ipsa.

Magister: Ad illa que 12 capitulo inducuntur respondetur quod, regulariter, quando invenitur aliquis qui virtute et sapientia omnes alios superet et excellat, ille preferendus est in summum pontificem, et regulariter peccant qui scienter talem dimittunt et essent merito potestate eligendi privandi; et in hoc casu loquuntur auctoritates inducte. Quando autem non invenitur aliquis talis sed multi sunt similes et equales secundum virtutem et sapientiam, tunc non est eligendus talis (cum nullus sit talis), nec tamen propter hoc debet differri electio quousque inveniatur talis, sed sufficit tunc unus equalium vel similium in sapientia et virtute, habendo respectum ad aliquid aliud quod aliquo modo suffragetur eidem, ut eligatur.

Discipulus: Quamvis istam responsionem, ut puto, intelligam, tamen qualiter ista opinio auctoritates supra 12 capitulo allegatas, que fortiter contra ipsam militare videntur, exponit ignoro. Ideo breviter discurre per ipsas et dic quem intellectum habet de ipsis.

Magister: Ad illam[illam: 12. Note that Chapter 12 is probably not authentic; it may have been constructed by the editor of Ly by inference from the backreferences in this chapter, which is authentic..] auctoritatem que dicit quod talis debet eligi respectu cuius ceteri grex dicantur, respondetur quod potest habere duplicem intellectum verum. Unus est quod quando aliquis eligitur, talis elegi debet respectu cuius ceteri, boni et mali, dici possint merito grex. Alius est quod, quia in ecclesia semper inveniuntur mali, semper debet eligi talis respectu cuius ceteri, id est mali, grex dicantur; non tamen est semper possibile ut eligatur talis respectu cuius eminentes in sapientia et virtute possint dici grex.

Ad aliam[aliam: 12] que ponitur 1, q., 1, c. Vilissimus, respondetur quod prelatus vilissimus, id est valde vilis, est putandus nisi precellat malos et indignos tanto honore, scientia et sanctitate, sed non est vilissimus reputandus quamvis non precellat scientia et sanctitate eminentes secundum sapientiam et virtutem. [Cf. gloss, s. v. nisi praecellat, col. 518.]

Ad tertiam, [tertiam: 12] que est Hieronymi, respondetur quod quando est aliquis prestantior, sanctior, etc., ille ad sacerdotium eligendus est; quando autem non est talis, sufficit eligere prestantiorem, sanctiorem, doctiorem et in omni virtute eminentiorem omnibus malis et stultis in populo.

Ad auctoritatem Leonis[auctoriatem Leonis: 12] pape consimiliter dicitur quod quando est aliquis optimus ipse est eligendus, quando non est aliquis optimus eligendus est bonus.

Ad auctoritatem Ambrosii[auctoriatem Ambrosii: 12] dicitur quod presbyteri et diacones cunctum populum vitam ducentem in omnibus secularem debent conversatione et sermone preire, sed non oportet quod preeant illos ex populo qui ducunt vitam singulariter sanctam.

Ad alias auctoritates per modum consimilem respondetur.

Discipulus: Puto me non ignorare qualiter ista opinio intelligat omnes sacros canones qui in hoc contra ipsam militare videntur. Sed dic an teneat electionem debere cassari si non eligitur optimus, quando optimus et excellentior omnibus invenitur.

Magister: Tenet quod quia propter scandala, turbationes, dissensiones, seditiones etiam, sepe tollerantur minora mala ut maiora vitentur, ita potest electio boni non optimi quando invenitur optimus licite non cassari, et sepe periculosissime cassaretur.

Discipulus: Numquid, non obstante quod talis electio cassari non debeat, tenetur electus bonus non consentire electioni de se facte, vel cedere si iam consenserit, quando aliquis optimus est dimissus ?

Magister: Respondetur quod talis, quando alius optimus invenitur, si absque periculo vel turbatione notabili valeat non consentire, vel cedere si consenserit, de necessitate salutis tenetur non consentire vel cedere, maxime si cum bono exemplo et edificatione totius communitatis fidelium hoc facere possit. Aliter enim dampnabiliter bonum vel honorem proprium bono communi preferret.

Capitulum 17

Discipulus: Dic nunc qualiter respondetur ad illa que supra 13 capitulo sunt adducta.

Magister: Omnia illa fundantur in hoc, ut videtur, quod nullus est dignus principatu regali nisi superet omnes alios sapientia et virtute, secundum quod Aristoteles in politicis et etiam in ethicis sentire videtur, ut nullus debeat esse rex nisi sit optimus, et melior secundum sapientiam et virtutem omnibus sibi subiectis. Ad quod dicitur quod hoc non est, secundum Aristotelem, universaliter absque omni exceptione verum. Ad cuius evidentiam dicitur esse sciendum quod principatum regalem pluribus modis contingit adipisci, de quibus ad presens sufficit enumerare duos, quorum unus est quando aliquis a subditis voluntarie sublimatur in regem, alius est quando quis voluntarie de principatu despotico quem iuste adeptus fuit ad principatum regalem se transfert. Si primo modo debeat quis ad principatum regalem regulariter assumi, assumendus est optimus secundum sapientiam et virtutem, si invenitur talis et nullum iustum impedimentum impedit promotionem eius, et si tale genus invenitur quod tali modo excedat omnes alios, iustum est regulariter ut tale genus regnet. Et sic intelligit Aristoteles, 3 Politicorum, c. 16, cum dicit: "Cum igitur sit genus totum vel aliorum unum acciderit esse differentem secundum virtutem tantum ut excedat que illius eam que aliorum omnium, tunc iustum est genus hoc esse regale et dominans omnium, et regem unum hunc, sicut et dictum est prius". [Politics III.17, 1288a 15-20; Susemihl, p. 235.] Si autem non invenitur, inveniuntur tamen multi boni, aliquis eorum assumendus est, cuius principatum alii ei similes et equales in sapientia et virtute propter commune bonum patienter et libenter ferre tenentur. Qualiter autem assumi debeat postea, si volueris, poteris inquirere.

Si autem secundo modo pervenerit quis ad principatum regalem (puta quia primo obtinuit dominium regionis totius et omnium habitantium in ea, sive per occupationem sive per emptionem sive per donationem sive per iustum bellum sive quocumque alio modo iusto, et postea, renuens principatum despoticum, contentus est solo principatu regali, ut scilicet principaliter velit principari eis propter bonum et conferens subditorum, non propter bonum proprium, qualiter principatur despotes), poterit iuste potiri principatu regali quamvis non sit optimus, quia ex hoc quod partem iuris sui dimittit et partem retinet non est iniustus censendus, licet non sit optimus.

Ad Aristotelem autem qui innuit 7 Politicorum, capitulo 13, quod non est iustum aliquos semper principari nisi tantum differant a subditis quantum dii et heroes differunt ab hominibus, respondetur multis modis: uno modo quod hoc est verum si attendatur solummodo meritum et dignitas principantis, non autem si attendatur utilitas boni communis. Aliter dicitur quod hoc est verum de iusto naturali in particulari, puta quod non est iustum naturale ut isti principentur omnibus aliis nisi tali modo differant ab omnibus illis quibus principantur; per quem modum iustum est ut ille vir principetur uxori sue vel uxoribus, et pater filiis, et iste dominus servis qui naturaliter sunt servi, secundum Aristotelem 1 Politicorum. Sed non est verum de iusto positivo. Nam cum sepe sit iustum et naturale ut aliquis dominetur multis sibi similibus et equalibus in communitate perfecta quia sunt tot similes et equales secundum virtutem quod non possunt utiliter omnes simul principari, et tamen talis communitas sine principante non potest consistere, secundum Aristotelem), et tamen non est iustum naturale ut magis principentur isti quam illi, necesse est quod per iustum positivum determinetur quod isti principentur, vel simpliciter secundum totam vitam suam vel ad tempus. Et sic, non obstante quod non sit iustum naturale ut iste principetur secundum totam vitam suam sibi similibus et equalibus, qualiter intelligit Aristoteles, tamen potest ex causa fieri iustum positivum, quod Aristoteles negare non intendit.

Discipulus: Quomodo potest esse iustum naturale quod aliquis principetur sibi similibus, et tamen non est iustum naturale quod ille principetur sibi similibus, nec est iustum naturale quod ille principetur sibi similibus, et sic de singulis?

Magister: Respondetur quod ista interrogatio tua procedit ex ignorantia primitivorum, scilicet logicalium, que nullus desudans cuicumque scientie ignorare deberet; aliter enim procedet sophistice quando putabit se demonstrative procedere. Dicitur ergo quod sicut sepe tam universalis quam particularis est necessaria, et tamen quelibet singularis est contingens, [Cf. Summa logice, II, 9.30-8 p. 274, and III-3, 34.30-42 pp. 717-8.] ita possible est quod particularis sit secundum iustitiam naturalem et tamen nulla singularis erit secundum iustitiam naturalem. Quare possible est quod aliquem debere principari sibi similibus sit iustum naturale, et tamen non est iustum naturale istum principari debere sibi similibus, nec est iustum illum debere principari sibi similibus, et sic de singulis. Et sicut possibile est quod propositio cathegorica de disiuncto extremo in qua subiiciuntur termini discreti contenti sub aliquo termino communi sit necessaria, et tamen quod disiunctiva correspondens cum modo necessitatis sit falsa et ideo nulla singularium illarum sit necessaria, ita potest contingere quod talis sit vera: "Istum vel illum ", et sic de singulis "principari sibi similibus est iustum naturale", que est cathegorica de disiuncto subiecto, et tamen quod disiunctiva sit falsa, et per consequens quelibet singularis est falsa. Ut igitur (secundum istos) absque omni deceptione in talibus procedatur, diligentissime est cognoscenda differentia inter propositionem disiunctivam et de disiuncto extremo, [Cf. ibid., II, 37.11-18 p. 355, and III-4, 5.136-143 pp. 768-9.] et inter propositionem de eisdem terminis acceptam in sensu compositionis et in sensu divisionis (secundum quosdam), vel inter diversos sensus talium propositionum secundum amphibologiam[Cf. ibid., III.4, 5-76-93 pp. 766-7, 174-99 p. 770, and 8.36-43 pp. 787-8.] (secundum nonnullos): quia sepe propter ignorantiam diversitatis inter tales propositiones et sensus, intellectus auctorum in pluribus ignoratur, dum putantur unum habuisse sensum et quandoque alium, ymmo quandoque contrarium, habuerunt, et variis modis sophismata fiunt in talibus, quamvis ignoranter a multis, dum unus sensus vel propositio equipollens sophistice infertur ex alio aut econverso, vel ex propositione in uno sensu accepta, vel ex uno sensu, inferuntur illa que non ex ipso sed ex alio sensu sequuntur, vel econverso unus sensus sophistice concluditur ex illis ex quibus alius sensus vero argumento potest inferri; pluribus etiam aliis modis fiunt sophismata in talibus propter ignorantiam distinctionis huius sensus earundem propositionum secundum vocem.

Discipulus: Recitasti duos modos respondendi ad Aristotelem. Nunc recita alium, si occurrerit.

Magister: Aliter dicitur quod non est iustum aliquos vel aliquem semper principari, nisi tantum differant vel differat a subiectis quantum differunt dii et heroes ab hominibus, si probabiliter timetur quod equales, si non equaliter honorentur, periculosas dissensiones et seditiones procurabunt.

Discipulus: Secundum ista discurre per auctoritates que allegate sunt supra capitulo 13.

Magister: Primam[primam: 13] auctoritatem Aristotelis concedit ista opinio sicut sonat. Ad secundam[secundam: 13] dicitur quod quando sunt plures equales in aliqua communitate perfecta, vult Aristoteles quod expedit omnes participare principatu "secundum partem" (id est, quandoque principari, quandoque subiici), quando probabiliter timetur quod aliter periculose seditiones orientur nisi quilibet qui est eque dignus aliquando principetur. Si autem de huiusmodi seditione minime formidatur, expedit (si aliquis invenitur idoneus) ut unus tanquam rex omnibus principetur, etiam secundum totam vitam suam, nisi presumatur quod velit principatum regalem in tyrannidem convertere vel timeatur de aliquo alio malo quod posset propter aliquam malitiam accidere.

Ad aliam[aliam: 13] autem per Aristotelem, "Quod enim equale idem similibus", responsum est prius[prius: 15].

Ad aliam, [aliam: 13, and 2.] cum accipitur ab Aristotele quod nullus est dignus principari regaliter nisi superet omnes alios omnibus bonis, respondetur quod hoc verum est si solummodo attendantur meritum et dignitas persone illius qui debet esse rex, non habendo respectum ad bonum commune.

Ad aliam, [aliam: 13.] cum accipitur quod regnum est secundum aristocratiam institutum, in qua solummodo principantur qui sunt ceteris meliores, respondetur quod si in aliqua communitate volente aristocratice regi inveniuntur aliqui pauci ceteris meliores, iustum est quod illi (nisi aliquid aliud impediat) ceteris principentur. Si autem non inveniuntur aliqui pauci qui sunt ceteris meliores, sed sunt multi in sapientia et virtute equales, et tot quod non esset expediens omnes principari, tunc non potest fieri ut principantes aristocratice sint ceteris meliores, et tamen principatus aristocraticus est toti communitati expediens, si principatum regalem noluerit sustinere; et utilius tunc erit aliquos paucos de equalibus ad principandum omnibus assumere quam principatum politicum, oligarchicum vel democraticum instituere.

Ad illud[illud: 13.] quod dicitur Deum elegisse optimum de toto populo in primum regem Isrel, scilicet Saulem, respondetur quod Saul non erat melior secundum sapientiam et virtutem omnibus aliis; Samuel enim fuit multo melior illo, et forte quamplures alii ipsum virtute et sapientia excesserunt. Propter tamen staturam proceram ipsius dicebatur quod non erat ei similis in omni populo, quia (ut habetur ibidem) "altior fuit omni populo ab humero et sursum". [1 Kings 10:23.] Ex isto colligunt multi quod non est necesse universaliter absque omni exceptione semper eligere meliorem in regem, quia Samuel non fuit electus in regem et tamen fuit multo melior Saule.

Discipulus: Dic breviter, applicando predicta ad papam, quomodo respondetur ad prescripta inquantum probare videntur quod nullus tanquam papa preesse debet cunctis fidelibus nisi omnes superet sapientia et virtute.

Magister: Dicitur quod si inveniretur aliquis catholicus cuius excellentia talis esset nota, ille (nisi aliquid singulare specialiter impediret) deberet preesse toti communitati fidelium, ita quod si aliquis alius eligeretur (vel etiam ante presidens extitisset) minus perfectus, amore communis boni ei de necessitate salutis cedere teneretur, nisi cessionem huiusmodi aliqua specialis ratio impediret. Si autem non inveniretur aliquis qui taliter excederet, de equalibus esset aliquis assumendus, quia quamvis non sit iustum naturale vel divinum ut iste assumatur, tamen iustum naturale est ut aliquis assumatur. Et ideo, quia non omnes equales debent presse, expedit ut si non possit rationabiliter aliter quam per sortem, quod per sortem aliquis de equalibus preferatur, quemadmodum apostoli, propter omnimodam equalitatem quam perpenderunt inter Mathiam et Ioseph qui vocabatur Barsabas, sortes eisdem dederunt et eum super quem sors cecidit ad apostolatus officium assumpserunt. [Acts 1:23-6.] Si autem aliqui discernuntur in aliquibus inequales, quamvis non in sapientia et virtute, tunc ad inequalia potest respectus haberi, pro temporis qualitate: quia in uno tempore posset haberi iuste respectus ad unum et in alio tempore ad contrarium; uno enim tempore posset iuste haberi respectus ad amicorum potentiam et alio tempore ad carentiam amicorum; et sic de aliis a sapientia et virtute putant quidam consimiliter esse dicendum.

Capitulum 18

Discipulus: Audivi quomodo respondetur ad illa quibus videbatur probatum quod nullus deberet fieri summus pontifex et caput cunctorum fidelium nisi excelleret omnes alios sapientia et virtute. Nunc narra quomodo respondetur ad illa quibus supra capitulo 2 huius secundi ostenditur quod non expedit communitati fidelium subiici uni capiti et prelato quia expedit sibi quod regatur a pluribus. Ante omnia autem peto ut dicas propter quam utilitatem, secundum istos, magis expedit communitati fidelium regi ab uno quam a pluribus.

Magister: Huius dicunt esse utilitates plures, quarum una est quod facilius habetur accessus ad unum quam ad plures propter hoc, quod plures non semper reperiuntur in eodem loco; non modicum autem expedit subiectis pro diversis necessitatibus facilem posse habere accessum ad principantem, propter quod principes tam seculares quam ecclesiastici sunt reprehensibiles reputandi qui inaccessibiles exhibent se subiectis. Alia utilitas est quia unus principans facilius potest regulariter (quando occurrit necessitas) facere iudicium et iustitiam et pericula vitare quam plures. Si enim unus est principans, quandocumque oportet facere iudicium et iustitiam et periculum aliquod vitare, non est necesse quod alium prestoletur. Si autem essent plures principantes, quamvis necesse esset celeriter talia expedire nec sine periculo differri valerent, oportet unum alium vel alios expectare. Tertia utilitas est quod facilius potest corrigi unus, si exorbitaverit, quam plures, quia plures haberent plures defensores quam unus. Quarta est quod, cum sine consilio multorum nulla possit bene regi magna communitas (iuxta illud Salomonis, Proverbiorum 24, "Erit salus ubi multa consilia"; [Proverbs 24:6.] unde et in laudem dicitur Romanorum, 1 Machabeorum 8, quod "quotidie consulebant trecenti viginti, consilium agentes semper de multidudine, ut que digna sunt gerant"), [1 Machabees 8:15.] melius regetur eorundem communitas si unus aliis principetur, qui de tempore et loco consilii et omnibus aliis (puta de consiliariis admittendis vel repellendis, et consimilibus), valeat ordinare, quam si principarentur plures quorum unus alium, etiam si machinaretur in malum rei publice, non posset faciliter excludere a consilio et ceteris quibusque agendis. Quinta utilitas est quia plura negocia et pluribus modis et cum minori labore potest expedire unus quam plures, quia pluribus modis potest accidere impedimentum ne plures simul de eisdem negociis diffiniant.

Propter has et alias utilitates plures, dicunt isti quod magis expedit communitati fidelium regi ab uno optimo viro quam a pluribus optimis viris, et similiter magis expedit sibi regi ab uno bono et sapiente qui de consilio velit agere sapientum quam a pluribus bonis et sapientibus. Hinc, ubi prius, dicitur in laudem Romanorum quod "commitunt uno homini magistratum suum per singulos annos dominari universe terre, et omnes obediunt uni", [1 Machabees, 8:16.] et tamen, ut allegatum est, trecenti viginti erant consiliarii quotidie consulentes. Hinc Abimelech, ut habetur Iudicum 9, astute suasit per fratres matris sue viris Sichen ut reciperent eum in dominum, pretendens id quod fuit eis utilius si ipse fuisset bonus, dicens: "Loquimini ad omnes viros Sichen: Quid vobis est melius, ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Ieroboal, an ut dominetur vobis unus vir?" [Judges 9:1-2.]

Capitulum 19

Discipulus: Audivi utilitates aliquas propter quas isti dicunt quod magis expedit communitati fidelium regi ab uno fideli quam a pluribus. Nunc narra quomodo respondetur ad allegationes que contrarium probare videntur que supra capitulo 2 huius secundi sunt inducte.

Magister: Ad primam[primam: 2.] illarum, cum adducitur quod per illum vel illos maxime expedit regi totam congregationem fidelium cuius vel quorum iudicium est certius et melius in iudicando et discernendo que sunt procuranda tanquam utilia et que tanquam inutilia et nociva sunt penitus repellenda, respondetur quod hoc non est universaliter verum, licet sit verum in casu. Constat enim quod iudicium concilii generalis, in quo convenire debent meliores et sapientores de omnibus provinciis et regionibus Christianorum, est certius et melius quam iudicium unius, vel paucorum qui in aliquo uno loco valent continue commode commorari, et tamen non expedit semper esse concilium generale pro communitate fidelium gubernanda, quamvis in casu etiam pro quibusdam negociis specialibus que per unum vel paucos non possunt congrue expediri sit expediens concilium generale convocari et sequi ipsius sententiam; pro negociis autem que per unum vel pauciores possunt utiliter expediri non expedit congregari concilium generale, et ita regulariter magis expedit communitatem fidelium regi ab uno vel paucis quam a concilio generali. Sic etiam regulariter expedit magis communitati fidelium regi ab uno optimo vel bono utente consilio sufficienter bono quam a pluribus simul principantibus, quia melius est ut plures, absque quorum consilio non bene regeretur communitas fidelium, sint tantummodo consiliarii unius optimi aut boni, qui possit eos quando erit expediens invitare et omnes aut quosdam vocare et diversis diversa committere, quam quod huiusmodi omnes sint principantes sive rectores. Quia necesse esset sepe omnes convenire pro negociis que possent expediri per paucos. Alie etiam difficultates et incommoditates plures acciderent, que vitantur si unus optimus aut bonus, habens consiliarios sufficientes et eque bonos sicut essent plures principantes, regit. Principatus enim neque sapientiam neque bonitatem largitur.

Ad Aristotelem[Aristotlem: 2.] autem, qui probare videtur in Politicis quod magis expedit communitatem regi a pluribus optimis quam ab uno quia turba melius iudicat quam quisque unus, respondetur quod plures melius et certius sepe iudicant quam unus et turba melius quam unus, et ideo tunc requiritur disceptatio, consiliatio et iudicium plurium: non tamen tanquam principantium necessario, sed sepe sufficit ut assint tanquam consiliarii solummodo. Ita enim disceptat, consiliatur et iudicat, discernendo inter bonum et malum, iustum et iniustum, ille qui solummodo est consiliarius habens intentionem bonam, sicut si esset principans. Sepe etiam pro agendis sufficit deliberatio et iudicium unius solius. Et ideo magis expedit toti communitati fidelium quod principetur unus supremus principans, qui negocia pro quibus ipse solus sufficit expediat per seipsum et alia pro quibus peritia ipsius solius non sufficit expediat de consilio aliorum, quam quod principentur tales plures, quos pro omnibus negociis, parvis et magnis, facilibus et difficilibus, oporteat convenire.

Ad aliam[aliam: 2.] auctoritatem Aristotelis, que videtur asserere quod multi multis oculis et multis auribus plura percipiunt et melius quam unus duobus oculis et duabus auribus, et similiter multi plura possunt operari multis manibus et multis pedibus quam unus duabus manibus et duobus pedibus, et ita magis expedit regimen plurium quam unius, respondetur quod si unus bonus et sapiens regat communitatem fidelium, non solum utitiur duobus oculis et duabus auribus ac etiam duabus manibus et duobus pedibus, sed interdum utitur multis huiusmodi organis. Et magis expedit quod interdum utatur solummodo duobus oculis et duabus manibus quam multis; interdum vero magis expedit quod utatur multis quam solum duobus. Et ideo magis expedit toti communitati fidelium quod regatur ab uno, qui aliquando, prout expedit, utatur sua sufficientia propria, aliquando aliena, quam a pluribus qui absque necessitate ad omnia expedienda conveniant.

Ad illud[illud: 2.] quod ibidem accipitur Actuum 15 quod "convenerunt apostoli et seniores videre de verbo hoc", [Acts 15:6.] quasi semper magis expediat negocia terminari et diffiniri per plures quam per unum, respondetur quod aliquando magis expedit negocia terminari per plures quam per unum, et aliquando magis expedit quod tractentur per unum, et ideo expedit communitati fidelium ut regatur ab uno optimo, vel saltem bono, qui solus aliqua negotia et questiones tractet et diffiniat, aliqua vero tractet cum aliis, pluribus vel paucioribus, secundum quod erit expediens, et diffiniat. Et ideo in casu de quo fit mentio Actuum 15 erat expediens ut non unus solus sed plures conquirerent. Convenerunt apostoli et seniores, non quidem omnes principantes communitati fidelium, sed tanquam necessarii et utiles uni principanti et capiti omnium pro favore vel consilio prestando. Quandoque enim vocantur aliqui ad aliquos tractatus in quibus sufficit sapientia unius magis pro favore prestando contra resistentes vel inobedientes quam pro consilio requirendo.

Ad Innocentium[Innocentiam: 2.] vero papam, cum dicit quod facilius invenitur quod a pluribus senioribus queritur, respondetur quod hoc de multis dubiis continet veritatem; quando tamen ad alicuius inventionem sufficit unus solus qui tunc non indiget favore vel auxilio aut consilio plurium, melius est quod queratur et inveniatur ab uno quam a pluribus.

Ad aliam[aliam: 2.] vero allegationem, que fundatur in hoc, quod plures sunt minus pervertibles et corruptibiles a malitiis et concupiscentiis et passionibus pravis quam unus, et per consequens magis expedit communitati fidelium a pluribus regi quam ab uno quia magis expedit sibi regi ab illo vel illis cuius vel quorum voluntas est minus pervertibilis et corruptibilis a passionibus pravis, respondetur quod aliquo modo voluntas unius est minus pervertibilis et corruptibilis a passionibus pravis et affectionibus quam voluntas plurium. Ad cuius evidentiam dicitur esse sciendum quod voluntatem plurium vel multitudinis esse pervertibilem dupliciter potest intelligi, vel quod sit pervertibilis secundum se totam (accipiendo totam sincathegoreumatice) [totam sincathegoreumatice: cf. Summa logice, II, 6.20-25 p. 268.] vel secundum partem. Primo modo voluntas plurium est minus pervertibilis quam voluntas unius. Secundo modo voluntas plurium est magis pervertibilis quam voluntas unius determinati, puta voluntas istius vel illius; citius enim et facilius perverti potest et corrumpi aliqua multitudo secundum partem quam unus solus, quia ad corruptionem cuiuslibet de illa multitudine corrumpitur illo modo et pervertitur ipsa multitudo, quia quamvis non pervertantur singuli, tamen in multitudine ipsa aliqua perversio reperitur. Ad bonitatem et idoneitatem principantis requiritur quod nec etiam secundum partem sit perversus, et ideo magis expedit communitati fidelium regi ab illo qui etiam secundum partem est minus pervertibilis. Talis autem est unus et non plures, et ideo magis expedit communitatem fidelium regi ab uno quam a pluribus.

Ad auctoritatem[auctoritatem: 2.] autem Aristotelis que accipitur ex 3 Politicorum c. 8, respondetur quod in casu, quando pauci non sufficiunt ad perfecte videndum quid est agendum et quid omittendum, quamvis aliquo modo hoc perpendant imperfecte, tunc expedit multitudinem convenire: non quidem ad principandum, sed ad deliberandum et inveniendum quid est toti communitati expediens et ad consulendum quid facere principans teneatur. Quod si principans nollet sequi eorum consilium et immineret periculum notabile, haberent corrigere ipsum. Ideo autem in tali casu expedit multitudinem convenire modo predicto, quia omnes simul sunt aliquid melius quam pauci, et tam circa mores quam circa intellectum possunt plura videre. Quando autem pauci sufficiunt ad videndum perfecte quid est agendum et quid omittendum, non expedit multitudinem convenire ad tractandum, sed melius est quod conveniant pauci, sufficientes tamen. Et ideo quando unus sufficit, non oportet convenire multos; et si unus non sufficit ad inveniendum quid necesse est fieri, expedit ut quot sufficiant, multos vel paucos, valeat convocare et procedere de consilio eorundem, ita ut non principentur cum ipso.

Per predicta patet quomodo respondetur ad auctoritatem[auctoritatem: 2.] Aristotelis cum innuit quod plures sunt magis impervertibiles quam unus. Quia dicunt quod uno modo sunt magis impervertibiles, et alio modo sunt magis pervertibiles: non quidem ut omnes simul pervertantur facilius quam aliquis unus determinatus, sed quia facilius invenitur perversitas inter eos quam in uno determinato, quia quocumque eorum perverso reperitur inter omnes perversitas, quamvis non oporteat quod in aliquo uno determinato reperiatur perversitas. Ad bonitatem autem et idoneitatem principantis requiritur quod nulla in ipso sit perversitas. Et ideo, quandoque reperitur perversitas in aliqua multitudine, etiam in uno solo illius multitudinis, eo ipso illa multitudo non est idonea ad principandum, iuxta Apostolum, ad Galatas 5, "Modicum fermentum totam massam corrumpit". [Galatians 5:9.] Quare magis expedit communitati fidelium ut regatur ab uno quam a pluribus simul principantibus et vicem unius gerentibus, quia non ita faciliter reperitur perversitas in uno sicut in quacumque multitudine, quantumcumque parva, cuius ille unus sit pars et alius cum eo, qui ita perverti potest sicut ipse.

Discipulus: Secundum ista numquam essent vocandi plures nec etiam multitudo ad consilium, cuius oppositum non solum Aristoteles et alii, sed etiam ista opinio tenet. Quia facilius invenitur perversitas in multitudine et inter quosque plures quam in uno solo; perversitas autem summe fugienda est.

Magister: Respondetur quod quandoque unus sufficit, ita quod nec consilio nec favore indiget aliorum, non sunt vocandi plures, quia frustra fit per plures quod eque bene potest fieri per unum. Sed quando unus non sufficit ad perfecte videndum vel agendum id quod agendum est, tunc expedit vocare plures, vel pro consilio vel pro auxilio vel pro favore, quia sicut inter plures et in multitudine potest inveniri perversitas, ita inter plures et in multitudine maior scientia et prudentia et bonitas reperitur. Et ideo quando unus non sufficit convenire debent plures---quamvis hoc possit esse indifferens ad bonum et ad malum: plures enim convenientes interdum bene et interdum male procedunt, et ideo, quando propter bonitatem eorum qui convenire habent probabiliter creditur quod recte consulent et facient, agendum est ut conveniant, si unus non sufficit; quando autem probabiliter invenitur quod a rectis itineribus deviabunt, impediendi sunt ne conveniant, quia melius est nichil agere quam malum facere. Unde si probabiliter creditur quando aliqui ad generale concilium convocantur quod non rite concilium celebrabunt, impediendi sunt ne conveniant; si autem probabiliter creditur quod rite concilium celebrabunt, agendum est ut conveniant, nisi credatur quod minus utilitatis faciant quam sit incommoditas quam incurrent ex laboribus et expensis.

Discipulus: Nunc narra quomodo respondetur ad verba Aristotelis[verba Aristotelis: 2.] quibus videtur concludere quod aristocratia melior et eligibilior est quam regnum.

Magister: Respondetur quod non intendit Aristoteles concludere quod simpliciter et semper melior est aristocratia quam regnum, etiam si regitur ab uno optimo vel bono, sed intendit concludere quod interdum melior est et eligibilior aristocratia quam regnum. Quia enim tota multitudo principantium in aristocratia non est secundum se totam ita pervertibilis sicut unusquisque qui esset de illa multitudine, et maior est prudentia et etiam virtus seu bonitas in tota multitudine quam in uno, ideo potest accidere quod melius sit ut plures principentur aristocratice quam unus regaliter, quia ille unus qui regaliter principaretur posset perverti aliis non perversis. Peius est autem quod aliquis pervertatur quando solus principatur quam quando principatur cum aliis; si enim pervertatur quando principatur cum aliis, minora et pauciora mala facere potest regulariter quam si solus principans pervertatur. Et ideo quandoque melior est et eligibilior aristocratia quam regnum. Sepe tamen et communius, et ideo quodammodo simpliciter, melius est regnum quam aristocratia propter utilitates que dicte sunt prius capitulo 18 et propter alias plures. Et hinc est quod antiqui rationabiliter aliquando aristocratiam mutabant in regnum et aliquando regnum in aristocratiam, sicut de Romanis et aliis quampluribus gentibus possent poni exempla quamplura; aliquando enim principabantur reges et aliquando plures simul, et plures tam Romani quam alie gentes huiusmodi transmutationes fecerunt.

Capitulum 20

Discipulus: Occasione eorum que ultimo recitasti, interrogandum duxi an secundum istam opinionem expediat communitati fidelium ut habeant potestatem transmutandi principatum aristocraticum in principatum similem principatui regali et econverso, ut habeant potestatem constituendi unum summum pontificem qui omnibus aliis presit et etiam habeant potestatem constituendi seu eligendi simul plures summos pontifices qui, equalem potestatem habentes, simul aristocratice regant et presint fidelibus aliis universis, ut unum principatum in alium indifferenter, sicut videbitur expedire, valeat transmutare, ad modum quo gentes principatum aristocraticum rationabiliter transmutaverint in regalem et econverso.

Magister: Circa hoc diverse sunt opiniones, et (stante opinione[opinione: 19.] que ponit quod aliquibus aliquando melior est principatus aristocraticus principatu regali et aliquando eisdem precellit principatus regalis) una est quod expedit communitati fidelium ut habeat talem potestatem transmutandi principatum aristocraticum in principatum unius summi sacerdotis et econverso, secundum quod necessitas et qualitas temporis unum principatum vel alium exigit et requirit.

Discipulus: Pro ista opinione aliquas allegationes adducas

Magister: Pro ipsa potest taliter allegari. Sicut expedit ut "secundum varietatem temporum statuta varientur humana", (Extra, De consanguinitate et affinitate, Non debet reprehensibile), [col. 703.] sic expedit ut secundum varietatem temporum principatus varientur humani. Sed ecclesia Christi habet potestatem principaliter super humanos principatus quantum ad omnia que sibi expediunt. Ergo habet potestatem variandi huiusmodi principatus.

Discipulus: Dici posset quod principatus quo summus sacerdos principatur cunctis fidelibus non est humanus sed divinus, quia a solo Deo institutus existit; ergo non decet, et per consequens non expedit, ut ecclesia super principatum papalem habeat potestatem.

Magister: Hec responsio impugnatur, quia licet principatus papalis sit quoad hoc divinus, quod Christus ordinavit ipsum debere esse in ecclesia, quantum ad multa tamen videtur esse humanus. Nam ad homines pertinet ordinare quis assumi debeat ad ipsum et qui debent eligere et qui debeant assumptum corrigere, si correctione indigeat, et consimilia. Ergo consimiliter quantum ad hoc erit humanus, quod per homines debeat ordinari an unus tantummodo vel plures, quando expedierit, ad talem assumi debeat principatum.

Amplius, communitati fidelium, quantum ad omnia que necessaria sunt pro hiis que sunt propria Christianis, optime est provisum, et ideo non minus bene quam cuique alii communitati vel genti, ut in omnibus talibus, quantum ad omnia que expediunt, et ut expediunt, habeat potestatem. Sed si ecclesia haberet potestatem transmutandi principatum qui inciperet esse minus expediens in alium principatum magis expedientem, melius esset provisum quam si potestatem huiusmodi non haberet. Ergo cum in talibus sit optime provisum sibi, habet potestatem transmutandi principatum unius in principatum plurium, si adverterit quod sit magis expediens ut regatur a pluribus principatu aristocratico quam ab uno solo.

Rursum, non minus expedit communitati fidelium ut habeat potestatem tollendi principatus qui incipiunt esse onerosi vel minus utiles quam tollendi consuetudines onerosas, cum nichil possit plus nocere ecclesie quam principatus onerosus et inutilis, iuxta sententiam Augustini, qui, ut legitur dist. 81, Nemo, ait: "Nemo quippe in ecclesia amplius nocet quam qui perverse agens nomen vel ordinem sanctitatis et sacerdotis habet". [col. 281.] Ex quo colligitur quod nichil amplius nocet ecclesie quam princeps perversus et principatus perversus. Quare, si ecclesia animadvertat quod ecclesia perverse vel minus utiliter regitur ex hoc quod unus solus omnibus principatur, expedit ut habeat potestatem talem principatum in alium qui pro tempore erit utilior transmutare.

Adhuc, non expedit ecclesie illi principatui alligari qui potest in principatum pessimum transmutari. Sed principatus quo principatur unus solus potest in principatum pessimum transmutari, quemadmodum principatus regalis, non obstante quod sit optimus, quantum est ex natura principatus, potest in tyrannidem, qui est principatus pessimus, transmutari, secundum quod Aristoteles in ethicis et in politicis asserit et probat aperte. Ergo non expedit ecclesie ut principatui quo principatur unus solus taliter astringatur quod non possit illum in principatum alium, scilicet aristocraticum, utiliorem pro tempore transmutare.

Preterea, ut etiam lex civilis testatur, "In rebus novis constituendis evidens debet esse utilitas ut recedatur ab eo iure quod diu equum visum est". [Digest, 1.4.2, p. 35.] Ex quo colligitur quod propter evidentem utilitatem est novitas facienda, ita etiam ut recedatur ab eo iure quod diu equum visum est. Sed non magis recedendum est a iure quam a principatu, quia in omni communitate nichil potest esse magis servandum quam ius. Quod enim iuri non congruit nullo modo est servandum. Ergo propter evidentem utilitatem est novitas facienda ut recedatur a principatu qui diu rationabilis et equus apparuit. Quare, si appareat evidenter ecclesie pro aliquo tempore quod maior utilitas proveniret ecclesie ex principatu aristocratico quo plures simul regent communitatem fidelium quam ex principatu unius, est talis novitas facienda ut a principatu unius qui diu equus visus est et utilis recedatur.

Item, quod in favorem et utilitatem inductum est aliquorum non debet in eorum dampnum et dispendium retorqueri. Sed principatus cui debeant subdi universi fideles inductus est in favorem et utilitatem cunctorum fidelium. Ergo si aliqua species principatus incipit esse dispendiosa fidelibus vel minus utilis, expedit ut illa species principatus in aliam utiliorem pro tempore transmutetur. Quare ecclesia habet potestatem constituendi principatum aristocraticum super cunctos fideles, si perpendunt quod principatus unius incipit esse dispendiosus fidelibus.

Amplius, secundum Leonem papam, ut legitur dist. 45, c. Licet enim, "Quod provisum sit ad concordiam tendere" non debet "ad noxam". [Rather, Licet nonnumquam, col. 162.] Ex quo concluditur quod quicquid provisum est ad concordiam tollendum est si tendit ad noxam. Sed principatus unius summi pontificis provisus est ad concordiam cunctorum fidelium, scilicet ut unus preesset aliis "ne fieret schisma", secundum glossam, ibidem. [Gloss, s. v. concordiam, col. 215.] Ergo si principatus unius summi pontificis tendit ad noxam, scilicet ad amorem dominandi seu tyrannice principandi, vel etiam ad schisma periculosum inter Christianos (si videlicet maior et potentior temporaliter aut equalis pars Christianorum nullo modo vult sustinere principatum unius summi pontificis et tamen vult sustinere principatum aristocraticum multorum simul regentium quorum quilibet sit summus pontifex, quemadmodum aliquando fuerunt simul plures imperatores et aliquando in eadem causa sunt plures iudices equalem potestatem habentes), tollendus est, saltem ad tempus, principatus unius regali principatui similis, et instituendus est, saltem quousque predicta mala seu pericula et consimilia cessent, aristocraticus principatus.

Rursus, cessante causa cessare debet effectus (Extra, De appellationibus, Cum cessante). [col. 437.] Sed communis utilitas est causa quare unus summus pontifex debet preesse cunctis fidelibus. Ergo si ex principatu unius non provenit communis utilitas sed commune dispendium, talis principatus pro tunc cessare debet. Ergo communitas fidelium habet tunc potestatem instituendi alium principatum.

Amplius, in cunctis ecclesiis servari debet quod maior pars iudicat observandum (Extra, De hiis que fiunt a maiori parte capituli, c. 1, [col. 506.] et dist. 65, c. 1 et 2 et 3, [cols. 249-50.] Extra, De electione, Licet). [col. 51.] Ergo si maior pars fidelium reputat instituendum principatum aristocraticum super totam communitatem fidelium, talis principatus instituendus est. Ex quo infertur quod ecclesia seu communitas fidelium habet potestatem instituendi huiusmodi principatum.

Discipulus: Ut notat glossa super allegatum capitulum, Extra, De hiis que fiunt a maiori parte capituli: "Non semper statur maiori parti nec pluralitati, ut hic et 31 dist., Nicena, et supra, De electione, Ecclesia vestra". Et infra: "Illud regulare est ut semper stetur maiori parti. Sed maior pars est illa que maiori pietate et ratione nititur, 9 dist., Sana quippe, et 40 dist., Multi, in fine, et 4, q. 3, c. Si testes, para. Item Iurisiurandi". [Gloss, s. v. rationabiliter, col. 1100.] Hoc etiam glossa, dist. 40, super capitulum ultimum, sentire videtur, dicens: "Nullus gradus elegantior sed vite melioris actio comprobatur, 23, q. 4, Sicut, et 16, q. 1, Sunt nonnulli. Et est hic argumentum quod pars illa que iustiori ratione nititur maior dicitur, licet sit minor: dist. 31, Nicena; 19, In canonicis; et 4, q. 3 para.. 2; et Extra, De testibus, In nostra". [Gloss, s. v. in honore, col. 198.] Ex hiis habetur aperte quod non semper standum est maiori parti. Quare quamvis maior pars Christianorum iudicaret principatum unius transmutandum esse in aristocraticum principatum, non esset tamen hoc faciendum.

Magister: Ista responsio impugnatur, quia licet non sit semper standum maiori parti sed aliquando minori, tamen semper standum est maiori parti nisi a minori parte probetur aperte quod non est standum maiori parti. Hoc colligitur ex glossa super preallegato capitulo supra, De hiis que fiunt a maiori parte capituli, que ait, post preallegata verba: "Presumitur pro pluralitate, 61 dist., Nullus, in fine, nisi contrarium probetur, ut hic patet, et 23 dist., Illud, et supra, De electione, Dudum". [Gloss, s. v. rationabiliter, col. 1100.] Et ibidem super vocabulo "ostensum" ait: "Non sufficit obiicere nisi probetur". [Gloss, col. 1100.] Cum ergo non possit probari quod non est standum maiori parti Christianorum si pro utilitate communi voluerint transmutare principatum unius summi pontificis in aristocraticum principatum, sequitur quod in hoc standum est maiori parti fidelium.

Discipulus: Videtur quod rationabiliter posset ostendi quod in hoc non est standum maiori parti Christianorum si decreverint instituere aristocraticum principatum super cunctos fideles, quia minor pars in contradicendo maiori iustiori niteretur ratione; nam minor pars tunc niteretur ordinatione Christi, que omni prevalet institutioni humane.

Magister: Nonnullis apparet, esto quod Christus ordinasset unum summum pontificem debere cunctis fidelibus principari, quod pro utilitate communi posset ecclesia alium instituere principatum, quod tali modo probatur. Necessitas et utilitas parificantur, ut Alexander III insinuare videtur, Extra, De etate et qualitate preficiendorum, Queris. [col. 127.] Sed pro necessitate licet facere contra preceptum divinum, etiam expressum, in hiis que non sunt de se mala, sed solum sunt mala quia prohibita. Ergo etiam pro utilitate communi licet facere contra preceptum Dei et ordinationem Christi. Ergo, esto quod Christus ordinasset unum summum pontificem esse preficiendum cunctis fidelibus, liceret fidelibus pro communi utilitate alium instituere principatum, saltem ad tempus. Maior videtur manifeste probata, que etiam probatur ex hoc, quod necessitas et pietas parificantur, ut innuit Gregorius IX, Extra, De feriis, c. ultimo. [col. 272.] Pietas autem utilitatem includit. Ergo necessitas et utilitas parificantur, et per consequens quod necessitas facit licitum etiam utilitas facit licitum. Minor multis modis ostenditur. Hoc enim Beda super Marcum, et habetur Extra, De regulis iuris, c. Quod non est, patenter videtur asserere, dicens: "Quod non est licitum in lege, necessitas licitum facit. Nam et sabbatum custodiri preceptum est; machabei autem sine culpa in sabbato pugnaverunt". [col. 927.] Ex quibus verbis aperte videtur haberi quod Machabei ex necessitate licite fecerunt contra expressum mandatum divinum. Hoc etiam Christus ipse, Matthei 12[Matthew 12:4.] et Luce 6[Luke 6:4.] expresse docere videtur, dicens quod David et qui cum eo erant contra preceptum divinum panes propositionis licite comederunt, eo quod explicite precepit Deus ne quis nisi sacerdos dictos panes comederet. Ex quibus aliisque quampluribus colligitur quod regula illa, scilicet necessitas legem non habet, que ponitur Extra, De consuetudine, Quanto, [col. 37.] et illa: Necessitas legi non subiacet, Extra, De observantia ieiuniorum, c. 2, [col. 651.] et illa: Necessitas in legibus excipitur, Extra, De iureiurando, Querelam, [col. 362.] et consimiles, [consimiles: cf. gloss on Extra, De regulis iuris, Quod non, s. v. necessitas, col. 1963; also gloss on Extra, De iureiurando, Querelam, s. v. non necessitate, col. 803.] non tantum de legibus humanis positivis sed etiam de legibus divinis positivis (nisi in eisdem legibus divinis contrarium caveatur expresse), debet intelligi, ut necessitas legi divine positive non subiaceat. Secus est de lege naturali, quia legi illi necessitas subiacet, nec potest aliqua necessitas excusare.

Adhuc, quod non obstaret talis ordinatio Christi ostenditur. Nam non minorem potestatem super principatum sacerdotum mutandum habent Christiani in lege nova quam habuerunt illi qui erant sub lege veteri constituti. Sed non obstante precepto Dei de uno summo pontifice constituendo, Exodi 29[Exodus 29:29-30.] prout etiam habetur in decretis, dist. 21, para. 1, [col. 67.] postea David constituit plures summos pontifices, ut colligitur ex 1 Paralipomenon, c. 24. [Paralipomenon 24:5.] Unde et evangelista Luce c. 2[Rather, Luke 3:2.] testari videtur quod tempore Christi erant simul plures principes sacerdotum. Ergo et Christiani habent potestatem constituendi plures summos pontifices, non obstante quod Christus ordinaverit aliquem unum esse in summum pontificem sublimandum.

Capitulum 21

Discipulus: Puto te adduxisse fortiora motiva pro opinione prefata. Ideo pro opinione contraria nitere allegare.

Magister: Quod ecclesia non habeat potestatem transmutandi summum pontificium in aristocraticum principatum, vel quemcumque alium, videtur posse probari. Nam teste Christo, Matthei 10, "Non est discipulus supra magistrum, nec servus supra dominum suum". [Matthew 10:24.] Omnes autem Christiani discipuli sunt et servi Christi; ergo omnes Christiani non habent potestatem tollendi ordinationem Christi. Christus autem ordinavit et voluit quod unus esset summus pontifex et caput omnium Christianorum, quod in facto ostendit cum ordinavit solum beatum Petrum in summum sacerdotem. Unde et Anacletus papa (qui fuit tempore apostolorum) hoc testatur, ut habetur dist. 21, c. In novo, dicens: "In novo testamento post Christum dominium a Petro sacerdotalis incepit ordo, quia ipsi primo pontificatus in ecclesia datus est, dicente Domino ad eum, 'Tu es Petrus', etc.". [col. 69.] Ergo omnes Christiani non habent potestatem tollendi summum sacerdotium et instituendi quemcumque alium principatum.

Amplius, nulli Christiani, nec maior pars nec minor, habent potestatem tollendi unitatem ecclesie, quia quicumque scindit ecclesiam est schismaticus reputandus; nulli autem multitudini Christianorum, quantumcumque magne, licet in ecclesiam schisma inducere. Unitas autem ecclesie in hoc videtur consistere, ut habeat unum caput sub Christo quod omnibus principetur, teste beato Cypriano, qui, ut habetur 24, q. 1, c. Loquitur, ait: "Loquitur Dominus ad Petrum, 'Ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam'. Super unum edificat ecclesiam. Et quamvis apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et dicat, 'Sicut misit me pater, et ego mitto vos; accipite Spiritum Sanctum', cum tamen, ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit. Hoc erant utique et ceteri apostoli quod Petrus fuit, pari consortio prediti et honoris et potestatis, sed ab unitate exordium proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstretur". Et infra: "Quam unitatem tenere firmiter et vendicare debemus, maxime nos episcopi qui in ecclesia Dei presidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probemus. Nemo fraternitatem fallat. Nemo veritatem fidei prevaricatione perfida corrumpat. Episcopatus unus est cuius a singulis in solidum pars tenetur". [col. 971.] Ex quibus verbis colligitur quod unitas ecclesie, que firmiter est tenenda, ab uno procedit et unum episcopatum requirit. Ergo nulli multitudini Christianorum licet episcopatum unum in principatum aristocraticum vel alium transmutare.

Rursus, sicut nulla est nec esse potest vera ecclesia nisi apostolica, sic nullus est in ecclesia nec esse potest verus et licitus principatus primus, scilicet episcopatus seu pontificatus, nisi apostolicus. Quod Pelagius, allegans beatum Augustinum, clare testari videtur, dicens, 24, q. 1, c. Pudenda: "Nullam aliam", scilicet ecclesiam, "esse constat nisi que in apostolica est radice fundata, a quibus", scilicet apostolis, "ipsam fidem universo orbe propagatam esse non potest dubitari. Quod ut vobis, licet notissimum sit, beati tamen Augustini testimonio comprobemus. Audi quid in quodam opere suo dicat preclarissimus doctor ecclesie. Ait enim: 'Quod si nullo modo recte potest dici ecclesia in qua schisma est, restat ut, quoniam ecclesia nulla esse non potest, ea sit quam, in sedis apostolice per successiones episcoporum radice constitutam, nullorum hominum malitia (etiamsi nota et excludi non possit sed pro temporum ratione tolleranda iudicetur) ullo modo valeat extinguere'". [col. 978.] Ex quibus verbis colligitur quod in ecclesia nullus est verus principatus nisi qui per successiones episcoporum est continuatus in apostolica sede. Sed si institueretur principatus aristocraticus vel quicumque alius, ille non esset apostolicus, nec in sede apostolica per successiones episcoporum constitutus; ergo non esset licitus reputandus.

Preterea, papa in ecclesia Dei habet plenitudinem potestatis. Quod ergo papa non potest, multo fortius nec aliqua multitudo Christianorum. Sed papa non posset ordinare seu statuere quod post decessum eius, vel eo consentiente et volente, alius principatus quam pontificatus summus esset in ecclesia Dei, cum omnes Christianos regi ab uno summo pontifice spectet ad generalem statum ecclesie, contra quem papa dispensare non potest, ut testari videtur glossa 25, q. 1, super capitulum Que ad perpetuam. [Gloss, s. v. nulla communtatione, col. 1438.] Ergo nec aliqua multitudo potest instituere alium principatum.

Adhuc, illud non potest aliqua multitudo Christianorum per quod hereticam incurreret pravitatem. Sed si quecumque multitudo institueret alium principatum cui subderentur omnes Christiani, ipso facto hereticam pravitatem incurreret, quia privilegium Romane ecclesie conaretur auferre. Qui autem, ut testatur Nicolaus papa, 22, q. 1, "Romane ecclesie privilegium ab ipso summo ecclesiarum omnium capite traditum auferre conatur, hic procul dubio in heresim labitur". [Rather, dist. 22, c. 1, col. 73.] Ergo nulla multitudo Christianorum potest instituere alium principatum primum quam principatum Romane ecclesie, qui in hoc consistit, ut unus pontifex summus omnibus Christianis principetur.

Preterea, in uno episcopatu non possunt esse duo episcopi, nec in uno archidiaconatu duo archidiaconi (7, q. 1, In apibus). [col. 582.] Ergo multo fortius in ecclesia Dei non possunt esse duo aut plures summi pontifices. Constat autem quod ecclesia Dei non debet carere omni summo pontifice. Ergo ecclesia non habet potestatem instituendi alium principatum principalem quam summum pontificium unius qui omnibus aliis principetur.

Amplius, non licet quibuscumque Christianis facere conditionem ecclesie deteriorem quo ad temporalia, quamvis sit licitum meliorare ipsam (Extra, De donationibus, Fraternitatem; [col. 533.] Extra, De restitutione in integrum, c. 1); [col. 222.] ergo multo magis non licet quibuscumque facere conditionem ecclesie deteriorem quo ad spiritualia. Unum autem summum pontificem Christianis omnibus principari ad spiritualia spectat, quia principatus huiusmodi spiritualis est (dist. 10, Suscipitis). [col. 20.] Ergo non licet quibuscumque Christianis principatum huiusmodi in deteriorem vel minus bonum quomodolibet transmutare. Principatus autem aristocraticus, et quilibet alius, est minus bonus quam principatus quo principatur unus solus, cum talis principatus sit regalis vel similis regali. Ergo non licet quibuscumque Christianis principatum aristocraticum, vel alium, loco principatus unius summi pontificis instituere quoquo modo.

Capitulum 22

Discipulus: Propter apparentiam magnam quam allegationes pro opinione utraque inducte habere videntur, cupio eas magis discutere et audire quomodo secundum diversas opiniones respondetur ad ipsas. Unde primo refer quomodo opinio prima[opinio prima: capitulum 20.] ad allegationes ultimo adductas nititur respondere.

Magister: Ad primam, [primam: 21.] que fundatur in hoc, quod omnes Christiani non possunt contra ordinationem Christi, respondetur per ea que conata fuit probare, capitulo 20, quod videlicet necessitas et utilitas faciunt licitum aliquod quod alias, tanquam ordinationi Christi contrarium, esset illicitum. Et ideo, non obstante quod omnes Christiani sunt discipuli et servi Christi et non sunt supra ipsum, tamen ex necessitate vel utilitate possunt aliquid contra ordinationem eius (hoc est, contra verba et facta eius secundum quod prima facie sonare videntur, non tamen contra intentionem), quia ipse vult quod in verbis eius urgens necessitas et evidens utilitas sint excepte ubi aliquid ordinat vel facit cuius contrarium legi naturali minime adversatur et ipse non explicat quod necessitas et utilitas nullatenus excipi deberent.

Quod aliter quam prius probare conatur. Nam Christus precepit apostolis, ut habetur Matthei 5, non resistere malo, sed si quis percusserit eos in unam maxillam preberent et aliam, [Matthew 5:39.] et tamen apostolo Paulo percusso licuit dicere principi sacerdotum, "Percutiet te Deus, paries dealbate", ut testatur Augustinus in sermone de puero centurionis (et ponitur 23, q. 1, c. Paratus). [col. 891.] Quemadmodum igitur, secundum Augustinum (ibidem), precepta illa Christi de patientia "magis sunt ad preparationem cordis quam ad opus quod in aperto fit, ut teneatur in secreto animi patientia cum benevolentia, in manifesto autem id fiat quod eis videatur prodesse quibus bene velle debemus", sic, circa ordinationem Christi de uno summo pontifice constituendo, servandum est id quod magis prodest ecclesie sue, pro cuius utilitate ordinavit unum summum pontificem constituendum, ut scilicet quando expedit ecclesie quod sint plures, fiant plures qui aristocratice regant ecclesiam.

Hec responsio videtur taliter posse confirmari. Si licet facere contra verba precepti magis expressi, contra verba precepti minus expressi licebit facere. Sed precepta Christi de patientia data apostolis Matthei 5 magis expressa fuerunt quam preceptum de uno summo pontifice constituendo post Petrum. Quia expresse dixit, absque omni conditione, modificatione et exceptione sive determinatione, "Ego autem dico vobis non resistere malo", etc.; nusquam autem invenitur quod dixerit, "Dico vobis quod constituatis summum pontificem post Petrum", vel consimilia verba. Ergo si contra verba expressa Christi de patientia licet venire, non contra mentem--quemadmodum et ipsemet Christus fecit, ut testatur Augustinus, ubi prius, dicens: "Liquido ostenditur quod ipse Dominus Iesus, exemplum singulare patientie, cum percuteretur in faciem, respondit, 'Si male locutus sum, exprobra de malo; si autem bene, quid me cedis?' Nequaquam igitur preceptum suum, si verba sua intueamur, implevit, neque enim percutienti prebuit alteram partem, sed potius prohibuit ne faceret"--multo magis contra verba Christi non expressa de uno summo pontifice constituendo licet facere Christianis, ut scilicet non constituant unum sed plures summos pontifices, quando hoc expedit ecclesie Christi.

Christus expressis verbis, nullum casum excipiendo, precepit non iurare, dicens Matthei 5, "Ego autem dico vobis non iurare omnino, neque per coelum", [Matthew 5:34.] etc., et post, "Sit autem sermo vester est, est, non, non. Quod hiis amplius est a malo est". [Matthew 5:37.] Et tamen, non obstante isto precepto Christi expresso, licet in casu iurare: Extra, De electione, Significasti; [col. 49.] et Extra, De iureiurando, Etsi Christus; [col. 369.] 22, q. 1, Non est, ubi asserit Augustinus quod iurare licet propter infirmitatem aut incredulitatem eorum qui non aliter ad fidem moventur. [col. 861.] Ergo, multo magis, non obstante quod Christus fecerit beatum Petrum summum pontificem et caput omnium Christianorum, licet Christianis propter communem utilitatem totius ecclesie plures simul constituere summos pontifices, si hoc aliquando expediat.

Rursus, Christus expresse precepit apostolis, Matthei 10, ne possiderent aurum vel argentum aut pecuniam et ne haberent duas tunicas vel portarent calciamenta. [Matthew 10:9-10.] Et tamen manifesta necessitate cogente licebat eis contra ista venire, implendo scilicet mentem Christi, non verba. Quod ipse satis insinuare videtur, dicens apostolis Luce 22: "'Quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit vobis?' At illi dixerunt, 'Nihil'. Dixit ergo eis, 'Sed nunc qui habet sacculum tollat, similiter et peram, et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium'." [Luke 22:35.] Ex quibus verbis Beda elicit quandam regulam generalem, quod scilicet, non obstante precepto Christi, alia est regula vivendi tempore pacis, alia tempore persecutionis. Ex qua regula Bede potest quedam alia generalior colligi, quod scilicet propter necessitatem et utilitatem licet venire contra ordinationem Christi: si enim, non obstante precepto Christi, alia est regula vivendi tempore pacis, alia tempore persecutionis, ratione consimili, non obstante precepto Christi, alia est regula vivendi in casu necessitatis et utilitatis, alia extra casum necessitatis et utilitatis, cum non nisi propter necessitatem et utilitatem sit alia regula vivendi tempore pacis, alia tempore persecutionis---si enim nulla apparet necessitas nec utilitas propter persecutionem, regula vivendi, presertim promissa, nullatenus est dimittenda. Propter necessitatem igitur et utilitatem licet non implere verba Christi. Ergo non obstante quacumque ordinatione Christi de uno summo pontifice constituendo, licebit, si evidens utilitas hoc exposcit, plures constituere summos pontifices qui aristocratice gubernent universitatem fidelium.

Amplius, licet ex causa differre electionem summi pontificis; ergo licet pro tempore constituere alios qui gubernent communitatem fidelium.

Capitulum 23

Discipulus: Allegationes prescripte et alique alie prius[prius: 20.] adducte fundantur in hoc, quod licet venire contra verba divini precepti et Christi, licet non contra mentem seu intentionem precipientis, que aliquam apparentiam habere videntur. Ideo contra fundamentum eorum obiiciam, ut tam fundamentum quam dictas allegationes et consimiles melius intelligam et advertere valeam an aliquid contineant veritatis.

Videtur ergo quod nullo modo licet venire contra verba divini precepti seu Christi, nec propter necessitatem nec propter utilitatem. Nam de similibus simile iudicium est habendum; ergo eodem modo censendum est de quocumque precepto divino et de omnibus. Sed preceptum divinum de matrimonio inter virum et uxorem non solvendo sic obligat quod in nullo casu, excepto casu expresso a Christo (scilicet casu fornicationis), propter quamcumque necessitatem vel utilitatem licet uxorem dimittere, ut testatur ipsemet Christus, Matthei 5 et 19[Matthew 5:32, 19:9.] et Marci 10. [Mark 10:11.] Ergo et omne preceptum divinum et Christi sic obligat quod in nullo casu qui non sit expressus a Deo vel a Christo propter necessitatem et utilitatem liceret venire contra preceptum divinum.

Preterea, si propter necessitatem et utilitatem liceret venire contra preceptum divinum, omnia sacramenta Christi mutare propter necessitatem et utilitatem liceret, quia nullus obligatur ad sacramenta quecumque nisi propter preceptum divinum. Ergo propter necessitatem et utilitatem liceret non baptizare vel aliter baptizare quam institutum est a Christo, puta in vino vel alio liquore, si aqua haberi non posset et baptismus differri non posset. Liceret etiam conficere corpus Christi de alio pane quam triticeo, quando panis triticeus haberi non posset. Liceret etiam, quando vinum haberi non posset, conficere sanguinem Christi de aqua vel alio liquore. Et sic omnia sacramenta mutare liceret propter necessitatem et utilitatem.

Rursus, nulli licet venire contra verba alicuius precepti nisi qui habet potestatem dispensandi contra tale preceptum vel interpretandi idem preceptum. Sed nullus potest dispensare contra precepta divina nec interpretari eadem precepta. Ergo nulli licet venire contra verba precepti divini.

Ex hiis concluditur quod si Christus ordinavit unum summum pontificem esse preficiendum cunctis fidelibus, nullo modo licebit Christianis quibuscumque plures simul constituere summos pontifices.

Ista sunt que michi videntur efficacius improbare assertionem predictam. Ideo narra quomodo respondetur ad ipsa, et incipias ab ultimo, quia forte alique responsiones ad alia dependent ab illo.

Capitulum 24

Magister: Obiectio illa mentionem facit de duobus, scilicet de potestate dispensandi contra preceptum Dei sive Christi, et de potestate interpretandi preceptum Dei sive Christi. Quantum ad primum dicitur quod Christiani quicumque non habent potestatem dispensandi contra preceptum divinum seu Christi, nisi "dispensatio" interpretatio sive iuris declaratio appelletur, qualiter glossa, 25, q. 1, super capitulum Sunt quidem, loqui videtur, dicens quod "papa dispensat in evangelio interpretando ipsum". [Gloss, s. v. apostoli, col. 1439.] Cui concordare videtur assertio quorundam iuristarum dicentium: "Dispensatio dicitur declaratio sive commutatio. Sic potest dispensare", scilicet papa, "de voto, et de hiis que fiunt de iure divino et naturali, dummodo subsit necessitas vel utilitas et compensabilitas".

De potestate autem interpretandi preceptum Dei sive Christi, et per consequens dispensandi predicto modo, quid dicendum sit secundum quandam opinionem ex prolixa nostra disputatione "De potestate interpretandi dicta et statuta aliorum", prima parte nostri Dyalogi, libro 6, [cap. 100.] potest advertere studiosus. De qua pauca recitabo, nonnulla addendo. Dicitur itaque quod non est necessaria interpretatio alicuius dicti, precepti seu statuti divini, naturalis vel humani, nisi propter ignorantiam alicuius cui necessaria est interpretatio; quia "ubi verba non sunt ambigua non est locus interpretationi", ut notat glossa, Extra, De consuetudine, super capitulum Cum dilectus. [Gloss, s. v. iuri communi, col. 94.] Ad illum igitur pertinet interpretatio qui scit verum intellectum illius quod interpretandum est, quando scilicet aliquis alius dubitat de vero intellectu eius. Multi autem periti sciunt verum intellectum preceptorum Dei et Christi. Precepta illa possunt interpretari illis qui nesciunt, quia huiusmodi interpretatio non est nisi expositio vel declaratio seu manifestatio veri intellectus preceptorum Dei. Et ita Christiani habent potestatem interdum interpretandi preceptum divinum, quando scilicet sciunt verum intellectum illius. Si autem nesciretur verus intellectus alicuius precepti Dei, quia nesciretur intentio Dei in precipiendo, nec per rationem nec per scripturas alias sed solummodo per revelationem Dei posset sciri (sicut secundum quosdam verus intellectus litteralis multarum prophetiarum que ponuntur in libro Apocalypsis, et aliis scripturis propheticis non potest sciri nisi per revelationem novam), tunc interpretatio talis precepti expectanda est a solo Deo. Sed intellectus preceptorum sive ordinationum Dei de patientia conservanda, iuramento non prestando, de non portando sacculo sive pera et de summo pontifice constituendo, et multorum aliorum, scitur a pluribus Christianis et sciri potest per rationem et Scripturas. Ideo interpretari possunt Christiani periti talia precepta sive ordinationes, et secundum veram interpretationem ipsa servari debent. "Nec est semper inherendum verbis", etiam Christi, "sed menti", secundum glossam, 23, q. 1, super capitulum Paratus, [Gloss, s. v. si verba, col. 1285.] que ibidem specialiter loquitur de verbis Christi.

Discipulus: Secundum ista non magis liceret pape interpretari verba Dei et Christi quam alteri sapienti et in sacris litteris erudito, nec plus esset credendum pape in huiusmodi quam alteri sapienti.

Magister: Respondetur quod non aliter licet pape interpretari verba Dei vel Christi quam alteri, nec est magis credendum sibi in huismodi quam alteri sapienti; ymmo in huiusmodi sunt magis periti quam papa ipsi pape preferendi, ut habetur dist. 20, para. 1, ubi habetur quod divinarum scripturarum tractatores in sacrarum scripturarum expositionibus summis pontificibus preferuntur. [dictum ante c. 1, para. 1, col. 65.] Veruntamen si interpretatio seu expositio pape fuerit catholica, nullum habens errorem, est quodammodo magis autentica quam interpretatio alterius eruditi, quia extunc nulli licebit publice contrarium opinari et tenere scienter, quod non est verum de eadem interpretatione si esset solummodo alterius eruditi, quia, si non esset de aliquo quod quis teneretur explicite credere, liceret alii, non obstante huiusmodi interpretatione, publice opinando tenere contrarium, licet non pertinaciter. Si autem interpretatio pape esset erronea et non consona veritati, liceret cuilibet scienti eam non esse consonam veritati manifeste et publice reprobare, et quilibet hoc sciens, pro loco et tempore, de necessitate salutis, ipsam impugnare deberet.

Discipulus: Secundum ista papa nullo modo posset dispensare contra Dominum vel Apostolum aut scripturam sacram, cuius contrarium tenere videtur glossa, 25, q. 1, super capitulum Sunt quidam, dicens: "Sustineri potest quod papa contra Apostolum dispensat; non tamen in hiis que pertinent ad articulos fidei". [Gloss, s. v. apostoli, col. 1439.]

Magister: Dicitur quod glossa accipit ibi "dispensare" pro interpretari sive declarare intellectum Apostoli; quod papa potest.

Discipulus: Isto modo papa potest dispensare in hiis que pertinent ad articulos fidei, quod tamen negat glossa. Potest enim declarare verum intellectum illorum que pertinent ad articulos fidei, sicut et aliorum.

Magister: Respondetur quod articulos fidei qui ponuntur in symbolo, de quibus loquitur glossa, non potest aliter interpretari quam interpretati sunt, quia quoad sensum litteralem sufficienter interpretati sunt et declarati. Sed sensus multorum aliorum que inveniuntur in scripturis sacris potest papa, si est peritus, nova interpretatione interpretari, quia in speciali non inveniuntur taliter interpretata a prioribus, quin pro multis simplicibus, ymmo peritis, nova et explicita interpretatione indigeant, quam multi etiam literati ex omnibus scripturis summorum pontificum et tractatorum divinarum scriptuarum colligere nescirent. Nec est nec fuit aliquis summorum pontificum aut doctorum ita peritus quin potuit et posset continue et semper in intelligentia scripture divine proficere, etiam si viveret mille annis aut pluribus, inveniendo noviter sensus catholicos litterales (qui sunt aliorum sensuum fundamenta) studendo in scripturis sacris, et hoc propter difficultatem intelligendi scripturam sacram in diversis locis.

Discipulus: Satis dixisti de ista obiectione. Et modo narra qualiter respondetur ad primam obiectionem quam adduxi in capitulo precedenti.

Magister: Ad illam[illam: 23.] allegationem dicitur quod de similibus simile iudicium est habendum, quando non prohibetur, nec explicite nec implicite, simile haberi iudicium. Ubi autem prohibetur explicite vel implicite de similibus simile habere iudicium, ibi non est habendum simile iudicium de similibus. Abraham enim, ex quo recepit mandatum de filio immolando, tenebatur parare se ad filium suum occidendum innocentem, et tamen ne occideret alios innocentes debuit sibi cavere, quia simpliciter erat sibi preceptum ut immolaret filium suum, et non alios, et ideo alium intellectum non potuit elicere ex verbis precepti nisi quem primo sonabant. Et ita erant expressa, omni ambiguitate carentia, quod non erat ibi locus interpretationi, nec aliquem alium intellectum potuit elicere. Ex quibus verbis Dei nec etiam per rationem potuit alium elicere intellectum, cum non ignoraverit Deum esse dominum vite et mortis. Quamvis ergo esset simile de precepto Dei super matrimonio non solvendo, sive super uxore non dimittenda, et quocumque alio precepto Dei, tamen non est nec esset simile iudicium quo ad omnia habendum de precepto predicto et quocumque alio precepto Dei, quia Christus excipiendo unum casum specialem in quo liceat dimittere uxorem alios casus prohibuit. Quia "quod de uno conceditur de aliis negatur" (dist. 25, c. Qualis; [col. 94; cf. Gloss, casus and s. v. negatur, col. 126.] 15, q. 3, De crimine; [col. 751.] 45 dist., c. Disciplina; [col. 163.] 1, q. 1, Per Ysaiam), [col. 396.] que regule tenent ubi tenet argumentum a contrario sensu, quod fortissimum est in iure, ut leges dicunt. [Cf. gloss to Digest, 1.21.1, s.v. fortissimum, col. 114.] In multis autem aliis preceptis Dei et Christi speciales casus non excipiuntur explicite. Ideo in eis non plus est intelligendus unus excipi quam alius. Quare ex aliis locis scripture divine colligendum est an aliquis casus debeat excipi licet non exprimatur, et an sit eadem ratio excipiendi talem casum in uno precepto et in alio, et an precepta sint consimilia quantum ad genus preceptorum, puta an precepta naturalia vel positiva, an aliquod naturale et aliquod positivum. Si enim sint simpliciter precepta iuris naturalis, nullus casus excipi debet propter quamcumque necessitatem vel utilitatem, nisi Deus specialiter aliquem exciperet (quemadmodum, non obstante precepto iuris meri naturalis de nullo innocente scienter interficiendo, Deus precipiendo Abrahe ut immolaret filium suum specialem exceptionem fecit). Si autem sint precepta mere positiva, casus necessitatis et utilitatis ita debet excipi in uno sicut in alio, nisi ex Scripturis specialiter colligi possit quod in aliquo tali precepto non est excipiendus casus necessitatis et utilitatis. Et ita de preceptis similibus simile potest haberi iudicium.

Ad sequentem[sequentem: 23.] allegationem respondetur quod non sequitur ex predictis quod liceat omnia sacramenta mutare, quia aliud est preceptum mutare et aliud preceptum omittere, et consimiliter aliud est sacramenta mutare et aliud sacramenta omittere. Et ideo, quamvis nonnumquam liceat aliqua sacramenta omittere, non licet tamen illa mutare. Propter quod nulli licet baptisare in vino vel in alio liquore quam in aqua, nec licet conficere corpus Christi nisi in pane triticeo et in vino. In casu tamen propter necessitatem vel utilitatem licet omittere sacramenta aliqua.

Capitulum 25

Nunc expone quomodo sustinetur quod licet Christianis propter necessitatem vel utilitatem constituere plures summos pontifices, non obstante quod non liceat eis scindere unitatem ecclesie, que consistit in hoc, quod unum caput sub Christo omnibus principetur, in quo fundabatur secunda allegatio superius[superius: 21.] inducta capitulo 21.

Magister: Respondetur quod nullis Christianis licet scindere unitatem ecclesie, sed absque unitate summi pontificis potest unitas ecclesie perdurare. Vacante enim apostolica sede manet unitas ecclesie, et ita non existente summo pontifice potest unitas ecclesie permanere. Nec scissa est ecclesia propter hoc quod nullum habet summum pontificem; alioquin sepe scinderetur ecclesia, cum sepe nullus sit summus pontifex. Et ita omni schismate caret ecclesia absque uno summo pontifice. Et per consequens ex hoc, quod essent plures summi pontifices simul regentes ecclesiam, non posset inferri quod scissa esset ecclesia.

Ad auctoritatem[auctoritatem: 21.] autem beati Cypriani respondetur quod loquitur in casu in quo plures discordes gererent se taliter pro summo pontifice quod quilibet eorum diceret apud se solum esse pontificatum et ecclesiam, quemadmodum accidit tempore beati Cypriani de Cornelio et Novatiano, propter quorum discordiam dixit Cyprianus verba prescripta, sciens quod Cornelius erat verus summus pontifex et non Novatianus. Si autem propter necessitatem vel utilitatem, absque discordia, de consensu fidelium, plures simul sederent in apostolica sede et concorditer regerent ecclesiam Dei, ex pluralitate huiusmodi summorum pontificum nullum periculum schismatis sequeretur, quia nec inter ipsos summos pontifices nec inter eis subiectos aliqua esset scissura, quemadmodum si in eodem episcopatu essent plures episcopi se mutuo adiuvantes, nulla propter hoc in eodem episcopatu esset scissura.

Et ex isto sumitur argumentum ad probandum quod absque omni schismate et divisione unitatis ecclesie possent propter necessitatem vel utilitatem esse simul plures summi pontifices. Nam idem iuris est in parte quod in toto et in parvis quod in magnis. [Cf. 1.] Sed in eodem episcopatu possunt simul esse duo episcopi, (7, q. 1, c. Non autem, [col. 571.] et c. Petisti, [col. 574.] et c. Quia vero); [Rather, Qui vero, col. 583.] ergo consimiliter propter necessitatem vel utilitatem possent esse simul plures summi pontifices. Et quamvis numquam fuit factum, tamen fieri posset, quemadmodum nec ante tempora Augustini nec post legitur quod episcopo existente incolumi alius fuerit in eodem episcopatu episcopus ordinatus, et tamen de beato Augustino hoc legitur factum. Nam 7, q. 1, c. Non autem, sic habetur: "Non autem hoc tantum scripsimus gratulandum quod Augustinus episcopatum acceperit, sed quod Dei gratia hanc curam meruerit Africana ecclesia, ut verba coelestia Augustini ore perciperet, qui ad maiorem Dominici muneris gratiam novo more provectus, ita consecratus est ut non succederet in cathedra episcopo, sed accedens ecclesiam incolumi Valeriano Iponensis ecclesie episcopo coepiscopus Augustinus factus est". [col. 571.] Si igitur propter utilitatem ecclesie Iponensis plures fuerunt simul in Iponensi ecclesia episcopi, multo magis propter utilitatem universalis ecclesie plures esse possunt apostolici simul.

Discipulus: Contra hoc est glossa super eodem c. Non autem, que dicit in hec verba: "Numquid eodem modo possent esse duo apostolici? Argumentum quod non, supra, eadem, c. Factus; et Dominus tantum unum constituit, 24, q. 1, Ita loquitur, et c. Quicumque, contra quod non potest dispensari, 25, q. 1, Sunt quidam. Preterea, quia una est catholica ecclesia et unum caput. Tamen plures imperatores fuisse legimus, 21 dist. c. Nunc autem. Sed hic non est ita, quia offenderetur illa regula, scilicet unam sanctam ecclesiam". [Gloss, s. v. ut non succederet, col. 823.] Ex quibus verbis colligitur quod articulo fidei obviat plures esse apostolicos simul, illi videlicet articulo, "unam sanctam ecclesiam catholicam".

Magister: Respondetur quod glossa ibi non loquitur assertive sed solummodo allegando; unde dicit, "argumentum quod non". Et ideo non determinat partem illam, sed tantummodo argumentatur pro ipsa. Que argumenta concludunt quod non possunt esse duo apostolici contrarii et discordes quorum uterque vel alter dicat et asserat se solum esse apostolicum et non alium, vel quorum alter non sit legitime apostolicus constitutus. In quo casu loquitur illud capitulum allegatum, Factus, quia loquitur de Cornelio et Novatiano, quorum Cornelius rite et legitime fuit electus, sicut idem capitulum asserit et testatur. Novatianus autem, non propter necessitatem vel utilitatem ecclesie, sed per ambitionem cum scandalo et divisione ecclesie, gradum apostolicum usurpavit, testante sequenti capitulo, in quo sic habetur: "Novatianus episcopus non est, qui, Cornelio episcopo in ecclesia a 26 episcopis facto, adulter et extraneus, episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur". [7, q. 1, c. 6, col. 568.] De quo in libro 6 Ecclesiastice Historie, c. 35, sic habetur: "Novatus ecclesie Romane presbyter, elatione quadam tumidus, spem penitus eis salutis adimebat, etiamsi digne poenituissent. Ex quo et princeps hereseos extitit Novatianorum, qui, ab ecclesia separati, superbo nomine seipsos 'catharos', id est 'mundos', appellabunt. Ob quam rem concilium sacerdotale celeberrimum in urbe Roma congregatum est episcoporum quidem sexaginta presbyteriorumque totidem cum diaconis plurimis. Preterea etiam per singulas quasque provincias, de hac re magna deliberatione habita, decretis signatur quid facto opus sit. Statuitur ergo Novatum quidem, cum hiis qui eum mentis elatione tumidum sequerentur quique ad inhumanam istam et nichil fraterne caritatis servantem sententiam declinarent, alienum esse ab ecclesia". Et infra: "Extat autem et alia epistola Cornelii ad Fabianum Antiochie episcopum scripta, edocens singula queque de Novato, quis qualisque fuerit vel vita vel moribus et quomodo ab ecclesia declinaverit, in qua refert quod episcopatus cupiditate, quam intra se latenter gerebat, in hec omnia mala deciderit". Et infra: "Sydonius et Celerinus, qui valde clari in confessoribus habebantur, eo quod circa omnia tormentorum genera superaverant. 'Sed isti', inquit, 'cum diligentius perspexissent agere eum'", scilicet Novatum, "'cuncta fraudibus et dolis, mendaciis atque periuriis et quia bonitatem ad hoc solum simularet ut deciperet ignorantes, relicto eo, vel potius execrato, ad ecclesiam cum magna satisfactione reverterunt, et, presentibus episcopis et presbyteris sed et laicis viris, primo quidem errorem suum, tunc deinde et illius fraudes ac fallacias confitentur'. Addidit preterea etiam hoc in hac epistola quod 'cum semper fratribus iurare solitus sit episcopatum se omnino non cupere, subito et ex improviso, velut novum plasma, episcopus apparuit, scilicet qui disciplinam et instituta ecclesiastica vendicabat, episcopatum quem non a Deo acceperat presumebat. Tribus namque episcopis simplicissimis hominibus et omnium ignaris de remota Italie parte adhibitis, ymmo potius subtili ab eo circumventione deceptis, imaginariam magis quam legitimam ab eis extorqueret manus impositionem.'" Et infra: "Addidit autem et hoc, quod idem ipse Novatus in iuventute spiritu immundo vexatus sit, et cum tempus aliquantum consumpsisset apud exorcistas, egritudinem incurrerit gravem ita ut desperaretur, et quod iacens in lecto pro necessitate perfusus sit, nec reliqua in eo que baptismum sequi solent solemniter adimpleta sint, nec signaculo crismatis consummatus sit; unde nec Spiritum Sanctum unquam potuerit promereri". [Rufinus, in Eusebius Werke, Bd. 2, Die Kirchengeschichte, Teil 2, ed. E. Schwartz, Leipzig, 1908, pp. 613-621.] Ex quibus verbis colligitur quod Novatus et summo episcopatu erat indignus, et non legitime sacerdotium usurpavit, ac multis fraudibus et fallaciis utebatur. Quare ecclesiam scindebat; sed si dignus existens de consensu unanimi catholicorum fuisset assumptus, non fuisset propter hoc scissa ecclesia.

Nec apostolicorum pluralitas concorditer gubernantium ecclesiam unitati ecclesie repugnat, quemadmodum episcoporum pluralitas non obviat unitati episcopatus, nec pluralitas principantium aristocratice in civitate civitatis destruit unitatem. Nec propter hoc offenderetur ille articulus fidei, "unam sanctam ecclesiam catholicam ", quia propter pluralitatem apostolicorum propter necessitatem vel utilitatem de unanimi consensu fidelium assumptorum non fierent plures ecclesie, sed remaneret una propter unitatem fidei et concordiam apostolicorum "eadem mente unoque consilio" [Judges 20:11; cf. 1 Corinthians 1:10.] ceteris principantium orthodoxis.

Cum igitur dicit Cyprianus, ut allegatum[allegatum: 21.] est, quod "ab unitate exordium proficiscitur, ut ecclesia Christi una monstraretur", respondetur quod quando necessitas aut utilitas non requirit pluralitatem apostolicorum, in quo casu loquebatur Cyprianus, unus debet esse apostolicus, ut ecclesia Christi non solum per unitatem fidei, baptismi et ceterorum que enumerat Apostolus ad Ephesios 4[Ephesians 4:3-6.] sed etiam per unitatem apostolici in quem unanimiter consentiunt catholici, monstratur una. Quando autem necessitas vel utilitas apostolicos plures exposcit, sufficit quod ecclesia sit una per unitatem illorum que enumerat Apostolus ad Ephesios 4, per quorum unitatem est una quando, vacante apostolica sede, nec uni nec pluribus apostolicis subditur ecclesia. Inter que "unum apostolicum" minime ponit cum de unitate ecclesie loquitur, dicens: "Solliciti servare unitatem Spiritus in vinculo pacis, unum corpus et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestre, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui est super omnes et per omnia et in omnibus nobis". [Ephesians 4:3-6.] In quibus oportet ut fideles unitatem servent, sive habeant aliquem apostolicum sive nullum, sive etiam habeant unum apostolicum sive plures. Quandoque tamen expedit, unum apostolicum ecclesia debet habere, nec unitas ecclesie monstraretur nisi, quando expediret et posset, ecclesia uni apostolico subderetur.

Et sic predicta verba intelligit Cyprianus, quod ex verbis eiusdem sequentibus, que etiam sunt superius[superius: 21.] allegata, ostenditur, cum dicit: "Quam unitatem tenere firmiter et vendicare debemus, maxime nos episcopi, qui in ecclesia Dei presidemus, ut episcopatum quoque ipsum unum atque indivisum probemus". Ex quibus verbis colligitur quod secundum beatum Cyprianum non solum apostolatus sed etiam episcopatus esse debet unus atque indivisus, et tamen, sicut probatum est prius, in eodem episcopatu ex necessitate vel utilitate simul plures possunt esse episcopi, et per consequens in apostolatu possunt esse plures apostolici. Aliter enim minus in necessariis esset provisum apostolatui quam episcopatui. Sicut ergo in eodem episcopatu possunt esse plures episcopi, ita in apostolatu possunt esse plures apostolici, et tamen propter unitatem voluntatum et ceterorum que enumerat Apostolus et episcopatus et apostolatus unus et indivisus manebit, quemadmodum propter unitatem voluntatum plurium aristocratice principantium in eadem civitate remanet civitas una, cuius unitas interdum melius servatur per plures quam si unus solus principaretur; licet si nichil singulare obsisteret melius regeretur ab uno.

Capitulum 26

Discipulus: Vertas te ad alias allegationes que supra capitulo 21 sunt adducte, et narra breviter quomodo respondetur ad ipsas.

Magister: Ad illam[illam: 21.] que fundatur in hoc, quod nullus est verus in ecclesia principatus nisi apostolicus, qualis non esset principatus plurium presidentium orthodoxis, respondetur quod quamvis propter necessitatem vel utilitatem essent plures principantes catholicis, tamen principatus eorum esset apostolicus et quilibet eorum esset vere successor beati Petri et vicarius Christi, quemadmodum si essent plures imperatores, quilibet eorum esset verus imperator. Et ita quamvis simul essent plures apostolici, tamen ecclesia esset vere in apostolica radice fundata et esset principatus apostolicus vere per successiones episcoporum absque omni schismate continuatus, si unanimes, pro utilitate communi, de concordi voluntate fidelium, plures simul in apostolica sede sederent, quemadmodum imperium Romanorum fuit unum et idem per successiones imperatorum continuatum quando fuerunt simul plures imperatores et quando fuit unus solus. Sic etiam in diversis regnis simul aliquando fuerunt plures reges, scilicet pater et filius, et tamen idem fuit regnum et per sucessiones regum continuatum.

Discipulus: Si autem essent plures apostolici simul, ipsi aristocratice regerent universitatem fidelium, et principatus eorum esset aristocraticus reputandus. Sed principatus apostolicus non est principatus aristocraticus, sed magis regalis, iuxta illud 1 Petri, 2, "Vos estis genus electum, regale sacerdotium". [1 Peter 2:9.] Et in Apocalypsi dicit beatus Iohannes: "Fecit nos regnum sacerdotale ".[Apocalypse 1:6.] Ergo si essent plures apostolici, principatus regalis esset in aristocraticum mutatus, et per consequens non esset apostolicus.

Magister: Respondetur quod principatus apostolicus non esset in alium transmutatus, quia in principatu nulla esset varietas potestatis, sed esset solummodo pluralitas principantium, non de necessitate principatus sed propter utilitatem aliam vel necessitatem. Differt autem aristocraticus principatus a principatu regali magis per diversam potestatem quam per unitatem et pluralitatem principantis et principantium, quia in hoc saltem principatus aristocraticus differt a principatu regali, quod unus principantium aristocratice absque speciali commissione alterius non potest exercere ea que ad aristocraticum pertinent principatum, quod non est in principatu regali, nec esset in principatu plurium apostolicorum, si plures essent simul.

Discipulus: Dic qualiter ad sequentem[sequentem: 21.] allegationem respondetur.

Magister: Multipliciter respondetur. Uno modo quod papa non habet potestatem preficiendi alium in summum pontificem quia summus pontifex a fidelibus prefici debet, et ideo papa non habet omnino plenitudinem potestatis. Aliter dicitur quod papa non habet regulariter, sed casualiter, potestatem preficiendi alium in summum pontificem, quando videlicet videret imminere periculum fidelium seu fidei nisi alius preficeretur, vel singularem utilitatem si alius ordinaretur, et non posset convenienter requirere consensum fidelium et periculum esset in mora. Cum vero dicitur quod papa non potest dispensare contra statum generalem ecclesie, respondetur quod papa non potest regulariter dispensare contra illa que explicite vel implicite continentur in scripturis sacris, nec etiam contra ea que ad iura pertinent aliorum; tamen casualiter, ex causa iusta et rationabili, potest inducere novitates que fidei non repugnant. Et ideo ex causa rationabili posset alium constituere summum pontificem, qualiter secundum quosdam beatus Petrus alium fecit summum pontificem ipso vivente. [See Clement, Epistola I ad Jacobum Fratrem Domini, translated by Rufinus, Migne, Patrologia Graeca, vol. 1, col. 464. Cf. Digest, 8, q. 1, c. 2, col. 590. The letter is apocryphal..] Regulariter tamen hoc facere papa non potest, et si fecerit minime tenet.

Ad aliam[aliam: 21.] allegationem dicitur quod fideles ex causa instituendo plures summos pontifices nequaquam incurrerent hereticam pravitatem, quia privilegium Romane ecclesie traditum sibi a Christo non auferrent ab ea, quia remaneret eadem Romana ecclesia, habens potestatem preficiendi sibi et universitati fidelium unum summum pontificem, et etiam plures quando expedierit.

Ad aliam[aliam: 21.] dicitur quod in uno episcopatu possunt esse duo episcopi, sicut accidit tempore beati Hieronymi de Augustino et Valerio, qui simul fuerunt episcopi Iponensis ecclesie, sicut ostensum est supra. [supra: 25.]

Discipulus: Glossa super illud capitulum 7, q. 1, Non autem, videtur dicere quod Valerius et Augustinus non regebant simul episcopatum eundem.

Magister: Dicitur quod talis glossa, si esset, manifeste corrumperet textum. Quia textus dicit expresse quod "incolumi Valerio Iponensis ecclesie episcopo, coepiscopus Augustinus factus est"; sed si Valerius cessisset, Augustinus non fuisset factus coepiscopus. Ergo eodem tempore regebant eundem episcopatum. Nec glossa asserit contrarium, sed dubitative loquitur, dicens "forte Valerius cessit administrationi Augustini ".[Gloss, s. v. ut non succederet, col. 823.]

Ad Hieronymum[Hieronymum: 21.] autem dicitur quod ipse intendit quod, regulariter et absque causa iusta, non debent esse plures episcopi in eodem episcopatu; ex causa tamen possunt esse.

Ad ultimam[ultimam: 21.] respondetur quod fideles propter necessitatem vel utilitatem sufficienter moventem et inducentem constituendo plures summos pontifices non facerent conditionem ecclesie deteriorem quoad spiritualia, sed meliorarent eam, quia in tali casu magis expediret ecclesie regi a pluribus quam ab uno. Cum autem dicitur quod principatus aristocraticus, et quilibet alius, est minus bonus quam principatus regalis, respondetur quod quantum ad naturam principatus est minus bonus, interdum tamen melior est quodammodo quam principatus regalis, quemadmodum multe medicine in se deteriores sunt cibis qui competunt sanis, et tamen nonnumquam meliores sunt quibusdam egris. Et ideo licet quantum est de natura rei sit melius quod principetur unus solus, quia, ut dicit glossa super sepe allegatum capitulum 7, q. 1, Non autem, "Facilius expeditur administratio per unum quam per plures, ff. De administratione, Tutor, l. 3, para. ultimo". [Gloss, s. v. ut non succederet, col. 823.] Quod communiter habet veritatem; non tamen semper, quia in casu potest esse melius quod principentur plures, et quandoque facilius expeditur administratio per plures quam per unum.

Capitulum 27

Discipulus: Recitasti quomodo respondetur, secundum unam opinionem, ad allegationes ostendentes quod fideles non possunt instituere plures apostolicos simul. Nunc secundum opinionem contrariam narra qualiter respondetur ad allegationes contrarias adductas supra capitulo 20 huius secundi, quibus ostenditur quod licet fidelibus plures constituere principantes communitati fidelium, sive quod possint alium principatum quam apostolicum instituere, sive quod solummodo possint ad statum apostolicum simul plures provehere.

Magister: Secundum tenentes quod nullo modo possunt simul esse plures apostolici respondetur ad primam[primam: 20.] allegationem quod statuta humana que divinis preceptis non obviant variari possunt; sic etiam principatus qui ordinationi divine minime adversantur variare licet; sed non illos quorum aliquis repugnaret ordinationi divine. Plures autem simul esse apostolicos obviaret ordinationi Christi, qui unum constituit, et ideo non licet constituere simul plures apostolicos.

Ad secundam[secundam: 20.] dicitur quod in hoc communitati fidelium quantum ad omnia necessaria optime est provisum, quod diligendo et obediendo Deo fidelibus "omnia cooperantur in bonum", [Romans 8:28.] secundum Apostolum, et ideo, licet quandoque esset melius et magis expediens plures apostolicos presidere quam unum si non esset contra ordinationem Christi, tamen melius est et magis Christianis expediens, propter ordinationem Christi, subesse et obedire uni apostolico quam pluribus.

Ad aliam[aliam: 20.] respondetur quod consuetudines que sunt consone ordinationi Christi, quantumcumque inciperent esse onerose, per Christianos tolli non possent, quemadmodum leges divine date populo Iudaico, quamvis fuerint onerose (iuxta verba Petri que leguntur Actuum 15), [Acts 15:10.] tamen per eundem populum tolli non poterant; sic quamvis principatus unius solius apostolici inciperet esse onerosus, tamen tolli non posset, sed tollerandus esset, quemadmodum sunt tollerandi mali prelati.

Ad aliam[aliam: 20.] respondetur quod expedit ecclesie propter bonum obedientie, si est voluntas Dei, illi principatui obligari qui potest in pessimum transmutari, quemadmodum propter bonum obedientie expedit ecclesie propter preceptum Dei prelato pessimo obedire. Et ideo licet principatus unius summi pontificis posset per malitiam eius transmutari in pessimum, quia potest effici tyrannus, tamen propter bonum obedientie expedit ecclesie sustinere eundem.

Ad aliam[aliam: 20.] rationem respondetur quod propter evidentem utilitatem est novitas facienda ita ut recedatur ab eo iure humano quod diu equum visum est, sed propter nullam utilitatem recedendum est a iure divino quod diu equum visum est. Sic etiam a principatu humanitus instituto propter utilitatem evidentem recedendum est, sed non a principatu a Christo instituto, quemadmodum a sacerdotio levitico propter nullam utilitatem licebat Iudeis recedere. Principatus autem apostolicus sic est divinitus institutus ut unus solus debeat principari. Quare propter nullam utilitatem talis principatus in aristocraticum vel alium transmutandus est, nec aliquo modo licebit fidelibus plures apostolicos constituere.

Ad aliam[aliam: 20.] respondetur quod principatus unius summi pontificis non potest esse dispendiosus Christianis nisi propter malitiam summi pontificis principantis vel propter malitiam subiectorum, et ideo principatus ille non est transmutandus in alium, sed corrigendi sunt illi propter quos tendit ad noxam vel accidit dispendium Christianis.

Per idem ad aliam[aliam: 20.] respondetur quod interdum quando illud quod provisum est ad concordiam propter malitiam aliquorum tendit ad noxam, non ipsum est tollendum, sed corrigendi sunt illi propter quos tendit ad noxam.

Ad aliam[aliam: 20.] dicitur quod non semper cessante causa cessat effectus, sicut in multis casibus patet.

Ad aliam[aliam: 20.] respondetur, sicut responsum[responsum: 20.] est, quod non semper est standum maiori parti nec pluralitati. Et ideo, licet maior pars Christianorum vellet constituere plures apostolicos simul, non esset standum eis, quia minor maiori ratione niteretur, scilicet ordinatione Christi, qui instituit unum solum apostolicum. Ad allegationes[allegationes: 20.] in contrarium dicitur quod pro necessitate non licet facere contra preceptum divinum expressum, nisi quando potest colligi ex Scripturis quod necessitas est excepta in legibus divinis. Non autem potest haberi ex Scripturis quod in ordinatione Christi de uno apostolico constituendo aliqua necessitas sit excepta, et ideo nec propter necessitatem nec propter utilitatem sunt plures apostolici constituendi.

Ad ultimam[ultimam: 20.] respondetur quod David ex inspiratione divina fecit illam divisionem sacerdotum, et ideo, si Deus ordinaverit, possent constitui plures apostolici; sed absque precepto divino hoc legitime minime fieri posset.

Capitulum 28

Discipulus: Narrasti secundum opinionem unam quod quando expediret liceret Christianis constituere plures apostolicos. Nunc indica an, secundum eandem opinionem, licet in aliquo casu plures constitui patriarchas seu primates nullum superiorem habentes, quorum nullus pro apostolico sit habendus.

Magister: Secundum unum modum ponendi opinionem prescriptam liceret, si communitati fidelium expediret, tales plures constituere patriarchas seu primates. Quod ponit propter plures conditiones que adducte sunt supra 20 capitulo huius secundi ad probandum quod liceret plures apostolicos simul habere. Secundum alium modum ponendi hoc nullo modo liceret.

Discipulus: Secundum primum modum ponendi explica alios casus possibiles in quibus liceret plures tales patriarchas seu primates habere.

Magister: Dicitur quod unus casus esset si papa et cardinales efficerentur heretici et Romani faverent eisdem aut nollent catholicum in summum pontificem eligere. Tunc enim liceret quibuscumque et quotcumque provinciis et regionibus que hoc concorditer vellent sibi unum primatem eligere qui in causis spiritualibus omnibus aliis presideret; et ideo, si alique provincie concordarent in unum et alie in alium, possent plures tales primates non habentes superiorem, quorum nullus esset apostolicus, preesse Christianis quousque de apostolico provideretur universitati fidelium.

Alius casus esset si, propter heresim pape vel discordiam eligentium, apostolica sedes diu vacaret, ita ut negotia communia ecclesie per ipsam expediri non possent, quemadmodum aliquando vacavit sex annis. Tunc enim liceret provinciis que vellent sibi constituere primatem modo predicto qui negotia communia illarum provinciarum expedire valeret.

Alius casus esset si catholici omnes preter paucos, per bella intestina vel per infideles aut schismaticos aut aliter, taliter premerentur quod ad apostolicum verum non possent habere recursum, et tamen diverse provincie possent convenire ad preficiendum sibi unum caput. Tunc enim liceret quibuscumque et quotcumque provinciis que possent et vellent sibi constituere unum primatem qui super omnes potestatem haberet. Et ita possent alique provincie in una parte mundi unum et alie in alia parte mundi alium constituere sibi primatem. Quare possent licite fieri plures tales patriarche seu primates.

Discipulus: Aliquas allegationes adducas quod in predictis casibus vel aliis possent plures constitui huiusmodi patriarche seu primates.

Magister: Hoc videtur posse probari. Nam ut habetur dist. 1, c. Ius civile, "Unaqueque civitas et populus potest sibi ius proprium divina humanaque causa constituere". [col. 2.] Ubi dicit glossa super vocabulo "civitas": "Sic aliqua ecclesia ius sibi statuit, ut infra 11 dist., Catholicam, et De consecratione, dist. 3, Pronunciandum". Et super vocabulo "humana" ait: "Id est contemplatione Dei et hominum", [Gloss, col. 5.] id est reverentia Dei et utilitate hominum. Ex quibus colligitur quod quelibet ecclesia et quilibet populus Christianus postest sibi auctoritate propria ius proprium statuere pro utilitate sua. Ergo, a simili, vel multo fortius, potest sibi pro reverentia Dei et utilitate hominum constituere caput et prelatum, quia parum est ius esse in civitate nisi sint qui iura regere possint et reddere, ff. De origine iuris, l. 11. [Digest, 1.2.13.]

Amplius, cui licet cedere iuri suo, eidem licet super se superiorem recipere. Sed patriarchis et primatibus pro utilitate communi licet cedere iuri suo, ergo multo magis licet eis super se superiorem recipere pro communi utilitate. Si autem licet episcopis, patriarchis et primatibus, multo magis hoc licet inferioribus, et per consequens possunt si volunt super se constituere unum caput cui omnes subsint.

Discipulus: Isti opinioni sacri canones obviare videntur, quibus statuitur et asseritur quod nova dignitas non potest constitui sine licentia pape (Extra, De constitutionibus, Cum accessissent; [col. 9.] 22 dist., c. 1; [col. 73.] Extra, De consuetudine, Cum olim). [col. 38.]

Magister: Respondetur quod quando potest haberi recursus ad papam non est nova dignitas constituenda absque licentia pape, in quo casu loquuntur canones sacri. Sed quando non potest haberi recursus ad papam catholicum, tunc pro utilitate communi licet aliquo modo novam constituere dignitatem duraturam saltem usque quo possit haberi ad papam recursus. Sicut enim "difficultas aliquid admittit" vel permittit "quod alias prohiberetur", sicut notat glossa, Extra, De ecclesiis edificandis, super capitulum Ad audientiam, [Gloss, s. v. magna difficultate, col. 1400.] ita etiam impossibilitas aliquid admittit vel permittit quod alias prohiberetur. Quare propter impossibilitatem recursus habendi ad papam licet tales constituere patriarchas vel primates, quamvis hoc prohibeatur de sacris canonibus, qui intelligendi sunt loqui quando potest haberi recursus ad papam. Quemadmodum canones prohibentes quosdam excommunicatos absolvi ab alio quam a papa intelligendi sunt quando excommunicatus potest ad papam recurrere, non quando ne recurrat ad summum pontificem impeditur, (Extra, De sententiis excommunicationis, Quamvis[col. 912.] et in aliis pluribus sacris canonibus idem habetur), sic etiam quando non potest recursus haberi ad papam, vel non expedit, potest constitui novus primas sine licentia pape, si alicui nationi vel regioni aut regionibus vel provinciis fuerit expediens et necessarium, qui saltem auctoritatem et potestatem habebit quousque per papam fuerit aliter legitime et utiliter ordinatum.

Capitulum 29

Discipulus: Ad plures allegationes supra capitulo 2 huius secundi inductas ad probandum quod non expedit communitati fidelium uni capiti sub Christo subesse responsiones[responsiones: cf. cap. 15 and cap. 19.] recitasti, occasione quarum aliqua alia annexa tractavimus, circa que quasdam opiniones et quosdam modos ponendi recitasti, quas et quos nolo ad presens amplius pertractari. Ideo, illis omissis ad aliud tempus, narra qualiter respondetur ad secundam[secundam: 2.] allegationem supradicto capitulo 2 huius secundi adductam: sed breviter, quia alias de fundamento ipsius intendo tecum exquisite conferre.

Magister: Illa allegatio in hoc fundari videtur, quod sine divitiis, quibus carere debet caput fidelium, nemo potest efficaciter et utiliter subditis principari. Ad quam respondetur quod potestas principandi Christianis in hiis que ad legem pertinent Christianam sic est instituta a solo Deo quod, per legem Christianam et solam ordinationem Christi, a potestate et iurisdictione seculari Christiani minime sunt exempti; unde a tempore apostolorum et multis post temporibus Christiani potestati et iurisdicitoni etiam infidelium subiecti fuerunt, in criminibus secularibus et aliis que specialiter ad legem Christianam nullatenus pertinebant. Propter quod caput Christianorum non habet regulariter potestatem puniendi seculares iniquitates poena capitis et aliis corporalibus poenis, propter quas taliter puniendas principaliter potentia temporalis et divitie sunt necessarie, sed talis punitio potestati seculari principaliter et regulariter est concessa. Poena igitur spirituali solummodo potest papa regulariter corrigere delinquentes, et ideo non est necessarium quod temporali potentia precellat vel temporalibus abundet divitiis, sed sufficit quod Christiani sibi prompte obediant.

Capitulum 30

Discipulus: De hac materia tecum postea[postea: 3.2 Dial., 1.17.] disputabo; ideo ipsam pertranseas, et qualiter, secundum opinionem que tenet quod non expedit communitati fidelium uni capiti sub Christo subesse, respondeatur ad allegationes inductas superius primo capitulo huius secundi cura referre.

Magister: Ad primam[primam: 1.] illarum respondetur, sicut tactum est ibidem, [ibidem: 1.] quod Christus est caput fidelium, ideo Christiani non subsunt uni capiti sub Christo. Ad rationem[rationem: 1.] autem in contrarium respondetur quod non est necesse ut sub Christo sit unus rector totius ecclesie, sed sufficit quod sint plures diversas regentes provincias, quemadmodum sunt plures reges gubernantes plura regna.

Ad aliam[aliam: 1.] dicitur quod expedit uni ovili in quo oves simul morantur regi et pasci ab uno pastore mortali; uni autem ovili in quo omnes oves non simul morantur sufficit ut regatur a principe pastorum, scilicet Christo.

Ad tertiam[tertiam: 1.] respondetur per idem, quod omni populo simul moranti expedit uni rectori mortali subesse; non autem uni populo comprehendenti plures populos in locis distantibus habitantes, sed tali populo sufficit subesse Christo.

Ad quartam[quartam: 1.] respondetur quod non omni communitati que non potest regi absque multitudine iudicum qui possunt circa causas et negotia contrarias habere sententias expedit uni rectori supremo subesse, quia communitas huiusmodi potest esse tanta quod nullus unus homo (mortalis, et in multis deficiens) sufficit ad ferendum et determinandum omnia negotia circa que possunt alii iudices discordare, et ideo, cum communitas fidelium sic possit esse tanta quod nemo mortalis possit omnia huiusmodi negotia sustinere, expedit communitati fidelium ut regatur a pluribus, non ab uno.

Ad quintam[quintam: 1.] consimiliter respondetur quod quia unus non sufficit ad cogendum universos fideles ad servandam unitatem fidei ac rituum et observantiarum quos omnes Christiani servare tenentur, ideo expedit communitati fidelium ut regatur a pluribus, qui ad huiusmodi unitatem omnes compellant.

Ad sextam[sextam: 1.] respondetur quod potentibus errare circa maiora negotia expedit habere unum caput quando unus sufficit ad huiusmodi negotia omnia terminanda. Sed nemo sufficit ad huiusmodi omnia negotia que possunt oriri inter Christicolas terminanda; ideo non expedit sibi unum habere caput sub Christo, sed plura.

Ad septimam[septimam: 1.] respondetur quod non expedit communitati fidelium ut multi inter ipsos, et precipue prelati, valeant delinquere insolenter quando contra tale periculum potest remedium absque maiori periculo adhiberi. Sed maius periculum immineret communitati fidelium si haberet unum caput quam habendo plura, quia, cum facilius per malitiam inficiatur unus quam plures, magis timendum est ne inficiatur per malitiam unus principans universis fidelibus quam plures principantes eisdem. Sed secundum sententiam sapientis, Ecclesiastici 10, "Secundum iudicem populi sic et ministri eius, et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea". [Ecclesiasticus 10:2.] Cui concordat Anterus papa, qui, ut habetur 6, q. 1, c. Ex merito, ait: "Capite languescente cetera corporis membra inficiuntur". [col. 557.] Ubi dicit glossa: "Componitur orbis regis ad exemplum". [Gloss, s. v. cadant, col. 801.] Et per consequens corrupto capite quorumcumque Christianorum, de corruptione subditorum probabiliter est timendum. Ergo magis timendum est de generali, vel fere de generali, corruptione seu infectione Christianorum si habuerint omnes unum caput quam si habuerint plura, licet magis esset timendum de aliqua particulari corruptione alterius partis Christianorum si Christiani habeant plura capita. Ergo maius periculum imminet Christianis si habeant omnes unum caput quod potest universaliter, vel fere omnes, Christianos inficere, quam si habeant plura quorum nullum potest omnes, vel fere omnes, inficere, sed tantummodo sibi subiectos; quia non est tantum timendum quod plura capita simul corrumpantur sicut unum solum.

Discipulus: Quare addit ista opinio "fere", cum dicit quod magis est timendum de generali vel fere generali corruptione?

Magister: Additur "fere" propter promissionem Christi dicentis, Matthei ultimo, "Vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem seculi", [Matthew 28:20.] propter quam nullatenus est timendum quod unquam propter malitiam unius capitis erit generalis corruptio seu infectio omnium Christianorum, quia talis corruptio Christianorum obviaret promissioni Christi prescripte. Sed fere generalis corruptio Christianorum promissioni illi nullatenus repugnaret. Staret enim eadem promissio Christi si sub uno perverso vel infecto capite omnium Christianorum inficerentur omnes preter duos vel tres. Quare non esset aliqualiter metuendum quod unum caput omnium Christianorum inficeret omnes Christianos, sed verendum esset, si inficeretur, quod inficeret fere omnes. Propter quod si papa efficeretur hereticus, presertim habens potentiam temporalem vel cui potentes temporaliter adhererent, formidandum esset ne fere omnes Christianos inficeret heretica pravitate. Sed si essent plura capita Christianorum, non ita faciliter omnia simul inficerentur, sed uno infecto in moribus vel heretica pravitate sepe aliud remaneret sanum in moribus et in fide cum sibi subiectis.

Discipulus: Alias allegationes sequentes prosequere.

Magister: Ad octavam[octavam: 1.] respondetur quod non semper "idem est expediens toti et parti, magnis et parvis", sicut nec universaliter (sive cum exceptione), "idem iuris est in toto et in parte, in magnis et in parvis", licet hoc verum sit quando est eadem ratio de toto et parte, de magnis et parvis. [Cf. 3.2 Dial., 1.9.] Et ideo, licet erit expediens quod uni populo partiali fideli presit unus episcopus, non expedit tamen quod toto populo fideli presit unus solus: tum quia omnia negotia unius populi partialis potest sustinere unus solus, nullus autem unus potest sustinere omnia negotia, etiam maiora, omnium Christianorum; tum quia minus malum est ut populus partialis et parvus inficatur ab uno episcopo quam ut totus, vel fere totus, populus Christianus inficiatur ab uno capite quod omnibus presit.

Ad nonam[nonam: 1.] dicitur quod quamvis regnum sit optima politia in una civitate secundum Aristotlem (qui solummodo loquitur de politiis que in civitatibus custodiuntur, ut ex verbis eius quampluribus in libris politicorum colligitur), tamen regnum non est optima politia in toto orbe nec in omni parte orbis, quia totus orbis et diversa regna melius reguntur a pluribus quorum nullus sit superior alio quam ab uno solo, propter rationes tactas superius.

Per hoc ad allegationem ultimam[ultimam: 1.] respondetur, quod non expedit universitati mortalium ut regatur ab uno monarcha totius orbis, sed regulariter expedit ut regatur a pluribus quorum nullus sit superior alio, quamvis in aliquo casu qui possit accidere magis expediret quod totus orbis regeretur ab uno quam a pluribus.